Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Affectus
1
Affectus scilicet amoris dei. Circa hoc Queritur primo de affectus ad deum magnitudine. Secundo de fortitudine. Tertio de dulcedine. seu teneritudine. De his patet per se. q.
¶ Utrum deus super omnia maiori effectu sit amandus: Respondetur breviter secundum Scotum super. iii. li. di. xx vii. aliosque per conclusionem quod sic. Ratio. Preceptum est enim quod deus diligatur super omnia: vtpote summum bonum. Istud autem diligere su per omnia: intelligendum est tam extensiue quam intensiue. Extensiue inquam: ita quod magis velit omnia alia etiam seipsum non esse quam deum non esse: vel omnia alia offendere aut amittere quam deum. Intensiue autem hoc est quod ex maiori affectum velit deo bene esse et eius praecepta implere quam alteri cuicumque parere contra dei voluntate. prout de his modis diligendi latius patebit. iii. li. de dei dilectione vel amore. ergo etc
2
¶ Quid siquis affectum fortiorem siue feruentiorem et magis ardente sentit in se erga filium vel fratrem aut vxorem et huiusmodi: quam erga deum: Respondetur secundum Scotum vbi supra quod affectio dilectionis dei debet esse super omnia quantum ad firmitatem: non quantum ad feruorem seu dulcedinem. Unod talis affectionis passio erga filios vel huiusmodi non obstat: dum tamen quis firmior sit in repugnando opposito dilectionis divine id est peccato. Unde in dilectione dei ille est fortior qui fortius repugnat contra peccatum mortale.
3
¶ Utrum deum diligere dulcio ri vel teneriori affectu sit maioris charitatis ve ra probatio in actu vel effectu: et eius essentiali gradum: Respondetur secundum Scotum ibidem per conclusionem quod non. quia vt praedictum est dilectio et charitas dei debet esse super omnis quantum ad firmitatem: non quantum ad feruore vel etiam dulcedinem amoris. Probaio. Quia hoc solum magis diligitur veracius quod di ligitur firmius. ita quod cuicunque magis volo bo num et accidere malum omnino nollem sed pro illius bono saluando ex amore meipsum exponerem for ius vel constantia firmiori: illum vere dicor magis diligere. Quod patet per philosophum. viii. Eth. dicentem quod amor vere amicicie fundatur super beniuo entia: hoc est vt bonum velim ipsi dilecto. Et hoc loquendo de amore qui est actus voluntatis: non de illo amore qui est passio appetitus sensitiui. Unde patet quod dulcius vel teneriori affectu diligere non probat esse maiorem charitatem. sed diligere firmius bene probat. quoniam christo teste Iobs. xv. Maiorem charitatem nemo habet quam vt animam suam ponat quis pro amicis suis. Unde concluditur secundum Scotum quod deum debemus diligere super omnia tam extensiue quam intensiue id est maiori affectu: simpliciter loquendo de amoris affectum tali qui scilicet magis repugnat opposito effectui id est peccato mortali: ita quod magis eligeret quis mori quam deum offenderet cuiuscunque creature amore etc. vt patet in exemplo de martyribus.
4
¶ Sed dicit. Unde est ergo quod aliqui diligunt deum dulcius et feruentius: licet non firmius: Respondetur secundum eundem Sco. quod hoc non est ex excessu vel maioritate charitatis vel amoris intellectiui in eis. sed forte ex passione amoris aliocuius sensitiui in tali hominie. Sicut Exempli gratia Aliqui deuoti sentiunt aliquam maiorem dulcedinem. quam alii multo solidiores in amore dei qui centu plo promptius sustinerent martyrium quam illi deuo ti. Nec talis dulcedo amoris est actus voluntati elicitus: sed passio quaedam actui attributa quae de allicit peruulos: ne deficiant in via Hec ex Sco Unde secundum Bern. tales deuoti non debent se nimiefferre propter huiusmodi dulcedinem deuotionis quasi ipsi sint maioris charitatis prae aliis carentibus tali dulcedie: quia falluntur tali errore. Sicut enim mustum plus quidem feruet quam vetus vinum: non tamen propterea sequitur quod sit vel erit melius vinum quam hoc verus bao num vinum. Sic in proposito. Ad idem secundum Bona uen. super. iii. dist. xxxii. Quamuis Iobnes apostolus dilexit christum dulcius et familiarius: Petrus tamo dilexit fortius. Uerumtamen quis eorum maioris sit charitatis et altioris sanctitatis: in praesenti iudicare non possumus. sed in patria videbimus. quia ille maior est qui firmius exposuisset se pro dei amore ad mortem et quancunque penam sustinendum. Probatio enim dilectionis est exhibitio operis secundum Gres et maxime in sufferendo quique aduersa. Ted enim tam Petrus quam Iobnes apostolis ambo se morti exposuissent pro christo libentissime: tamen vnus eorum maiori charitate id fecisset quam alter. et sic ille esset maior. De hoc libro. iii.