Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Anima humana est ad dei imaginem

1

1

Anima huana et ad dei imaginem. Unde est Questio Utrum in anima vel mente sit ima go trinitatis: Respondetur breviter per conclusione quod sic. Et patet per scripturam Sen. iii. Dixit deus: Faciamus hominem ad imaginem et si militudinem nostram. Et intelligendum est quod homo secundum animam dicitur factus ad imaginem dei. Nam Aug in sermo. de imagine: dicit. Anima gerit quandam similitudinem trinitatis secundum quod est imago omnipotentis. Et. xiiii. de trini. dicit. Ibi querenda est in ho mine imago vbi nihil est melius in natura no stra. sed nibil est melius in nobis quam anima siue mens. ergo etc. Ad idem est Magister in primo. di. iii. sa tis ostendens hec etc.

2

2

¶ Quomodo anima dicitur ad maginem dei qui immensa lux spiritualis est: in se nullam habens figuram vel imaginis lineamenta: Respondetur secundum Bonauen. super. ii dist. xvi. concor. Rich. super i. dist. iii. et Tho i. parte. q. xciii. recolligendo breviter: alios que: quod imago in corporalibus dicit quandam representationem rei cuius est imago: que dicitur quasi imitago. quia repraesentat rem expresse imitando in si militudine. Et hoc fit vario modo. Aliquando repre sentat similitudine figure scilicet in lineamentis et dispositione partium: vt patet de imagine regis expressa in speculo vel sigillo etc. Aliquando autem in nature identitate: vt patet de imagine regis in suo filio Unde Augustinus liro de decem chordis dicit sic. Aliter est ima go imperatoris in numo vel speculo. aliter in filio. quia in filio est expressa secundum conuenientiam nature siue equalitatem substantie. sed in speculo vel numo imago non est homo: sed longe aliud a substantia hominis. et ex hoc homo non est pater imagis. Hec Aug. Unde a simili filius dei dicitur imago dei patris proprie per identitatem nature et equalitate Col. i. quae scilicet christus est imas go inuisibilis dei. sed homo non dicitur proprie imago sed ad imaginem dei factus: vt ly ad: notet distan tiam nature vel alietatem (secundum quod etiam Lyra ibidem exponit)s et ly imaginem notet aliquam similitudinem imitationis inter deum et animam licet non equalitatis: sed proportionis minus perfecte. sicut exemplatum assimilatur exemplari aliqua similitudine: quamuis remota. Nam deus distat ab anima et a qualibet creatura in infinitum. et sic finiti ad infinitum proportio nuilula. primo celi. Sic taque imago dei consistit in anima et eius potentiis na turalibus scilicet memoria intellectu et voluntate ita quod non ibi est imago corporalis quae exigit configurationem corporalem lineamentorum etc. Sed est imago spiritualis contenta configuratione spirituali. pro quanto ipsa anima conuertendo se ad deum per memoriam intellectum et voluntatem est capax dei per cognitionem et amorem vel aptitudinaliter vt est generaliter in omnibus homnibus vel potentialiter vt est in pueris et amentibus vel etiam actualiter. vt inillis qui actu conuertuntur ad deum. Unde Aug. xiiii. lib. de tri. c. viii. dicit quod anima facta est ad imaginem dei eo quod capax est dicei eiusque particeps esse potest etc. plura de his. infr. e. lib. vbi Imago. Et am pliora. lib. ii vbi de ania agetur etc.

3

3

¶ Utrum considerando imaginem trinitatis in animam rationali: ducatur quis necessario in cognitionem ipsius trinitatis diuine. in proprietate scilicet ersonali. Ratio questionis quia cum per imaginem potest inuestigari id cuius est imago vt patet quia per imginem Iouis inuestigatur Iupitur. Item per imagine crucifixi Iesu innotescit christus dominus. Et per imaginem virginis tenentis in vlnis. pueri Iesu imaginem. inuestigatur et cognoscitur quod virgo peperit Iesum etc. Et tantum per anime humane et eius potentiarum cognitionem non inuestigari potuit sancta trinitas in diuinis. Quod daret ex hoc quia philosophi cognouerunt istam trinitatem in anima. videlicet memoriam intellectum et voluntatem. Sed ex istis non potuerunt cognosce re trinitatem in diuinis. ergo hec cognitio. non ducit in illam. Ad hec respondetur secundum Bonaue. super primo dis. iii. par. ii. arti. et. q. vltim. videlicet quod per trinitatem in anima con tingit cognoscere trinitatem in deo attribuendo ea quo in anima sunt illi summe trinitati diuine Sed hoc potest esse dupliciter. Primo enim ista tria scilicet memoriam vel mentem. noticiam vel intellectum. et amorem: possumus deo attribuere secundum substantiam. puta vt per mentem in anima Intelligamus mentem in deo. Et per noticiam in anima. noticia in deo. Et per amorem in anima amorem in deo. Et vt sic non ducit in cognitionem trinitatis diuine nisi quantum ad appropriata scilicet quod deus est sapiens et bonus summe etc. Et sic intellexerunt philosophis Secundo possunt etiam ista trahi ad deum ratione proprietatum que sunt. Ordo et origo distinctio et relatio. Et sic ducunt in cognitionem trinitatis quae ad propria per sonalia. Sed ista ponere in deo et intelligere non potest ratio naturalis sed sola fides. Et ito perfecta cognitio imaginis diuine non habetur nisi a fide. het Bonauentura.

4

4

¶ Sed difficultas est. quia Aug¬s xv. lib. de trini. dicit quod quelibet persona habet illud in quo ponitur imago trinitatis quia qualibet persona habet memoriam intelligentiam et voluntatem videtur ergo quod ista non magis repraesentant trinitatem quam vnitatem cum illa ita sint in vna persona sicut in omnibus. Ad hoc respondetur secundum Scotor. super i. di. ii. q. vlt. quod licet in qua libet persona sint ista tria tamen non sunt in ea vt impor tant realem distinctionem et originationem etc.

5

5

¶ Nota pro exemplari documen to quod vt ponit Aug. et Magister dist. iii. primi. In praedictis potentiis ate scilicet memoria: intellectu: et voluntate sic est quod eadem anima in numero tres istas habet potentias distinctas: sic quod inter eas est or do: est equalitas: et est consubstantialitas. Primo inquam ordo inter hec est quod mens est parens: no ticia intellectus est proles: et ab vtroque amor vel voluntas procedens. Item secundo equalitas est. quia mens se tantum nouit quantum meminit et intelligit et tantum se diligit quantum se nouit. Item tertio est consubstantialitas. quia secundum eundem Aug. x. de trini. iste potentie sunt consubstantiales essentie anime.

6

6

¶ Sed quomodo in ista imagie anime sit similitudo vel dissimilitudo ad trinitatem diuinam. Respondetur secundum Guill. super. i. dist. iii. parte. iii quod quamuis similitudo sit in hoc quod in diuinis pater: filius: et spiritus sanctus sunt tres persone inter se distincte in vna essentia diuina. sic praedicte tres po tentie distincte sunt in eadem essentia anime. Si autem petas Quomodo distinguuntur iste potemntie ab anima exquo sunt idem substantialiter Respondetur secundum eundem quod formaliter et quiditatiue distinguuntur. quia alia est diffinitio anime. alia intellectus. alia voluntatis. Et quia secundum Scocorlis. si vna potentia diffiniretur: in eius diffinitione. non ponitur altera. Denique quia aliquid competit intellectui per se quod non competit volun tati: vt latius libro. ii patet.

7

¶ Ueruntamen dissimilitudo patens reperitur ad prototypum: vt dicit etiam Magistere. di. iii. primi. Et Primo quia in di ninis pater est memoria: et filius est intellectus; et spiritus sanctus est voluntas scilicet appropriando. Sed in nobis licet habeamus intellectu: memoriam: et voluntatem: non tamen sumus ea. Unde falsa est praedicatio dicendo. Plato est sua memoria: Plato est sua voluntas. Secundo quia in diuinis ista tria de se mutuo praedicantur. vnde ista est vera Intellectus est memoria: et memoria est voluntas in diuinis. In nobis autem non. Tertio quia pater producit filium: et ambo spiritum sanctum. Sed in nobis licet memoria producat actum intellectus scilicet noticiam. non tamen ambo producunt volitionem. sed sola voluntas. Et istius dissimilitudinis ratio est. quia pater quando producit filium in diuinis: producit quandam personam per se stantem eiusdem secum essentie. cui communicat fe cunditatem volitiuam. Sed memoria in nobis quaniam producit intellectionem: producit quoddam accidens inherens. Unde dissimilitudo est magis quam similitudo in praedictis imaginibus.

7

8

¶ Item queritur gratia predictorum Utrum iste tres potentie in quibus est imago sint distincte realiter tam inter se mutuo quam etiam ab essentia anime: Ad hoc Tho i. per. q. lxxviii. art. i. dicit: quod potentie anime huiusmodi sunt distincte realiter inter se et ab essentia anime fluentes sicut accidens a subiecto. Sunt tamen accidentia inseparabilia. Ra tio eius praecipua est. quia actus et potentia sunt in eodem genere. sed actus harum potentiarum sunt de gtenere accidentis. ergo potentie sunt accidentia animeAlia ratio. quia agens per essentiam semper agit. sed anima non semper agit. ergo non est agens per essentiam. et per consequens ergo potentia per quam agit non est sua essentia

9

¶ Sed hanc opinionem non tenent Scotiste. quia est clare cotra Aug. x. de trini. c. xi. Hec inquit tria memoria: intelligentia: et voluntas quoniam non sunt tres vite sed vna vita: nec tres mentes sed vna mens. consequenter vtique non tres substantie sunt sed vna substantia. et per totum caplum diffuse probat hoc Item ratio. quia ordinatum immediate ad aliquem finem: debet immediate attingere illum finem. sed anima immediatissime ordinatur ad beatitudinem: ergo immediate illum attingit. sed hoc non esset si attingeret per intellectum tanque per accidens. ergo etc. Hec Scotorlis.

10

¶ Ad rationes Thome. Ad primam dicit Scotorlis quod non concludit. quia equiuocat de potentia. Nam poten tia accipit Uno modo prout est differentia entis. et sic distinguitur contra ens actu. Isto modo maior est ve ra. sed sic potentia non dicit anime potentias. Alio modo potentia capitur pro principio actiuo et productiuo sicut est in proposito. sed sic maior est falsa.

11

¶ Ad secundam rationem idem Scotorlis. dicit: quod agere per essentiam intelligitur dupliciter. Uno modo prout distinguitur contra agens dependens. et sic soli deo competit agere per essentia. Alio modo prout distinguitur contra agens per accidens. et isto modo maior est falsa. Tenendum est ergo quod partes imaginis sunt realiter ide cum essentia anime: sed distinguuntur forma liter et quiditatiue: vt patuit supra.

8

12

¶ In quibus actibus anime est imago trinitatis: Respondetur secundum Scotorlis. et Guil. di. iii. prime per conclusiones.

13

¶ Prima conclusio: quod in solis actibus primis vt sunt intellectus et voluntas non consistit imago trinitatis. Ratio. quia imago si perfecta est debet habere tria hec. originem. distinctionem: et consubstantialitatem. Sed actus primi hec tria non habent. Nam licet habeant consubstatiaitatem et distinctionem adinuicem: non tamen habent originem. quia voluntas non originatur ab intellectu nec ecomtra. sed sunt potentie anime concreate cum anima. ergo etc

14

¶ Secunda conclusio: quod imago trinitatis nec in secundis actibus solum: nec in mediis consistit. Ratio quia actus primi in quibus est ratio imaginis non sunt nisi duo scilicet intellectus et voluntas. Ita etiam actus secundi non sunt nisi duo. vicem intellectio et volitio Et ita non esset trinitas hoc vel ibi: sed binarietas: si in ipsis solum esset imago. Item quia licet in actibus secundis esset originatio: quia volitio oritur ab intellectione: eoquod nil volitum nisi cognitum: secundum Aug non tamen est ibi consubstantialitas quae requiritur ad imaginem vt notetur diuine essentie vnitas. Et similiter nec in mediis consistit: eadem ratione.

15

¶ Tertia conclusio: quod imago trinitatis consistit in actibus vtrisque simu scilicet n actibus primis vt sunt sub actibus secundis. quia illo modo est ibi vera consubstantialitas et distinctio saicice in primis actibus. et est vera origiatio scilicet in secundis. Ad hec supra c. Actus anime etc.

16

¶ Sed nota qualiter or dinantur isti actus secundum praedictos Scotistis. ibidem. Quod anima habet in se perfectionem primam quam voco inquit memoriam que gignit noticiam. Potentia enim memoratiua cum obiecto siue in se siue in specie inelligibili habet rationem mentis seu memorie: et est pars prima imaginis. Item Eadem anima habet etiam perfectionem quam voco inquit intelligentiam que recipit noticiam. Intellectus enim cum actu intelligendi habet rationem noticie seu intelligentie: et hec est secunda pars imaginis. Denique eadem anima habet tertiam perfectionem quam voco inquit voluntatem quae recipit volitionem. Uolitiua enim potentia cum volitione habet rationem voluntatis seu interni amoris. et est tertia pars imaginis. Et sic patet quod imago trinitatis consistit in primis actibus vt sunt sub secundis. Siquis obiiciat: quod istam imaginem trinitatis sic ordinando videtur esse quaternitas. quia ibi memoria vel mens est intellectus cum obiecto siue specie intellecta. Secundo intellectus cum actu intelligendi. Tertio voluntas cum obiecto. Quarto voluntas cum volitione. et sic quaternitas. Respondet doc. ubti. quod prima pars imaginis quae dicitur parens sicut secunda dicitur proles complectitur vtramque fecunditate scilicet intellectiuam et volitiuam. Et hoc habito non restant nisi due partes scilicet intellectus cum intellectione et voluntas cum volitione. et sic est trinitas: non quaternitas. Unde memoria quae est prima pars imagis non nominat nisi intellectum cum obiecto prout dicitur parens seu fecunda memoria: vt patuit ca. vbi Actus anime §. ii. Nec habet actamen distinctum ab actu intellectus et voluntatis sed est sub eorumdem actibus. Et secunda pars imaginis est intellectus cum intellectione. et tertia volun tas cum volitione. Et sic voluntas cum obiecto non facit vnam partem per se: cum idem obiectum in mente per intellectum conceptum est volitum. Item otest etiam dici secundum Scotorlis. quod exquo in nobis experimur actum intellectionis et volitionis: et isti actus sunt in poteatate nostra. intelligimus enim cum volumus ex. ii de anima Oportet autem ponere principia istorum actuum in nobis esse tria scilicet memoriam: intelligentiam: et voluntatem. que non sub eadem ratione formali principiant istos actus. ergo sequitur quod ibi est trinitas scilicet in ania ad ima ginem trinitatis diuine facta. non autem quaternitas.

9

17

¶ Qualis obiecti consideratione principalius habet anima in se imaginem dei: Respondetur secundum Guill. supra. et Rich. e. di. iii. primi. per. iii. art. i. q. ii. quod nia nostra potest se conuertere ad tria. et sic tripliciter comperari. Primo ad suum superius scilicet ad deum. Secundo ad suum equale puta ad angelos vel ad seipsam. Terton ad inferius scilicet creaturas.

18

¶ Primo ergo quando conuertit se vt contempletur superius id est deum tam memo riam quam intellectum et voluntatem in deum eleuando tunc maxime et perfecte dicitur imago dei in anima. Unde Aug. xii. de trinita. c. iiii. dicit. In eo solo quod ad contemplationem partinet eternorum. non solum trini tas sed et imago dei est in anima.

19

¶ Secundo quando conuertit se ad equale id est ad seipsammet vel ad angelos: tunc etiam est imago in anima expitst sa sed non ito perfecte Unde idem Aug. xiiii. de trinitate ca. viii. dicit. Ecce mens meminit sui: intel ligit se diligit se. hec si cernimus trinitatem cernimus: non quidem deum sed ipsam imaginem dei.

20

¶ Item tertio quando se anima conuertit ad inferius puta ad cre aturas infimas quae imperfectius et debilius imita tur trinitatem. tunc non reperitur Augustinus assignasse ima ginem dei scilicet perfectam. Anima emnim eo est imago quae deo conformis est. Et quantum a deo auertitur tantum deformis imago efficitur. Io idem Aug. li. de verb domini dicit. quod anima talis est qualia amat: quia per amorem transformatur in amatum. si celum amat caelestis est: si terrena terrestris etc. Exemplum secundum Dionysium sicut speculum ad quodcumque conuertitur illius habet in se imaginem.

10

21

¶ Que est perfectior pars imagis Respondet Guilh. supra. e. di. iii. quod voluntas. Tum quia ipsa se habet in regno anime vt regina: quia imperat memo tie et intellectui. Tum quia ipsa prae aliis potentiis virtu te optima informatur vicem charitate. Qua etiam spiritus seraphici super ceteros spiritus collocantur. Tum quia actus ipius voluntatis est perfectior. Nam frui tio voluntatis perfectior actus est quam visio. Aug. Sunma merces est vt ipso deo perfruamur etc.

11

22

¶ Utrum imago dei sit separabilis ab anima hummana. Respondetur secundum Guilh. e. dis. iii. quod imaginem dei inesse anime: est dupliciter. Uno modo quo ad esse. et sic inseparabilis est: etiam in damnatis et peccatoribus: quia vt Aug. xiiii. de trinitate dicit. Anima eo imago dei est quo capax particepaque esse potest scilicet per cognitionem et amorem. Et talis capacitas est propria passio anime qua non potest separari a subiecto. Unde in ea semper remanet licet per peccatum deformata. sicut facies hominis stercore deturpata. Alio modo ima ginem dei inesse anime est quo ad bene esse vel perfecte esse quod est in gratia et visione dei ac fruitione. et sic per peccatum separatur et transit. Psalmus Uerumtamen in imagine pertransit homo.

23

¶ De imagine plura vbi Imago. Et etiam libro. ii

PrevBack to TopNext