Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

1

1

ANegeli ad trinita tem et ad ea que sunt fidei mysteria Quomodo se habent: Et Primo de visione celesti. Secundo de sensuali. Tertio de intellectuali¬

2

¶ Utrum angeli beati cognoscant plenarie divine trinitatis et vnitatis sacramentum. Ratio quaestionis est. quia Magister in i. li. dist. xxxiii. c. sed forte quires. allegando Hilarium dicit sic. Ego inquit nescio (scilicet quomodo sint proprietates et persone in diuinis. nec requiro. et consolabor me: cum archangeli nesciunt: angeli non audierunt: secula non tenent: propheta non sensit: apitolus non interrogauit: filius dei ipse non edidit. Non putet ergo homo sua intelligentia: generationis sacrum posse consequi. Absolute tamtum intelligendus est pater et filius et spiritus sanctus. Hec in littera supra Sed in oppositum est. quia angeli beati vident clare de um: et in hoc sunt beati. ergo etc.

3

¶ Respondetur ergo secundum Bo nauem. ibidem vbi supra. in q. circa litteram. quod beati angeli sunt comprehensores. Constat ergo quod cognoscunt omnia que sunt de substantia glorie. Sed quia modus existendi sanctae trinitatis de qua nunc est fides nostra: est de substantia glorie. ergo nota est trinitas angelis ipsis be atis. et etiam nota erit nobis in patria. Est tamen incon prehensibilis creaturis quia immensa.

4

¶ Sed ad obiectionem respondet idem Bonaue. ibidem. quod sicut Augustinus de trini. dicit. Fouea dicitur ceca: non quod ipsa nesciat vel non videat id quod habet in se. sed quia illud non ostendit aliis. Ita inquit angeli et sancti di cuntur ignorare Prio propter hoc quod non reuelant talia. Secundo quia huiusmodi mysteria trinitatis non habent simile in creatura: imo magis dissimile. ideo di cuntur ignorata beatis: quia incomprehensibilia sunt. Hec Bonauem. Sicut etiam christus dicit de hora iudi cii quod nec angeli sciunt neque filius hominis Mar. xiii. sic et de aliquo secreto solemus loqui quod illud nescio dicere etc. Tertio angeli et beate anime dicuntur nescire diuinam trinitatem naturali cognitione ex se ipsis et comprehensiue. Nam licet clare videant trinitatem apprehendendo: et ideo sunt beati. tamen non naturali cogni tione vident nec ex seipsis: sed supernaturali lumine glorie infuse eam vident. nec tamen comprehendere possunt: cum sit infinita et immensa: et per consequens incomprehensibilis vlli creature. sed vnusquisque pro suo merito videt quantum est capax et sibi sufficit. Et sic inteligendum est illud Ambrosii dictum quod Magister allegat in i. di. ix. Impossibile est inquit diuine generatois scire secretum. Mens deficit. vox silet: non mea tantum sed et angelorum. supra Patantes: supra cherubin et seraphin et supra omnem sensum est. Hec ille. Cum enim dicit: impossibile est scire. intellige naturali cognitione et comprehensiue.

2

5

Sed an angeli et beate anime cogscat de existentia christi in eucharistia et de aliis omodoi articulis fidei: Tho. super. iiii. di. x. dicit quod habent plenariam cognitionem mentis de omnibus de quibus est fides quantum ad cognitionem in verbo diuino actu beatifico. quia visioni enigmatice eorum qua creduntur in via per fidem uccedit clara cognitio in patria. Unde sicut fides credit corpus christi sub sactero: ita beati vident: sed non naturali cognitione: sed cognitione in verbo in quo plenarie cogscunt secundum Rich. etiam in proprio genere intelligendo christum esse in sactro. Unde Greg. Quid est quod non videant qui videntem omnia vident Et hoc verum esse quomodo intelli gitur vide infra hoc e. ca. § viii. Sed gratia dictorum restat dubium. scilice

4

6

¶ Quid de sensuali cognitione in corpore glorioso: Respondetur secundum Scotorlis. et Guill. concor. Rich. et Tho. in. iiii. dic. quod distinguendum estde oclo glorioso et non gloriose: et de videre naturaliter et miraculose: et gloriose. Aui nimirum

7

¶ Primo si de naturali visioneloquimur. sic nec oculus gloriosus: nec non glorious potest videre corpus christi in eucharistia scilicet naturaliter. Ratio. quia actio naturalis non potest esse sine contac tu in corporibus. nec contactus potest esse sine quanti tate. sed quia corpus christi non est sub modo quanti tatiuo in eucharistia: quia non occupat locum ibi. ergo etc. Item in visione corporali naturaliter oportet quod fiat deriuatio speciei visibilis per medium etc. sed hoc non potest fieri nisi a corpore existenti in lo co. Corpus autem christi in eucharistia non est in l. co. Item color est obiectum adequatum visus. ii de anima. Sed color respicit quantitatem pro suo per se subiecto. Unde patet quod ex quo corpus christi in eucharistia non habet ordinem naturalem ad oculum nec ratione loci: nec ratione quantitatis: nec ratio ne coloris. ergo non potest naturaliter ibi percipi aliquo sensu corporali. quia ibi habet esse spirituale sicut substantia spiritualis puta angelus quae est sine ac cidentibus sensibilibus.

8

¶ Secundo: si de visu glorio si oculi loquimur: consimiliter dicendum secundum predi ctos doc. quod nec lumen glorie corporale potest na turaliter attingere rem non existente in loco. Et quia corpus christi in eucharistia non est vt in locoideo non potest approximare organo nec distare determinate ab eo: quod requiritur ad terminandi visum.

9

¶ Tertio: si de visione miraculosa loqui mur dicunt iidem praedicti doct. quod nec per miraculi ordinata potentia potest eleuari oculus corporat ad videndum existentiam substantie separate: quemadmodum habet corpus christi vt in eucharistia vbi benitus est inuisibile oculo corporali et intangibile immediate ab alio quantumcunque penetrentur speci es eucharistie. sicut nec substantia spiritualis tangi potest a loco vel aliquo

10

¶ Sed de potentia absoluta di cit Scotorlis. quod deus absoluta potentia posset fa cere vt in oculo siue glorioso siue non glorioso cau saretur visio corporis christi in eucharistia. quia visio est forma absoluta: ideo potest fieri tanquam absolu tum absque respectu praesentialitatis ad obiectum sinimplicatione contradictionis. sed nulla visio sic cau sata posset corporis vt hoc

11

¶ Si obiicitur quod aliquando in eucharistia apparet spies paruuli vel frustu can nis et huiusmodi. Dicendum secundum Rich. quod illud non est corpus christi. quia maiores habet dimensiones corpos christi quam illa quae ibiapparent. etsi vere apperet corpus christi: tunc non apperet vt sub sactero: sed extende retur extra dimensiones sacramenti. Unde quando appare vt paruulus vel huiusmodi: tunc describitur in imaginatione vel in sensu communi videntis vel confunditur tantummodo ipsa spies panis quihusdam accidentibus pueri vel ca nis quae tamen non sunt proprie accidentia corporis christ vel lineamenta.

4

12

Sed de intellectuali visione quod ritur Quo intellectus creatus naturaliter possit videre existentiasupernaturalem corporis christi n euchari. stia. Ubi secundum Scotorli. in. iiii. di. x. q. ii

13

¶ Primo notatur quod intelletus creatus vel est omnino eparatue a materia: sicut est angelus vel diabolus. vel est similis in operatione licet non omnino separatus: vt est intellectus anime separate. vel est communiunctus corpori corruptie bili qui non intelligit nisi per phantasmata

14

¶ Secundo no tatur ibidem quod cognoscere naturaliter est congnoscere concurrentibus causis naturalibus scilicet actiuo et passi uo: sicut concurrit intellectus agens et possibil. E quia sicut in corpore visus se habet: ita in anima inteltellectus i. Eth. Ideo sicut oculus corporalis na turaliter habet videre ea sola quae sunt infra sensum perceptibilia: ita intellectus naturaliter habet intellige re ea sola quae subsunt rationi naturali. Nimirum secundum Aur. et Tho. Primo quidam sunt infra rationem scilicet que sensu percipimus. Secundo quidam sunt iuxta rationem: qa s.lice naturali ratione percipimus vt vera et falsa: iusta et non iusta. Tertio quidam sunt supra rationem: quae solum diuina reuelatione ex sciptura et huiusmodi compreheduntur: vt ea quae sunt fidei et huiusmodi supernaturaliter intelligimus.

15

Tertio notatur ibidem quod videre ipsius intellectus importat intellectionem intuitiuam vt distinguitur conr intellectionem abstractiuam. Nam intellectio est duplex. Una intuitiua quae est intellectio rei vt in se res est praesens. Alia abstractiua quae est cognitio rei secundum quod relucet in aliqua similitudine qua potest esse siue alicus praesentis siue non praesentis. et etiam siue existentis siue non existentis. Solus emim intellectus causat abstractum iii. de anima. Unde hoc est quaestio de intelligere naturaliter et de videre intellectionis intuitiue.

16

¶ His primissis ponitur Concluo Prima. Existentia corporis christi in eucharistia non potest naturaliter videri ab intel lectum creato sensibus alligato quandiu est in vie sta tu. Probatio. quia talis intellectus non intelligit nisi ex sensibilibus naturaliter per phantasmata. sed corpus christi in eucharistia est secundum esse spirituale. ergo sicut nec angelicos spiritus possumus intelligere per phantasma ta sensibilia: ita nec corpus christi in eucharistia

17

¶ Secunda conclusio: quod intellectus non alligatus sensibus sicut est angelus et anima separata potest natur taliter licet non plenarie videre existentia corporis christi in sactro. Probatio. quia ex. ii. Metaph. Sicut se habet vnumquoque ad esse: ita et ad cogsci. Sed quia intel lectus potest videre quod deus omnipotens potest facere talem existentiam supernaturalem corporis christi in eucharistia eoquod non includit contradictionem in fieri nec in facto. ergo potest hoc naturaliter cognoscere aliquo modo etsi non plenarie. Hec et Scotorlis.

18

¶ Siquis di. Quomodo su pernaturalia sunt visibilia intellectui naturaliter Ad hoc idem Scotorl. supra. videtur sentire quod bene existen tia supernaturalis est cogscibilis aliquo modo: etsi non plenarie cognitione naturali. Nam si deus crearet ali quam nouam speciem in mundo supernaturaliter non videtur ratio quaere non posset ab intellectum naturaliter cognosci: saltem aliquo modo: etsi non plenarie. Unde tenem dum est quod supernaturalia licet ad plenum sint supernatu raliter cognoscibilia: tamen aliquo modo vicem semiple ne sunt etiam naturaliter cognoscibilia ab intelle lectum creato. et per consequens secundum Sco. omni intel lectui non alligato sensibus in intelligendo siue angeli siue anime separate per naturam est visibile naturali intellectione intuitiua corpus christi sub sacramento: licet non plenarie sed in generali inquantum est deo possibile. Et suo modo dicedum de aliis absconditis mysteriis fidei. Sed plenarie cognitio intuiua talium est per gloriam et reuelationem dei vel au toritatem scripture sacre: vt patet de demonibus infra. §. vi

5

19

¶ Quid de anima christi. Cum em ipsa naturaliter nouit seipsam: et vbicumque est plenarie nouit se esse: quia cognitionem habet perfe ctissimam. sed quia in eucharistia est. ergo huiusmodi existentiam potest videre naturali intellectione. Dicen dum est secundum Guill. et Richar. de meud. vil. super est. iiii. sententiarum. dist. x. quod quamuis visu non beato nequia videri corpus christi in eucharistia scilicet intuitiue et plenarie: vt praedictum est. Ueruntamen ab intellectu beato potest videri per gloriam plenarie. Et quia anima christi a principio sue conceptionis fuit beata secundum partem superiorem rationis: ideo non mirum quod sui existentia supernaturalem in sacramento nouit plenarie per gloriam et etiam per naturam communiunctam deitati

6

20

¶ Utrum mali angeli cognoscant trinitatis divine sacramentu: et eucharistie mysterium: atque ea que sunt articulorum fidei: Respodetur secundum praedictos Scotist. et Aureo. ac Tho. super iiii. dist. x. alios quam communiter doctores: quod quamuis demones ex vi sue nature possint facere se praesentes sacramento eucharistie: et in praesentia audire trinitatis mysteria et aliorum articlorum fidei ex scripturis. tame intelligere plenarie omnia non possunt nec intuit iue videre. Ratio. quia talia sunt supra na turales rationes. Cognitio autem naturalis quam habent demones et anime separate nondum beate non est supra rationem naturalem: sed iuxta eandem. vt patuit supra. §. iiii. Unde etiam angeli boni non secundum rationem naturalem apprehendunt diuina mysteria quae sunt supra naturalem rationem. sed apprehendunt per gloriam. Et quia demones et anime separate nondum btem carent gloria: ideo non cogscunt naturaliter plenarie nec intuitiue ipsa fidei mysteria. sed tantum ex autoritate scripture et in generali prout deo possibilia Ex qua cognitione fit quod demones credunt et contremiscunt: Iaco. ii

7

21

¶ An angeli: trinitatis divine et ndei mysteria plenarie coguerint ab initio mundi: Et arguitur quod sic. quia angeli boni ab initio mun di sunt in gloria confirmati. ergo sequitur quod per gloriam habuerunt noticiam talium in deo. Sed in op positum est quod ait Apostolus Eph. iii. Sacramentum scilicet christi fidei absconditum a seculis inquit in deo qui omnia creauit vt innotescat principibus et potestatibus in celestibus. glo. id est angelis: per ecclesiam id est per apiulorum praedicationem. Respondetur secundum Lyram in postil. ibidem. cocor. Bonauen. in. ii dist. iii. per. iii. ar. ii. q. i. quod angeli sancti quamuis a principio sue glorificationis viderum diuinam essentiam et etiam trinitatem diuinarum personarum: ac mysteria fidei christi Tamen non ita perfecte et plene cognouerunt ventura scilicet quod pater mitteret filium et spiritums sanctum in mun dum et manifestaret diuinam trinitatem omnibus donec praedicantibus apostolis fuit impletum. quia ante habuerunt tantummodo simplicem noticiam que potest dici abstractiua inquantum est rei non praesentis. sed quando fuit impletum habuerunt noticiam experimentalem siue intuitiuam. sicut astrologus per motum celi certitudinaliter cognoscit eclipsim futuram. tamen adhuc perfectius cognoscit quand videt eam actum existentem. vnde cum dicit apistuolus ibi: per ecclesiam. ly per: non importat causalitatem: sic intelligendo quod apostolis vel ecclesia docuerint angelos dici christi mysteriis. quia et conuerso fuit: vicem quod angeli docuerunt eos. quia per angelos divine reuelationes deferuntur ad ho mines. Intelligendum est ergo sic quod apostolis praedicantibus fidem trinitatis reuelatam explicite a christo in euangelio et mysteria christi: et gentibus actu conuersis ad fidem: viderunt angeli intuitiue fidem my steriorum christi in gentibus iam manifestatam actu: quam manifestationem non sic viderant intuitiue antea. Unde licet quo ad cognitionem qua necessaria est de trinitate et christi mysteriis ad gloriam essentialem a principio angeli vicem beati fuerunt perfecte illuminati. tamen quo ad gloriam accidentalem postea profecerunt experientia et reuelatione et industria propria conferendo. Et pro tanto dicuntur non plene antea cognouisse.

8

22

¶ Sed an possit esse quod angeli vi dentes diuinam essentiam non videant omnia contenta in ipsa: Arguitur. quia Gregorius. iiii. dialis. dicit Quid est quod non videant qui videntem omnia vident. Exemplum de speculo quae viso videntur ea que resplendent in eo. Respondetur secundum Tho i. par. q. xii. art. viii. concor. Guil. in primo. dist. xliiii. et Fran. di. xlvii. primi. quod intellectus creatus videns essentiam diuinam: non propterea videt omnia secreta in deo: nec omnia que facit vel facere potest vel vult deus. quia omnia illa videre esset comprehendere dei infinitam sctiam et virtutem. sed videt tantum ea que deus vult videri in ipso a beato: vt dicit Augustinus. Uerumtamen quanto quis beatorum plura in deo videt: tanto perfectius videt. sed omnia videre non potest nisi diuinus intellectus qui solus seipsum comphendit. Ad autoritatem autem Gregorii dicedum quod intelligenda est quantum vnicuique sufficit ad suam gloriam videtur quisque beatorum omnia sibi expedientia. sicut et in speculo viso non est necesse omnia videri nisi speculu totum visu comprehendat. sed speculum diuinum est incompre pesibile creature. Nam si singuli viderent omnia in deo anon essent reuelationes superiorum ad inferiores.

23

¶ Si di cas. Quomodo ergo quietabitur appetitus beati in deo qui semper natraliter scire desiderat: ex i. Meta. Dicendum quod bene quietabitur quia semper tantum videt in deo quantum est capax et sufficit sibi.

24

¶ De cognitione angelorum et de angelis plurima li. ii. §. lxvii. et consequentur.

9

25

INNgelica theolo gia vel scieia Utrum sit practica vel speculatiua: Respondetur breviter secundum Fran. Maro. super i. dist. vlt. q. vlt Quod angelus habet primo scatiam de deo vielr considerando. Item secundo habet etiam sceitam de hoc quod caelum est mobile: in vniuersali vicem. Item tertio habet similiter sancetitiam de omnibus qua consequuntur rationem spe culatiuam quiditatiuam in vniuersali vel in communi. Et talis scientia non est directiua sed speculat ua. quia scientia quiditatum in vniuersali quae non es applicabilis ad opus partinet ad speculatiuam in hominie et in angelis. Alia autem per que habetur huiusmodi applicatio ad opus partinent ad habitum practicum scilicet ad artem. Quarto praeterea angelus cum his habet bene etiam artem quomodo actus motus debeat fieri in co lo. Et talis scaia vel ars bene est practica. Nam sci entia et ars differunt. quia scientia tractat de passionibus velibus sicut quod celum est mobile. et non de particularibus applicandis ad opus. Ars autem considerat de eis vt producibiles sunt in actum vel opus Hec ex Fran. Sed tamen aduerte sicut supra actum est in prologo. §. xxxiii. Theologia in se in intellecti creato tam beato quam non beato: tam angelico quam hu mano: est scientia practica. quia ad dilectionem dei ordinatur: quamuis scientia de deo et aliis quidita tibus in vniuersali tantum est speculatiua vt hoc dicitur. Nam de deo et eius proprietatibus vniuersalibus sci re tantum in communi: ad speculatiuam partinet. Sed sci re vt diligatur et quomodo diligatur practicum est.

10

26

¶ Quid si deus infunderet angeio prudentiam de moralibus An talis scientia in angelo esset practica An speculatiua: Respon detur secundum eundem Fran. ibidem: quod esset practica quia ipsa prudentia quantum est in se: est regulatiua id est directiua in moralibus virtutibus. sicut sunt virginitas vel puritas: iusticia: fortitudo: temperantia: et huiusmodi. Angeli autem etsi non haboe ant quid in eis regularet talis prudentia: eoquoi non habent rebellionem carnis: tamen ex parte pruden tie quantum est in se non esse repugnantia quin regularet si ibi esset rebellio. sed hec non est in ange lis. quia hieronymus in ser. de assump. dicit: quoa angeli sunt virgines sine carne etc. Proinde quod prudentia non possit in isto puta in angelo regu lare: quia non habet rebellionem in se: hoc non impedit quin illa prudentia infusa esset practica sci entia vel theologia. quia quantum est ex se esset regulatiua id est directiua. Et ad id ponitur Exemplum Si ego habeo scientiam bellandi dato quod nullus dellat contra me: non minus propter hoc ipsa scier tia bellandi esset practica in me. Eodem modo est de prudentia in angelo. quia quantum est ex se esset scatia regulatiua. Hec ex Francisco.

11

27

¶ Utrum angelus malus sciati et possit facere omnia mala que deus permittit et non prohibet ipsum facere: Respondetur secundum Richar. in primo. dist. xl vi. q. iiii. allegando Aug. iii. de tri ni. c. viii. dicit quod mali angeli quedam possunt face re si permittantur ab angelis potentioribus dei imperio. Quedam vero non possunt etiamsi permittantur. Hec Augustinus Nam constat quod nesciunt demo nes nec possunt facere ea que non permittuntur scire et posse. Si etiam deus permitteret diabolo: adhuc non posset diabolus creare animam: nec posset hominem facere angelum vel brutum et huiusmodi. nec stellam facere lapidem etc.

PrevBack to TopNext