Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Originalis

1

1

¶ Iiginalis macula culpe Primo quo ad esse queritur: Qualibus nominibus denom netur originalis culpe macula. ftotandum Primo secundum Guil. in. ii. li. di. xxxiii. quod peccatum originale potest tripliciter accipi. Primo actiue. et sic dicitur peccatum originale quod fuit origo pectati in aliis. Hoc modo dicit Hugo de sancto victur. et Magister: quod peccatum ade fuit originale id est quod fecit adam. Secundo modo dicitur peccatum originale quod ab origine inest id est immediate post anime infusionem. et sic adam et etiam eua non habuerunt peccatum originale. Tertio modo dicitur peccatum originale quod in nobis ab alio traducitur. et sic dicitur peccatum originale solum in descendentibus ab adam: non peccatum quod fecit adam.

2

¶ Isto modo capitur in proposito originalis culpa: Et nominatur multis nominibus secundum Magistrum et docto.

3

¶ Primo nominatur peccatum originale siue culpa originalis. Dicitur enim originalis: quia ortum habuit ab origine. Dicitur autem culpa inquantum est malum et defectus. Nam omnis culpa est malum: sed non econtra. Similiter omne malum est defectus: sed non econtra.

4

¶ Notandum ergo quod hec differunt sic: quod defectus dicit simplicem negationem. sed malum est nomen priuationis. Unde carentia vite in lapide vel visus est defectus: sed non malum. quia lapis non est natus habere vitam. ergo non est ibi priuatio: eo quod priuatio dicit aptitu dinem in subiecto. Sed in homine mortuo: huiusmodi scilicet carentia vite vel visus: non solum est defectus: sed etiam malum. quia homo aptitudinem habet ad viuere et videre. Denique culpa supra defectum: et etiam malum addit: quod sit quodammodo voluntarium. Nullum enim dicitur culpabile nisi voluntarium: vt dicit Arist. ii. Ethi. Unde originale peccatum nominatur culpa: quiam fuit voluntarium voluntate primorum paretum.

5

¶ Secundo nominatur fomes: quia inclinat ad malum. et sic est fomentum mali

6

¶ Tertio nominatur concupiscentia. Tripliciter autem solet capi concupiscentia.

7

¶ Uno modo pro vi concupiscibili que est in anima. et sic fuisset etiam in statu innocentie: Ideo non capitur concupiscentia isto modo cum nominat peccatum originale. Secundo capitur pro ipso peccato originali: sicut est in proposito. Unde Hugo libro de sacramentis parte. vii. diffiniendo dicit. Peccatum originale est vicium quod nascendo contraximus per ignorantiam in mente: et concupiscentiam in carne. Tertio concupiscentia capitur pro sequela peccati originalis. Et sic capit Beda dum dicit quod propter peccatum originale ista sunt nobis inflicta: infirmitas: ignorantia: malicia: et concupiscentia

8

¶ Quarto nominatur ergo concupiscibilitas: que dicit in sublecto quasi habitualem inclinationem in malum. concupiscentia autem dicit ipsam inclinationem

9

¶ Unde Quinto nominatur languor nature. et hoc

10

¶ eit in subiecto voluntatis difficultatem ad bonum.

11

¶ Sexto nominatur tyrannus. et hoc nominat quasi dominium sensitiue partis super rationem.

12

¶ Septimo lex carnis: quia propter conuenientiam cum carne et modo seminandi carnem: per concubitum venit.

13

¶ Octauo lex membrorum nominatur ab apostolo Rho. vii. Uideo aliam legem que est in membris meis etc. Et nominatur sic: quia per illud scilicet peccatum originale membra nostra ad malum motum incitantur

14

¶ Nono nominatur ignorantia: secundum Hugo. supra inquantum ex huiusmodi impetu intel¬ lectus obumbratur etc. Item in sequentibus de aliis nominibus que possunt ad hec reduci patebit.

2

15

¶ Quomodo diffinitur originale peccatum. Notandum secundum Guil. in. ii di. xxx. Et Scotorls. e. distinctione quod peccatum originale vt etiam dicit Au reolis. accipi dupliciter. Uno modo materialiter Alio modo formaliter. Formale autem in peccato originali est priuatio. Probatur per Ans. lib. de casu diaboliquia peccatum formaliter est iniusticia: sed iniusticia formaliter est priuatio iusticie. ergo peccatum originale formaliter est priuatio iusticie originalis. Denique materiale peccati originalis est concupiscentia. Nam sicut in peccato mortali formale est per auersionem a deo: et materiale est per conuersionem inordinatam ad creatu ram. Sic in proposito: formale peccati seu culpe originalis est per auersionem a debita iusticia origina libro materiale autem dicitur illa inordinata concupiscentia qua ad terrena nimis afficimur. Et huius sunt intentionis sanctus Tho. e. di. q. iii. ar. i. et seraphicus Bona. ar. ii. q. i. ac doc. subti. art. i. Unde quan do sancti dicunt vel diffiniunt peccatum originale esse concupiscentiam. Sicut Hugo. §. praecedenti. et Apostolus Rho. vii. Concupiscentiam inquit nesciebam esse peccatum nisi lex diceret etc. Et consimilia debent semper intelliges materialiter. Et ita etiam cum Magister atque alii quidam diffiniunt: di. Peccatum originale est qualitas morbida in appetitu sensitiuo que facit difficultatem ac bonum: et inclinationem ad malum. materialis est diffinitio. Isti enim volunt dicere: quod sicut leprosus god nerat quandam qualitatem infectam in substantia generati: propter quam filius fit leprosus. Sic voluntas peccans primorum parentum: causauit in carne humana quandam qualitatem morbidam et positiuam quae antecedit curuitatem voluntatis. et sic est sicut pondus quoddam in carne inclinans animam ad consentiendum carni et reprimens a delectationibus spiritualibus. iuxtaillud Sap. ix. Corpus quod corrumpitur aggrauat animam. Dicunt etiam quod illa qualitas scilicet morbida nunquam minuitur in essentia sua: licet gratia posset augeri in homine. Exne ad hec ponunt Iidem secundum Henstr de Gand. Si lapis appensus ad alas passeris sit quantumcumque vis motiua crescit: pondus tamen ma net idem quo ad esse substantie. Sed huiusmodi positio non approbatur: sed minus placet Guil. et Scotor aliisque Scotistis.

16

¶ Melius ergo formaliter debet diffiniri secundum Ans. li.i. de conceptu virginali. c. xxvii. videlicet quod peccatum originale est nuditas vel caren tia debite iusticie per inobedientiam ade facta: per quam omnes ade filii sunt filii ire. Hanc latius resoluer do moderni doctores ponunt sic. Peccatum originale est carentia originalis iusticie debite in primis parentibus accepte et amisse ex transgressione legis diuine ab eisdem deriuata in omnes naturaliter propagatos secundum legem communem: obligans ad perenam damni: et ceteras ad talem carentiam sequentes

17

¶ Declara tur per partes Nam primo dicitur quod est carentia vel nuditas: quod idem est. et sic formaliter dicit privationem origi¬ nalis lusticie de qua capitulo praecedenti. Secundo agditur iusticie id est rectitudinis originalis. tamen non qualitercumque sed debite. quia accepte in primis parentibus pro se et pro tota natura ac omnibus filiis suis et suo actu amisse ex transgressione legis. Et ita ipsis illam perdemtibus nos filii eorum sumus debitores effecti. vt clarius dicetur infra. §. v. et sequentibus. Textio cum additur ex transgressione legis diuine scilicet per inobedientiam. ptet quod peccatum hoc originale in paruulis non fuit origina le in Adam sed actuale. quia Adam hoc non traduxit ab alio etc. Quarto dicitur deriuata in omnes naturaliter propagatos: per hoc excluditur christus qui non contraxit. quad non fuit naturaliter sed supernaturaliter propagatus ex virgine. Quinto additur de lege communi propter beatam virginem Mariam que peccatum huiusmoi non habuit. sed in seruata est lege speciali. vt de hoc patebit tertio libro. Sexto additur obligans nos ad penam damni scilicet visionis dei et ceteras penas. vt patebit in sequentibus.

3

18

¶ Utrum peccatum originale sit aliquid positiuum in homine loquendo secundum esse formale. Responde tur secundum doc. Scoti viam sequentes e. di. xxx. Et etiam Lyram in postil. super Rho. v. quod peccatum originale formaliter loquendo non est quid positiuum sed priuatiuum vnde nec diffiniri potest nec sciri nisi per habitum oppositum quem priuat. quia priuationes non possunt sciri nisi per habitus primo Posteriorum. Idcirco Ans. li. i. de conceptu virginali. ca. xxvii. dicit hoc inquit peccatum quod or ginale dico intelligere in ipsis infantibus nequeo aliud nisi ipsam factam per inobedientiam Ade iusticie de bite nuditatem id est carentiam. Et propterea diffinit illud peccatum per carentiam illius iusticie originalis que carentia est priuatio. quia priuat habitum originalis iusticie id est rectitudinis nature date homini ab origine.

19

¶ Sed quore ergo nominant doctores ipsum peccatum originale per talia que positiua sonant videlicet concupiscentia: feditas: fomes et similia. Dicendum quod talia dicuntur de eo non formalit scilicet per comperationem ad aliquid. Nam ad peccatum originale concurrunt ista vt dicit Guil. di. xxxiii. li. ii. et Bona. videlicet vnum formale quod est ca rentia debite iusticie. Aliud materiale scilicetconcupiscentia. Tertium causale scilicet carnis feditas capiendo causm vt ampliatur ad causam sine qua non fit. Ideo per comparatio nem ad talia nominatur non formaliter sed materialiter aucausaliter vel consequenter etiam. Et ita causaliter nomi natur ignorantia propter sequelam. Sicut vi. Topicorum dicitur dies est latio solis super terram intelligendo causaliter quia ex latione solis super terram fit dies. Sic per origina le peccatum secuta est in nobis ignorantia. et alia nomina consimiliter applicantur. licet non formaliter. vt patuit. §. 1. de nominibus

20

¶ Unde si queratur. Quid sit principalius in peccato originali. dicndum est secundum e. Guil. cum Tho. e. di. quod sicut in composito principalius est forma quam materia: ita in peccato originali principalior formale scilicet carentia quam alia materialia scilicetconcupiscentia et huiusmodi

21

¶ Raytiones ad conclusionem sunt Prima. quia si peccatus originale esset quid positiuum sequeretur quod deberet pumiri pena positiua. Et tamen non nisi privatiua pena scilicet damni puni tur. Secunda: quia omne positiuum effectie est a deo: vt abomnibus conceditur. Aut ergo deus tale positiuum pertinens ad peccatum originale: producit se solo immedi ate. Aut causa media concurrente. Si se solo: sequitr quod est causa talis mali quod est impossibile. Si medite causa secunda concurrente: quaero que est ista Non potest dici quod primus perens quia ille non est in re. Nec quod proximus parens eadem ratione. quia aliquando decessit iam pater antequam filius eius animetur in vtro materno. Et quia pater et mater in baptismo mundati iam non habent originale peccatum: Nil autem dat quod non habet. ii Elenchorum. Denique nec potest dici quod causa talis sit proles genita. quia sic esset peccatum actuale. Et ita videtur quod nulla sit causa concurrens peccati originalis secundaria post deum. ergo etc. Sed de hoc infra. §. Tertia ratio. quia talia quibus positiue nominatur scilicet habitus corriptus vel morbida qualitas vel fomes et quaecumque hiiusmodi stant cum gratia post baptismum

22

¶ Peccatum autem originale non stat cum gatia. ergo non sunt ide formaliter Ex dictis eliciuntur plurime veritates secundum Franmayro. super. ii di. xxxii aliosque concorditr

23

¶ Prima quod peccatum originale non est aliqua mala actio in paruuset filiis Ade. sed vt dicit Psalmus Ecce in iniquitatibus conceptus sum etc. Secunda quod peccatum originale non est ipst concubitus patris et matris. quia hoc est peccatum actuale. et est medium per quod contrahitur originale.

24

¶ Tertia quod peccatum originale non est infectio morbida in carne. quia pec catu formaliter habet esse in anima non in carne quae sine anima mortua est. et per se quiescit vt dicit Ansis. Ideo in carne non est peccatum per se sic nec iusticia.

25

¶ Quarta quod non est rebellio contra rationem in sensibus existens. Nec est reatus ad penam damni. quia talia non sunt formali tex peccatum originale sed sequele eius. ergo etc.

26

¶

4

27

¶ An peccatum originale sit in anima permodum habitus An per modum actus. Respondetur secundum Guil. e. di. xxx. quod magis habet modum habitus quasi in anima ipsa quiescentis quam modum actus. Inde est quod peccatum originale distinguitur tam contra mortale quam contra veniale quae dicuntur actualia peccata ab actu. Sed origina le peccatum se habet per modum habitus inclinatiui ac malum vt fomes

28

¶ Sed none peccatum originale est ipsa inclinatio appetitus anime mediante qua ipsa anima desiderat vniri corpori infecto: aut saltem peccatum origina le sit talis vnio. Dicondum est secundum Fram. mayro. ac doc. super. ii di. xxxii. quod licet peccatum originale communiter contra hatur in illa vnione anime ad corpus infectum. tameno formaliter peccatum originale non est huiusmodi inclinatie in anima. nec vnio eius etc. Quia cum talis inclinatio sit anime naturalis non posset amoueri per passionem christi nisi anima destructa. sed anima intellectiua est incorruptibis Denique si illa vnio esset peccatum originale non posse amoueri per christi passionem nisi prius anima dissolueretur a corpore. Sed quia constat quod manente ista inclinatione in anima et vnione etiam ad corpus infectum: nihilo minus peccatum originale diluitur et amouetur per passionem christi. ergo formaliter aliud est a tali inclinatione et vnione etc.

5

29

¶ Sed quare imputatur filis Ade in peccatum originale huiusmodi carentia originalis iusticie. Respondetur secundum e. Guil. e. dist. xxx. cum doc. subti e. dist. q. i. art. ii tali medio probatur esse culpa originalis in posteris ade et imputari. quia omne donum quod a deo voluntate antecedente solum: non autem consequente id est sine consideratione meritorum donatur est semper debitum ab illo cui donatur. Sed adam accepit iusticiam originalem pro se et suis posteris a deo qui dedit eam illis voluntate antecedente. ergo semper debent. et per consequens cum modo iam non habent eam sunt in peccato originali et imputatur eis. Maior patet exemplo. Quando enim deus dat alicui gratiam voluntate antecedente: si cadat a gratia per peccatum: punt tur non solum propter hoc quod perdidit gratiam: sed etiam propter amissione bonorum operum quae erant virtualiter in gratia: ad quae scilicet opera obligabatur. puta propter precoptorum omissionem Minor patet ex statuto dei. Sta tuerat enim deus quod cuilibet filio ade si stetissent da ret illam iusticiam. Sicut modo videmus quod facta in corpore organizatione debita: deus creat et infundit animam rationalem. ergo etc.

30

¶ Si dicatur quod non est simi le de gratia et illa iusticia: quia gratia in voluntate posita includit virtualiter opera meritoria: sed in posterorum voluntate nondum erat illa iusticia originalis. Dicit idem Scotus quod licet non sit simile omnino: tamenest sufficiens simule quo ad propositum. quod vtrumque tam gratia quam illa iusticia dantur voluntate dei antecedente non consequente id est non ex consideratione meritorum

31

¶ Et patet exemplo. Casu enim posito quod a principio condidisset omnes homines simul sicut condidit angelos similis et cuilibet homini dedisset iusticiam originalem: et post ca solus adam peccasset: Certum est quod tunc per peccatum ade alii non perdidissent illam iusticials. Etsi illam remouisset deus: non essent debitores illius iusticie. Sed modo venit in debitum: quia adam pro se et pro filiis cam accepit: et tota posteritas eiusdem ade pro tunc erat in eo secundum naturam originalis propagationis

32

¶ Si dicas: Adam peccato proprio perdidit illam iusticia: et non peccato posterorum. ergo posteri excusantur

33

¶ Dicendum est quod hoc non excusat posteros a debito habendi talem iusticiam: quia hec iusticia fuerat fideicommissa per modum depositi toti nature. Unde ista carentia iusticie: quam scilicet iusticiam originalem quilibet homo deberet habere: sibi iputatur ad culpam. Sicut et secundum iura: deposito perdito patris culpa: heredes restituere tenentur etc. extra de deposito. c.i. et sequi.

6

34

¶ Quo ergo scriptura dicit filios propter peccatum patris non puniri: cum pro originali peccato ade actu introducto filii subiacent multis penis miserie et mortis. Iuxta illud. i. Cor. xv. Pervnum hominem scilicet adam mors introiuit in orbem terrarum etc. Scriptura aut Ezech. xviii. dicit. Filius non portabit iniquitatem patris: sed anima quae peccauerit ipsa morietur dicit dominus. Respondetur secundum doc. commniter: quod huiusmodi scripture intelligende sunt quantum ad penam eternam et positiuam. Dicitur eternam: quia tam etiam secundum itsticiam humanam quam diuinam filii aliquando puniuntur temporali pena pro patrum peccatis. iuxta quod dicitur Thren. vlti. Patres nostri peccauerunt et non sunt et nos iniquitates eorum portauimus. Et patet in exemplo de sodomitis et in diluuio peruulis mult innocentibus: tamen cum aliis pereuntibus et huiusmodi. Dicitur etiam positiuam. quia bene et iuste sepe filius portat iniquitatem patris priuatiuam Et ostenditur praecipue in iusticia politica vbi siquis princeps nobilis incurrat crimen lese maiestatis regie perdet nobilitatem. et igno bilitatur in omnibus suis posteris: nisi postea iterato aliquis suorum filiorum nobilitetur per regem.

35

¶ Sic in propo sito secundum Bonaue. e. di. xxx. ar. i. q. ii filii Ade iusto puniuntur tam quam debitores iusticie originalis pro peccato Ade. Primo quia Adam fuit principium et radix originis eorum: ideo sicut infecta arbor in radice inficit fructus suos: Ita Adam suo peccato inficiens naturam reddensque ignobilem infecit et ignobilitauit omnes posteros priuando tali nobilitate quae eis est pema damni etc. Secundo. quia deus mandatum dederat obe dicentie: non soli Ade di non edendo ex pomo vetito Sed et mulieri et omnibus filiis per ipsum. Et ita omnes obligauit. Cum ergo ipse peccauit omnes posteros peccatores fecit et mortales reddidit ac puniendos cum pro omnibus tale bonum originalis iusticie accepit sub obligatis one omnium.

36

¶ Tertio patet quod omnes posteri Ade iustissi me puniuntur pro peccato primorum parentum ex parte dei. licet enim nos non sufficiamus in omnibus rationem reddere operum dei. tamen sufficienter hoc certum est quod deus non puniret filios Ade talibus penis nisi demererem tur pro culpa. Tum quia deus est iustissimus qui numquam infligit penam sine culpa. Tum quia deus est sapietissimus. Tum quia est bonitatis infinite. Ideoque non vult a se fieri tanturpes passiones et fedas in nobis et pronitatem in malum plus quam in bonum: nisi iusto iudicio demeruissemus. Et ita patet solutio obiecti onum praedictarum.

7

37

¶ Sed difficultas restat. Quia vt Nico. de Lyra in postil. super Rho. v. dictat bene faciliter patet quod peccatum originale imputatur filiis ac penam: quoniam filii frequenter iuste a deo et legibus puni untur pro peccatis parentum. Difficilius autem est videre qualiter imputatur eis ad culpam de cuius ratione est quod sit voluntaria: aliter non esset culpa. Sed in paruulis non est voluntas nec rationis vsus. ergo etc. Sciendum ergo inquit quod Adam non solum consideratur vt singularis persona. sed etiam vt totius humane nature principium qa quo alii descenderunt per generationem et sunt eius membra. Et ideo sicut homicidium manu factum dicitur voluntarium a voluntate quae est in mente. Sic suo modo carentia originalis iusticie in posteris dicitur voluntaria a voluntate Ade. Et quia Adam accpit originalem iusticiam non solum pro se sed pro tota posteritate. Ideo omnes posteri per vim generatiuam ab eco descendentes in eo fuerunt obligati ad debitum habendi eam. Cum igitur carentia originalis iusticie cum debito habendi eam sit culpabilis sicut carentia perfectionis quae deberet inesse. et tamen culpa sua cearet illa: Ideo merito posteris ade imputatur ad cul¬s pam. Et talis caretia cum debito eam habendi dicitur peccatum originale: ita quod debitum habendi est ibi formale

38

¶ Ad hec infra. §.

39

¶ Sed quid ad auctes silet Augustini. libro de vera religi. dicentis: Peccatum adeo est voluntarium. quod si non est voluntarium: non est pec catum. Et de libe. arbi. idem dicit quod nemo peccat in eo quod vitare non potest. Item. iii. Ethi. Aristo. dicit. Ceconato nullus improperabit: sed magis miserebitur. qua nec deus improperabit etc.

40

¶ Dicendum secundum Guill. ea. dist. xxx. Non oportet ex huiusmodi autoritatibus quod peccatum sit effectiue immediate voluntarium ab eo in quo est. nec sic intelligit Augustinus. in illis suis dictis: ed sufficit ad intentionem eius contra Manicheos quod sit voluntarium quocumque modo. Sic autem peccatum originale dicitur voluntarium. Tum quia est in voluntate anime vbi habent esse subiectiue omnia peccata. vt ptembit §. x. Tum quia adam voluntarie peccauit a quo contractum est originale peccatum: vt iam doctum est. Nec est simile de ceco nato dictum Aristotels. quia cecitas non est in voluntate anime subiectiue: sic est culpa originalis.

8

41

¶ Sed quomodo adam potuit ue inficere peccatoriginali totam humanam naturam. Et arguitur: quia corruptio boni minoris non includit nec sufficit facere totalem corruptionem bonis maioris: quod multum eminenter praeualet tale bonum minus. Sicut aliqua vna persona infecta non potest corrumpere totum vnum suum genus magnum. sed adam fuit minus bonum quam tota humana natura. vtpote vnicum indiuiduum humanum ergo inficiendo se non potuit to tam naturam inficere.

42

¶ Respondetur secundum Guil. e. di. xxx. et etiam Lyram super Rho. v. quod adam non solum fuit vt singulis persona: sed etiam totius humane nature principium: in quo: seminali origine erant omnes sulposteri. sicut patuit in praecedentibus. Et vt singularpersona adam non infecit naturam hanc numero: primo: sed infecit se peccatopersonali primo: Et secundo: de meritorie totam posteritatem suam infecit: quia originalem iusticiam demerito sue culpe amisit: quam deberent habere omns sui posteri. Et quia non habent quod deberent habere. ergo culpantur nisi aliunde veniret ad iutorium scilicet ex meritis passionis christi. Demeritorie autem bene potest vnus demereri multis secundariis. Sicut in legibus: Propter peccatum patris exhereditantur filii. Sic in proposito

43

¶ Denique quod tota humana natura sit infecta ex peccato ade: incidens in peccatum originale secundum Bona. et alios manifestum est Primo ex carem tia visionis dei nisi regeneremur baptismo fluminis: aut flaminis: aut sanguinis. Secundo ex erumbescentia de motibus inordinatis in nobis Tertio ex praedominantia sensualitatis vel partis inferioris suprasuperiorem: quia contra mperium rationis mouetur carnis sensus. Quarto ex penalitatibus et multiplici miseria quibus puniuntur filii adam: etiam paruuli innocentes propter peccatum originale.

9

44

¶ Quare autem manifestius apparet in membris genitalibus motus inordinatus contra rationem ex peccato originali in carne infecta. Causa est secundum doc. quia per illa membra fit generatio filiorum Adeetc. Unde secundum Guill. di. xxxi. per peccatum originale maxime corrupta est vis et potentia generatiua quae a theologis non solum dicitur corrupta sed etiam infecca. Ratio quia per hanc transfunditur humana natura que personam inficit peccato Sicut in Adam persona infecit naturam. Alie autem potentie vegetatiue et sensitiue minus corrupte sunt quam generatiua.

10

45

¶ Ubi vel in quo habet esse subiectiue peccatum originale.

46

¶ De hoc nota secundum Fran. mayro. similis et Guil. in. ii di. xxx. et. xxxi. plures verita tes.

47

¶ Prima veritas. quod peccatum originale non habet esse in carne tanquam infectio morbida. Ratio. quia peccatum omne est spirituale et non corporale: Ideo non habet esse i carne. sicut nec iusticia. vnde Anss. libro de concep. virgi. dicit. Caro per se malum nescit. Caro per se mortua quiescit Si dicas. Qumodo ergo Magister sententiarum in. ii dist. xxxi. dicit peccatum manere in carne. Respondetur secundum Guil. supra quod magister et sui sequeces dicunt quod in carne sit quaedam qualitas morbida vel infectio in ea causata quae animam inficit dum sibi infunditur. et sic causat in anima culpam originalem Et dant exemplum de pomo mundo posito in manuimmunda quod contrahit immundiciam a manu sordida. vel etiam de corpore mundo quod sordidatur a vestimento sordido dum induit illud. Sed in hoc vt dicit Guil. magister non tenetur a nostris doctoribus sicut et in quibusdam aliis e. di. xxxi. passibus non tenetur. Qui autem volunt saluare dicta Magistri dicunt quod peccatum originale dicitur tur esse vel manere in carne secundum causam sine qua non. et sic intelligendo non quod caro per se culpam habeat vel actum culpe. Sed quia habet tantummodo causm culpe originalis. quia concipitur communi lege ex feda conceptione et libidinosa concupisentia sine quae non contrahitur peccatum originale Secunda veritas. quod peccatum originale non habet esse in potentia sensitiua anime vt in subiecto immediato. Ratiquia priuatiua sicut et contraria habent fieri circa idem subie ctum circa quod et habitus. Unde sicut visus est in oculo ita et cecitas quae est privatio visus ex. ii Peri herpatet. Sed iusticia originalis non habuit esse in sensualitate sed in voluntate principaliter. ergo et peccatum originale quod est priuatio illius iusticie Item nullum sub iectum est susceptiuum peccati nisi quod est susceptiuum virtutis. Sed potentie sensitiue non sunt immediatum subiectum virtutis quod patet. quia virtus est habitus electium ex. ii Eth. Electio autem est voluntatis ex. iii. Eth. ergo peccatum originale non est in potentia sensitiua vel in pete inferiori. sed in voluntate

48

¶ Si dicas. peccatum actu ale de communi cursu incipit a sensu. ergo est ibi peccatum. Dicendum quod in sensu non est peccatum nisi solum dispositint propter quod ibi incipit motus ad peccandum incitans tamen consummatur peccatum in ratione. ergo etc

49

¶ Tertia veritas quod peccatum originale habet esse in superiori parte rationalis anitme vt in subiecto immediate. Additur autem immediate. quia feditas peccati originalis quodammodo redundat etiam in omnes alias potetias ad minus secundum penam. Nam vt dictum. fuit. §. ix. corrumpit sensitiuam et vegetatiuam ma xime generatiuam. Probatur autm hec veritas tertia: si cut et secunda probata est. Item quia peccatum originale in auersione a deo consistit vt patet ex eius effectu: qui est carentia visionis dei. Sed auerti a deo est partis rationa lis. et gloria beate visionis dei consistit in parte rationali. Si militer et pena damni illius. ergo et peccatum originale in supe riori parte habet esse

50

¶ Quarta veritas: Ex quo posset adhuc queri in qua potentia superioris partis sit est quod peccatum originale habet esse in voluntate et non in intellectu. Probatio: quia intellectus de se est potentia naturalis. Et secundum Anss. Iusticia et iniusticia habent fieri circa idem. sed omnis iusticia est rectitudo volun tatis: et sic est in voluntate. ergo omne peccatum est in voluntate: quia est iniusticia et demeritum. et sic etiam pena et gloria in voluntate habet esse etc.

51

¶ An autem peccatum originale et etiam gratia sit primo in essentia anime aut potentia: habetur vbi Anima. §. lix. et vbi Gatra. §. ix. et seqi.

11

52

Originale peccasum Secundo: quo ad traductionem in posteros vel contractionem.

53

¶ Queri tur: que requiruntur ad traducendum vel contrahendum originale peccatum. Respondeturecolligendo secundum Guill. in. ii di. xxxi. et Fran. maro. et Magistrum Ioannem de segobio in editione Concilii Basilien

54

¶ Primo requiritur quod sit caro traducta a primis barentibus transgressoribus. Certum est enim quod originale peccatum inest homini ex eo quod a primis parentibus postquam trasgrediendo praeceptum dei peccauerunt: traducitur et inde in filios deriuatur. Si ergo deus formaret nune vnum hominem de terra sicut fecit adam: non de carne parentum primorum iste non contraheret. sic nec adam contraxit originale peccatum. Rursus si adam non peccasset sed aliquis filiorum. puta Cain ab eodem genitus peccasset: cain non contraxisset originale peccatum ab ab adam: sed filii ipsius cain vel posteri a cain geniti contraxissent originale peccatum. quia essent a parente transgressore. Hec secundum Scotu.

55

¶ Secundo requiritur quod ab ipsis parentibus primis naturaliter fiat propa gatio ex viri et mulieris seminibus. Nam si quis sicut christus dominus spiritu sancto operante supernaturaliter conciperetur ex virgine: non contraheret peccatum.

56

¶ Sed posito casuquod demon incubus vel succubus susceptum semen viri in mulierem transfunderer: sicut narratur de Merli no in historiis. Et ferunt aliqui sic fieri de antichristo: Nihilo minus taliter propagatus contraheret origina le peccatum: quia esset de seine corrupto humano. De quo Sap. xii. scribitur: quod hoc semen est maledictum a princi pio. Hec secundum Guill. supra

57

¶ Tertio requiritur quod talis persona sit artata: et non sit speatali priuilegio exempta a legecommuni data hominibus. quia si gratia singulari esset praeseruata adeo: vt tenetur de beata virgine matre christi: ipsa non contraxit peccatum originale. sicut de hoc dicetur li. iii. Etsi ab instanti conceptionis alicui deus vellet facere suo modo gratiam specialem praeseruationis: talis non contraheret peccatum originale. Unde cum quaeritur. Qui contrahunt et qui non contrahunt peccatum originale: Notantur. iiii. leges secundum Fran. may. circa hoc

58

¶ Prima est lex communis scilicet omnium hominum data genera liter qui in vtero matris communi lege propagati sunt per comcubitum. et tales omnes contrahunt vt dicit Aug. de fide ad pe.

59

¶ Secunda est lex specialis scilicet eorum qui in vtero materno sanctificantur. tales primo contrahunt et post sanctificantur

60

¶ Tertia est lex singularis scilicet quando quis naturaliter propagatis esset ex modo propagationis aptus natus contrahere peccatum originale nisi praeseruaretur praeuenienti gratia dei singula ri. sicut ponitur in matre christi

61

¶ Quarta est lex supernaturalis. quando scilicet quis non est aptus natus contrahere ex modo propagationis sue. Sic christus dominus qui ex virgine conceptus et propagatus est secundum carnem supernaturali le ge. vnde secundum Scotum. Etiam dato quod christus fuisset purus homo qui vere fuit et deus. Si tamen in pura humanitate fuisset conceptus ex virgine: adhuc non contraxisset peccatum originale. quia non fuisset naturaliter propagatus. R.

12

62

¶ An peccatu originale vt contrahatur in filiis Ade exigat libidinem perentum

63

¶ Nota pro praeambulo quod libido secundum Guil. e. di. xxxi. cum Tho. e. di. q. ii ar. i. tripliciter capitur. Primo modo libido dicitur improba voluntas. vnde Aug. libro de lib. ar. Nihil aliud videmus in toto malefaciendi genere nisi libidinem dominandi hec est improba voluntas. Secundo modo dicitur immoderata delectatio. sicut dicimus maiorem esse delectationem in actu genera tionis quam alterius potentie. Tertio modo dicitur libido corruptio viciosa qua dicimus esse in semine et in virtute generatiua que dicitur corrupta et infecta. Et sic dicimus quod libidinem oportet esse in peccato originali dum seminatur

64

¶ Ad quesitum ergo dicendum secundum e. Guil. quod sicut August in lib. de fid. ad pe. dicit. Peccatum originale non transmittit ad posteros propagatio. sed libido. Intelligendum tamen est hoc non de libidie primo modo dicta scilicet improba voluntate. quia sine illa contingit frequenter generare: sicuti in matri monio. Similiter non de secundo modo dicta. quia sine illa. scilicet imoderata delectatione bene contingit aliquando generare sed raro vel vix hoc fit. Sed intelligendum et de tertia. quia sine illa corruptione viciosa et feda quae est in semine numquam contigit generare lege commui Nam si exigeretur primo modo et secundo modo libido: sequitur quod maiori libidine conceptus peramplius contrheret peccatum originale. Et probatur sic Quia libido facurt peccatum originale. vt patet per Aug. supra uo maior libido magis faci. et sic peccatum maius. tenm consequaquia sicut simpliciter ad simpliciter sic magis ad magis et ma xie ad maxime ex. ii. Topi. vnde hoc soluens dicit Guil supra quod hoc arguntum bene probaret si libido proximorum perentum requireretur ad huiusmodi peccatum. sed non requiritur nisi sola illa libido quae ex Adam contrahitur vt dictum est: videlicet qua est viciosa corruptio et feda in semine. Hec autem non augmentatur nec minuitur: quoniam secundum Anss. peccatum originale solum causatur propter inobedientiam Ade

65

¶ In illa autem omnes equaliter communicamus de lege commui. ergo argumentum non cur rist etc

66

¶ Adhec laius infra. § xvii.

13

67

¶ Qualiter peccatum originale contrahitur ab anima que non est ex traduce etc.

68

¶ Crca hoc occurrunt obstacula et difficultates: Ideoque Augustinus valde disputat in hac materia. Nam anima peruuli non est propagata sicuti caro a patre vel matre: cum sit supernaturalis forma. nec est de corpore vel potentia materie educta sicut alie forme: cum sit separabilis et in se subsistens. sed est a solo deo on creationem: qui non peccat eam corpori infundendo

69

¶ Respondetur secundum Fram. maro. quod licet anima rationalis non sit a parentibus propagata nec ex carne educta causaliter: tamen est occasionali ter. quia deus animam creat et statuit vt per generationem parentum facta: in carne organizatione debita: creando statim infundat animam rationalem. Que quia vuitur corpori corrupto ab adam: in tali vnione contrahit peccatu originale per consensum naturalem. Sicut clericus quantumcunque regularis ex se: efficitur irregularis si contrahat matrimonium cum corrupta. vt patet extra de bigamis. ct Nuper. et c. vl. Sic est in proposito

70

¶ Ad hec. §. xv

71

¶ Sed difficultas est: quia anima talem naturalem consensum vnionis ad corpus vitare non potest. Nemo autem peccat in eo quod vitare non potest. vt dicit Aug. de lib. ar. et libro de duabus animabus

72

¶ Respondetur secundum Guil. di. xxxii. quod licet in se non possit vitare: tamen potuit secundum quid: in voluntate primi parentis. et hoc sufficit quo ad perccatum originale: quamuis non sufficiat quo ad actua le.

73

¶ Item secundum Bon. et Fran. maro. quia non potest vitare propria voluntate: ideo non punitur peccatum origina le pena positiua in eis: sed tantummodo pena priuati ua. Sicut iudex iusto iudicio occidens: priuatiua pena punitur scilicet quod irregularis fit: non autem positiua. quia iustum iudicium facere ex officio debuit: et secundum hoc mortem rei vitare nequiuit.

74

¶ An ergo deus infundens animam corpori infecto sit causa peccati originalis: ex eo quod anima in tali infusione maculatur. Dicendum secundum Guill. supra quod non: quia deus non ideo creat vel infundit animam corpori vt maculetur. sed vt pactum factum cum natura custodiat. videlicet quod a natura organizatione facta ipse animam infundat. Sicut si ego promisissem tibi dolium implere vino: et tu offerres mihi dolium infectum. non esset mihi promittenti imputandum quod vinum bonum tuo dolio inficeretur etc.

14

75

¶ Quoo peccatum originale ex parentibus baptismo emundatis contrahitur in anima

76

¶ Cum enim ex. i. Elench. secundum Arist. Nihil dat alteri quod non habet sed parentes baptizati iam post peccatum non habent pec catum originale. ergo non dant alteri id est proli traducem do. Et quia non peccant generando in sancto matrimonio: Non videtur ergo quomodo anima paruuli nati inficiatur.

77

¶ Ad hec secundum e. Guill. et Fran. maro. e. dist. xxxii. aliosque doc. et planius secundum Lyram super Rho. v. coligendo

78

¶ Respondetur Primo: dicendo quod certum est filios ade etiam a baptizatis progenitos: in infusione anime et vnione cum corpore corrupto contrahere peccatum originale.

79

¶ Probatur Primo auctoritae scripture psaeos. dicente. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: et in pec. conce. me ma. me. Et Eph. ii. Cramus natu ra omns filii ire. et i. Cor. xv. Omns in adam moriuntur: et in christo omnes viuifi. et Rho. v. et pluri bus locis scripturarum.

80

¶ Secundo probatur secundum Guil. re tione tali. quia anima etiam paruuli nati a baptizatis parentibus: mox vt infunditur et vnitur corpori: immediate habet ignorantiam. Patet dicente Arist. iii. de anima. quod anima in principio est tanquam tabula rasa in qua nihil est depictum etc. Sed ignorantia est pena quam contra hit tunc anima creata et corpori vnita: vt dicit Beda et Hugo de sacramentis. et patuit. §. i. Cum rgo immediate quo vnita est corpori contrahit penam sed ignorantiam. sequitur ergo quod naturali ordine prein telligitur habere culpam: quia alioquin pena praecedere culpam. quod est iniustum. Ergo patet propositum

81

¶ Tertio probatur similitudine: quam ponit Aug. contra Iulianum. di. quod sicut circumcisus generat incircumcisum. et granum purum generat granum cum palea cum seminatur. Item secundum Fran. maro. Ciuitas vel etiam progenies oblgata seruitio regis propter aliquam infidelitatem quo principio originis vel parentis factam. Si rex condat legem talem: di. quod quemcunque ascripsero militie regie efficiatur liber in propria tantum persona. Alii autem etiam filii talium remaneant in eodem seruitio obligati nisi quis illorum ascriberetur militie regie. Sic est in propo sito de baptismo: in quo vniuscuiusque propria persona ascribitur ad caelum aliis in seruili condicione pecati originalis: quam incurrimus per primos parentes: remanem tibus

82

¶ Secundo ad praemissa obiecta dicendum est Quare homo christianus et mundus generat immundum filium. Causa est: quia generatio filiorum est ab adam secundum esse nature corrupte in quo sumus membra ade. non autem secundum esse gratiae: quod habemus per baptismum: in quosumus membra chri. Sed quoniam sic est semper quod generans inquantum huiusmodi: generat sibi simile: Ideo ada generauit sib similes in esse nature destitute originali iusticia cum debito habendi eam. Et eadem ratione omnes eius posteri generant sibi simules cum tali defectu. Nec etiam parentes baptizati non generant filios secundum esse gratiae quo sunt menbra christi: sed secundum esse nature corrupte quo sunt membra ade. ergo geniti etiam a christianis habent originale peccatum contractum.

15

83

¶ Sed posito casu quod corpus infectum tale intraret angelus: an peccatoriginali inficeretur. Ad hoc Bon. e. di. xxxi. ar. ii. q. ii dicit quod non inficeretur: quia non esset ibi appetitus: nec colligantia naturalis vnionis: et sine hac anima non potest a carne infici: vt dicit. Similiter inquit si anima innocens poneretur in igne infernali: non lederetur ab igne eadem ratione quia non esset ibi appetitus nec colligantia naturalis.

84

¶ Unde queritur: Utrum anima contrahat originale peccatum per aliquem appetitum in voluntate

85

¶ Respondetur secundm e. Bon. supra et Rich. e. di. xxxi. q. iii. quod exquo duplex est appetitus. videlicet naturalis: et deliberatiuus

86

¶ Potest ergo hoc quesitum intelligi Uno modo sic quod anima prius deliberet de carnis infectione: et et coniungatur voluntarie ex deliberatione propter quoc contrahat peccatum. et sic falsum est et hereticum quoniam secundum doctores catholicos Anima in creando infunditur: et infundendo creatur. et ita contrahit peccatum in instanti sue infusionis: Ideo non potest actus volendi deliberatus in anima esse in eodem instanti quo infunditur et creatur: quoniam vt Hugo de sacramentis. parte. vi. ca. xxiii. dicit. Uelle facere habet motum de hoc in hoc et successum.

87

¶ Alio modo potest intelligi sic quod anima contrahit originale peccatum per naturalem appetitum ipsius anime ad carnem: ita quod appetitus talis vnio nis sit causa sine qua non. et sic veritatem habet cat holicam et rationabilem: quia nunquam posset animam inficere nisi anima haberet naturalem cosligantiam ad eam. Natu ralis autem colligantia non est nisi per naturalem appetitum ipsius anime ad corpus: per quem anima a deo alligatur carni. Et ita anima contrahit originale peccatum a carne materialiter per appetitum vel voluntate naturalem etc.

88

¶ Sed nunquid anima in instanti infusionis habet actu appetitum naturalem ad corpus infectum

89

¶ Respondet Richar. supra quod siue dicatur quod habeat actum talem appetitum vel inclinationem siue non. i lle tamen appetitus in actu non est necessarius ad hoc quod anima inficiatur a carne: quia anima paruuli non contrahit a carne necessitatem concupiscendi sic pro instanti quo infunditur: sed pro illo tempore quo poterit exire in actum. Est tamen apu petitus ille necessarius ad hoc quod in actu vel in aptitudine habeatur. Quia si in anima nullus esset naturalis appetitus ad corpus suum ab instanti infusionis: nec etiam postea futurus esset talis appetitus. tunc anima non contraheret a carne necessitatem habendi pronitatem deorsum inclinari ad aliquam inordinatam motionem pro tempore

90

¶ Si quaeratur: An appetitus naturalis et vnio anime ad corpus sit originalis peccati principalis et tota causa. Dicendum est secundum Bonauen. supra et Guil. quod non: quia consimilis appetitus naturalis saluaretur in anima ad carnem: etiamsi homo non peccasset: et tamen tunc anima nullam culpam contraheret. Unde et nunc vnio anime ad corpus et appetitus non est tota causa originalis peccati.

91

¶ Si arguitur: quia si non vniretur anima non contraheretur.

92

¶ Dicendum quod per hoc bene probatur quod requiritur vnio vt causa: sine qua non. sed non probatur quod sufficit: Sicuti ad hoc quod anima in inferno vratur requiritur approximatio: que tamen non est casa tota eius afflictionis ab igne nec principa lis: sed diuina iusticia: cuius virtute ignis ille agit in animam est causa principalis. Sic in proposito.

16

93

¶ Un anima in aliquo signo praeintel. ligatur peccato innoxia priusquam contrahat originale peccatum. Hic Tho. e. distin. xxxii. q. iii. ar. ii. dicit: quod diuersitas animarum causatur ex diuersitate corporis. Ex quo relinquitur quod anima intellectiua non habet esse primo: nec habere potet sine corpore seu materia: quia materiam ponit principium indiuiduationis. Et ita secundum eum non est praeintelligendum aliquod scilcet signum quo non sit anima in peccato originali ante infusione. quia vt dicit: Anima indiuiduatur per corpus etc. Sed Scotiste quos sequor dicunt quod principium indiuiduationis non est materia Et ptuit vbi angeli. §. xxxiit. Quod etiam dicit animam intellectiuam diuersificari et indiuiduari per corpus: salua semper reuerentia sua: non valet. quia anima separata a corpore habet esse. Sed quod respondet post separationem remanere esse signatum per quod in diuiduatur: hoc non obuiat. quia corpus nihil abse lutum potest causare in anima: sed tantum respectiuum. Respectus autem non est principium indiuiduationis secud eun. Tho.

94

¶ Melius ergo dicendum est cum Guill. est Scotistis: ac etiam Bona. e. di. xxxii. vltimo. dubic litterali: videlicet quod anime diuersificantur: non propter corpora. sed econuerso: corpora propter animas. Unde loquendo de signis nature: non autem temporis. quia simul tem pore anima creatur: infunditur: et originali peccato inficitur Bene tantum preintelligitur in aliquo signo nature anima esse innoxia originali peccato: ita quod intelliguntur ibi tria signa. Primum in quo anima creatur Secundum in quo corpori infunditur. Tertium: in quo tali infusione pec catum originale contrahitur. Licet hec omnia simuls fiant tempore: tamen distinguuntur intellectu talia signa nature secundum ordinem. Ex quibus infertur quod ante infusionem preintelligitur anima habere appetitum naturalem non deliberatiuum: quia appetitu deliberatiuo non videretur appetere vnionem cum tali corpore vicioso: vt dictum est etiam. § xv.

17

95

¶ Quando contrahitur originale peccatum: Respondetur quod in instanti conceptionis huma ne. Iuxta illud psalos. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum.

96

¶ Sed Nota secundum Magistrum in. ii dist. xxxi. quod dupliciter accipitur hominis conceptio. Primo i ipsa carnis propagatione. quando scilicet embryo concipitur Alio modo pro ipsa animatione scilicet quando anima creatur et infunditur. In proposito autem non est accipiendum de conceptione primo modo dicta: quia ante infusionem anime rationalis non est in carne peccatum: vt praedictum est. sed secundo modo debet accipi etc

97

¶ An grgo parentes primi transfundant in filios originale peccatum sic quod propter eorum peccata filiis infligatur originale. Responsecundum Guil. in. ii dist. xxxiii. quod nullus alius trans fundit nisi adam: aut in ade occasione Probatur: Non est maior ratio quare proximi parentes tranfundant originalem iniusticiam id est peccatum: quam transfunderent primi parentes si stetissent: originalem iu sticiam: Sed equaliter sicut in statu innocentie sarcti parentes generassent sanctos filios in iusticia orginali. non quidem per transfusionem naturalem huiusmodo iusticie: sed ex pacto dei et dono eius supernature li promittentis donare in illo statu talem iusticiam ori ginalem. Sic in statu isto post peccatum: sanctus vir non generat sanctum: sed peccato originali infectum quod factum est ex parte ade: quo peccate peccatum incurrimus: et non ex peccato actuali aliorum parentum. ergo etc. Confirmatur: Quia si parentes tramsmitterent sua peccaactualia in filios per generationem: semper filii peio¬ res essent parentibus. quod nefas est dicere. Ideo Gal. vi. Unusquisque onus suum portabit.

98

¶ Si di cas: nos culpamur peccato originali ex eo quod fuimus in adam peccante: sed nos eramus etiam in parenti bus proximis consimiliter. ergo etiam istorum peccata transsunduntur in nos ab eis: et culpari debemus originali peccato propter eorum peccata quae transeunt in filios et sententia domini. Exod. xx. Ego sum deus deus zelotes visi tans peccatum patrum in filios vsque in tertiam et quarta generationem. Dicendum Primo secundum Guill. e. dist. xxxiii. quod non tota ratio est quare peccamus in adam scilicet dicere: quia fuimus in eo. sed addere opertet quod in eo et in nullo alio perdidimus originalem iusticiam. Et isto modo non consimiliter eramus in proximis parentibus: Ideo eorum peccata non transfunduntur in nos vt propter illa incurramus originale peccatum.

99

¶ Ad scriptura autem Exo. dicendum: quod peccata parentum transire in filios tripliciter intelligitur. Primo punitione. Secundo imitatione. Tertio transfusione. Primo modo quo ad punitionem eternam et positiuam: deus nunquam punit filiospropter peccata parentum: vt patuit. § vi. Secundo modo bene transit peccatum patrum in filios: quando maliciam imitam tur paternam. Et hoc modo intelligitur auctoritas illa. Tertio quo ad transfusionem: solum peccatum ade transi funditur propter causam iam dictam etc.

18

100

¶ Utrum originale peccatu equiliter sit in omnibus an in quibusdam sit maius propter peccaparentum. Respondetur secundum Guil. Scotor. quam e. dis. xxxiii Bona. et Rich. quod equaliter est in omnibus. Sicut enim si adam stetisset omnes filii sui fuissent equaliter in iusticia originali et innocentes: licet alii aliis perfectio res in gratia etc. Ita nunc postquam adam peccauit: omns equaliter facti sunt peccaores originali peccato: vt dicit Ans. de concep. virginia. Et declaratur Primo ratione inobedientie ade quae est causa hbst peccati: et equalciter inest omnibus. Secundo ratione obligationis iusticie: quia sumus omnes naturales filii ade et eque debitores iusticie originalis: quam omnes eque perdidimus in adam. Sicut si mille candele accendantur ab vna primarie: et tandem alia mediante alia: equaliter omns possunt lucere ceteris paribus. Rursus si illa prima antequam cetere extinguantur ab ea: extinguatur. equaliter nula habebit lucem ab illa. Sic in proposito. Tertio ratione pene sice carentie visionis diuine: quam carentiam equaliter incurrimus omnes. Ergo patet propositum

101

¶ Ad idem supra. §. xii.

102

¶ Siquis obiiciat: quod concupiscctia maior est in vno quam in alio. vel ratione complexionis: quia ma gis feruet in sanguineis et cholerici quam in melan cholicis. vel ratione assuefactionis. Sicut assuetus luxuriari: et huiusmodi: ardentius concupiscit. Dicendum est quod ista intensio concupiscentie no facit ad grauandum originale peccatum: sed bene facit ad grauandum actuale peccatum hominis. Denique concupiscentia non est nisi materiale illius peccati: non formale. ergo non facit inequalitatem peccati etc.

19

103

¶ Utrum originale peccatum sit vnicum in omnibus an plura in vno supposito vel in pluribus Respondetur secundum Scotor. et Guil. e. dis. xxxiii. per conclusiones

104

¶ Prima quod peccatum originale in omnibus est vnum secundum speciem: quia formaliter est privatio iusticie orginalis: Iusticia autem illa est vna secundum peciem. Item quia vnica fuit inobedientia: et ita vnicum peccatum in specie respondet sibi in quolibet indiuiduo Item quia totam specieum humanam ad vnam penam obligat. videlicet ad carentiam visionis dei.

105

¶ Secunda conclusio: quod pectatum originale in vno indiuiduo est vnum simpliciter. Probatio: quia forme vel priuationes numerantur: aut numeratione subiecti: aut numeratione actus per quem macula contrahitur. Sed hec anima quae est subiectum peccioriginalis vel actus. quodlibet horum est simpliciter vnu. ergo etc.

106

¶ Si obiicitur. Quia adam et eua peccauerunt variis peccatis. Conceditur secundum Guil. Tamen quia peccatum originale transfunditur generatione in qua se habent vt vnum seu vna caro. ergo vnum est peccatum

107

¶ Tertia conclusio: quod peccatum originale licet sit in se vnum: tamen plura sunt originalia in multis: et penis ac sequelis multiplicata. Declaratur. quia est vnum secundum speciem: vt praedictum est. et est in vno subiectiue. scilicet in voluntate: Tamen ex consequenti omnes vires inficiuntur eo. et ratione concupiscentie inclinat ad multa peccata: vt vii. capitalia. Denique licet obligat ad vnam penam principalem. scilicet carentiam visionis dei tamen multari penarum habet sequelas: vt famis. sitis. quilibet etiam paruulus nascitur cum proprio originali. ergo etc c¶ Sed obii citur: Quia praeos. dicit. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: et in pec. etc. glo. dicit quod iniquitates sunt peccata originalia. ergo videtur quod etiam in eodem supposito sime pliciter sint plura pecata originalia.

108

¶ Respondet idem Guil. quod vel ibi scriptura accipit plurale pro singulari: vt sepe fit in scriptura: sicut etiam dicit Magister. Uel quod secundo: per peccata originalia intelligit penas et seque las illius peccati. veluti per effectus causm vnam. Uel tertio: quod loquitur in persona generis humani. et ita cum quilibet peruulus nascitur cum proprio originali: erunt plura in multis

20

109

¶ A quo infligitur causaliter originale peccatum: Respondetur colligendo ex dictis Fran. maro et etiam Guil. di. xxxii. variisque locis cum doc. sbrtilis. Nota quattuor veritates seu conclusiones

110

¶ Prima quod peccatum originale non infligitur vel non causatur a deo animam creante. Ratio: quia deus nullius peccati est cas: cum omnia que deus facit bona sint: dicente apostolo Timo. iiii. Item dei filius assumpsit omne quod in nostra natura plantauit: secundum Damas. sed non assumpsit originale peccatum quod est in nobis. ergo non est a deo

111

¶ Si obiiciatur: qua deus infundit animam. Patet responsio. supra. §. xiii.

112

¶ Sed quid de concupiscentia quae est in carne inflicta a deo. Dicendum secundum e. Guil. et Bon. e. di. xxxii. quod concupiscentia considera tur tripliciter. Primo demeritorie: et sic est ab adam peccante. Unde Rho. vi. Uetus homo nostr crucifitus est in christo. Dicitur vetus hom id est fomes. dicitur noster: quia ex nobis: non et deo. Secundo consideratur inquantum nominat priuationem scilicet de fectum a bono. et sic non habet causam efficientem sed deficientem: sicutet alie priuationes. Tertio modo inquantum pena vel punitiua est. et sic est a deo sicut et omnis alia pena inflicta pro peccato inquantum est iusta pena: quia omne iustum est a deo. et similiter est de aliis penis. Suo modo etiam de peccato originali intelligendum est quod non est a deo inquantum culpa formaliter: sed bene inquantum pena pro inobedientia ade inflicta est iuste a deo. Unde peccati originalis casa demeritoria est adam: sed causa negatiua non dans iusticiam originalem est deus: qui iusto iudicio sic punit. Nec in hoc peccatum causat: quia non habere illam iusticiam simpliciter non est peccatum: sed non habere et debere habere. hoc debere est ex parte hominis peccatum.

113

¶ Secunda veritas vel conclusio: quod non infligitur a patre vel matre. Tum quia ipsi mundati sunt in baptisimo: ideo non dant quod non habent. Tum quia frequenter contingit patrem mori antequam filius eius animetur: quod fit. xlvi. die vel. xl. et tunc peccatum cotrahitur originale: vt in praecedentibus patuit. ergo habetur propositum

114

¶ Tertia veritas quod peccatum originale non infligitur a carne infecta in animam agente. Nam vt doc. subti. e. dis. xxxi. dicit. Caro non agit in animam istam maculam originalem. quia teste Aug. xii. super Gen. ac. vi. musice. et arist i.t de generatione. Omne agens est praestantius patiente: quod nequit in carne super animam repariri. ergo etc. Unde sicut solis radius cum sit praestantior: nullum inquinamentum a rebus corporalibus sordidis recipere potest. multo minus anima cum sit lurspiritualis praestantissima: a carne corrupta infici valet ab eius qualitate morbida.

115

¶ Si obiicias: quia comcupintia est in carne: vt dicit Hugo. mediante quae inficitur anima. Nam Gal. v. Caro concupiscit aduer. spiritum etc.

116

¶ Respondetur secundum Guil. et Scotor. quod concupicentia tantum mate rialiter et originaliter habet esse in carne primo: et secundo formaliter in anima. tertio completiue in toto composito: Quia illius est habitus cuius est actus. ex i. de somno et vigilia. sed totus homo concupiscit. ergo est compositi. Isto modo intelligende sunt ergo omnes auctes quae ponunt concupiscentiam in carne: quod videlicet ibi solum est originaliter et materialiter. Sed materia non agit in formam: videlicet in animam. Et ita patet quod quamuis anima contrahat peccatum originale mediante carne sine qua non contraheret: Non tanen per qualitatem morbidam in carne existentem vel concupiscentiam. sed ex hoc quod est filius ade debitor iusticie originalis: quae caret et obligatur dei lege

117

¶ Quarta ergo veritas et conclusio affirmatiua est: quod peccatum originale infligitur causaliter ab ipsa diuina lege et iure regulante. Ratio. quia ita diuina lex ordinauit et super nos hoc decretum posuit: quod quilibet homo descendens ab adam modo seminali contrahat peccatum originale: nisi speciali priuilegio eximatur: sicut exemptam tenemus beata Mariam. Exemplum secundum Fram. maro. e. di. xxxii. Natus ex adulterio efficitur irregularis ipsa lege positiua ecclesie: nisi cum eo dispensetur. di. lvi. Cenomanensem. et extra qui filii sunt legit. c. per venerabilem etc.

21

118

¶ Quid si adam solus peccasset et Eua non: An contraxissent originale peccatum ex ambobus geniti. Guill. tenens cum Tho. ea dem distinctione. xxxi. q. ii arti i. dicit quod contraxissent originale peccatum et penas que ex eo sequuntur incurrissent eorum geniti: quia in hoc adam fuit principalior.

119

¶ Sed quid si ecotrario adam non peccasset sed solaeua. Tho. ibidem dicit: quod tunc ex eua per adam geniti non contraxissent originale peccatum: sed solum defectus penales. quia vt apostolis Rho. v. dicit per vnum hominem scilicet adam peccantem: non per solam euam peccatum intrauit et mors etc. Sed hoc dictum Tho. quo ad hoc videtur verum quod in tali casu eua peccante sola: non autem adam qui est principalior in generatione: non contraxissent eorum filii peccatum. vt sentire videtur etiam Magister in. ii di. xxii. et Aug. xii. lib. de trini. Sed quod idem Tho. addit dicens contraxisse solum defectus penales. videtur mirum et dubium secundum Guil. supra. Quia si sic: non contraxissent peccatum originale: nec caruissent originali iusticia. cum peccatum originale non aliud sit quam carentia originalis iusticie Et ita habuissent ori ginalem iusticiam quae faceret vires inferiores obedire rationi: et sic segregatos a pena. Non videtur ergo quno tunc geniti habuissent iusticiam originalem. vtpote sine peccato: et tamen defectus corporales habere potuissent cum iusticia originali.

120

¶ Sed de huiusmodi opinionibus patet latius vbi Innocentie lapsus. §. xi. et. xii.

22

121

¶ An si adam alio quocumque pectato peccasset mortaliter: contraxissemus originale peccatum equaliter: sicut contraximus per hoc peccatum gule ab eo factu. Respondetur breviter secundum Bon. in. ii dist. xxxiii. circa litr. quod si loquimur de peccato solius consensus sine opere: prout. supra habetur vbi Innocentie lapsus. praesertim. §. xii. In aliquius scilicet in dilectione inordinata: si adam peccasset aliquo alio veniali peccato: de qua non aduenisset praeceptum et eius transgressio: non fuisset propterea eiectus de paradiso Sed si loquimur ponendo casum quod adam peccasset solo tantum consensu con hoc praeceptum datum de ligno vetito: ita quod deliberate consensisset et voluisset comedere ex eo: tamen opere non implesset comestionem: Tunc secundum Bon. in. ii. di. xxxiii. supra potuisset hoc fieri quod poenitentia ductus: facilius veniam meruisset. et sic eiectus non fuisset: nec originalem iusticiam perdidisset. quia poenitentia in integrum restituit ea quae sola mens perdidit: quamuis non restituat ea quae sunt corporis. Sicut simile patet de virginitate. Si autem loquimur de quocumque alio peccato mortali: quamuis varii sint modi dicendi: Tamen probabilius est vt dicit. quod ex quo omne peccatum mortale est iniusticia et legis dei transgressio ac a deo auersio et rebellio: ideo incurrisset iustieie originalis priuationem et anime mortem ac rebellionem carnis et spiritus. Et similiter pro solo anime consensu ad mortale peccatum caro infecta fuisset. Sicut iusticia dei exigit pro peccatis in solo spiritu commissis corpus in inferno cruciari: nisi penitentia interueniat etc.

122

¶ Sed quid si non penituisset de proposito malo comedendi ex vetito. Respondet Rich. di. xxx. ar. i. q. ii inducens Aug. in. li. contra Iulianum: quod abstinendo ab edendo minus corrupisset naturam quam nunc.

23

123

¶ Niginale pecca¬ tum Tertio: quo ad reatum penarum et deletionem.

124

¶ Quomodo in originali peccato differant vicium seuculpa: reatus et pena: Notandum secundum Guil. in. ii di. xxxii. quod hec differunt formaliter sic. Nam vicium simpliciter nominat corruptionem non culpabilem: tamen in ordinatione ad penam. Culpa vero nominat talem deordinationem cui semper pena debeatur. Pena autem dicitur inquantum pro culpa alicui imponitur: ita quod praecedit culpa: sequitur pena. vicium autem quasi mediat inter hec duo scilicet inter culpam et penam

125

¶ Sed de Pena nota quod est triplex. sciliet pena acta: pena contracta: et pena inflicta etc. Pena acta dicitur pena quam quilibet sibi efficit. et isto modo peccatum peccati pena est secundum Aug. Pena contracta dicitur quae a parentibus contrahitur. sicut a primo parente contracta est fames: sitis etc. Pena inflicta dicitur qua a iudice peccati infligitur. Et tales sunt etiam ille quae a deo pro nostrorum peccatorum demeritis infliguntur. Nam quodlibet demeritu apud deum in nobis reatum constituit tali ordine. Primo nempe voluntas exit in actum peccati. Secundo ex hoc rea apud deum efficitur. Etsi sit peccatum alterius volunta te factum et a nobis contractum: sicut est originale peccatum: tunc anima efficitur obnoxia et rea sola carentia visionis diuine. Si autem sit mortale actuale cum hoc efficitur rea pena sensus. scilicet ignis eterni. Sed si sit veniale: tunc secundum se punitur pena temporali: vel in presenti vel in purgatorio. In secundo signo huius ordinis sequitur et efficitur in anima cocupiscentia: qua fit mens pronior ad peccandum. Sicut enim in actibus bonis generatur bona dispositio et habitus virtutis. sic ex malis actibus mala dispositio gignitur. ex. ii li. Ethicorum per Aristotelem.

126

¶ Quid sit ergo reatus originalis peccati: Idem Guill. dicit: quod proprie reatus peccati originalis est debitum habendi iusticiam originalem. Et ita proprie reatus est quedam obligatio respiciens diuinam iusticiam: cui obligamur: et debitum pro quo obligamur. et hoc remouetur per baptismum et

127

¶ Unde patet quod est ens rationis: quia habet respectum ad debitu eius quod non est scilicet originalis iusticie perdite Ad hec de penis originalis peccati infra. §. xxxv.

24

128

¶ Qualiter originale peccatu per quo gratiam baptismi tollitur quo ad reatum: Respondetur secundu Guil. e. dist. xxxii. et Scotor. aliosque communiter doctus. per conclusiones.

129

¶ Prima quod secundum scripturas est certum baptismo dilui originale peccatum quo ad gehenne reatum. Patet Io. iii. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto non intrabit in regnum celorum. ergo a contrario sensu illa regeneratio aperit regnum celeste.

130

¶ Si quaeratur An solo baptismo fluminis remittatur originale peccatum. Dicedum secundum Aug. et communiter omnes doc. quod triplici baptismo habet remitti Primo flumis id est aque: vt dctum est. et non solo isto: Sed etiam diluitur Secundo: baptismo flaminis id est spiritu sancti infusione in vera christi fide. Nam act. x. dicitur: quod adhuc loquante petro cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum: et tamen adhuc tunc non leguntur quod erant baptizati. Tertio baptismo sanguinis. Sicut si aliquis ante baptismum occideretur pro christo. vt legitur de beata Emerentiana. Preterea ex his sequitur quod remit: titur etiam sanctificatione in vtero per spiritum sanctum. Sicut legitur de Ioanne baptista et Hiere. Item remitte batur etiam in veteri lege circumcisione et oblatione. Item remittitur etiam in contritione et fide: dum infidelis quis conuerteretur ad fidem christi et doleret de peccatis: volens baptizari. sed non esset qui eum baptizaret. et sic sine baptismo moreretur. De his plura partinent ad materia de baptismo

131

¶ Secunda conclusio Peccati originalis reatus per baptismum deletur sic: quod occasio illius manere dicatur. Pro qua nota secundum eunGuil. supra quod peccati originalis causa vel occasio voca tur hic large. Et dicitur remanere sic post baptismum: vt baptizatus semper nihilo minus gignat filium in originali peccato: et nunquam sine eo stante lege communi. Et patet conclusio. quia si non maneret causa vel oc casio huiusmodi: sequitur quod non operteret baptizare filium genitum ex parentibus baptizatis: quod est error Pelagii: sed quod oporteat baptizare. Ratio est: quia baptismus purgat hominem baptizatum inquantum est persona: vt originale peccatum non maneat in eo quo ad culpam. non tamen purgat inquantum habet naturam illam vt purum generare queat ab originali peccato. Sicut granum frumenti bene purgatum a palea: generat tate granum cum palea.

132

¶ Si obiicitur. maius et fortus est donum christi quam ade delictum. ex quo ergo ade delictum potuit inficere naturam et personam. ergo christi donum et meritum sanat vtrumquem. Dicendum secundum eundem Guil. quod licet absolute fortius sit christi donum: Ita quod quantum est ex se sufficeret et posset sanare vtrum que. Sed tamen dei sapientia sic voluit temperare vt solam personam sanet et non naturam in praesenti: sed in resurrectione finali perfectissime reparetur etiam natura per christi meritum et donum immortalitatis.

133

¶ Sed quare sic voluit Prima ratio est ex parte medici. scilicet dei: vt quilibet a deo immediate speret salutem: non mediantibus parentibus. Secunda ex parte egroti scilicet hominis vt libero arbitrio proprio saluetur si sit adultus. Tertia ratio ex parte medicamenti: quod fit mediante fide: qod proprie in vnoquoque adulto requiritur.

25

134

¶ Sed quodo dicitur originale peccatum deleri per baptismum: cum non redditur origialis iusticia perdita. Nam priuatio habet tolli per habitum oppositum. Sicut patet quod cecitas in ocusio per visum tollitur. sed origina le peccatum est priuatio. vtpote carentia originalis iusticie. hec autem non restituitur in baptismo. ergo etc

135

¶ Respont secundum doc. subti. et Guil. ac Scotor. e. di. xxxii. quod priuatio tollitur per habitum oppositum dupliciter intelligendo scilicet autem de opposito habitu formali. aut dehaitu opposito virtuali. quamuis ergo peccatum originale in baptismo non tollatur per oppositum habitum formalem: qui est originalis iusticia. quia hec non restituitur: tamen sufficit quod tollitur per habitum oppositum virtuale: que in gratia. Nam gratia simpliciter loquaendo praeponderat virtualiter originali iusticie. Et adeo: quod per hoc quod gratia infunditur vel inest: originale peccatum excluditur: et anima per gratiam magis perficiter quam per illam iusticiam. Sicut patet in exem plo: Si oculo cecato daretur virtus videndi intelle ctualiter: sicut habet angelus. perfectior esset quam si haberet visum corporalem formaliter. Sic in proposito patet. Unde et secundum Lyram super Rho. v. quod per gratiam in baptismo tollitur originale peccatum. non sic intelligendo quod rectitudo quae fuit in adam vel originalis iusticia resti tuatur. quia hoc non fit: cum in baptizatis videamus rema nere concupiscentiam et rebellione carnis aduersus spiritum. et per consequens fomitem: vt testatur Apostolus. Imo secundum Scotor. etiamsi quis post mortem resuscitaretur: vt ladarus. adhuc anima vnita corpori inueniret carnem rebellem spiritui: quod non esset nisi propter fomitem Et dato quod leo comederet carnem hominis alicuius: et tandem ex cadauere leonis illius talis homo resuscitaretur ad hanc vitam: adhuc haberet fomitem in carne. talis resuscitatus homo. Sed quod dicitur per baptismum deleri originale peccatum. intelligendum est sic: quod per christi gratiam tollitur debitum habendi dictam rectitudinem vel originalem iusticiam. et ita carentia eius non remanet: vt est culpa quam formaliter facit debitum habendi illam iusticiam: vt dictum est sepius in praecedentibus. sed remanet tantummodo vt est pena. Unde et secundum Guil. supra cum Bona. licet per baptismi gratiam tollatur obligatio: tamen adhuc manent pene originalis peccati et sequele temporales: vt ignorantia: concupiscentia: et miserie huius vite: licet non eque intensa maneat concupiscentia: quia reprimitur per gratiam: nec ita infecta sicut in hominibus non baptizatis. Unde pueri baptizati minus fetent quam non baptizati. Et hoc manifeste patet in Thurcis: qui cum baptizantur minus fetent de cetero: et propterea filios baptizant etc.

26

136

¶ Sed quare deus voluit vt originalis peccati penalitates temporales maneant post baptismum. Respondetur secundum Guil. e. d. xxxii. Lyram. supra aliosque. Primo propter virtutis exercitium. quia tales pene sunt materia exercende virtutis contra sensualitatis passiones pugnando fortiter: et infirmitates ac defectus corporales patienter tolerando. Secundo per consequens pter meritorum et premiorum augmentum. ad quod adiuuat nos gratia dei vt proficiamus per huiusmodi: quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum dei: vt dicit apostolus Actuum. xiiii. Tertio propter confugiendum frequentius ad deum. Unde Greg. Mala quae nos hic premunt ad deum ire compellut.

137

¶ Si autem quaeratur: Quomo merito culpe originalis debita homini pena et mors facit meritum vel praemium martyrii: cum quilibet homo necesse habet mori pro peccato. Sicut latro debet mori pro latrocinio. Dicendum secundum Bonauen. in. ii di. xxxiii. circa lit. et alios. quod quilibet per dei gratiam potens de necessitate facere virtutem. etiam latro dum occiditur vere penitendo et patienter penam debitam sustinendo: voluntarieque acceptando pro peccatis. Unde illud quod vno modo est debitum necessario: si ex charitate fiat potest fieri gratuitum. Sic esurire et sitire quod est necessitas nature si fiat voluntarie ex charitate dei ieiunando meritum fit et gratuitum. Et quia martyres mortem voluntarie sustinuerunt quam effugere potuerit ad tempus imo se morti obtulerunt ante tempus pro christo: Ideo mors que alias esset pena fuit eis valdemeritoria ad praeciosissima apud deum praemia.

27

138

¶ An hominem post originale peccatum potuit aliqua absoluere hominis iusticia a debito mortis. Respondet Bonauen. e. di. xxxiii. circa lit. quod nulla iusticia potest esse in homine vnquam que absoluat a debito mortis. Ratio. quia omnis iusticia quae est in homine puro id est praeter christum hominem respicit volutatem hominis et est personalis. Mors vero et pena naturalis vel naturam consequens corruptam. Et ita per nullam iusticiam homo est dignus a morte absolur nec deus sua benignitate aliquem a morte liberat Nam hoc si voluisset maxime decuisset fecisse sue gloriose matri. et tamen ei non fecit. ergo a fortiori nec aliis tum vt fides locum habere possit. tum propter sententie firmi tatem qua dictum est Gen. iii. dicit. Quacumque hora comed. morte moriemini: quamuis matrem exemit a doiore mortis et putrefactione. Unde vt dicit Magister. deus icet Ade penitenti veniam dedit tamen ad paradisum terrestrem non reuocauit nec originalem iusticiam restituit nec immortalitatem etc.

28

139

¶ Utrum potentia dei Adam post peccatum potuit aliqua pena satisfacere pro se ita quod mereretur suis posteris statum innocentie. Respondetur per conclusiones secundum Guil. e. distin. xxxiii. hrima conclusio quod loquendo de potentia dei ordinata non potuit satisfacere Adam nisi prose. probatur triplici radice. Primo ex parte Ade. quia debitor mortis erat effectus ex transgressione. Et ita quamcunque soluisset penam iam illam debebat pro se

140

¶ Secundo ex radice sue gratie que erat solum personalis. et per consequens suam voluntatem respiciebat solum non infectionem nature

141

¶ Tertio et parte nature corrupte que multo nobilior erat srae persona Ade. Ideo quicquid faceret Adam vel pateretur non sufficeret ad sanandum totam naturam humanam: maxime quia natura sic infecta est in infinitum potentia quod si successiue infinita indiuidua propagarentur ex ea modo seminali omnia inficerentur peccato originali. Sed Adam cum pura esset creatura non potuit esse infiniti meriti. sed finiti. ergo numquam suffecisset satisfecisse pro tota natura. nec aliqua creatura etiam angelica suffecis set. sed oportuit deum humanari qui esset merii infiniti. vt docet Anss.

142

¶ Si obiicitur quod gratia potentior est quam culpa. Sed culpa Ade est causa originalis peccati in nobis. ergo et gratia potuit Ade dari que esset causa originalis iusticie suis posteris. tenet consequentia. quia sicut propositum in proposito sic oppositum in opposito. v. Topicorum ergo si oppositum est causa oppositi: erit et propo situm causa propositi

143

¶ Dicendum quod gratia bene est potentior quam culpa loquendo absolute: tamen in respectu quo ad reparationem non sequitur quod repararet: quia facilius est destruere quam construere. Nam vnus malus cibus plus aliquando corrumpit naturam quam centum bone medicine plus potentes possint reparare. Sic in proposito

144

¶ Denique illa regula Topi ca non tenet nisi in positiuis oppositis. Culpa aurem dicit priuatione. ergo etc.

145

¶ Secunda conclusio: quod de potentia ordinata dei adam non potuit mereri posteris statum innocentie vel originalem iusticiam restitui. Hanc dictat Bona. e. dis. xxxiii. ar. i. q. ii. Et patet ex praedictis.

146

¶ Tertia conclusio: quod loquendo de potentia absoluta dei: adam post peccatum potuis set mereri suis posteris statum innocentie: vt dicere videtur Scotus in. ii di. xxiii. Nam hoc facere non includit contradictionem. ergo etc.

29

147

¶ Utrum originale peccatum sit grauius quam veniale peccatum. Ad hoc Tho. e. di. xxxiii. q. i. ar. ii dicit simpliciter: quod veniale sit grauius. Sed hoc dicere est valde mirabile: cum veniale stet simul cum gratia: sed originale non. Unde vt Guill. e. di. dicit. salua inquit sua reuerentia: videtur Dicendum quod licet veniale secundum quid sit maius peccatu scilicet inquantum actuale: Tamen simpliciter Originale est grauius quam veniale: quia originale separat a consortio dei: sed non separat veniale. Et quia originale punitur pena damni eterna: quae est grauissima secundum Chrys. veniale autem punitur pena teporali: licet positiua. etc.

30

148

¶ Utrum paruulis in originalir sacto decedentibus debetur in futuro infernalis locus. Respondetur secundum Bon. e. di. xxxiii. art. iii. q. i. et Rich. ibidem. concor. Tho. et communiter doc. quod pietati fidei et iudicio rationis concordat dicere: quod ex quo tales peruuli carent originali iusticia et spiritus sancti gratia: quae est pignus hereditatis eterne: Ideo priuantur in eternum dei visione. Et ser nunquam habuerunt delectationem actualis peccati in se nec in carne nec in spiritu: ideo non puniuntur pena sensibili. Denique quia in carne fuit feditas quam habuerunt: ideo ponuntur in limbo vt in loco viliet ignobili. vtpote infernali: quamuis aliqui dicant quod nost resurrectionem scilicet et mundi innouationem habita bunt in superficie terre quam deus eis dabit pro loco: et vadunt hinc inde gaudendo et spaciando. Potius tamen tenetur quod erunt et tunc in limbo: Tamen secundum Scotor. ne scitur quid horum sit certius: ideo non est temere diffini endum

149

¶ Unde de hoc plura vide alio libro.

31

150

¶ Quali pena in solo originali. peccao decedentes puniantur in futuro

151

¶ Nota secundum Guil. dist. xxxiii. quod theologi in damnatis distinguunt tres penas

152

¶ Prima est carentia visionis diuine. de qua Chrysostomus super Mat. dicit: quod grauissima pena est plus quam mille cruciatibus inferni cremari. et hoc intelligitur ratione damni in amissione boni infiniti scilicet dei Secunda pena est vermis conscientie quam Scotus nominat tristiciam scilicet desperationis: quae secundum Bon. est grauissima quo ad sensum internum anime.

153

¶ TIertia est pena ignis gehenne: que auget grauitatem cruciatus amplioris in carne et inquantum incendit vermem conscientie.

154

¶ Ad quesitum ergo communiter doc. tenent quod paruuli in solo originali decedentes non habebunt penam sensus: sed solam penam damni id est carentie visionis divine

32

155

¶ Quare autem sic statuit deus. Dicendum quod primo idemo. quia deus iustissimus est vt appareat in hoc dei iusticia qua etiam secundum eges humanas exhereditantur filii pro peccato parentum: vnde iuste exigit quod dederat scilicet iusticie originalis debitum Secundo quia misericors est: ideo omnia conuertit in melius saltem respectu vniuersi: licet peccanti non semper sit melius. Tertio quia deus conditor est et conseruator et gubernator: ideo condit animam et infundit ad conseruandum humanam naturam: licet sciat eam inficiendam.

156

¶ Quare vel quali iusticia exigit deus pro vnico originali peccato mortem bis. vt patet in resuscitatis ad hanc vitam. sicut de lazaro qui bis mortuus est et similibus. Respondetur secundum Bon. e. di. xxxiii. circa litr. quod lazari prima mors fuit ad dei gloram manifestandam in confirmatione fidei christi. Sicut et de ceco nato dicitur in euangelio. Et eodem modo in multis similibus per sanctos dei resuscitatos factum est. Etsi lazarus vel quicunque alius in prima morte dolorem vel supplicium partulit: recompensatum est a deo illi per beneficium consequens. quia hoc ipso quod suscitatus sint fuit eidem ampliatum merendi spacium. Et melius erat ei sic bis mori quam si tantummodo semel mortuus fuisset Ideo cum hoc alicui prestatur vt suscitetur: magis sibi debet reputare quod prestatur beneficium quam supplicium. Hec Bona

157

¶ Alius modus dicedi est: quod ex quo scribitur Naum. ii Deus non punit bis in idipum. ergo tales resuscitati cum in prima morte exoluerunt penam mortis. in secunda morte sine dolore habent mori. Dato quod hoc sit verum in multis: tamen datur instantia de lazaro: qui vt dicit Chrysost. et Aug. post resuscitationem nunquam risit: sed semper tristifuit memor penarum quas vidit: et durissimam semper vitam duxit. Tandem in secunda morte pro christo martyrium suscepit. pectines ferreos. loricam igneam. cratem incensam carbonibus suppositis: piceque ardente. et lx. militum sagittas ac decollationem sustinuit: licet in pluribus horum angelus domini sibi presti tisse legitur. Sed forte hec instantia posset solui quod in prima morte sine dolore decessit. et ideo in secum da morte martyrii dolores sustinuit

158

¶ Sed quid dicetur de sancto Sebastiano: qui duplici morte legitur rmartyrium duplicis corone per penas vtriusque habuisse. Unde non videtur hoc dictum secundo modo in omnibus tenere veritatem: sed bene saluatur primus modus. Et ita patet quod deus iuste exigit duplicem: et si placeret: multiplicem mortem. non obstante quod peccatum originale sit vnicum. et sic non bis iudicandum. hoc enim verum est quo ad penam: vt penam mortis debite: tamen bene potest pluries exigi vt ad dei gloram et recompensationem meriti et praemii hominis. que omnia sunt iusta: quia omnis creatura ordinata est ad dei gloriam: que claret in huiusmodi

33

159

¶ An paruuli in solo originali pectato decedentes habebunt in futuro motus concupiscentie illicitos remanentes in ipsis

160

¶ Et arguitur quod sic: quod ipsi in infusione anime contraxerunt ex corruptione infectionis per peccatum originale motus comcupiscentie inordinatos vel appetitus a quibus non sunt per gratiam baptismalem liberati. ergo remanebunt in eis cales infectiones et motus etiam post resurrectionem: quia tunc non habebunt gloriam resurrectionis per quanm tolleretur infectio et concupientia huiusmodi. Uidetur ergo quod sicut dum quis in praesenti resuscitatur ad vitam post mortem: vt lazarus: haberet in se fomitem prout dictum est supra. §. xxv. Ita erit et de illis

161

¶ Sed in oppositum est: quia ipsi secundum omnes doc. communiter non habebunt penam sensus. sed si haberent in se huiusmodi motus concupiscentie: nec possent desiderio satisface re: sic dolerent sensibiliter. ergo etc.

162

¶ Respondetur secundum Richar. e. di. xxxiii. et Bonauen. quod exquo ipsi paruuli in hac vita nullum actum illicitum habuerunt: Ideo deus prohibebit in eis omnem motum concupiscentie illicitum et absolutum desiderium vel appetitum oimnis rei quam habere non poterunt: ne poleant quod non assequentur desiderata. Nec est simile de illis qui resuscitantur ad hanc vitam

163

¶ In istis enim deus dum resuscitat non prohibet huiusmodi motus et appetitus rebelles spiritui. quia videlicet sunt in statu meriti: et possunt per talia adquirere multa premia: sed in futuro non est status meriti. ergo etc.

34

164

¶ Quare creauit deus animas tales quas scit sine baptismo decedentes non esse aptas ad beatitudinem. maxime cum deus statuit animas humanas creari ad beatitudinem vt ad finem: sicut innuit Magister in. ii libro dist i. cum Aug. ergo cum sciarad illam non peruenire frustra facit.

165

¶ Respondetursecundum Bona. e. di. xxxiii. quod mirabilis dei sapientia facit hoc non frustra sed ad gloriam suam. quia sicut in beatis potissime manifestatur misericordia dei: et in damnatis iusticia. Ita in istis tanquam qui medium tenent inter beatos et damnatos manifestatur simul vtraque. videlicet misericordia et iusticia. et sic omnia facit optime ad gloriam suam

166

¶ Ecce ergo dei bonitas laudabilis in omnibus operibus

167

¶ Ad hec plura libr i. de praedestinatione et reprobatione.

35

168

¶ Que sunt pene originalis peccati. Respondet Fran. de mairo. in. ii e. di. xxxiii. quod duplex est pena originalis peccati. Una est quae taxata est peccato. scilicet priuatio iusticie originalis: et carentia visionis diuine perpetuo. Alia est pena concomitans. et huiusmodi unt infirmitas: mors. et alia mala quae sequuntur. Sicut si iudex pro peccato imponeret pena eruitionis oculorum ad quam sequerentur postea multa damna etc.

169

¶ Item de statu paruulorum in solo originali decedentium in futuro seculo. Patebit alio libro

170

¶ E dei bonitas valde laudabi lis est de hoc quod condidit pro homine paradisum niosionis ec.

PrevBack to TopNext