Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Paradisus

1

1

Paradisus terrstris: vnde sic denominatur. Notandum quod secundum Guil. li. ii di. xvii. dicitur paradisus quasi parans diei visum Et est triplex

2

¶ Primonenim dicitur paradisus celestis patria: in quae sancti locatur et dei visione fruuntur. de qai. ii Cor. xi. Scio hominem raptum in paradisum etc

3

¶ Secundo dicitur paradisus ipsa dei clara risio vbicumque sit: siue in celo siue in limbo inferni. sicut christus dixit latroni Lu. xxiii. Hodie mecum eris in paradiso id est in visione dei. tamen certum est quod eo die ad limbum descenderunt.

4

¶ Tertio paradisus dicitur locus amenissimus in terra constitutus in quo Adam ante peccatum fuerat positus. Et dicitur in grecoparadisus: in latino hortus. in hebreo eden. quod interpretatur delitie. Iungendo autem latinum cum hebreo: dactur hortus delitiarum. Et hic dicitur paradisus terrestris: eo quod in terra est positus. De quo Damas. dicit lib. ii. c. xi. Quia vero ex visibili et inuisibili creatura conditurus erat deus hominem ad imaginem suam: sicut quendam regem et principem omnis terre et omnium quae sunt in terra: Posuit ergo eum in paradiso velut quadam regia habitatio. ne: in qua conuersans beatam et omnium bonorum diuitem haberet vitam. Et tandem dicit quod paradisus plantatus sit sic quod esset gaudii et exultationis vniuerse proptua rium: In oriente omni terra excelsior temporato et purissimo aere circumfulgens plantis semper floridis ornatus bono odore plenus: luine repletus pulcri tudinis vniuerse: diuina regio superexcedens inteligentiam nostram: In quo nullum irrationabilium habitabat: sed splus homo diuinarum manuum plasma. Hec Damas.

5

¶ Sed contra hoc vltimum Siquis obiiciat: quod in paradiso serpens in quo adam tentatus est affuit animar irrationale. Nonne ergo ibi habitauit. Dicit Aureolus in compen. theologice veritatis: quod ille serpens tunc permissu dei ministerio diabolico introductus fuit ab extra: et iterum eductus. et sic non habitauit ibi irrationale animal

6

¶ Ad hec infra. §. xiiii.

2

7

¶ An veraciter sit terrestris paradisus. Origenes vt refert Hierony. errauit dinullum paradisum esse terrestrem in re veraciter: sed omnia quae dicuntur de paradiso allegorice intelligi. Contra quod est auctritas sanctorum Damasceni quoqe in praecedenti §. et Isido. xiiii. Etymo. et Iosephi di. concorditer: quod paradisus est locus in partibus orientis plantatus a deo: omni genere ligni et pomiferarum arborum consitus habes et lignum vite. non frigus ibi. non estus: sed perpetua aeris temperies. cuius medio fons prorumpens: totum nemus irrigat: omni germinatione florens. In hunc locum introduxit deus Adam: praecipiens ei et vxori eius plantationum habere sollicitudinem. Et secundum Rabanum super Gen. Longissimo spacio interiacente: vel oceani: vel terrarum et montium a cunctis regionibus quas nunc incolunt homines est secretus. locus situs in altissimis montibus: pertingens quasi ad lunarem circumlum. Unde aquae diluuii illuc non perueneruit etc. vt etiam dicit glosuper Gen. i.

8

¶ Sed difficultas est de loco paradisi. quia aut ponitur esse paradisus vltra Tropicos. aut Secundo inter tropicos et equinoctialem ciur culum. aut Tertio sub tropicis vel equinoctiali. Non videtur quod sit vltra tropicos propter hyemes et frigora. quod repugnat paradisi habitationi. Nec videtur inter tropicum et equinoctialem esse propter calorem nimium. Nec Tertio sub tropicis aut equinoctiali circulo: quia illic homines minime viuunt.

9

¶ Unde Albertus magnus libro de locis refert: v Ethiopes qui quast sunt sub tropico cantri senescunt et etate. xxx. annorum nec viuunt diul¶ Respondetur secundum Guil. e. dist. xvii. concor. Scotor. e. dist. q. i. quod paradisus terrestris et sub equinoctiali circulo. videlicet sub zona torrida posita inter duos tropicos: estiualem et hyemalem. Probatur: quia ibi debet esse paradisus vbi est maxima aeris tem peries: cum sit hortus delitiarum. Et patet per Isido rum. supra sed sub equinoctiali reperitur maxima aeris temperies. Et patet auctoritate: videlicet Ptolo mei ponentis quandam optimam ciuitatem sub equinoctio sitam. et fratris Ioannis de pecham in sphera sua: vt dicit Lyra. Confirmatur: quia habitantibus sub equinoctio aer efficitur purior: quia ibi plus viget solis et aliorum planetarum vigor: eo quod bis in anno cadit sol super cenith capitum eorum. videlicet in principio Arietis et Libre. Unde ex virtute planetarum creduntur ibidem nasci herbe et arbores mire virtutis

10

¶ Ad obiectionem autem dicendum quod non est simile de tropico circulo et equinoctiali: quia sub tropico est exhalatio sine refrigerio: sed non nisimodica sub equinoctio. vt patebit. §. iiii. Denisue Scotor. et Guil. et doc. subtilis dicunt ad hec plura: que habentur. §. sequentibus.

3

11

¶ Quo potest esse paradisus locus couenies hominum habitationi propter propinquitatem globi lunaris et sphere ignis adiacentiam. Scotor. e. di. xvii. dicit cum Scoto quod illud dictum Magistri et aliorum ponentium paradisum esse iuxta globum lunarem. metaphoricum est ad exprimendum quod sit in altissimo loco. Et ponit eum circa medium interstitium aeris nostri. Et licet a quibusdam diciturese sub equinoctiali: Tamen vt dicit non est calor ibi intemperatus propter velocem motum solis quo cito recedit ab eis. Hec ex Scotor

12

¶ Hanc opi. tenent etiam Bona. et Tho. quod videlicet Magister dicit paradisum iuxta globum lunarem non secundum situm: sed secundum quandam proprietatem similitu dinis: eo quod in paradiso est tranquillitas aeris et non est corruptio sicut est et circa lunam. Rich. quoque de media villa dicit verbum hoc Magistri esse hyperbolicum: ad significandum magnam loci altitudinem. Ut tamen dicit: non ascendit vsque ad spheram ignis: sed appropinquat tramscenden. medium aeris interstitium in quo generantur impressiones frigide et humide

13

¶ Sed exquo Magiu: er Et Bedat Strabus dicunt esse paradisum vsque ad globum lunarem ascendere. Et Alb. magnus. ii parte sunme sue. q. cccxlvii. dicit in libris antiquissimis inuenisse hanc sententiam. et a beato Thoma apostolo processisse Ideo posset dici sicut ponit idem Rich. subsequenter. Forte inquit paradisi suma superficies transcendit locum in quo generatur circulus qui sensui nostro abparet esse in circumitu lune. ita quod propiquat sphere ignis inferiori superficiei. Ideo magister et praedict docto. dicunt pertingere vsque ad lunarem circulum vel globum. nomine globi lunaris appellando praedictum circulum qui in aere generatur in loco impressionum humidarum. Hec Richar

14

¶ Sed vt recitat Lyra Gen. ii. Multi doctores inquit catholici in hac et positione conueniunt. quod illud Gen. ii plantauerat dominus a principio paradisum voluptatis id est de liciositatis et amenitatis Intelligi debet de parte orientali quod dicitur principium. eo quod pars illa est nobis lior: sicut et dextera pars in homine. Nam et dextera vocatur ab Aristo. ii celi. pars Orientalis. patet vbi Celum. §. xxxiiii. Concorditer ergo tenent quod paradisus sit in partibus orientis. Et sic sonat etiam littera Hebres Plantauerat inquit a principio id est a parte orientis. Unde ibi intelligitur: a principio loci non temporis. Ueruntime in quo oriente sit: varia opinio est inter docto. Nam philosophus. ii metheororum dicit. quod inter duos tropicos non potest esse regio habitabilis propter nimiam caliditat e. quia ibi transit sol bis in anno Et illi qui sequuntur hoc dictum Aristo. necesse habent dicere quod paradisus terrestris sit extra tropicos versus orientem est iualem vel hyemalem. Alii autem dicunt quod inter duos tropicos sub equinoctiali circulo est regio tem peratisiima. vt dictum est. §. praecedenti. Et secundum isto: paradisus est in oriente equinoctiali. Et hanc viam sequn cum Scotistis.

4

15

¶ Sed qualiter possit ibi in paradiso aeris temperies esse. cum ibi sit vt videtur amplior calor quam in tropicis. vbi tamen propter vim solis virmanent homines. ii. Metheor. Respondetur secundum Guil ler. eadem dist. xvii. quod non est simile de tropicis et de equinoctiali. quia sub zona torrida collocatur mare quod remperat per vapores solis calorem. hoc autem non est tropicis. Et subdit idem Guill. Imaginor enim cum Platone in Timeo. quod mare oceanum totam circundat terram.

16

¶ Secundo quod findit terram per medium sub zona torrida et vocatur mare magnum. Et dico inquit quod bene verum est: quod nisi esset huiusmodi mare ex quo leuantur continue vapores et proiiciuntur hinc et indesolis virtute: esset propter calorem nimium inhabitabit lis ibi locus. Unde recte fonti caloris respondet fons humoris temperans etc

17

¶ Denique Alex. de ales in. ii parte summe. collatione de habitationem hominis ponit tres causas huius temperiei. Primo huiusmodi mare. Secundo noctem. quia calor diei per noctem frigidam temperatur: cum sint ibi subequinoctiali equate dies nocti semper. Tertio ae ris puritatem Aer enim purus vtpote rarus non ita retinet caliditatem sicut aer grossus. patetr simili. Longius enim retinet calorem lapis calidum quam aqua calida. eo quod lapis densior est quam aqua. Sed quia in tropicis habitatio non habet huiusmodi mare. ergo ibi vix manent homines propter estum

18

¶ Tertio dico inquit quod in medio illius maris est modos quidam altissimus et latissimus vndique mari circundatus Et illum inquit ego voco terrestrem paradisum. Ex quo patet primo quod paradisus terrestris est in medio terre. Secundo quod est in medio maris. Tertio quod est a parte orientis. Hec Guil.

5

19

¶ Sed quato spacio protenditer totus locus paradisi: Respondetur ad hoc per plurapuncta. Primo dico cum Bona. eadem distin. xvii. quod paradisus vt volunt doctores est sub eonoctiali. et iuxta quodammodo vergens versus meri diem. Et secundo addo. quod vt egregius doctor fratNicolaus Boneti super Gen. dicit. quod paradisus bene tenet spacium duorum aut trium climatum. Tertie dico cum docto. subtili et Guil. quod non oportet peradisum esse sub equenoctiali praecise nec ad oriente. precise. quia quilibet punctus celi potest dici oriens secundum quod diuersis apparet. sed sufficit paradisum esse extensum a parte orientali modi citra vel circa zodiacum. secundum Scotorels.

20

¶ Quanta autem sit distantia paradisia nobis dictum est vbi Adam. §. xi.

6

21

¶ Qua die conditus sit paradisus. Respondetur secundum eumdem Guil. ea. dist. xvii. concor. Lyra super Gen. ii quod tertia die quando dixit deus. Germie terra herbam virentem etc. Et sic cum dicit scriptura plantauerat deus a principio paradisum. Ly a principio: debet intelligi non pro prima die creationis modi sed protertia die qua plantas produxit

7

22

¶ Quid de altitudine paradisi. Cum enim ponatur paradisus a magistro et doctoribus esse in altissimis montibus valde difficile est videre

23

¶ Primo Qualiter potuit homo ibi habitare propter raritatem aeris. quoniam teste Solino. quando ibant philosophi ad montem olympi qui tamen est minoris altitudinis paradiso: oportepat eos habere spongias plenas aqua ad condemsandum aerem et spis sandum vt possent haurire spiraculo. Et quia vt Augustinus dicit. Aer in superio ri regione sua tante subtilitatis est quod ibi aues non possunt viuere. Quomodo ergo posset homo ibi vi uere:

24

¶ Secundo difficile est videre Quomodo in tanta altitudine prope spheram ignis non combureretur homo. Tum ex calore ignis propinqui: vel saltem Tum ex calore generato a motu solis. quia vt arguit Scotus. Cursus solis est velocissimus subequinoctio et maior quam sub tropicis vel citra. quia in equali tempore scilicet xxiiii. horarum maiorem perficit circulum per illam regulam Mobile in cqua¬ li tempore pertransiens maius de spacio velocius mouetur. Et quia maior motus vel velocior generat maiorem calorem maxime quia etiam sol bis transit super capitum ibi habitantium cenith. scilicet in principio arietis et libre. Non videtur ergo quod possit ibi esse aer tem peratus. sed calor nimius. et per consequens non conuenit hominibus

25

¶ Respondetur primo ponendo conclusionem secundum doc. Subti. e. dist. xvii. q. ii quod tam prostatu in nocentie quam pro statu nature lapse. paradisus conueniens est habitationi humane. Et patet ex scriptura de statu innocentie in Adam et Eua ibi positis Ac de statu post casum de Helia et Enoch illuc translatis. nec oportet ibi recurrere ad miraculum Dicendo quod per miraculum ibi viuunt. quia non est ne essitas. Item patet confirmando etiam dictis magistri quem doctores omnes se quuntur nec in hoc de paradiso reprehenditur. ergo etc.

26

¶ Ad difficultatem primam autenscilicet de subtilitate aeris in montibus altis. dicit Guil. supra. quod non est simile de paradiso et olympo aut aliis montibus. Tum quia in paradiso est fons fluminum scilicet magnorum ex quibus satis potest aer inspissari non autem legitur in monte olympi fluuium fuisse etc. Tum quia Adam in statu innocentie fuit perfectior longeplus quam nos. Ideo non mirum si aere puriori viuere potuit. Dicendum similiter dei dono de Helia et Enoch.

27

¶ Ad difficultatem secundam. primo quod arguit cursum solis velocissimum ibi esse: bene conceditur. Sed cum dicit quod maior motus vel velocior generat maiorem calorem. Dicendum secundum Guil. supra. quod verum est subiectiue sed non obiectiue Dico subiectiue id est si id quod mouetur sit caloris susceptiuum per motum tunc veloci or motus maiorem in eo generat calorem. vnde homo velocius currens magis calefit. Sed non est verum obiectiue id est in eo quod mobile aspicit obiectiue: imo sic minorem generat calorem. patet exemplo. Si circum uoluatur in veru gallina circa ignem. quanto citius voluetur tanto minus calefiet. Sic est in proposito. li cet habitantes in paradiso habeant solem bis in anno super cenith capitum suorum. tamen citius recedit ab eis propter velociorem motum quem ibi habet. Ideoque modicum calorem causabit et temparatum. quia pauciores ibi facit reflexiones. Denique licet ignis sphera sit paradiso propinqua. vt philosophia probat vicina aeris sphere. Et circunquaque iuxta paradisum sit gnis sphera quod innuitur Gen. ii vbi dicitur quod collocauit dominus ante paradisum voluptatis flam neum gladium id est sphera ignis. verum tamen quia speciali priuilegio iste locus fuit conditus homini. Ideo dei dono speciali est sic contutatus et cauetur ne calor ignis intemporatus aut quicquid molestaret hominem ibi possit subintrare. Hec omnia ex Guil. Et sic solui possunt omnia obiecta.

8

28

¶ Unde est quod in chronicis gentilium non scribitur de hoc paradiso aliquid. Respondetur secundum Guil. e. dist. xvii. quod primo ideo. quia ab hinc ad locum illum sunt loca inaccessibilia vt patet in descriptione mape mundialis facta sub Iu¬ lio cesare de tribus philosophis missis eum rhomano exercitu per mare etc. Secundo ideo. quia versus equinoctium vt tangit Alber. Magnus in lib. de locis sunt montes pleni magnetibus attrahentibus homines sicuti in nostris partibus magnes attrahit ferrum. Et dicit quod in hoc tractu homines ridendo moriuntur. Tertio quia est via per tropicos qui nimis abundant in calore. vt dictum est et in diluuiis puluerum arenarum sicut ostensum fuit sub Cambise rege Persarum cuius totus exertitus missus contra Hamonem inundatione puluerum summersus est. Uerum est tamen quod philosophi et maxime poete in oceano ponunt insulas fortunatas maxima repletas temperie et omnium lignorum genere: vocando paradisum Unde hoc habuerunt: Credendum est quod aut ratione vt detur locus perfefectus in terra aut reuelationibus quibusdam quibus propternos deus reuelauit etc.

9

29

¶ Quid de amenitate paradisi. Nota secundum e. Guil. e. dist. xvii. aliosque colligendo quod in paradiso erat amenitas multipliciter

30

¶ Primo ex loci quiete. quia erat altior medio interst. tio aeris in quo sunt demones mouentes tempestates que ibi solent nasci vnde nec tempestas nec nix nec grando nec fulmina vel tonitrua. Inparadiso oriebantur et huiusmodi. Item quia in tali quiete possedissent semper multa et mira bona et nulla mala pertulissent vndecumque. vt patet vbi Homo. §. x. Et ad idem plura bona perdita per peccatum que ibi habuissent. patet vbi Inno centie lapsus. §. vii.

31

¶ Secundo ex luminosita te. quia ibi erat continua lux diei sine aliqua nocte tenebrante. Nam vt testatur Alber. Magnus in lib. Metheororum. Est quidam mons in india qui dicitur Caucasus vbi quando est equinocti um tardius occidit sol in eius cacumine quam inferius de quattuor horis vbi citius oritur etiam uattuor horis: ita quod dum habitantes in pedemontis habent duodecim horas noctis solum tunc superius habitantes habent solum quattuor horas noctis quasi ad modum crepusculi lutentis. Cum igitur paradisus longe sit altior vt dictum est sequitur quod ibi nulla sit nox vel tenebra¬

32

¶ Tertio ex tempore. quia semper est ibi estas si ne hyeme. Nam licet sub equinoctiali fiant due estates et due hyemes eo quod bis accedit sol super cenith capitum scilicet in ariete et in libra qui accessus facit habitantibus ibi estates. Et bis recedit quod facit hyemes duas. vnam in cancro aliam in capricorno. Sed in paradiso terrestri semper fuisset estas propter altitudinem loci. et sic ibi arbores semper sunt florentes vel fructificantes. Simili. ter germina in virore. Item arbores ad minus bis in anno fructificant secundum Auerro. verumtamen habuissent plures vmbras scilicet sole existente in oriente habuissent vmbram versus occidentem protendentem. Aliam econuerso orientalem sole in occidente existente. Tertiam in meridie perpendicularem super caput eorum. Quartam ex australi parte ad septentrionem Et aliam econuerso a septentrione ad austrum. sole existente versus capricornum. Hec omnia ex Guill.

33

¶ Quarto ex omnium sensuum delectatione Nam vt volunt doctores accipiendo ex glo. super illud Esa. xxx. Erit lux lune sicut lux solis etc. Si stetisset homo in paradiso in statu innocentie: habuisset in omnibus sensibus maximas delectationes Ita quod de visione vnius stelle et pulcritudine eius quam depropinquo aspexisset et distantiam spherarum cognouisset ac eclipses ad oculum vidisset. et max me oculis mundioribus quam nunc possit esse in vt sione solis et cuiuscunque pulcritudinis quantum cunque maxima delectatio in visu: Suo modo ma ior in auditu fuisset delectatio in sonitu foliorum arborum et huiusmodi: quam nunc in dulci cantu. Et in gustum aque quam nunc vini optimi vel malma tici. Et in odore minimi floris quam nunc in aroma ticis Ac in tactu spineti et asperi: quam nunc in tactu rose mollis etc

34

¶ Et hec per rationem clarent. Primo propter sensuum carnis incorruptionem que tunc fuisset. sicut videmus nonc a simili quod paruuli qui minus sunt corrupti peccato plus delectantur in vno pomo pulcro aut ouo quam adulti in maioribus etc. Nunc autem corrupta sunt omnia ex peccato hominis

35

¶ Secundo propter conscientie serene iocundationem. quia bona conscientia vt dicit Bernds. omnia facit iocunda. et delectabilia. sed mala semper sibi est pena. Et August. super Gen. dicit. Leticia bone conscientie paradisus est pollens affluentia gratiarum et delitiarum diui narum

36

¶ Tertio maxime propter angelorum familiarem conuersationem. quam quasi assidue habuissent. vt dicit Chrys. homel. xv. ad Hebre. Et propter omnium creaturarum obeditionem ac diuini amoris dulcedinem iugem quae reddit etiam nunc omnia dulcia secundum Berardus.

10

37

¶ Quid est supra hunc paradisum et quid subter: Guill. dicit. quod subter paradisum per lineam rectam est infernus proprie in centro terre. vt communiter dicunt doct. infernus in centro. Sed supra paradisum est luna et celestis paradisus. Hec ille. eadem dist. xvii. Sed Fran. ma ro. dicit. quod celestis ciuitas sit supra polum articum et in lateribus aquilonis per lineam directam. vt habetur vbi Celum. §. xiii. Sed forte qui vult concordare potest has opiniones. quia maxima parte celi empyret extenditur habitatio beatorum et etiam paradisus terrestris ergo potest sic vel sic reduci.

38

¶ Sed quando homines de padiso fuissent translati in celum. vide vbi Homo. §. xlviii. Et eodem ca. plura de paradiso. Et vbi Adam. et vbi Lignum. et vbi Innocentie lapsus etc.

11

39

¶ Quanto tempore stetit Adam in paradiso: Respondetur secundum sanctos et theolis. probabiliter. quod Adam creatus fuerit de mane. vt dicit Guill. eadem dist. xvii. et in paradisum positus. Et tandem Eua formata: tentator diabolus cepit eam hora tertia alloqui lingua fallaci. sicut et christum iudei hora Tertiarum lingua mendaci exclama uerunt crucifigi vt reum mortis etc. Et ipsa hora tertia in specie linguarum spiritus sanctus disci pulis missus est. vt canit ecclesia. Ecce mysteria conuenientia. Tandem hora sexta qua fit meridies in equinoctio computando a mane sex horas ad meridiem: tunc Adam extendit manum ad lignum et diecerpsit fructum vetitum. Sicut et pro mysterio hora sexta id est in meridie. christus extensis manibus suspensus est eleuatus in ligno crucis. vt dicit Hieron. in orationali de passione. et tunc cum latronibus deputatus est. sicut Adam ea hora latrocinium fecit etc. Postea vt dicitur Genesis. iii. venit deus in paradisum: ad auram post meridie. inquit id est hora nona secundum Fram. ma. et tcm eiecit Adam de paradiso. Ideo et pro mysterio hora. ix. expirans descendit in limbum. et visionem sue deitatis animabus sanctis prestitit. et tandem etiam hora nona in caelum ascendens: paradisum celestem in Adam amissum restituit beatis etc. Hec Franciscus

40

¶ Sed ad quem locum in terra eiectus est de paradiso Adam. dicit Guil. in. ii distin. xxix. quod eiectus est in cam pum damascenum vbi fuit conditus. et sine mora a zona torrida pertransiens tria climata ad quartum per angelum est deductus scilicet in Syriam. ibique genuit Cain. qui occidit Abel. vt patet vbi Adam. §. xi.

12

41

Quare deus posuit paradiso custodiam talem. sicut dicit scriptura Genes. iii. Eiecitque dominus adam et collocauit ante paradisum. Cherubin et flammeum gladium atque versatilem.

42

¶ Nota primo secundum Lyram quod hec dicta dupliciter intelliguntur

43

¶ Primo secundum illos qui ionunt paradisum esse sub equinoctiali circulo. gladius flammeus intelligitur zona torrida: existens inter nostram habitationem et paradisum. Et dicitur versatilis. quia sol per quem causatur ibi calor impertransibilis: versatur sic quod appropi quat ad nos in estate et elongatur in hyeme.

44

¶ Secundo iuxta aliam opinionem ponentem esse circa tropicum cancri: Per hunc gladium fam meum intelligitur aliquis ignis materialis ibi factus a deo: qui oritur de terra. Sicut dicitur de monte Etna. qui continue ardet. Et signifitatur nomine gladii. quia ignis ardens sursum in parte superiori acuitur ad modum gladii. Per cherubin autem secundum vtranque opinionem intelligitur natura angelica. Hec enim sunt ad custodiendum viam ligni vite. ne homo inde eiectus possit illuc redire nec aliquis alius adire. Unde tam ignis et calor nimius quam angelus prohibet ac cessum hominis ad paradisum. Hec Lyra.

45

¶ Unde secundo ad quesitum dicendum secundum aliquos docoret quod per hec tria scilicet cherubin: gladium: versatilem et flamma voluit deus ostendere mystice tria per que prohibebatur homo ne posset ingredi propter peccatum in celestem paradisum. Unum est dei et angelorum inimicicia ad hominem propter peccatum. et hoc significatur in angelica custodia. Secundum est obligatio mortis et pene ignis inferni quod repraesentatur in caloris maximi ardore posito extra paradisum. Tertium est diuine iusticie decretum vt nulli pateret caelum antequam satisfactio fieret de peccato per christum propter quod omnes etiam sancti de scendebant in limbu. Et hec sententia iuste significatur per gladium versatile idest ex vtraque parte acutum. Sicut ptet etiam Apoc.. i. vbi per gladium ex vtraque parte acutum scilicet ex ore christi iudicis exeuntem significatur sententia iusta que scindere habet corpus et animam vtrumque pro demerito peccati.

46

¶ Uel aliter vt Magister. in. ii. di. xxix. dicit. Talis custodia circa terrestrem paradisum facta est ad significandum aliquid de celesti paradiso. et spirituali. Nam cherubin quod interpretatur plenitudo scientie significat charitatem. quia plenitudo legis est dilectio. Gladius flammeus significat pena temporalem que versatilis dicitur. quia tempora sunt volubilia. Illa ergo ante paradisum posita sunt Ideo quia antequam quis intret celestem paradisum non potest aliter introire nisi antea id est in praesenti trans eat per charitatem et tolerantiam passionum. Hec magister

13

47

¶ Sed quare non sufficiebat pro custodia paradisi ponere solum gladium flameum qui vocaturintemporatus calor in locis intermediis propter quem inaccessibilis est locus ille etiam secundum Tho. Respondetur quod ideo vltra talem gladium oportuit etiam adhibere angelicam custodiam. tum ne aliquod tale quod viuit in igne sicut salamandra posset illuc propinquare cum sit pro solis rationalibus factus. Tum secundo et melius vt arceretur diabolus et eius exercitus per angelicam custodiam. ne illuc intrare posset et ibi aliquid moliri in dei opprobrium. sicut fecit Adam decipiendo. et sic hoc pena est demonis. quia superbus verecundatur quod inde repeslitur. Tum tertio ne aliquis hominum arte magica per demones possit illuc importari vel quod cumque antimalium per eos introduci et educi. sicut fecit demor de serpente per quem tentauit hominem. Nam si diabolus importaret aliquem hominem multa mendacia exinde homo reductus et scandala posset suscitare in rudibus hominibus qui talibus crederent. Si eut constat de mahumeto qui dicebat se per angelum traductum in celum et paradisum et huiusmodi etc.

48

¶ De tentatione primorum parentum in paradiso et peccato vide.

49

¶ De apparitione dei in paradiso primis pentibus vbi Apparitio. §. 1. et se.

14

50

¶ Quomodo quedam aues appellantur paradisi aues cum sicut dictum est in praecedentibus nullum irrationale animal habitat in paradiso nec potest illuc introire aut appropinquare propter custodiam flam meam. Respondetur quod sicut habetur libro de nat. re. Quedam aues sunt que vulgariter appellantur aues paradisi que super flumina nili exeuntis de paradiso habi tant libenter nec alibi reperiuntur nisi raro Et sic appellantur non quia de paradiso sint. sed ob insignem pulcritudinem intantum vt nullus eis color credatur deesst Magnitudo earum est vt anserum. vox ita dulcis et pia vt in homine excitet deuotionem et gaudium. Siquando capiuntur non cessant gemere donec reddantur libertati. Sunt inquit et alie aues in eisdem partibus fusci coloris et subrutili: minores quam monedule que vocantur aues paradisi eodem modo. quia nescitur vnde reniant aut quo vadant que certis temporibus aggregate recedunt. nec videtur earum commnitus. Ideoque exemplum preferunt virginitatis beate Marie etc.

51

¶ Ex dei bonitas laudabilis est quod ordinauit ad nostrum esse profectum etiam passiones.

PrevBack to TopNext