Text List

Passio

Passio

1

Passio. Queritur

¶ Utrum passiones in homine sint peccata

¶ Respondetur secundum Bonauen. in. ii di. xxxvi ar. i. q. ii et Rich. ibid ac concor. Tho. e. di. q. ii. ar. ii quod sicut dicit Magister sententiarum et Aug. pafsiones inquantum passiones non sunt peccata. quia insunt nobis a natura. Dicitur autem. ii Eth. quod propter ea que insunt nobis a natura nec laudamur nec vituperamur. Uerumtamen huiusmodi passiones possunt esse peccata ratione inordinationis. voluntatis coniuncte vel antecedenter vel consequenter.

¶ Unde secundum praedictos docto. passiones distinguuntur

¶ Primo quedam sunt illa te ab extrinseco: vt lesio: sectio: adustio et huiusmodi. Et circa talia non est meritum vel demeritum nisi inquantum a voluntate acceptantur vel respuuntur vel patienter sufferuntur. Unde occidi pro christo non est meritorium nisi inquantum volitum est ab eo qui occiditur vel patienter toleratur. Et nolle occidi pro pecunia meritorium est inquantum voluntarie respuit quis sic mori vel patienter tolerat damnum pecunie. et sic de similibus.

¶ Secundo quedam sunt passiones que habent ortum ab intrinseco. Et hec tripliciter. quia quaedam passiooritur ex corruptione nature que habet rationem pene tantum. vt fames sitis et huiusmodi. Et de talibus consimiliter et dicendum sicut de primis. Item quedam passio oritur ex corruptione nature que habet non tantum rationem pene. sed etiam viciositatis sicut sunt inordinateaffectiones anime que consurgunt ex morbo concupiscentie vt motus sensuales vel ire vel inuidie.

¶ Denique ad hoc Tertio quedam passio oritur ab intrinseco ex conuersione voluntatis libere. Et hec dupliciter. quoniam aliquando ex bono zelo sicut cum quis irascitur contra peccatum. Et sic tales passiones sunt iuste et meritorie. aliquando autem irrationabiliter et malo motu voluntatis. et tunc sunt culpabiles sed non semper habent plenam ratio nem mortalis culpe. imo aliquando venialia sunt peccata. Quando autem sic vel sic discernendum est si volum tas consentit deliberate in aliquam passionem viciosam vel motum ita quod vult aliquid contra dei vel proximi charitatem. et ex hoc voluntarie tristatur vel irascitur aut afflcitur inordinate. tunc est morta le peccatum. In his autem que non sunt contra charitatem vt plurimum veniale est.

2

¶ Utrum ex passione que est infirmitas anime alleuietur peccatum: Respondetur secundum Rich. super. ii distin. xxii. q. vltima. quod infirmitas anime dicitur vel fragilitas. quando ex concupiscentia vel passione anima inclinatur ad intensius vo lendum aliquid. Unde passioneo sunt infirmitates anime. vt dicit Tullius. iiii. lib. de tusculanis quaestionibus. Et talis infirmitas est sepius causa peccati. secundum Isido. ii lib. de summo bono. c. xvii. Quoniam anima est infirma quando vincitur per concupiscentiam vt inclinetux ad intensius volendum aliquid inordinate.

¶ Dicendum ergo secundum eundem Rich. supra. Primo quod infirmitas alleuiat peccatum cum se habet ad ipsum antecedente quia passio in appetitu sensitiuo existens qua caro concupiscit aduersus spiritum. ad Gal. v. impellitr qudammodo ipsam animam et per talem impulsum infirmatur anima vt minus possit exire in operationem suam siue disficilius. licet cogi per carnis concupiscentiam non possit: tamen ex inclinatione ad illam debilitatur. Sicut oculus dicitur infirmari cum non tamclare exire potest ad videndum Itaque passio huiusmodi antecedenter se habens ac peccatum ipsum alleuiat. licet non in toto sed a tanto. quia tanto minus per impulsum passionis anima est in merasua libertate quanto magis impellitur passione. Sed tamen si passio se habet ad peccatum concommunitanter vel subsequentir tunc non alleuiat peccatum. Hec Rich. Unde Isid. ii. lide summo bo. c. xvii dicit quod grauius est peccare ex industria quam ex infirmitate etc.

3

¶ An grauius sit peccare ex passipne scilicet infirmitatis quam ex igrantia. vel econuerso. Respondetur secundum e. Rich. e. di. xxii. circa litteram quod grauius est peccare ex infirmitate quam ex ignorantia. quia ceteris paribus plus excusat ignorantia et per consequens plus alleuiat quam infirmitas. eo quod ignorantia plus tollit de ratione voluntarii. Nam tollit cognitionem particularium circa qu consistit operatio bona vel mala. Infirmitas vero diminuit de motu proprie voluntatis sub ratione qua liberanon tamen totaliter tollit. Potest tamen esse tanta infirmitas vel fragilitas et etiam igorantia tam parua et tam voluntaria quod plus excusaret infirmitas quam igrorantia

¶ Ex his patet quid dicendum sit. Si quaeratur an homo percuties hominem ex ebrietate ignorans grauius peccet quam percutiens ex ire vel furie passione scient etc. Item fragilitas etiam ex coactione metus qui potest cadere in constante excusat a toto secundum canonistas etc.

¶ De lgnorantia excusante peccatum vide vbi Peccatum. §. x. e. xi.

4

¶ Utrum passio bona augeat merstum. et per oppositum passio inclinans ad malum: augeat demeritum.

¶ Et Arguitur quod sic. quia homo tanto magis meretur quanto maiori compassione pauperi sbuenit. ergo est per oppositum de demerito in peccato per maximam topicam Sicut propositum in proposito. sic oppositum in opposito.

¶ Respondet Rich. supra quod bona passio: si antecedens sent voluntatis motum: non auget meritum scilicet si est sequens bene auget vel potius est signum perfectionis motus voluntatis et ex consenti signum magnitudinis meriti Nam ex voluntate est principium merendi. ergo passio antecedens voluntatem non est vt sic meritoria sicut nec motus naturalis. Simili modo passio inclinans ad malum si antecedit voluntatem: vt sic non est demeritoria. vt patuit supra. Sed si sequitur vel concomitatur est demeritoria ex consensu. et sic patent obiecta.

¶ Si quaeratur de Apa tia sic dicta grece. quae est latine caretia passionum vet impassibilitas. dicit Aug. xiiii. de ciui. dei quod in statu huius vite non habet locum apatia id est sine affectione passiqunis viuere. vel ad bonum vel ad malum.

5

¶ Quid de passione gaudi: siue in bono siue in malo.

¶ De hoc notandum secundum Guil. in. ii lib. senten. di. xi. quod sicut commentator Eustracius et Michael Ephesii. liro Ethicorum dicunt Gaudium est quaedam nature floritio et supereffloritio: spiritum recreans Item ista tria differunt. Gaudium Leticia et exultatio. Nam primum scilicet gaudium sonat quandam anime passionem consequentem actum intensum amoris. Sed leticia super huiusmodi gaudium addit quandam dilatationem motum virium interiorum. Inde leticia dicta est quasi lati cia:. quia animam quasi latam facit vires extendendo interiores. Rursus exultatio addit super gaudium et leticiam quemdam motum exteriorem: id quod in corde erat insinuantem Ideo dicitur exultatio quasiextra saltatio. Itaque gaudium est passio concupiscibilis sicuti et delectatio et desiderium. Sed dififerunt in hoc. quia desiderium est futuri. quia est respectu non habiti. delectatio autem magis est praeteriti. quia delectatio est coniunctio conuenientis cum conuenieti: ita quod exigit vnionem prius factam. Gaudium autem magis est de praesenti Unde iudicandum est de passione gaudii quo ad meriti vel demeriti augmentum sicut dictum est proximo. §. iiii. videlicet si habet se antecedenter vel consequenter vel concomitanter. quo ad voluntatis motum etc.

¶ Ad hec vbi Ratio. §. xii.

6

¶ Quid de passionis diffinitione et diuisione in generali. Nota secundum Damas. lib. ii Passio est aut corporalis vt e. itudo et vulnera. aut animalis quae est motus anime: per suspicionem bonti quae mouet concupiscentiam. vel mali quae mouet iram vel tristiciam. Item passio inquit non est dolor sed passionis sensus.

¶ E dei bonitas est laudabilis in supportando peccatores: tum grauissima sint peccata

PrevBack to TopNext

On this page

Passio

1

2

3

4

5

6