Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Tempus
1
Rnpus quid siut o Notandum quod secundum Aristo. iiii. physico diffinitur sic. Tempus est numerus motus secundum prius et posterius que sunt in motu prout nume rata sunt ab ipsa anima. Ex hac diffinitione accipitur Primo secundum e. Aristo. quod tempus non est motus sed id secundum o habet numerari motus. Unde tempus est passio ipsius motus cele scilicet primi mobilis cuius motum sequitur tempus vnde qui non apprehendit motum non apprehendit tempus sicut patet in his qui fabulose dicutur dormire semper Hec omnia Arist. iiii. physicorum. Secundo elicitur quod sicut idem dicit ibidem. Tempus est mensura motus rerum mutabilium. Subdit. vnde omnia quae fiunt in tempore tabescunt et senescunt in tempore. Sempiterna ergo non sunt in tempore. Hec ille. Tertio innuitur quod sicut Commentator dicit. Duplex est esse temporis. videlicet formale et materiale. Formale est ratio discretiua anime. sed materiale est motus. Exempli gratia ex motu seu defluxum arene in horologoh vitreo: mensurat et discinit anima horam etc. Ad hec plura in sequentibus propter iam dicta Rich. in. ii di. ii. q. diffinit sic. Tempus inquit est duratio seu mora motus ab anima numerata quae mediante motu cuius est passio mensurat anima continuationes vel durationes motuum aliorum etc. Laudetur ergo deus qui pro nostra vtilitate dedit huiusmodi tempus.
2
¶ Quid est esse temporis secundum rem. Respondetur secundum Scotorel. in. ii dist. ii. q. i. ar. i Quod ex quo tempus habet duplex esse videlicet Materi ale et formale vt praedictum est ideo ponuntur conclusiones tres.
¶ Prima conclusio quod temps quantum ad suum esse materiale non est nisi motus primi mobilis. Probatio secundum Aureolum. quia sicut se habet dimensio ad omne quantum permansiuum. ita se habet tempus ad omne quantum successiuum. sed dimensio materialiter non est nisiquantitas permansiua ergo sequitur quod tempus est quantitas successiua motus videlicet primi mobilis materialiter Confirmatur quia Auicen. iii physicorum. c. vltimo dicit. Quod tempus non est aliud quam quantitas.
¶ Secunda conclusio quod tempus secundum esse formale suum vt mensuratur ab anima addit supra motum praedictum celi rationem prioris et posterioris. Probatur ex diffinitione temporis ab Arist. supra
¶ Nam et idem in fine. iiii. physicorum. quaerit si non esset anima an esset tenDus. Et respondet quod non videlicet quantum ad suum esse forma le. Et probat per hoc quod numerus non est sine numerante sed numeras est anima. tempus autem formaliter est numeratum ab anima. ergo patet quod non esset tempus formaliter si non esset anima.
¶ Tertia conclusio quod tempus secundum diuersum modum sui esse ponitur in varia quantitatis spe cie. Declaratur quia tempus est species quantitatis continue. ex lib. praedicamentorum. et hoc intelligendo secundum est se materiale. Sed formaliter vel secundum esse formalem est de specie quantitatis discrete: quia est numerus formaliter.
3
¶ An Tempus sicut et motus determinetur velocitate et tarditate: Respondetur secundum Scotorel. e. dist. ii quod quamuis motus inferiores de terminentur velocitate et tarditate tamten motus primi mobilis non: sed sicut ipse motus primi mobilis abstrahit a naturali et violento secundum Auicen. sic dico ( inquit Scotorelis. quod abstrahit a veloci et tardo. Unde lib. de Celo et mundo circa finem dicit Aristo. Non est inquit velox vel tardus. ergo tempus cum sit passio motus celi abstrahit etc. Sed obiicitur secundum Landolph. Quia tempus et motus primi mobilis possunt ab inuicem separari: quia tempore Iosue cessauit motus primi mobilis et tamen non cessauit tepus ergo tempus realiter differt a motu primi mobilis in esse materiali. et sic non est simile etc.
¶ Respondet idem Scotorels. quod tempore Iosue benecessauit materialiter motus successio. et tunc ita mate rialiter tempus etiam cessauit: tamen remansit formale temporis inquantum anima imaginarie poterat mensurare motus inferiores: respectu quorum etiam mensurauit moram quietis vel cessationis illius. patet vbi Dies § vi.
¶ Si dicatur. quod contra praedicta: tempus ergo erit mensura quietis sicut et motus. Dicendum secundum Aristo. e. iiii. Physicorum et etiam Rich. supra di. ii quod tempus bene est mensura motus et etiam quietis metrum. Sed differenter quia sicut omnis motus ita et omnis quies est in tempore. Sed hec differenter. quia tempus est mensura metus de per se. Nihil enim mensuratur tempore nisi motus vel ratione motus. Sed tempus est mensura quietis per accidens inquantum est privatio motus Cum ergo dicitur quod tempus est mensura motus solius intelligitur de per se. etc. Deus ergo bonus per temporis alterationem alleuat in nobis fastidium.
4
¶ Qualiter tempus dicitur esse numerus: Notandum secundum Alb. Magnum cum Aristo. supra quod obiectio posset argumentari. quia tempori non conueniunt passiones numeri. vt par vel impar: abundans: perfectus vel diminutus. et huiusmodi. ergo non videtur quod tempus sit numerus
¶ Sed ad hec Primo notandum secundum Tho. in. ii scp. per i. di. prime ar. ar. vi. q. sicut numerus non numeratur alio numero: Ita nec tmpus alio tempore mensuratur nec eius fieri: cum suum esse totum sit in fieri. vnde tempus incepit in principio temporis non sicut in mensurante esse eius Sed sicut in eo a quo incepit eius productio vt linee a puncto. non valet rgo dici tempus fuisse in instanti quando incepit esse. quia successio no potest in indiuisibili esse.
¶ Secundo dicendum secundum Alb. cum Aristo. quod numerus est duplex Unus dicitur numerus numeranms scilicet quo aliqua numeramus vt ternarius quaternarius etc. Alius est numerus numeratus vel numerabilis id est res ipse quae sunt numera te actu vel possibiles numerari. Tepmscus autem est nume rus numeratus a motu. quia prius et posterius in temnpore id est praeteritum tempus praesens et futurum causantur a poriet posteriori que sunt in motu. Unde quia tempus est numerus numeratus et non est numerus numerans: videlicet duo. tria. quattuor. decem. et sic de aliis. Ideo passiones que de per se vel proprie sunt numeri numerantis. scilcet par vel impar et similia non conueniunt tempori nisi per accidens. Sicut bene conuenit de per se dici. ternarius est numerus impar. Et quaternarius est numerus par. et sic de aliis. Sed non nisi per accidens dicimus tria grana sunt imparia scilicet ratione numeri numerantis Sic et de tempore dicendo duplum trmpus est par. vel triplum est impar etc. Ex his patet quod non valet arguere sic. Tempus est numerus motus. et talis motus est in tempore Et huius iterum est motus. et sic in infinitum. vide. §. vi.
5
¶ Utrum esse temporis dependeat ab anima Notandum quod aliquorum fuit hec opinio quod tempus non hebeat esse nisi in ratione anime attendentis motum et numeram tis. Sed si hoc esset verum sequeretur quod secundum vnum hominem scilicet attendentem motum esset tempus. et secundum alium scilicet non attendem rem motum non esset tempus quod est falsum et absurdum. Alia ergo opinio est communior et verior quod tempus habet esse reale quod non dependet ab anima absolute Sed bene temporis perceptio dependet ab anima. Cuius signum est quod infirmantes et dolentes prolongant tempus propter multam attentionem motus ex afflictione infirmitatis et doloris. sed econtra voluptuosi breuius iudicant tempus propi attentionem motus delectationis. Dormientes aut omnino non percipiunt tempus vel eius medium sicut legitur de septem dormientibus etc.
6
¶ Qualiter vel quando tempus incepit esse Notandum quod sicut Arist. dicit. viii. physico. Solus omnium philosophorum Plato tempus dicit esse genitum et simul cum celo factum et.
¶ Sed contra hoc arguitur sic secundum Alb. magnum. Aut tempus cepit in tempore. aut in instanti temporis. aut in euo. aut in eternitate. Si dicas in tempore. tunc sequi tur quod tempus fuit in tempore. et illud iterum in tempore et sic in infini tum temporis erit tempus. ergo numnquam venitur ad initium temporis. Si autem dicatur quod incepit in instanti temporis quod est initium sui. tunc sequitur quod tempus incepit in tempore. quia instans est aliquid temporis. et et quaeritur de illo instanti quando incepit vt in quo instanti. et ite rum illud aliud in quo et sic fit processus in infinitum. Item si dicatur quod incepit in eternitate. hoc non videtur possibi le. quia in omni re mensurata: mensura proportionatur mensu rato. patet. Nam lagena mensuxat vinum et modius grana et vlna pamnu. secundum proportionem quantitatis sue. Sed eternitas quae est sine terminis tota simuls possessio non proportionatur tempori quod est successiuum et cum terminis. ergo etc. Item si dicatur quod icepit in euo. quia dicit Boetius Qui tenpost ab euo ire iubes: eadem est obiectio. quia euum incepit cum initio suo Et tunc si fuerit tempus quaero de ipso initio i quo incepit et sic itur in infinitum.
¶ Ad hec respondet idem Alb. magnus Quod tempus incepit in sui initio. et tunc non fuit tempus secundum esse: cum successiuum non sit secundum esse in sui initio. Cum enim incipit in instanti non habet esse successiuum Ideoque tempus quando incepit in sui initio. tunc non fuit tempus secundum esse sed bene fuit secundum substantiam quae est nunc. Et hoc non est inconueniens quod tempus sit in sui initio quantum ad substantiam non autem quantum ad esse.
¶ Intelligendum tamen est vt dicit idem Alb. quod cum dicitur: tmpus incepit in sui inttio: illa praepositio In: potest accipi vt notet duplicem hapitudinem. Unam scilicet termi ad terminatum. vel quasi ternini ad terminatum Et sic est verum. Aliam scilicet habitudmem mensurati ad mensuram vel continentis ad contentum. Et sic est falsum. vt patet in obiectione de eternitate quae non proportionatur tempori
7
¶ Quid sit instans temporis. Notandum est secundum nostrum Rich. de med. villa super. ii di. ii art. i. q. i. quod instans est aliquid indiuisibile habens connexionem ad tempus. non quidem pars temporis sed initium vel terminus a quo sine reali discontinuatione temporis partes temporis ab anima numeratur. Et hec omnia trahuntur ex. iiii. et vi. physicorum. Unde secundum e. Rich. Instanis est in motu et est mensura mobilis sub ratione qua mobile. re ducitur autem ad tempus sicut punctus ad lineam. Isem proprius: nunc dicitur substantia temporis vt patebit in se.
8
¶ Qualiter in tempore ipsum nuc vt dicitur se habere. Notandum ex. iiii. libo phycorum. vbi Aristo. dicit. Ipsum autem nunc est continuatio temporis et sic eius substatia: continuat enim praeteritum et futurum: et omnino est terminus temporis. est en huius principium et illius finis. Hec ille. Sed Alb. mag. inquirit arguendo inter plura alia de hoc. Quia inquit nullus terminus est de substantia termina ti: sed omne unc est temporis terminus. Quomodo ergo no unc sit substantia temporis. Respondet idem Alber. dicit quod Nunc est substantia temporis secundum Aristo. quia tempus nihil a liud est quam nunc fluxu suo suscipies esse continui. si am sicut videmus: in linea est punctus continuans et terminans: sic in tempore est nunc continuans et terminans in principio et fine. Quod patet ex hoc quia motus aliquis terminatur ad nunclputa iam praeteritus Et aliquis incipit in nunc (puta futurus) nec aliter partes temporis continue esse possent. Et ita in ipso tempore sunt tria nunc. vnum scilicet continuans et duo terminantia. intelligendo hec vt sunt designabilia in ipso tempore nec tamen ibi sunt plura nunc secundum esse quia non manent sed successiue in se corrumpuntur ac secundum seipsa. ideoque tempus considerando secundum naturam suam et non per comparationem ad nos et ad motus in ipso terminatos preteriti vel futuri etc. Sic in retota substantia temporis est vnum nunc semper continue manens in successione sua et substantia eadem licet quo ad nos hebeat plurlitatem termiorum desigeabilium. Unde patet quod non est omnio similie de puncto in linea. et de nunc in tepore licet in terminando et continuando se habeant similiter quodammodo. quonia in essentiando siue in substantiamdo se habent dissimiliter. Nam punctus non fit linea realiter neque fluens successiue. ideo non est substantia linee: sed ipsum nunc fluxum suo fit tempus.
¶ Si obii¬s citur quia Aristo. in lib. posteriorum dicit quod punctus est de substantia linee quia cum diffinitur linea dicitur esse longitudo sine latitudine ad duo puncta terminata. Dicendum (inquit) quod hoc dicitur indirecte secundum quod differentia indirecte praedicata de specie dicitur substantia. Et ita patet de ipso nunc quod est substan tia temporis quia fluxu suo fit tempus successiuum Ad illud autem circa principium huius quesiti dictum dicit idem Alber. Concedimus inquit quod terminus in ratione termini non est de substantia terminati et ita etiam ipsum nunc non accipitur sub ratione termini cum dicitur esse substantia temporis sed sub ratione flurus. vt dictum est. Ad hec. §. subsequenti.
9
¶ An instans vel nuc temporis sit idem quod indiuisiblle eui: Respondetur secundum Rich. in. ii dist. ii arti. i. q. i. quod instans est quid indiuisibi le. similiter nunc. ipset autem instans quod est terminus praeteriti et initium futuri non est in tempore realiteracttu: quia si esset: sic tenpus discontinuaretur actualiter. Et hoc patet quia vt dicit philosophus. iiii. physicorum. Nihil habemus de tempore nisi nunc id est presens iempus quod intelligitur sic. quod nullum tempus est simul et adequate nisi nunc. quoniam vt etiam Augustinus. libro xi. confer. dicit. Tempus praeteritum iam non est: et tempus futurum nondum est: praesens autem solum tem pus est. et si semper presens staret nec in preteritum transiret: iam non esset tempus sed eternitas. Hec Augustinus. Si ergo aliquis vtitur ipso nunc. vt in ratione principii futuri tunc adhuc nondum est. et si vtitur vt in ratione finis preteriti: tunc iam desiuit esse. et ita oportet ibi vti duobus nunc. Uno vt fine preteriti. Altero vt principio futuri. quia scilicet vnum nunc praesens quod inter illa duo mediat. nec preteritum est nec futurum est: sed praesens solum est ideoque ipsum nunc accipi in re nunquam potest vt finis et principium nisi cadat tempus medium. quia inter quaelibet duo nunc cadit tempus medium Hec est probatio magni Alb. vnde sicut praemissum est dicente Rich. Instans si esset realiter et actualiter in tempore terminus preteriti et initium futuri: veraciter sic dicontinuaretur tempus
¶ Sed quomodo ergo instans vel nunt est in tempore. Dicit idem Rich. quod est tantum particulariter ab anima actualiter signatum imagina liter vel intellectualiter. Quam signationem facit anima aspiciendo ad mobile. Unde instans est mensura mobilis sub ratione qua mobile. Quod si est mobile tali motu quo disponatur ad proficiendum in esse vel ad deficiendum sicut generabilia et corruptibilia sunt. sic talia mensurantur instanti temporis quia talia habent esse et motum in tempore. Si autem est mobile quidem sed non tali motu scilicet quo disponatur ad proficiendum in ese vel deficiem dum in substantia essendi. sicut sunt corpora celestia et angeli ac incorruptibilia secundum se sic talia mensurantur euo quia habent esse in euo actualiter et substantialiter. Et non in tempore nec in instanti re aliter distincto ab euo quia angeli et incorruptibilia non sunt tali motu scilicet temporali mobilia in substantia. Ex his patet quod instans temporis vel nunc: non est idem sed differt ab instanti vel indiuisbili siue nunc eui etc.
10
¶ Item Quid de partibus temporis Notandum quodtempora solent diuidi secundum Isid. li. iii. etynum. pluribus partibus videlicet. Momentis: horis: diebus hebdo madis: mensibus: annis: lustris: seculis: annalibus ciclis et olympiadibus. De quibus in sequentibus.
¶ Hora grecum nomen est et amen latinum sonat. Et em finis teporis sicut ora finis est marium vel fluuiorum vestimentorum et similium. Item secundum Guilher. de Conchis. Solius diei equinoctionalis hore sunt equali numero vt noctis
¶ Item dierum alius dicitur naturalis cuius spacium est quo sol ducitur ab oriente redeundo iterum in orientem: hoc est spacium. xxiiii. horarum. Alius dicitur vsualis siue artificialis qui est. xii. horarum quo sol mouetur super nostrum hemispherium ab oriente in occidens. De hoc vbi Dies. Ibi et de Nocte
¶ Item Hebdomada siue septimana dicta a septem et mane. siue hebdomada grece ab hepta quod est septem et doas quod est dies siue ab hepta et moda quod est mensura quasi septem habens mane vel septe habens dies vel septem mensuras dierum. vel quandoque etiam annorum. Dan. ix. vbi dicitur. Post. lxii. hebdomadas occidetur christus. ibi enim intelliguntur hebdomade annorum secundum omnes expositores.
11
¶ De mensibus autem idem Isido. dicit quod Mensis nomen grecum est. dictum grecemene quod est luna latine vel defectus quia in singulis mensibus luna deficit vt dicunt ali scilicet Ccompotiste. Memnsis (inqunt) est triplex vicet. vsualis qui est in vsu Ralendarii. et solaris qui est spacium quo sol moratur in aliquo sicrgo zodiaci. ac lunaris qui idem est quod lunatio Quot autem dies quilibet mensis heat vsualis. patet in versibus Cisionis ergo dimitto
¶ Primus mensis dicitur Ianuarius sic dictus eo quod ianua sit anni vel limes. Nam in ano sunt. xii. menses qui etiam dicuntur menses a metiendo quia hisannum mensuramus. quorum omnium ianua id est introitus et exitus vel limcs est Ianuarius vnde bifrons pingitur. Iste mensis a gentilibus fuit consecratus iano qui dicebatur apud eos. Deus omnium principiorum. sed nos christiani verius et fidelius consecrauimus christo qui hoc mense primo anni nout icepit sanguinem suum pro nobis fundere in circumcisione quasi pro exennio salatis nostre ichoate. ergo debemus deum laudare etc
¶ Secundus mensis Februarius qui sic dicitur vt habter lib. Catholicon a februare quod est purgare vel sacrificare. quia illo mense fiebant sacrificia pro purgatione animarum scilicet hominum mortuorum. et nos christiani debemus hoc mese purgationes animarum nostrarum facere per opera poenitentie: quia hoc mense incipit quadragesimalis dies: et tunc christus ieiunauit
¶ Tertius Martius dicitur a marte deo belli. et nos debemus bellare tem contra diabolum ac vicere eius tentationes sicut et christus tunc deuicit diabolum et contriuit per passionem ideo tunc eucharistiam communicamus.
¶ Quartus Aprilis dicitur ab aperiendo terram quai aperiu scilicet tre ad germinamndum flores et fructus tunc ergo etiam nos christiani debemus corda nostra terrena id est de tera creata aperire ad deuotio nis fructum pro christi resurrectione.
¶ Quintus Maius dicitur a madefaciendo tera scilicet rore celesti vt dicit Pap. et nos debemus pro die pentee. in mense isto gratia spiritus sancti ma defieri.
¶ Sextus Iunius dicitur a iuuando si cut et iuuenis a iuuando dicitur eo quod in illa eta te se iuuare incipit. vt dicitur in Catholis. et nos in iunio de bemus iuuare: egenos et pauperes elemosynis vt et ipsi iuuent nos coram deo orando pro nobi.
¶ Septimus Iulius propter Iulii cesaris honorem sic est appellatus: quia eo mense victoriam magnam obtinuit et eo mense dicitur fuisse natus. Spiritualiter nos christiani debemus tunc victoriam adquirere supermundi aduersa. et carnis morbos patieter sustinemdo. qui scilicet morbi tunc pro diebus canicularibus magis excitantur.
¶ Octauus Augustus dicitur a cesare Auhusto qui auxit rempublicam valde apud rhomanos quia eo mense maximam victoriam quandam habuit deAntonio et Cleopatra. Et tunc nos augere debemus merita deuoto cultum beate Marie cuius tunc gloriosa assumptio celebratur.
¶ Nonus September diciur a septem et imbre quia septimus est a primo mense scilicet a martio. et imbres habet vt dicit Isid.
¶ Et vndecimus Nouember Et duodecimus Decenber secundum e. Isido. ex numero ab eodem primo mense martio numerando et ex imbribus acceperunt vocabula. Spiritualiter in istis nos christiani docemur quaerere. vii. dona imbrium spiritus sancti et octo beatitudines habere in nobis pro posse: quae legum tur in euangelio. et nouem ordines angelorum vt asso ciemur eis: vsque ad finem vite annorum nostrorum in obseruantia decalogi( significata per decembrem finalem prosequistudeamus vt ad nouitatem anni futuri celestis per ueniamus. Unde christus dicit Matth. xix. Si vis ingredi ad vitam (cilicet celestem angelorum serua mandata.
12
¶ Sed quid de mensium halendis Nonis et Idibus ascriptis pro temporibus. Notandum quod si cut Isido. dicit et etiam Compotiste talia instituerunt rhomani propter dies festos vel propter officia magistratuum. In his enim diebus conueniebatur in vrbibus vnde in qulibet mense primus dies dicitur Ralende. Quitus vel septimus dicitur None. Sed. xiii. vel. xv. dicitur Idus Et sic alii dies ab istis denominantur secundum quotationem in Ralendario a diebus praecedentibus numerando. puta cum dicitur. iiii. nonas ianuarii. intelligitur. i. iiii. die ante nonas ianuarii. Et similiter de hals. et de Idus
¶ Sed nota quod in fine non dicendum est. ii nonas sed pridie nonas. Et similiter de aliis videlicet Ral. et Idus. quia secum dus dicitur a sequendo primum. Dies autem ille non sequitur diem per se nonas vel per se hals. etc scilicet praecedit. Nam et hals. posite in mense aliquo sunt sequentis mensis. Debet ergo dici pridie. hoc est prima die ante nonas vel Raliter etc.
¶ Unde et. ii. Mach. vlti. scribitur Pridie mardo chei die etc. Unde autem dicantur halende et none ac idus dicitur secundum Catholicon. et ipsos computistis. quod halende dicuntur quasi colende dies quia tunc semper erat festum apud rhomanos et etiam iudeos. Unde et tempore Dauid legitur i. lib. Regum. xx. c. Cras halende sunt et requiretur sessio tua. Et super Esa i. Neomeniam v. non feram. Lyra dicit. et doct. quod Neomenia erat festiuitas in principio nouilunii ad regratiandum deo propter beneficium gubernationis eo quod in nouilunio frequenter appa ret mutatio temporis. Et dicitur a neos quod est nouum et mene grece quod est luna etc. Item dicuntur etiam falende a halo quod est voco quia tunc preco vocabat de alta turri ad nundinas rhome pro singulis men sibus post festum Ralendarum et ne praedones scirent certum tempus quo possent mercatoribus aduenientibus infi diari ideo preco totiens dicebat alo quot erant dies a dalis. vsque ad nonas quo incipiebant nundine. et pro biuersis mensibus varie dicebat. in aliquo vi. in aliquo vii. in aliis. iiii.
¶ Idus autem dicuntur quasi diuisiones. Nam iduo idem est quod diuido. inde vidua dicitur quasi viro idua ta. Idus ergo dicitur quia tunc diuidebantur a nundinis mercatores: eo quod nundine huiusmodi durabant a per se nonas vsque ad per se idus. hoc est. viii. diebus quia quilibet mensis habet. viii. Idus.
13
¶ Aicli autem annales sunt spacia¬ ¬ aliquot annorum in se redeuntia secundum aliquos numeros. sicut ciclus solaris continet. xxviii. Et ciclus lunaris xix. annos secundum Computistis. Et dicuntur cicli per dupli. cem syncopam quasi circuli vel circuitus annorum in se redeundo
¶ Denique de ciclo magno scilicet planetarum omnium dicit Beda lib. de imagine munde quod costat ex quingentis trigintaduobus annis. et secundum hunc ciclum formatur tabula Dionysii. Nam in tot annis omnes planete totaliter et perfecte implent circulos suos secundum Bedam. Et ex hoc motus fortassis fuit dicere Guill. de vniuerso. quod in qualibet inquireuolutione annorum citra. oo. fit notabilis aliqua mutatio in mundo isto inferiori etc.
14
¶ Item de Indictionibus et Lutris Iubileis et Olympiadibus ac Seculis Nota quod sicut habetur in Speci. nat. Uincen. libro xvi. et etiam in liCatholicon. et alibi colligendo.
¶ Ciclus indictionum est. xv. annorum tempus. et quandoque quilibet annus istius temporis appellatur indictio. Dicedo indictione prima: indictio ne secunda. et sic de aliis anis vsque ad. xv. indeque rur sum ad primum reuoluuntur. Indictio autem sumpsit exor dium a rhomanis. Qui orbe fere toto imperantes indixeruit sibi terbuta dari. ita quod in pist quinquennio afferrent ferrum ad faciendum arma. In secundo argentum ad militum stipendia. In tertio quinquennio aurum ad honorem regium rhomanorum designandum. et ita completis ter quinque anis id est quindeci reuertebatur circulus ad primum illorum aenorum quinque: quibus iterum completis ferrum pro tributo ferebatur et sic de aliis consenter. Inde ergo inole uit consuetudo vt annotentur indictiones maxime in lteis tabellionatus etc. Unde et ecclesia rhomana adhuc persoluens christo regi spiritualia tributa singulis annis: In festo Pascali annotat describendo in cereo pascali cum anno domini indictiones etc.
¶ Sed quodo inueniri potest quotus sit annus indictionis. adde ad anos dominict. annos qui praecesserant ab indictione illa in qua natus est christus: quia natus fuit in. iii. anno cicli indictionum. et totam illam summam diuide per. xv. et tunc quotus remanet tottus est annus. siautem nihil remanserit vltimus est. i quindecimus. Aduertendum tamen quod indictio renouatur. viii. sals. Octobris. Annus autem domini renouatur in halis. Ianuari et sic praecedit indictionem. ix. mensibus. Ideoque si quaeris indictionem a natiuitate domini vsque. viii. halis. Octobis. iunge tantum duos annos annis domini. si autem queris ab. viii. Rals. octobris indictionem vsque ad natiuita tem iunge tres annos vt praedictum est.
¶ De lustris autem nota quod lustrum dicitur quinquennale spacium quia aduenientibus nunciis cum tributo e diuersis prouinciis cum cereis et aliis pomposio expensis lustrabatur roma ciuitas. Unde canitur de christo. Lustris sex qui iaperactis id est sexies quinque annis qui faciunt. xxx. tempus implens corporis id est etate iuuenili: passioni se dedit.
¶ Secula dicuntur quia se se sequuntur generationes in seculum id est in longum tempus vt dicunt doc. et Lyra. Si autem in scriptura sacra additur. Dicendo in seculum seculi vel huiusmodi. tunc perpetuitatem significat vt communius.