Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Tentatio

1

1

Tentatio i i. comuniter Quid sit tentatio et a quibus tentatur homo. Notandum secundum Bonauen. in. ii di. xxi. quod largissime accipiendo tentationem prout includatur omnis tentatio etiam dei quam facit in hominibus: Sic tentare est certitudinem de aliquo accipere et probare vt cognoscatur qualis sit. Sed de modo tentationis est diuersitas. Nam quattuor sunt que hominem tentant secundum theologos: praesertim Bernar. Primo tentat quandoque deus. Secundo quandoque diabolus. Tertio quandoque caro. Quarto quandoque mundus. Et hec varie. Nam Primo deus tentat: non vt cognitionem de aliquo accipiat certiorem: cum omnia pene scierit. sed solum vt aliis notum fiat tale virtutis bonum. Sicut Gen. xxii. Tentauit deus abraam de obedientia in filii sui Isaac immolatione: vt toti mundo nota fieret abrae obedientia. et sic de aliis. Sed tentatio prout est ab aliis tribus et non a deo: secundum Hugo. de sancto victo diffinitur sic. Tentare est callide experiri et quasi blandis conatibus probare. Nimirum demon et etiam ca ro ac mundus tentant nos callide: quia sub specie boni conantur euertere: et blandis. id est delectabilibus carnis vel mundi ad peccandum inducere. Sicque experientiam capiunt de homine tentato. etsi aliquando diaholus tentat per aduersa: vt sanctum iobetc. tamen hoc facit intentione f. llendi amore sui inducens ad blasphemandum deum ex impatientia. quia dicente Aug. xiiii. de ciui. Sui amor tendit in contemptum dei. et ita callide experimentum capit de homine. Unde etiam in logica est quidam syllogismus tentatiuus distinctus contra sophisticum. i. Elencho. De quo creditur Aristoteles librum specialem fecisse: licet eius liber ad nos non peruenerit propter defectum translationis. Et dicitur tentatiuus eo quod ad experientiam capiendam de aliquo ordinatus est in scientia etc.

2

¶ Propterea vt notat Tho. e. di. xxi. q. i. ar. i. Ad tenta tionem tria requiruntur. Primo vt fiat alicuius dubii manifestatio. Secundo vt hoc intendat tentans et per hoc Tertio vt talem manifestationem sibi tentans adquirat intentione fallendi: quod additur propter demonem tentantem. quia caro et mundus tentando licet habeant manifestationem dubii dum succumbit tentatus: tamen non intendunt fallere secundum se caro et mundus: quamuis in nouissimo se fefellisse experiantur. Patet infra. §. iiii.

2

3

¶ Sed qualiter discernuntur predicte tentationes: Notandum quod discernuntur

4

¶ Primo in hoc quod deus bonus nunquam tentat hominem nisi ad vtilitatem et pro bono hominis. Nam secundum Guil. supra deus probat et approbat tentando. Sapien. iii. Deus tentauit illos et inuenit dignos se: Sed diabolus probat et reprobat. Actur. v. Cur tentauit sathanas cortuum mentiri spiritui sancto. Unde de etiam Iaco. i. dicitur. Nemo cum tentatur. Lyra. id est per tentationem ad peccatum inducitur dicat: quoniam a deo tentatur (quia hoc dicere falsum est Deus enim intentator malorum est. ipse enim neminem tentat scilicet inducendo ad peccatum: sed ad bonum: vt tentauit abraam: quatenus eius obedientia ostenderetur mundo in exmm.

5

¶ Secundo discernuntur in hoc quod sicut dicitur li. ii comnpend. c. vl. Tentationes quae sunt a diabolo sepius oriuntur praeter rationem. puta vt iam satiatus famen patiatur. et post longam dormitationem somno quis praegrauetur in oratione vel divina laude: et huiusmodi. Sed tentationes quae sunt a carne frequenter surgunt propter necessi tatem: tamen postea excrescunt in superfluitatem. Sicut dum cibus propter ieiunium immoderate et sine mensura arpetitur. Similiter est de auaricia: et huiusmodi

6

¶ Tertio discernuntur in hoc tentationes carnis a tentationibus mundi: quia ille appetunt carnis voluptates: siue in gustusiue in venereis. Sed iste scilicet mundane: mudi appetunt vanitates. puta pomopas seculi: honores: dominia: gloriam vanam: fame diffusionem: nominis et similia: etc.

7

¶ Unde tentatio diaboli bene secernitur a tentatione diabol: etiam per hoc quod diaboli tentatio est magis ad peccata spiritualia: vtpote dei blasphemiam. et ad peccata in spiritum sanctum ac odia proximorum grauia. Sed tentatio carnis tendit ad carnalia. et tentatio mudi ad mundialia secundum Guil. supra. Ueruntme sepius diabolus vtitur ad tentandum et carne et mundo vt instrumentis: secundum quod dictat scriptura.

3

8

¶ Que autem harum tentationum sit grauior et excedat aliam: Dicit idem Guil. ibidem quod se habent secundum excedens et excessum. Nam quo ad peccata spiritualia: illa demonis excedit. quia anima quodam instinctu magis ascendit ad bona spiritualia. sicuti sunt honores: excellentie et huiusmodi. S respectu peccatorum carnalium: illa carnis tentatio excedit: quia est a familiari et quai intrinseco inimico. Item respectu eiusdem peccati: Si huiusmodi peccatim sit spirituale: maior est tentatio demonis. si autem carnale est peccatum: fortior est tentatio carnis Sed cui harum sit resistere difficilius simpliciter loquendo: Bonauen. ibidem. ar. ii. q. iii. dicit: quod simpliciter tentatio carnis est difficilior: quia omnis caro corrupit viam suam. Licet enim potentia demonis sit maxima: non tamen permittitur iuxta vires exequi suam malam voluntatem: sed reprimitur a deo et angelo

9

¶ Propter quod laudabilis est deus. Itaque secundum Bona. e. dist. xxii. q. iii. ac concor. Rich. Difficilior est ad vincendum carnis tentatio in homi ne prono ad peccata carnalia. sed in homine ma gis prono ad peccata spiritualia: vt superbiam: ambitionem: et huiusmodi difficilior est tentationes tales diaboli vincere. Quod si vtrobique equatur pronitas ponatur: tunc simpliciter dicendum est quod carnis tentationi difficilius est resistere quo ad ipsum tentatum Tum quia tentatio carnis est intrinseca: et propter coniunctionem ad animam magis incuruat eam: vt patet etiam per Magistrum ea. dist. xxi. Nam et teste Boetio. iii de consola. Nulla pestis est efficacior ad nocendum quam internus familiaris inimicus. Tum quia homo in tentatione carnis contra seipsum diuiditur. et sic fiunt contra vnam: scilicet animam: duo. videlicet caro et diabolus: qui non cessat succendere concupiscentiam. Tum quoqe quia ibi est ma ior et continua adherentia.

4

10

¶ Utrum omnis tentatio carnis sit principalius a diabolo: Respondetur

11

¶ Primo notando secundum Tho. e. dist. xxi. q. i. art. i. quod diabolus tentat duplici fine. Unus est finis vltimus: videlicet vt inducat ad peccatum contra deum: et separet hominem a deo. Alius est finis proximus: videlicet vt per tentationes experiatur ad quod vicium quisque hominum magis pronus est vt ad illuo impugnando pertrahat. Itaque diabolus tentat principaliter intentione occidendi hominem perpeccatum. Caro autem et mundus hoc non intendunt. sed caro intendit principaliter delectari carnalibus: et mundus mundialibus. Tamen etiam diabolus tentat homines per ista sicut per instrumenta apta ad inducendum ad peccata. Sicut exempli gratia: Piscator intendit capere pisces hamo per escam. et aucupes capere aues per escam positam in laqueo. Sic in proposito

12

¶ Secundo ergo ad quesitum Respondetur secundum Bona uen. eadem distinctione. xxi. ar. ii q. ii quod si loquimur de tentatione carnis prout a principio orta est in nobis: sic omnis tentatio carnis est a diabolo¬ sicut a primo mouente: quia est ex corruptione carnis que in nobis est secuta a diaboli prima tentatione: quam uis aliquando etiam diaboli tentatio fuerit sine tentatione carnis: sicut in adam et in christo fuit solum ab extra. Si autem loquimur de tentatione carnis sicut a mouente proximo et immediato fit: sic non omnis tentatio carnis fit a diabolo: sed separantur et differunt a se inuicem quandoque formaliter. quia alio modo et ad aliud vicium tentat caro scilicet ad carnalia: et mundus ad mundana. Ac alio modo et ad aliud sepius tentat diabolus scilicet ad spiritualia. Quandoque etiam sequestrantur temporaliter: quia aliquo tempore instigat diabolus ad aliquod vicium sine carnis tentatione: imo sepius sub spece boni dicicipit mere ab extra tentando diabolus. et aliquando caro tetat per delectabilia sine diabolo. Et hoc discernitur quando videicet tentatio carnis est omnino ab extra et sine delectatione inordinata in nobis existente vel impulsu sensualitatis. Et quando ex tentatione non fit aliqua in homine incuruatio: tunc tenta tio mere a diabolo est: et sine omni peccato est dum non consentitur etc. Sed quando tentatio carnis est in primo motum ex impulsu sensualitatis aut consensu illius: peccatum est: et ex carne oritur. vt etiam patet vbi Sensuali tas. §. ix. et seq.

13

¶ Ad idem hic. §. v.

5

14

¶ Utrum tentatio carnis possit esse sine omni peccato

15

¶ Arguitur quod non: quia Magister in. ii dist. xxi. dicit: quod tentatio que est a carne non fit sine peccato: quia ex carnis corruptione suboritur motus illicitus et titillatio praua. que autem est ab hoste nisi ei consentiatur non est peccatum: sed est materia exercende virtutis. Hec Magister. et glo. super illud. ii Corum. xii. Datus est mihi stimulus carnis mee. dicit: quod tentatio quae est a carne peccatum est veniale: etiamsi non consentiatur: Ideo Paulus remoueri eam petebat. ergo et

16

¶ Sed in oppositum est dictum Aug. libro de vera relig. quod ome peccatum si non est voluntarium non est peccatum etc

17

¶ Respondetursecundum Rich. e. dist. xxi. ar. ii. q. iii prenotando quod ista differunt: vicium: pecatum: culpa: et demeritum. quamuis vnum pro alio sepe ponatur apud theologos. Nam vicium generaliter est carentia dispositionis habitualis conuenientis nature rei. Unde omnis tentatio carnis est motus viciosus: quia prouenit ex carentia habitualis dispositionis conuenientis perfectioni humane nature quam habuit in prima institutione. Hinc Augu. xix. de ciui. c. iiii. dicit. Non nullum vicium est cum caro concupiscit aduersus spiritum. Peccatum autem est carentia rectitudinis in actu eo quod diclinat a regula sua. Unde in naturalibus nonstra dicuntur peccata: eo quod declinant a recta regula nature. Similiter in artificialibus dicitur peccatum in effectu: cum declinat ab artis regula. et in moralibus est peccatum in actu: cum declinat a regula rationis recte. Culpa vero proprie est in actu non recto inquantum est in potestate voluntatis. sed demeri tum est retributio culpe. Unde patet: quod omne demeritum est culpa in comparatione ad retributionem: et omnis culpa est pecatum: et omne peccatum est vi¬ cium. sed non conuertitur. Nam motus carnis est vieciosus: etsi est pure naturalis non est peccatum. Si autem est cum imaginatione scilicet resistendo est vicium et peccatum: sed non est culpa vel demeritum: cum non est in potestate voluntatis.

18

¶ Ad quaesitum ergo respondetur quod in tentati one carnis non semper est peccatum: capiendo peccatum pro culpa vel demerito: licet semper sit vicium. et sic auctoritaes obiecte intelligende sunt capiendo peccatum pro vicio: et sic non culpatur ad demeritum: vtpote non voluntarium.

6

19

¶ Qualiter tentatio quecunque inualescit et aggrauatur: Respondetur quod Fran. mairo. ponit de hoc quattuor modos. Primus quando in tenta tione quis diutius immoratur: tunc enim tentatio roboratur. vt patet de cogitatione morosa. supra. vbi Sensuali tas. §. x. et sequentibus. Et per oppositum: si statim in principio rescinditur: alleuiatur. Ecci. x. Languor prolixus grauat medicum: sed breuem languorem praescidit medicus. Secundus modus: quando tentatio non diligenter obseruatur: Ideo Prouerb. xiiii. Omni custodia serua cortuum. Tertius modus est quando tenta tioni debiliter resistitur Nam vt Greg. dicit Diabolus cum ei fortiter resistitur debilis est vt formica: cum vero suggestio recipitur: fortis est vt leo. Quartus modus est quando frequenter succumbitur: quia sic in homine habitus firmatur ad non resistendum. Sed per oppositum: quando frequenter quis resistit et non succumbit: generatur ex consuetudine habitus bonus etc.

7

20

¶ An melius sit homini habere tentationes: an potius carere eisdem:

21

¶ Ad hoc respondendo Primo est notandum: quod sicut Berardus. dicit super Qui habi. tentatione penitus non possumus carere in praesenti: sed vna cessante alia superuenit: quia militia est vita hominis tota super terram Iob. vii. cap. Nam in nobisipsis portamus semper vnde tentamur scilicet carnis concupiscentiam aduersus spiritum etc. Idem quoque Bernards dicit. Tres inquit habemus hostes praecipuos: carnem: mundum: et diabolum. quorum primi duo etsi aliquando intermittant tentare: nunquam tamen penitus dimittunt. Tertius vero scilicet diabolus: tam execrabili odio aduersus nos coniurauit vt nunquam ad momentum tentare cesset. sed et cum non sentimus tentari: acrius nos perdere cogitat et tentat. Hec in sententia Bernardus

22

¶ Secundo notandum quod secundum Bonauen. lib. de profectu religio. et communiter doc. Deus bonus ad nostram vtilitatem ordinauit et permittit nos tentari variis modis et multipliciter propter plures rationes. Primo vt per tentationes excitemur recurrere ad deum exorandum: Ideo in dominica oratione petimus et ne nos indu. in tenta. Secundo vt per tentationum ama ritudines inducamur ad contemnendum mundum laquaenis demonum plenum. Greg. in moralis. Cum mundus tot ca lamitatibus abundat: quid aliud nisi vt contennatur clamat. Mala enim quae nos hic premunt ad deum ire compellunt. Tertio vt per tentationem humiliemur: et ne extollamur ex gratie dei dono. Iuxta quod apostolis. ii Cor. xii. Ne magni. reue. extol. datus est etc. Quarto vt per tentationes demones resistendo confundamus et deuincamus. vt patebit infra. § Quinto vt prohemur si deum vere amamus. et sic mereamur: cautioresquem in futurum efficiamur. Ecci. xxxiiii. ca. Qui non est tentatus qualia scit. Sexto vt amor dei erga nos ostendatur. Tum quia Heb. xii. Flagellat deus omnem filium quem recipit. Tum quia non permittit nos tentari supra quod possumus. Tum quia eripiendo deus in nobis glorificatur: vt in ceconato. Septimo vt coronemur. i. Timo. ii. Non toronabitur nisi qui leg. certa.

23

¶ Tertio ad quesitum Respondet idem Bona. quod an homini melius sit hapere tentationem: solus rei(inquit) exitus probat: quia habere tentationes et eis viriliter resistere magne virtutis est. superasse vero et triumphasse de ipsis: gloriosum est. Iaco. i. Beatus vir qui suffert tenta. q. c. prob scilice. ac. coro. Succumbere vero periculosum est: et se ingerere incautum marie incautis et imperfectis etc.

8

24

¶ Utrum tentatio sit appetenda a iusto homine: Et videtur quod sic. quia Psalmus orabat. di. Proba me domine et tenta me vre ren. etc. Et Iaco. primo dicitur. Omne gaudium extimate fratres cum in va. tentationes incideritis etc.

25

¶ Sed in oppositum est: quia non licet appetere periculum. Sic est in proposito. ergo etc

26

¶ Respondetur secundum Tho. e. di. xxi. q. iii. quod tentari simpliciter loquendo non est appetendum: quia su nus fragiles: et inimicus est valde fortis. Sed tentari et vincere simul acceptum appetendum est. Sed quia victoria est dubia: ideo securius fugitur quam queratur. Unde illud Iaco. i. Omne gaudium extimate. intelligitur de tentatione tribulationum que per gaudium vinctur. Nam gaudium de tribulatione quedam victoria est. Proinde Bon. in. ii. di. xxiii. art. i. q. iii. et Richar. ibidem. q. iiii. distinguendo dicunt: quod tentatio quae est a deo semper ordinatur ad bonum tentati: ideo est appetenda. cum psaeos. dicente. Proba me domine et tenta. Sed tentatio quae est a carne: quia semper viciosa est. licet aliquando sine culpa et demerito. videlicet quando non est volutaria et ei resistitur: non est appetenda: sed potius fugienda et occasiones cauende. Tentatio vero quae est a diabolo: et etiam quae est a mundo vel homine malo comparando quo ad tentates: non debent appeti. quia ipsi tentantes peccant impugnando. non est autem appetendum quod aliquis peccet. Sed comparando quo ad tentatum: licet per se non sint appetende: eo quod potest esse periculum casus: tamenper accidens propter aliud. puta propter virtutis exerci tium et cumulum meritorum bene appetibiles sunt a perfectis viris et fortibus in virtute. et tales gaudent in tribulationibus. sed non ab infirmis et tepide charitatis. vt docet etiam Augustinus. ix. de ciui. ca. ix. Quia sicut paruus ignis a vento cito extinguitur: vt patet in candela ardente. magnus autem ignis a vento plus inflammatur. Sic paruus ignis charitatis extinguitur a vento tentationis etc.

27

¶ Laudetur ergo deus qui nobis in tentatione pie prouidet.

9

28

Sentatio ii. speci s aliter videlicet de ea quae est a demoile: qualiter tentant nos demones

29

¶ Notanda sunt aliqua de hoc documenta.

30

¶ Primum quod sicut Chrysost. super Mat. lir i.t dicit. Non quantum vult diabolus tentat homines: quia quantum est de se nunquam cessaret a tentatione: neque enim habet alium actum. Non enim manducat nec dormit nec aliud operatur nisi vt tentet: vt fallat: vt subuertat. hic est cibus illius et honor et gaudium. Unde i. Petu. v. Uigilate quia aduersarius ve. diabolus circunit quaerens quem deuoret etc.

31

¶ Secundum documentum: quod sicut dicit Cassianus lib. Collationum. Scien dum inquit non omnes demones omnia vicia sugge rere: sed vnicuique vicio certos spiritus incubare. nec cuncti periter vel simul omnes suas ingerunt prauitates: sed vicissim. prout temporis vel loci vel ipius suscipientis prouocauerit oportunitas. Sic autem vnusquisque spiritus singillatim impugnationem accipit metis: vt aut cum victus abscesserit: alteri eam spiritui tradat acrius impugnandam. Aut certe si victor extiterit: alteri nihilo minus tradat similiter illudendam. scilicet tentando de consimili peccato et vincendo vt pluries peccet.

32

¶ Tertium documentum secundum e. Cassianum ibidem: quod non omnes demones sunt eiusdem ferocitatis aut desiderii: neque vnius fortitudinis aut nequicie. hominibus quoque insipientibus et infirmis non nisi inferiores spiritus in certamine comparantur. Quibus superatis gradatim semper aduersus athletas christi robustiori pugna fortior demodo succedit. Nam per comparationem virium aut profectus humani: etiam difficultas colluctationis augetur. Unde homines perfectiores: maiores tentant diaboli et astutiores. Noster autem dominus Iesus immodera tos eorum refrenat vel et rempellit incursus et exequat colluctantium vires vt ledere non possint nisi sibi consentientes.

33

¶ Ergo deus laudabilis.

10

34

¶ Sed qualia sunt genera tentantium demonum Tenetur communiter a doctoribus quod licet omnes demones et singuli velint malum hominum. Tamen vt Cassianus lib. colla. dicit. Diuersa unt genera demonum: vt communius vexantium et tentantium homines clarius.

35

¶ Primo: quidam certa loca obsident et vias: vt praetereuntes fatigent et irri deant sine tormento corporis: quos incubos vel faunos vulgus appellat. et sunt ioculator es et seductores: et eorum aliqui incubationibus hominum nociui pernoctat.

36

¶ Secundo vt dicit: alii sunt ita truculenti et furibumndi vt non solum corpora obsessorum vexent et dilacerent: sed etiam in alios irruant: transe untes cedendo. vt legitur etiam in euangelio de illis pemoniacis: ob quorum metum per viam iuxta illos transire nullus audebat. Matth. viii.

37

¶ Tertio: alii inquit sunt qui eos quo ceperint inani quodam tumore inficiunt: quos Batuetos vulgus ippellat.

38

¶ Quarto alii inuidias et blasphemias hominibus inspirant qualis ille fuit qui in lib. iii. Reg. xxii. ast. Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetia rum.

39

¶ Preterea secundum e. Cassianum Quito sunt aliqui de mones muti et surdi ac ceci. De istis Luc. xi. Et secundum Alexam. de Ales sic dicuntur ab effectu in obsessis: quia eos quos obsident faciunt mutos: surdos et cecos. et huiusmodi spiritualiter faciunt in peccatore.

40

¶ Sexto alii. sunt incentores libidinis. vt asmodeus. de quo Tobie iii. c. Alii auaricie vt mammona. Mat. vi. Et consimiter de aliis viciis est. vt demon superbie nominetur luciferInuidie leuiathan. Ire sathan. Gule beelzebubid est deus muscarum. Acidie beelphegor id est deus vetustatis secundum Hiero. vide vbi Demon. §. xxix.

41

¶ Septimo alii dicuntur demones meridiani: alii nocturni et alii diurni. Psalmus Non timebis a timore nocturno. A sagitta volante in die: ab incursu et demonio meridiano. Ubi Lyra dicit cum Rabbi salomone quod in hebreo habetur sic. A deber deam bulante in tenebris et conneteb vastante in meridie. Et quod ista sunt nomina demonum quibus permissa est primo potestas ma gis nocendi in tenebris scilicet ipsi deber. Altero vero scilicet conneteb magis in meridie vel clara die. Et dicit idem Lyra. quod videtur probabile satis quoniam sicut angelisancti sunt deputati ad protectionem fidelium pro varietate tentationum quos patiuntur diuersis temporibus sic per oppositum mali tentat multipliciter. Unde et glo. super e. verba Psalmus dicit ibi distingui quattuor genera tentationum quae sunt inquit ista scilicet Leuis et occulta quae significatur per timorem nocturnum. Leuis et manifesta quae per sagittam volantem in die. Grauis et occulta quae signatur per negocium parambulans in tenebris. Grauis et aperta quae per de monium meridianum etc

42

¶ Octauo praeterea alii sunt demones vt dicit Aug. de diuinatione demonum. Qui corpora huma na non sentiendo penetrant et se cogitationibus eorum hominum qui trena amant per quaedam imaginaria visa miscent siue vigilantium siue dormientium quia inserunt se sanguinibus id est humoribus et ita in virtute imaginatiua quae abundat humoribus imprimunt imagines concupiscibilium vt ex citetur anima in carnalium concupisentia. Ita tamen quod ex huiusmodi de monum ingressu homo non est demoniacus

43

¶ Nono alii sunt demones vt dicit Cassianus vbi. supra qui energuminos vexant aliquando adeo vt ea quae gerunt vel loquuntur nequaquam intelligant aut aliquando norunt et postea recordantur. Dicuntur autem energumini proprie quos demones vexant interius vt non possint operationes naturales exercere pro ratione liberiarbitrii: sed obsessi dicuntur quando diabolus exterius manens vexat et obsidet ad modum castri ne videant vel audiant et huiusmodi. tamen sepe vnum horum accipitur indifferenter pro altero. Unde dicit magister in. ii dist. vii. et se. quod diabolus possidet hominem aliquando solum corporaliter et hoc non est damnabile etiamsi tali veratione homo moriatur. Aliquando solum mentalter scilicet per peccatum et hoc mortale. Aliquando vtroque et hoc damnabile est prae aliis.

11

44

¶ Quare tentatores demones non permittit deus a nobis videri cum tamen permittit in corpore quosdam ab eisdem manifeste verari et iuxta nos sunt. Respondetur secundume. Cassianum libr colla

45

¶ Primo dicendo quod in omni demonum vexatione debemus credere dec. Et quod sine dei permissione nullus omnino a demonibus tentatur vel vexatur. Et quod omnia huiusmodi nobis a piissi mo patre et medico pro nostris vtilitatibus irrogantur. hec ergo generalis regula tenenda est. Ratio. quia tetationes omnes deus ordinauit et permittit nobis ex sua bonitate non nisi pro vtilitate nostra. vt patuit supra. §. vii. vnde et plerumque pro leuissimis etiam delictis sancti homines et perfecti viri corporaliter puniti sunt acerbe. Sicut prophetia a deo missus vt redargueret regem israel Ieroboam leoni traditus est: qui tamen non de industria peccati contra obedientiam. sed ab alio propheatia circumuentus. iii. Regum. xiii. Et sanctissimus abbas Moyses dum durius reprhendit secundonem sancti Macharii demon eum inuasit et huiusmodi plura leguntur in vita pa.

46

¶ Secundo dicendum quod sicut idem Cassianus supra dicit non sunt despiciendi a demonibus vexantur. quia non semper hoc fit propter enor mia peccata. vt quidam ignorates iudicant. Sed aliquando vt Aug. dicit. xxi. liro de ciui. c. xiiii. etiam pueris baptizatis et innocentibus fit vexatio a demonibus deo permitte te. vt videatur manifeste miseria huius vite quam incurrimus ex peccato primorum parentum. Et etiam fit sanctis propter meritum et purgationem peccatorum et huiusmodi causis vt patuit supra.

47

¶ Tertio ergo ad quaesitum respondetur secundum e. Calsian supra quod licet tanta (inquit) densitate aer iste circa terram sit constipatus spirituum scilicet malorum agminibus in quo non quieti ociosique versantur. sed et ipsi sicuti et nos in pugna sua habent laborem anxietatem in conflictu. Et in suparatione sui tristiciam et confusionem sicut gaudium de victoria. Uerum tamen vt idem dicit) Diuina prouidentia satis vtiliter eosde scilicet demones nostris aspectibus subtraxit. Primo ne concursus eorum horrore vultuum et terrore nos intolerabili timor et consternaret maxime quia pro voluntate sua ad libitum se transformarent in vultu terrib ili. Secundo ne homines illos videntes fierent qutidie nequiores illorum exemplis. Tertio ne inter homines et demones fieret quaedam perniciosa familiaritas et pacti exitialis coniunctio si eos viderent et alloquerentur homines qualis etiam solent fieri inter maleficos. ergo deus laudabilis est etc.

12

48

¶ Utrum demones tentantes qui a sanctis vincuntur retrudantur in infernum vt non possint decetero tentare: Respondetur secundum Tho. in. ii scip. di. vi. simulque Bonauen. ac Rich. ibidem. Quod omnes docto res communiter concedunt demonem semel victum a tentatione aliquo modo cessare. vt dicit etiam Magister e. di. vi. lib. ii. allegans Origenem. Sed qualiter hoc sit intelligendum varie extant opiniones de hoc.

49

¶ Primo quidam dixerunt quod demon semel victus ab aliquo sancto cessat omnino decetero a tentatione sic quod nec ipsum hominem a quo victus est nec alium potest tentare tam de eodem vicio quam de alio. Et sic videntur sonare verba Origenis. Isti arguunt sic: pugnantibus debet institui a iusto iudice equalis condicio. Sed demones nos vincentes nostrum exercitu diminuunt. ergo similiter debet esse econuerso. Maior patet in duellantibus et hastiludenti bus lege ipsa militari quae tam equalem habet conditionem vt si vnus eorum habet equum altiorem palmo vno. alter habeat propterea hastam longiorem palmo eque vno Et similiter in aliis est equalitas. Minor patet. etc. Sed Bona. dicente Si in proposito hoc esset verum. videtur quod exercitus demonum ad eo in fine scilicet mundi minueretur quod tentare non posset. sed hoc est falsum. quia fortius tentabunt sub antichristo et in fine

50

¶ Secundo alii dicunt quod demodo semel victus licet de illo vicio in quo superatus est nec ipsum vincentem nec alios homines possit tentare. tamen bene potest tentare de alio vicior. puta si tentat demon aliquem de superbia et vincitur non potest postea de superbia aliquem tentare. sed potest de auaricia etc. Hoc probatur ex iusticia humana lege belli que pugilem iam victum ad pugnam non admittit. Sed hec probatio non sufficit. quia admittit bene ad aliam pugnam. puta in pugna gladiali victus vel lucta manuali: amouetur ab huiusmodi pugna contra eundem. sed admittitur hastili conflictu.

51

¶ Unde Iobis tentatus et vincens iterum inuasus fuit tertio a diabolo eodem

52

¶ Tertio alii dicunt quod exquo quis perfecte de vno peccato diabolum vicit non potest ab eodem diabolo tentari de eodem peccato sed potest de alio eundem hominem tentare. Alios autem tam de eodem peccato quam de alio potest tentare etc. Hec autem positio vt dicit idem Tho. habet causam magis manifestam. quia ille dicitur perfecte diabolum vincere de aliquo vicio qui sic vincit vt omnino in ipso vincantur passiones ad illuo vicium inclinantes. sicut est in illis in quibus adquiritur habitus virtutis consuetudinialis. et tunc non rema net magna pronitas ad tale peccatum. Ideoque a diabolo qui iam vires illius cognouit no tentatur de eo dem peccato. sed diaboli bene redeunt ad pugnam de eodem peccato contra alium hominem: cuius adhuc nesciunt vires etc. Id etiam patet manifeste de diabolo qui tentauit Adam et vicit. Secundo tentauit christum idem et victus est. vt dicit Magister. Et quidem ille nunc cessauit. tamen solum vsque ad tempus determinatum. quia in fine tempore antichristi soluetur et seducet multos. Apoc. xx. Unde quid diffiniendum de hoc non potest confirmari nec temere tenendum sed opinandum.

13

53

¶ Entatio. N Bingulariter de tentatione primorum perentum queritur Quid fuit motiuum Diaboliad tentandum primos parentes hominum: Respondeo tur quod vt communiter tenent docto. theol. ex scripturisque habetur quod inuidia mouit. Ratio secundum Guill. in. ii dist. xxi. quia omnis desiderans casum alte rius sine suo fructu mouetur inuidia felicitatis aliene et non commoditatis proprie Sed sic fuit in proposi to. quia nil boni diabolo ex hoc accrescebat. ergo etc. Unde Sap. ii. Inuidia diaboli mors intrauit in orbenterrarum Et Greg. in moralis. lir.o v. In paradiso inquit diabolus inuides homini: superbie vulnus inflixit.

54

¶ Si obiicitur. Quia Iob. v. dicitur Paruulum occidit inui¬ dia. Super quo Gregorius dicit. Quod omnis inuidia est respectu paris vel superioris saltem secundum suam reputationem. Et ita non est inuidia respectu infioris sed diabolus reputabat hominem esse sibi in feriorem secundum naturam. ergo non inuidit.

55

¶ Respondetur secundum Guill. supra quod inuidia trifurcatur secundum Aug. xi. super Gen. Inuidet enim quis primo superiori quia ei non equatur. Secundo equali quia ei equatur. Tertio inferiori ne ei equetur aut ne eum transcendat. Hec facit superbia cuius proles est inuidia ista triplex Sed quia vt Berarnd. exponens illud Ione. i. Propter me hec tempestas venit super vos. dicit quod lucifer a principio antequam rueret vidit filium dei incarnandum et ideo extimuit post casum suum ne homo ad superna vnde ipse ruerat ascenderet per filium dei incarnandum. vnde dum hoc vidit inuidit quia reputauit quod homo in hoc transcenderet ipsum videlicet quia poterat homo ascendere ad celestem gloriam quam ipse perdidit ita vt nunquam posset ad eam ascendere

56

¶ Sed difficultas adhuc restat. quia vt dicit Augustinus. lib. de virginitate. Inuidia et superbia inseparabiliter se comitantur: et inuidia non est nisi respectu boni quod desideratur et adquiri potest. Unde rusticus non inuidet Baroni quoniam electus est in regem talis baro quia nec desiderat nec potest esse quod ipse rusticus sit rex. sed alter baro qui optat esse rex inuidet electo. Quia aute m diabolus nec cupiebat amiciciam dei: nec celestem gloriam. desperatus et sciens id non posse habere ergo non videtur quod ex inuidia sit motus ad tentam dum sed potius ex superbia qua appetiuit dominio suo hominem subiicere per peccatum etc

57

¶ Respon detur secundum Bonauen e. di. xxi. q. et arti i. Quod bene conceditur quod diaboli superbia et inuidia que sunt in separabilia in ipso fuerunt motiua ad tentandum hominem: sed superbia fuit sicut primum motiuum. Inuidia autem proles superbie secundum e. Aug. fuit motiuum secundum et proximum ac immediatum. ideo scriptura magis attribuit hoc inuidie. Item licet diabolus no n desideraret beatitudinem celestem quia sciret se n on posse habere. tamen ex odio boni alieni quod ex inuidia solet prouenire voluit hominem impedire a gloria celesti. Sicut etiam Lyra exemplum narrat de quodam inuido et altero auaro quibus rex proposuit vt peterent et daret eisdem quod postularent ita quod duplum daret ei qui posterius peteret. Unde cum ob hoc recusaret iste et ille prius petere: Tandem inuidus primo petiuit vt sibi vnicus oculus eruatur: quatenus alteri duplum detur ambos oculos eruendo illi. Sic est de diaboli inuidia scilicet contra hominem quia licet sibi non prosit hominis casus sed potius penam luet pro illius deceptione. tamen non curat ex inuidia.

14

58

¶ Quis fuit demonum iste qui temtauit primos parentes: Respondetur secundum e. Guil. supra. Quod sicut Magister in. ii lib. dist. vi. dicit. fuit lucifer scilicet summus angelorum. ipse enim tentauit primum adam: et etiam secundum adam scilicet christum sed differen¬ ter quia primum vicit: sed a secundo victus est. Quomodo autem habuit accessum ad adam in paradisum quaai est supra aeris caliginosi ambitum et per consequens supra habitationem demonum. Dicit idem Guill. e. dist. xxi. quod dispensatiue actum est cum lucifero vt illuc venire posset quatenus veniens hominem quem deus ad imaginem suam creauerat inueniret: et inueniens inuideret ac inuidens tentaret. quia vt dicit Bonauen. Lucifer singulariter efferri desiderabat propter quod extimauit licet falso hominis gloriam esse sibi alicuius boni diminuciuum vel saltem ad confusionem superbie sue vt patet in precedentibus.

15

59

¶ Sed quare diabolus ad tentam dum accessit non nisi in specie serpentis: Responde tur per plura puncta a doctoribus tradita

60

¶ Primo quod non venit in propria specie secundum magistrum sententia rum ideo ne fraus illius aperte cognosceretur et ita repelleretur vnde propria voluntate id diabolus fecit.

61

¶ Secundo dicendum secundum Rich. e. di. xxi. arti. i. q. ii. Quod non venit in specie humana ideo quia cum non erant nisi duo indiuidua humana in mundo facilius fraus eius deprehendi potuisset cum adam sciret hoc.

62

¶ Tertio modo dicendum quare non venit in specie animalis maxime dolosi et callidi scilicet in specievulpina. De hoc Bonauen. dicit e. di. xxi. arti. i. q. ii quod licet vulpis sit callidior serpente quo ad astutiam circa se. tamen serpens est animal callidissimum quo ad astutiam in insidiando homini et nocendo ergo etc. Item secundum Rich. supra quia serpens est animal venenosum et veneni diffusiuum ex oresuo. Nam virus recolligit in guttur et os ideo tument colla serpentis irati et inde euomit. sic fecit diabolus peccatum suggerendo. ergo congruebat magis mysterio etiam quia serpens a serpendo dicitur. et in carne serpit tentatio peccati etc

63

¶ Quarto denique quare diabolus non apparuit in specie columbe aut alicuius nobilis animalis vel auis plus quam serpentis: Respondetur secundum Magistrum e. dist. xxi. et Bonauen. quod diabolus voluisset quidem potius apparere in specie columbe quam serpentis aut alicuius animalis nobilis scilicet auis pulcre et huiusmodi quia fraudem suam modis omnibus pccultare voluisset quantum potuit: sed deus non permisit hoc vt scilicet in specie columbe vel nobili quacumque appareret. Tum quia praesertim speciem columbe elegerat deus vt in ea spiritus sanctus appariturus esset. Tum quia non erat dignum vt speciem siue columbe siue alterius nobilis animalis vtilis homine odiosam redderet diabolus in ea apparendo. Tum denique tertio quia diuinitus factum est vt ab ipsa dei bonitate permitteretur in specie congrua sue malicie quatenus per ipsam speciem animalis qua apparuit posset deprehendi eius malicia quam mendaciter volebat occultare. Et quia diabolus videns quod deus non per t mittit sibi eligere ad libitum speciem quam vellt: Inuidia inflammatus contra deum et hominem nihilo minus acceptauit speciem quam potuit. Tamen deus fecit cum tentatione prouentum vt scilicet posset deprehendi ex specie etiam qua apparuit etc. Unde non permisit deus apparere in specie auis vel nobilis animalis agni vel ouis. et eorum quae communiter sunt pro hominis vsu. Sed serpentis quod est vile et abominabile animal reptile. et non habens secumdonem. Ac per hoc deprehenderetur quod in tali bruto sit fraus diaboli: sicut in obsesso a diabolo.

16

64

Qualis serpens fuit ille in quo sentauit diabolus primos parentes. Respondetur secundum Guil. e. di. xxi. Et Bona. alios quoque quod fuit ex serpentibus vnius generis qui proprie nominantur dracocompedes. Qui vt Beda dicit. habuit faciem virgineam. Sed corpus et caudam serpentinam. Iste etiam serpens nomine dracocompedes: alio nomine a magistro Nico. Boneti in lib. super Gen. vocatur pharea. Et verius vt videtur sic dicitur a phares quod est diuisio. quia ipse posuit primo diuisionem hominis a deo instrumentaliter.

65

¶ Sed nunquid lucifer effecerat illam speciem in ipso serpente vt haberet faciem pulcerrime virginis. sicut et modo faciunt demones in assumptis corporibus. Idem Guil. supra dicit quod non: imo in principio cum aliis animalibus a deo fuerat sic conditus. vnde huiusmodi serpentes dicuntur adhuc habitare in partibus orientis. de quibus dicitur quod reptilia sint. quia repunt super totum corpus gradiendo vt serpentes. Sed ante conditi fuerant cum pedibus super quibus ambularent. et postquam deus eis maledixit propter hominis deceptionem perdiderunt pedes de serpentibus. Item etiam vide vbi Reptile. §. xi. Sed quid de hoc verius sentiendum sit scilicet an habuerint quandoque pedes ex dictis doc. hic et alibi videtur verius tenendum medium quod isti serpenres. et si dicantur pedes aliquos antea habuisse intelligendum est quod breues habuerunt. Modo autem nullos habent. Sed quod dicitur a quibusdam eos rectos ambulasse: hoc non videtur verum nisi quod aliquantum ere cto capite ambulauerint plus quam modo possint. quia recta staturam a principio soli homini data est Et patet vbi Reptile. §. v.

17

66

¶ Quid de locutione huius serpentis in tentatione illa primorum parentum. Quomodo diabolus mouit linguam serpentis Dicit ad hoc Guil. e. dist. xxi. quod diabolus tunc mouit linguam serpentis: Sic modo videmus quod mouet linguam ilicuius obsessi

67

¶ Sed in qua lingua: Dicit ibi dem quod in hebrea ligua loquebatur. quia illa sola fuit ante diuisionem linguarum. An autem serpens ipse intelligebat verba que per eius liguam loquebatur diabolus. dicit Magister e. dit quod nec intelligebat nec propterea rationalis factus est. Callidissimus tamen dictus est propter astutiam diaboli. Sed locutus est sicut asina Balaam: tamen hoc diabolicum. Illud angelicum fuit. Nam vt dicit Bonauen. ibidem. angeius siue bonus siue malus potest per naturalem virtutem suam mouere ad loquendum linguam bruti vel hominis. Unde vt idem Bona. ea. dist. xxi. circa litteram dicit In ista locutione proprie non erat miraculum. sicut nein locutione asine Balaam proprie fuit miraculum quia angelica potestas. bene potest talia facere. Miraculi autem proprie facere est solius diuine virtutis. erat tame mirabile quia poterat rationabiliter quis admirari eo quod irrationale animal talia verba formare non potest

68

¶ Sed quare mulier non horuit serpente alloquantem. Magister dicit quod ideo. quia cum nouerit ipsum esse creatum a deo etiam officium loquendi a deo accpisse putauit. Secundo quoque ideo. quia muliebri facie virginea ipsi Eue consimili eam alliciebat. iuxta dictum Bede etc Tertio denique vt alii addunt. quia reliquam partem corporis scilicet et caude occultabat vt dictum est supra vbi Reptile. §. x.

69

¶ Sed an ipse serpens venerit ad Ada eade speciem alloquaendo cum eodem sicut et Euam. Idem Guill. supra dicit. quod non. sed solam Euam persuasit. nec cum ea persuasa venit ad Adam visibiliter. Et ita sola Eua persuasa a serpente persuasit viro suo. Unde et Gen. iii. Adam non est conquaestus de serpente sed de muliere di. Mulier (quanm dedisti mihi) ipsa dedit mihi. nec dixit serpens decepit me.

18

70

¶ Utrum diabolus per serpentem primo tentauerit mulierem. Et de facto scriptura insinu at Gen. iii. quod sic fuerit Sed quod aliter debuerit rationabilius fieri

71

¶ Primo arguitur. quia vt Auicen. dicit lir.o viii. de animalibus Mulieres sunt magis fraudilente quam viri. Sed diabolus nolebat dephendi ergo in debuit primo mulierem tentare. maxime cum ante peccatum fiit magis prona ad peccandum quam vir etc.

72

¶ Respondet ac hec Rich. ea di. xxi. ar. iii. q. iii. quod illud Auicen. dictum debet intelligi quod scilicet mulieres sunt magis fraudulente quam viri. non quia magis sciat fraudare vefraudem percipere. imo minus sciunt quam viri. quia minoris sapientie sunt. Sed quia magis student facere fraudem et conantur. In statu autem innocentie talis conatus fraudandi non erat. nec in viro nec in muliere Sed quia diabolus attendit mulierem esse minoris sapienti. et constantie quam virum ergo primo ipsam aggressus est sicut calidus hostis castrum impugnadum incipit a parte debilior etc.

73

¶ Sed adhuc Secundo arguitur. quia gliosius est vincere per seipsum quam cum alio. Diabolus autem erat superbissimus et audacissimus. ergo debuit pro maiori gloria superbie incipere a viro.

74

¶ Dicendum est secundum Guil. quod diabolus cum superbia habet et astutiam. Et quia videbat hominem primum esse praeditum magna sapentia. ideo licet per superbiam libenter primo ar petiisset Adam: tam per astutiam vt assequatur victoriam certius impugnare voluit fortem per deo mesticum et non immediate.

75

¶ Teitio additur secundum Bonauentr. ea. dist. ar. i. q. iii. quod hoc etiam fuit voluntas dei vt videlicet fortius bellum Ade fortio ri seruaretur. videlicet consentiendo vel non: tentati oni mulieris Quia et si demon primo superasset Adam: mulier magnam extusationem habuisset in suo facto eo quod vir eius qui erat fortior iam peccasset etc. Unde patet dei bonitas laudabilis.

76

¶ Utrum singuli filii Ade fuissent tentati in paradiso vide vbi Homo. §. xliii.

77

¶ Item quare permisit deus tentari primos parentes quos sciuit casuros. vbi Innocentia. §. vi.

19

78

¶ De quibus peccatis sunt ten¬ §¬ tati primi parentes a diabolo in paradiso. Magister in. ii dist. xxi. dicit. Quod his tribus pectaties scilicet Auaricia Gula Superbia tentati sunt: et sunt etiam superati. Item de eisdem etiam tentauit christused christus vicit per omnia. De hoc lib. iii.

79

¶ Qualiter autem primi parentes peccauerunt per superbiam in hac tentatione etc. Probatur quia peccauerunt per inobedientiam vt patet Rhov. vbi dicitur. Propter inobedientiam vnius hominis mors intrauit in orbenterrarum. Sedome peccatum inobedientie est species superbie ergo etc. Declaratur etiam secundum Guill. in. ii lib. dist. xxii cum Bonauen. e. dist. arti. i. q. ii Quia in peccato adeconcurrerunt plura peccata ex quibus fuit eius peccatum integratum vel perfectum. Primo superbiuit dum se nimis magni precii esse cogitauit apud deum in tantum vt propter comestionem pomi vetiti non incurreret grauitatem supplicie sco putauit tanquam veniale dimitti. Unde Augustins. suiGen. vt allegat Magister dicit. Non est putandum quod homo a primo statu deiiceretur nisi praetessisset in eo queda elatio deprimenda.

80

¶ Secundo ib fuit auaricia seu cupiditas dum appetiit scitntiam Sed qualem appetiuit scientiam adam. Dicit Augd super Gen. ad litteram. Non appetiuit scientiam quam promittebat diabolus. Quia adam cum e. set vir mente et sapientia preditus non credidit quod diabolus promittebat vt esset equalis deo in scientia vel potentia aut bonitate: quia hoc eraimpossibile nec intellectu capi poterat. sed mulier in hoc fuit seducta. Ideo dicit Apostolus i. Tin ii. Uir non est seductus sed mulier scilicet appeten do excellentiam in assimilatione ad deum. nec adam appetiuit scientiam in multorum cognitione sicut mulier. nec comedit pomum propter appetitum sua uitatis: quam experiendo sciret in degustatione sicut appetiuit mulier. sed adam voluit scitr curiose quid sibi eueniret si vetitum gustasset deligno scientie boni et mali et sic appetiuit scientiam curiosam dum voluit experiri cum videret ex lila esca non esse mortuam vt dicit Augustinus. et ista pi citur cupiditas scientie seu auaricia

81

¶ Tertio si peccato ade fuit quedam lasciuia non carnalis delectationis sed cuiusdam amicabilis affectio nis nimie ad vxorem qua frequenter fit vt osftu¬ datur deus ne contristetur proximus. Peccauit sergo adam in hoc quod suas delitias id est vxorem mluit contristari suspicans quod moreretur nisi in facto ei condescenderet vt hec Augustinus. dicit. Et hoc satis innuit scriptura dicit. Quod deus adam de ho¬c redarguit quia obediuit voci vxoris. et sic est transgressus dei preceptum.

82

¶ Ex istis patet quod adam pluribus generibus peccaiorum deliquit videlicet Si perbia Auaricia inordinato amore vxoris: inobedientia et gula vt patet per Aug. super Gen. verumtamen postea tam adam quam eua ad penitentiam redeuntes saluati sunt. vt dicit Gregorius in registro et Anselmus.

20

83

¶ Sed quod predictorum fuit in hac tentatione primum ade peccatum et quod vltimum: Ad hoc Guill. cum docto. Subtili. e. di. xxii. q. i dicit. quod primum fuit dilectio immoderata mulieris quia cum omne nolle presupponit aliquod velle amoris ideo cum adam noluit contristare vxo rem ergo peccare voluit eius amore immoderato et per consequens hoc fuit primum. Quod autem Bouentu. et aliqui doc. hoc post erius enumerant istinon curant ponere ordinem sed solum numerum peccatorum que ibi concurrerunt. Et quia a minori peccato ascenditur ad maius vel grauius ita hic primum hoc peccatum fuit minus scilicet amor iordinatus mulieris. Secundo postea grauius fuit aua ricia vel cupiditas scientie curiose. Tertio postea adhuc grauius superbia. Ultimum grauissimum et maximum fuit peccatum ade inobedientia: promu gustando vetitum per gulam mortalis culpe. Tunc nempe malicia ade completa fuit in perditionem.

21

84

¶ Sed an Adam in ista tentatio ne appetierit equalitatem dei sicut lucifer. Dicendum secundum e. Guill. quod adam non appetiit directe equalitatem dei secundum quod dicit etiam Augustinus. super Gen. ad litteram. Quia minus peccauit adam quam lucifer. si ergo appetiuisset directe adam equalitatem dei tunt sequeretur quod cum minorem habuerit similitudinem ac deum quam lucifer grauius peccasset.

85

¶ Si obiicitur quia super illud Psalmus Que non rapui tunc exol. Glo. dicit. quod adam et eua voluerunt rapere diuinitatem et perdiderunt felicitatem. Consimil. ter dicit glo. super Phil. ii ca. ibi. Non rapinam inquit arbitratus est esse se equalem. Et eandem sententiam dictat Gregorius in Moralis

86

¶ Ad hacet consimiles autoritates soluendas Bonauens eadem dist. q. ii arti i ist dicit. Quod rapere diuinitatem in talibus capitur communiter. quemadmodum dicim quod omnis peccans mortaliter vult esse deo equalis: imo maior secundum Anse. quia erigit se supra vel comtra dei mandatum licet directe nolit esse deo equalis Sic in proposito. Uel aliter secundo potest intelligi per adam mulier que de adam facta est et ipsa voluit esse deo equalis. et sic id quod est partis per Sinecdothen attribuitur toti vel vtrique. Marime quia Adam non correxit vxorem suam vt debuit Ideo peccatum vxoris vergit in caput eius: Sit peccatum subditi in praelatum etc.

22

87

¶ An autem in illa tentatione Qua veraciter appetiuit dei equalitatem. Responsio patet ex indictis quod sic. quia dicit apostolus. i. Tin. ii quod vir non est seductus sed mulier. Et secundum Guil. ibidem supra pbatur. quia mulier appetiuit esum pomi Sed hoc non fuit propter famem aut sitim cum nil tale patere tur. Nec propter appetitum delectandi inordinatum secundum Bonauen. cum adhuc tunc nulla esset deordinatio in gustum quamuis ex eo quod vidit fructum pulcrum visu et suaue etc. bene appetiuit experiri. Sed ibi erat aliquod aliud motiuum maius. Nullum vero videtur aliud nisi quod imminebat sathan d. Eritis sicut dii scientes bonum et malum. Et hoc est etiam quod scribitur Ecci. xxv. A muliere initium peccati. ergo etc.

88

¶ Sed quomodo hoc Eua credidit possibile. Notandum secundum e. Guil. ea. distin. xxii. quod diabolus in illo verbo. Eritis sicut dii etc. tria promittebat secundum quod tres sunt condiciones felicitatis. Primo pro mittebat felicitatem glorie diuine di. Eritis sicut dii id est ita gloriosi sicut deus in libertate omnimoda vt nullus vobis praecipere possit quicquam: Ideo praemisit in hoc suo dicto. diabolus dicit. Cur praecepit. q. dicit non debuit vos praecepto suo subiicere. et sic induxit ad equalitatem appetendum. Secundo promittebat felicitatem copiosam dici. Scientes bonum et malum. Et ita induxit ad cupiditatem. Hic autem cupiditas accipitur pro inordinato motu appetitus ad habendum aliquid siue scientiam siue aliam rem vel posses sionem. Et isto modo circumit omne peccatu mortale. et vocatur auaricia generalis. Tertio promisit felicitatem delitiosam visu gustu et aliis sensi bus. Et hoc notat scriptura cum addit: videns mulier lignum quod erat pulcrum visu et ad vescendum suaue etc. Et sic induxit eam diabolus ad gulam Et ita mulier peccauit pluribus generibus peccatorum: Sicut et Adam per inobedientiam: sed differenter.

89

¶ Unde grauius peccatum fuit Eue quam Adevide vbi Innocentia. §. ix.

23

90

¶ Quod fuit primum peccatum mulieris in hac tentatione. Idem Guil. supra dicit quod probabiliter primum Eue peccatum fuit appetitus experiendi in comedendo de ligno vetito quod ei apparebat pulcrum visu et suaue ad vescendum. Et ita a minori peccato suo sicuti et Adam ad maiora peccata est lapsa quia ex primo illo dicto appetitu. Secundo secuta est cupi ditas scientie boni et mali. Et tertio grauius scilicet appetitu equalitatis dei. et vltimo inobedientia Sed an etiam peccauit peccato infidelitatis cum dubitando dixit ne forte moriamur. dicit idem Guil. quod non. quia non dubitauit quin dei dictum foret verum Sed dubitabat quomodo illud deberet intelligi: aut de morte corporali aut alia.

24

91

¶ Utrum Adam et Qua in lla tenta tione peccauerunt per ignorantiam. Respondetur secundum eundem Guil. ea. di. xxii. per conclusionem quod non. quia ignorantia est pena peccati vt dicit Aug. in Enchy. Et etiam Beda dicit Infirmitatem ignoratiam: concupiscentiam et malici am propter peccatum scilicet ade fuisse nobis inflictam Sed quia pena non praecessit peccatum. ergo etc.

92

¶ Sed difficultas est quia primi parentes antequam peccarent habuerunt aliquam nescientiam quod patet. quia Eua dixit Serpens decepit me. Et de Adam Aug. xiiii. de ciui. dei dicit. Adam in expartus diuine seueritatis falli potuit vt crederet esse veniale quod fuerat mortale Unde non est verisimile quod si sciuissent tantam penam consequi ex suis peccatis quod peccassent. maxime cum nulla passione vincebantur protunc.

93

¶ Respondetur secundum eundem Guill. Et etiam Scotor. ea. dist. xxii. quod bene potest concedi quod peccauerunt ignorantes inquantum peccatum eorum concomitaba tur quedam ignorantia. quia dicitur. iii. lib. Ethicorum. Omnis malus est ignorans. Adam autem factus est malus per peccatum. ergo fuit ignorans. Ueruntante non est concedendum quod primi parentes peccauerunt ex ignor antia ita vt ignorantia esset quasi causa peccati eorum

94

¶ Unde Notandum secundum Scotor cum Scoto et Richar. simul colligendo

95

¶ Primo Quedam est ignor antia simplex vel nescientia que est respectu illorum que non tenetur quis scire Et talis ignorantia non est pena sed defectus naturalis consequens naturam. Et talio ignorantia fuit in primis parentibus ante peccatum vt clarius patebit hic. §. xxv. Secundo: Quedam est ignorantia erronea. hec est nescientia eorum que quis tenetur scire pro illo temporqe quo debet ea scire. Ex tali ignorantia non peccauerunt primi parentes Non enim peccauerunt ignorantia erronea. quia hoc esset approbare vera pro falsis: quod est nature lapse et non nature institute vt dicit Aug. super Gen. quia est pena peccati. Tertio Quedam est ign orantia facti in se. vel saltem in quo ad aliquas circumstantias eiusdem facti. Et sic Adam peccauit ex ignorantia circumstantiarum. quia volens placere vxori credidit esse veniale. quod erat mortale. secundum Augustinus. Et similiter Eua decepta est nesciens tantam penam consequretc. Unde primi parentes non excusantur per ignorantiam etc.

25

96

¶ Quals autem fuerit et vnde habuit ortum predicta ignorantia. perentum scilicet An fuit ignorantia vel nescientia iuris vel facti vincibilis vel inuincibilis. Respondet Guill. supra

97

¶ Prmo dicendo quod non fuit ignorantia iuris quo ad principale. quia sciebant preceptum a deo emanasse Nec erat ignorantia facti seu in facto quia sciebant quod dominicum preceptum frangebant etc. Sed tantummodo erat ignorantia iuris et facti quo ad circumstantiam. quia nesciebant tantam penam consequi vt dictum est

98

¶ Secundo dicendum inquit quod hec ignorantia fuit vincibilis quia Adam et Eua si voluissent potuissent con¬ ferre adinuicem de dominico praecepto et deus non subtra xisset manum suam atque ita iuenissent quod quanto hoc praeceptum facile eis erat iplere tanto si frangeretur puflitio fieret maior. Lsic de statu et aliis bene cogitando pensassent.

99

¶ Tertio videlicet vnde ista nescientia vel ignorantia habuerit ortum in hominibus. Dicendum inquit idem Guill. quod quia sumus creature nequimus omnia scire et huiusmodi defectus est naturalis creature consequens naturam et non est pena. Nam primo fuit etiam in angelis aliqua nescientia nec fuit pena: sic et plus debuit esse nescientia in primis parentibus talis scilicet simplicis ignorantie

100

¶ Si obiicitur quia tunc non habuissent statum perfectum Dicendum quod hahuerunt statum perfectum secundum exigentiam conditionis scilicet humane non autem simpliciter quia si stetissent longe maiorem habuissent.

101

¶ Ad hec de angelorum nescientia vide vbi Angeli. §.

102

¶ Sed quomodo ignoratia in homine excusat peccatum vide vbi Peccatum. §. x.

26

103

¶ Utrum primi parentes poterant tentationi resistere per solum liberum arbitrium. Respondetur breviter secundum Bonauen. in. ii dist. xxiiii. ar. i. q. ii. quod resistere per solum liberum arbitrium virtute propria absque omni gratia: tentationi diabolice post in telligi dupliciter Uno modo ita quod excludatur continuatio diuine influentie. et sic est simpliciter impossibile quia nunquam liberumarbitrium male suggestioni resiste ret nisi deus sue bonitatis influentia continua in bono conseruaret. Secundo modo ita quod excludatur solanoue gratie appositio. et sic primi parentes in statu ante peccatu bene potuissent resistere per originalem iusticiam eis datam a principio. vt etiam dicit Rich. Idem dicit et Magister e. dist. xxiiii. expresse etc.

104

¶ Ad hec plura vbi Gratia. §. xxvii. et. xxviii.

105

¶ Eux dei bonitas est laudabilis g hat.

PrevBack to TopNext