Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Terra

1

1

¶ EFrra quibus nominibus nominatur. Isid. lib. xiii. dicit. quod la superiori parte qua colitur dicitur terra (ecundum Catholicon a tero teris dicta quia assidue teritur rastris et cultum ac pedibus. vel a torreo dicitur quia siccitate tor ret Sed ab inferiori parte vt sub mari vocatur humus: quia est humida in illa parte. Item Tellus dicitur quia tollimus fructus eius. hec et ops dicitur quia opem fert frugibus. Et arua ab arando et colendo vocata. Proprie vero dicitur arida ad distinctione. aque. Gen. i. Uocauit deus aridam terram congregationesque aquarum appella. maria. Naturalis enim est prietas terre siccitas ideo vt humida sit voluit deus ex bonitate vt aque affinis sit. Proinde vt dicitur libo. de nat. re. Terra oceano circumcingitur et in terius aquarum meatibus velut corpus venis sanguinis irrigatur (eo scilicet bono sic ordinante) quia si hoc non fieret terra propter ariditatem suam in puluerem redigeretur ac destrueretur. Unde vbicunque in terra foditur aqua reperitur etc. Deus ergo laudabilis etc.

2

2

¶ Quales proprietates terra habeat. Notandum est secundum Auicen. primo canone me¬ dicine. aliosque physicos. Terra est corpus scilicet ex. iiii. elementis vnum. cuius locus naturalis in medio totius vniuersi consistit in quo naturaliter manet quie eta: et ab ipso scilicet loco separata naturali grauitate ad ipsum mouetur: cuius quidem natura frigida est et sicca etc. Unde et Secundus philosophus dicit. Quid est terra Respondet Basis celi meditullium mundi: fructuum mater et custos: operculum inferni: mater nascentium: nutrix viuentium: deuoratrix omnium: viteque cellarium. Hec ille.

3

¶ Ex quibus clarent plurime proprieta tes nobiles terre a deo indite ex bonitate laudabili. Primo quia est Basis in medio mundi posita vt dicit Isido. etiam e. lib. xiii. omnibus celi partibus in modum centri equali interuallo consistens. vnde omnia ponderosa ad eam tanquam ad centrum feruntur. Et secundum Alb. In omnibus elementatis grauibus terra dominatur. ideo omnium quies est in terra. Secundo terra dicitur fructuum omnium mater et custos: quia omnes fructus ai borum et terrenascentium et herbe medicinales vt dicit Plinius lib. ii et terra oriuntur et vt singulis annis parturiantur terra custodit pro homine et conseruat radices. Tertio quia terra est operculum inferni cum infernus sit in centro terre. Quarto quia terra est mater nascentium nutrixque viuentium et vite cellarium quoniam dicente Plinio. li. ii. Terra nascentes homines excipit: natos alit et sustinet semper vsibusque mortalium tanquam ancilla sumministrat: et queque bona ad vitam nostram comseruat et reddit. Item Seneca de naturalibus quaesdio. lib. vi. dicit. Terra: et pars mundi est et materia. ex hac enim alimenta sunt omnibus animalibus et omnibus satis et arboribus etc. Ultimo terra dicitur deuoratrix omnium Quia vt Plinius. supra dicit. omnia: terre sepultura excipit et consumit et ossa etiam insepulta tandem tabefacta obducit terra et occultat etc. Deus ergo laudabilis in omnibus.

3

4

Quanta sit mensura terre. Respondetur quod de hoc certitudo non habetur sed dubium est. Cum etiam apud philosophos de hoc alii aliis contradicant disputan. Ideo vt dicit Basilius in hexam. v. homel. Talia tanquam minus fixa vel minus certa et minus vtilia relinquenda sunt: et vtiliora sunt consideranda. Amb. quoque. vi. hexam. et lib. de nat. re. con similiter dicitur. quod geomentre mensuram circuitus terre mensura uerunt centum octogitamilibus stadiorum quae in duodecies mille miliaria et quinquagita duo computantur. Subdit Amb. Libenter inquit fateor me nescire quod nescio. imo quod scire nil proderit. Hec ille. Item Aristo. in fi. ii. libo. de Celo et mundo dicit secundum antiquos Mathematicos totius terre circulum esse. et e ooo. miliaria. sed vt dicit Alb mag. quod vicio scriptorum depraeua tum est illud scriptum. alias falsum est

5

¶ Unde verius videtur. vt dicitur libo Catholicon. Dicendum secundum sapientes ma thematicos qui secuti sunt Ptholomeum. Uicet quod ipsa rotunditas circuli terre est vigintimilia. et quadringenta miliaria

6

¶ Notandum autem quod probatum est apud Geo metricos vt inducit etiam Lyra super. iii. Regum. vii. videlicet quod circulus continet quantitatem diametri ter. et vltra hoc se ptima partem diametri: ita quod proportio circuli ad diametrum est sicut proportio. xxii. palmorum ad. vii. Nam. xxii. continent ter septem et vltra hoc vnitatem que est pars septima in respectu ad septem. Et quoniam vt iam dictum est quantitas terre est. et oq oomiliaria. Si ergo hec quantitas diuidatur per. iii. et partem septimam vnius tertie partis. erit quantitas huius diametri. O foo. miliaria fere. quia modicum defici scilicet miliaria. ix. Deinde si diametrum dimidiabis: erunt a centro terre vsque ad superficiem eius. z2 ofere. Nam quod modicum deficit pro nullo reputatur ii. Physicorum. ergo illud non computo. Ex his claret quod infernus qui dicitur secundum Theol. esse in mediocentro terre distat a superficie terre per tria milia ducentaquinquagita miliaria fere. Hec ex libro Catholicon.

4

7

¶ Quid de forma vel figura terre ab initio. Notandum secundum Petrum commestor. Et vt habetur libro de natu. re. Terra ab initio dispositi onis sue rotunda fuit et plana nec montes vel valles erant in ea. Nunc autem est montuosa sed tamen spherica. Et vt dicitur libo de imagine mundi qui putatur a Beda editus. Terra nullis fultris sed soa diuina potentia sustentatur sicut scriptum est. Qui appendit molem terre super nihilum. Qui fundauit terram super stabilitatem suam. non inclinabitur in setulum seculi. Quia sicut centrum in medio mundifirum non mouebitur sed stat vt punctus in circum lo mundi respectu circumferentie.

8

¶ Quoxd autem terra sit spherice figure probatur Primo secundum Autorem libo de sphera quia quelibet terre pars equaliter tendit ad centrum terre quod non fieret si angulosa esset imo alia eius pars plus elongaretur a centro quam altera et sic in partem illam terra vergeret

9

¶ Secundo vt probat consimiliter Guilhermus de Conchis. quia si terra esset plana sequeretur quod sol eque cito et eque diuvideretur super terram in ciuitate posita in oriente et in ciuitate posita in occidente circumscripto alio impedimento. Sed quia constat quod apud orientales citius oritur et videtur sol ortus et meridies et occasus quam ipud occidentales. et hoc est propter situm in terra orbiculosa quia orbicularitas facit alibi esse lucem solis et alibi vmbram. ergo terra non est plana sed or bicularis vel rotunda vnde et orbis dicta est Hec sufficiant.

5

10

¶ Quomodo terra dicitur esse fundata super mare et flumina in sacra scriptura. Nam Psalmus dicit. Domini est terra et plenitudo eius etc. Quia ipse super maria fundauit eam et super flumina preparauit illam. Respondetur secundum Albertum mag. quod terra dupliciter consideratur

11

¶ Uno modo vt elementum et sic intelligendum est quod scribitur. Qui fundasti terram super stabilitatem suam id est stabiliter fundata est in centro. Et non terminatur ad alia elementa sed potius ad ipsam quedam alia presertim aqua. Unde notanter dicitur Fundata super stabilitatem suam: Quia cum maria et flumina et etiam aer in motu sint continuo et patet de mare quod semper fluctuat et fluit et refluit. Si ergo terra fundata esset super lla non esset stabilis. quod est contra illud: Terra in eternum stat Ecces. i

12

¶ Alio modo Terra con sideratur vt materia corporum elementatorum. et isto modo terra non facit secundum se continuationem vel coagulationem compaginationis. vt dicitur. iiii. Mecheororum. Sed continuatio terre in mixto est ex virtute aque. et sic intelligitur terra fundata super aquas secundum partes et continuationem.

13

¶ Aliter dicit potest secundum Lyram super Psalmus supra Quod terra dicitur fundata super flumina et maria intelligendo secundum aliquas partes terre scilicet ripas maris et fluminum que supereminent aquis. Sicut vulgariter solet dici. quod terra ianuensis est super mare. vel castrum esse fundatum super fluuium etc. Ad hoc enim voluit deus alibi terram situari supra mare. vt mare vel flumina non effluant operiendo terre plurimam partem sed deseruiant vtilitati hominum in nauigationibus piscationibus et aliis. Uerumtamen secundum ordinem nature terra est infra aquam quia insi mum est elementum et grauissimum ideo in aqua posita terra descendit in fundum. De hiis etiam vbi Elementum. §. ix.

6

14

¶ Sed quare terra cum sit etiam § plana nec eminens in ripa iuxta aquas non omnino cooperitur aqua: Respondetur secundum Theol. presertim Uincen. in Speculo naturali lib. vii. Quod quamuis secundum ordinem nature tota terre superficies et globus eius deberet cooperiri aquis sicut et aere cooperitur quia ordinem nature terra est inferior. et facta fuit in medio aquarum a principio: Tamen creator omnium deus ex bonitate sua pro magno beneficio voluit vnam partem terre aquis supereminere vt in ea esset hominum habitatio et animalium ac terra posset germinare arbores et alia terrenascentia pro hominum necessitate et vtilitate Et hoc significat scriptura Gen i. dixit deus. Congregentur aque quae sub celo sunt in locum vnum et appareat arida. Quod ergo aque non fluunt super totam terram etiam planum est ex virtute et bonitate creatoris fluctus et fluxus aquarum cohibentis pro nostra vtilitate. Unde Iob. xxxviii. Quis conclusit hostiis mare quando erumpebat circumdedi illud terminis meis (inquit dominus u et posui ostia et dixi. vsque huc venies et non amplius et hinc confringes tumentes fluctus etc. Item Psalmus Terminum posuisti eis quem non transgredientur neque conuertentur operire terram. Deus ergo laudetur

15

¶ Ad hec vbi Aqua. §. v.

7

16

¶ Quota pars de globo terre qet sit supereminens aquis et hominibus habitabilis. Notan dum licet philosophi aliter dicant tantum. iiii. li. Esd. c. vi. dicitur quod totius terre pars immersa aquis est septima. et sex partes sicce. Item de hac parte dicit Plinius lib. ii. Quod totius globi sui tellus medio ambitu precincta sit mari circumfluo non argumentis inuestigandum est sed ex¬ perimento cognitum. Quod intelligendum de parte superiori arida cuius etiam modica portio terre in habitatur. vt idem Plinius et etiam Guilhermus deConchis dicunt. Et lib. de nat re. ac ex lib. de imagine mundi colligitur. In quibus concorditer habetur videlicet quod spheram terre duo maria intersecant in oriente et occidente ad angulos rectos. Unum dicitur mare mediterraneum quod circumiens terram vadit ab oriente in occidentem et iterum in orientem. Aliud mare dicitur oceanum quod circumiens similiter terram: vadit a meridie ad aquilonem et iterum ab aquilone ad meridiem. Quibus tota terra diuiditur in quinque zonas que quia latitudinem habent atque vndique terram cingunt a grecis cone dicuntur et a nobis circuli vocantur. Sunt ergo quinque zone in terra vel circuli: sicut etiam quinquem ponuntur circuli in celo id est in aere quibus consimiliter terra subest et diuiditur. Primus septentrionalis. Secundus solsticialis. Tertius equinoctialis Quartus brumalis. Quintus australis nominatus. De istis zonis vel circulis dictum est etiam fecndum Isid. supra. vbi. Celum. § xvii. Ibi et de Climatibus

17

¶ Ad propositum terra que est sub zonis vel circulis praedictis duobus extremis est inhabitabilis quia non potest esse habitatio in primo scilicet septentrionali propter alforem frigoris. Et in quinta scilicet australi propter ca lorem. Nec etiam in equinoctiali quia solis calor non recedit. Alie sunt algore et ardore temperate hin cet inde medie. rt. Sed que dicitur. solsticialis a nobis inhabitari dinoscitur que in tres partes diuiditur videlicet Asiam Africam et Europam. Ec ce ergo caelum per calores et algores maiorem partem quia tres partes terre) nobis abstulit ne possimus ibi habitare. Quantum autem etiam de terra habitabili tulit oceanus in multos infusus sinus: similiter quantum rapuit mare mediterraneum et alia maria particularia: etsi vltra hec addantur quot sunt flumina paludes: lacus ac stagna insuper montes: valles praerupte: solitudines: silue. et deserta. quantum occupant de portione terre nobis concessa. manifeste claret quod satis modica est respectiue portio terre habitabilis pro qua nostra auaricia miserrima sepe etiam bellorum periclis et animarum se exponit

18

¶ Ad hec etiam Guilhermus de conchis dicit quod licet due partes sint temprate et habitatio nes patiantur in terra. videlicet vna citra torridam zonam et altera vltra. tamen vnam tantum ab hominibus inhac bitari credimus inquit nec islam etiam totam. Nostra ergo habitatio ab oriente vsque ad occidentem et a meridie vsque ad septentrionem extenditur que quamuis temporata dicatur. non tamen equaliter in omnibus partibus quia pars propinquior torride zone est nimis calida. et sicca. vt patet de Libya et Ethiopia. sed vicina frigide zone id est septentrionali est frigida et humida. Occidentalis autem frigida et sicca. media vero pars magis equaliter temporata. hec in tres partes est diuisa Asiam Africam et Europam. Hec Guiner.

19

¶ Ad hec vbi. Mundus. §. ii. et sequentibus.

20

¶ De montibus in terra et de insulis vide vbi Mons.

8

21

¶ Qualia loca in terra sint habitationi humane conuenientiora:

22

¶ Notandum primo secundum Auicen in i. Canone. Quod locorum habitabilium dispositiones in corporibus diuersificantur causa altitudinum et profunditatu in ipsis. puta ex montibus et vallibus. Quandoque autem ex causa dispositionum terre ipsius vt si lutosa sit vel cenosa: vel si est in ea virtus minere. quandoque ex causa dispositionis multitudinis aqua rum vel paucitatis. et quandoque ex causa dispositionis eorum quae vicinantur eisdem locis sicut arborum minerarum montium ac marium et etiam fouearum vel cadauerum ac etiam ex ventis eorum

23

¶ Secundo nota vt idem Auicen. dicit. Quod omnis aer qui cito infrigidatur cum occidit sol: et cito calefit cum oritur sol. subtilis est. qui vero ptrarius huic econtra se habet.

24

¶ Tertio dicit quod omnibus aeribus deterior est ille qui cor constringit ac acris attractionem angustat.

25

¶ Quarto dicit quod loca habitabilia calida hec efficitur scilicet capillos nigrificant et crispant ac digestiuam debilitant seniumque accelerant sicut patet in terra ethiopum qui senescunt annis xxx. a natiuitate et eorum corda timida sunt eo quod spiritus in eis multum resoluitur. In locis autem frigidis morantes sunt fortiores et audacie maioris: ac melius digerentes. Item in locis humidis habitantes cum exercitantur cito lassantur. multiplicatur in eis frequent epilensia adueniunt flurus ventris et multus sanguinis exitus ex emorroidibus et menstruis et huiusmodi. In locis vero siccis morantes exiccantur completiones offuscanturque eorum cutes etc.

26

¶ Quinto ad idem Auic. dicit. Quod in locis altis homines morantes sunt sanifortes laboriosi diutius viuentes. in profundis autem morantibus in vaperositate multa sunt et epatis debilita te. Etsi abundant aquis stantibus non frigidis eorum aeres mali sunt.

27

¶ Sexto dicit quod habitantes in socis petrosis et discoopertis habent corpora dura et sunt multum vigilanteos: in bellis fortes: in artibus solertes et acuti. moribus superbi et minus boni. Plura alia ad hec vbi Elementum. §. xii. et sequen

28

¶ Ultimo idem dicit quod qui eligit loca habitabilia cognoscere debet terre dispositionem et aquarum et ventorum et hominum ibi conmorantium. sitque magis sollicitus vt orientales vemnti structuras vrbis vel domus ingredi valeant et vt sol ibi intrare quaeat quoniam ipse est qui aera rectificat. sed et ciuitas aquarum dulcium et mundarum currentium quae estate ca lefiunt et hyeme infrigidantur adiutorium prebet. omnia hec Auicen.

9

29

¶ Quid de mirabilibus quibus dam in terre locis. Notandum quod sicut dicit Plinius lib. ii. sunt in diuersis terrarum locis quedam digna miraculis et quibus hic aliqua describemus. In tau rorum peninsula in ciuitate Parasino est quaedam terra quae sanantur omnia vulnera. Iuxta flumen nydum duo sunt montes cuius alteri natura est vt ferrum omne teneat. Alteri vero vt respuat: itaque si in calciameo to sunt claui: vestigia in altero non possunt euel li nec in altero sisti. Item in agro arpano frumeo tum non nascitur etiamsi seritur. Hec ex Plinio sufficiant. Preterea ex libo. de nat. re. Carius mons est in quo scorpiones ledunt hospites et non in digenas. Nympheus petram habet a qua flam ma egreditur que per pluuias accenditur. Scotia nullum habet anguem: auem raram: apem nullam. Nam etsi quis inde pulueres aduectos sparserit inter aluearia: fauos deserunt examina apum Thanatos est insula sic dicta a morte serpentum Ipsa enim serpentes non habet: et terra inde asportata alibi serpentes perimit siti. Et hec est in partibus hybernie. Tilia vel Tile est insula in qua nunquam arbores deponunt folia. In hac semper est dies sex mensibus estiuis: semper nox hyemalibus. Ecce patet deus mirabilis in operibus.

10

30

¶ Quid de generibus terre vel speciebus diuersis. Notandum secundum Plinium lib. xvii. Et lib. de nat. re. aliosque physicos diuerse sunt pecies terre. Alie enim sunt terre amare et macre at que salse: aluminose: nitroseque. Alie sunt argillose que rastros et vomeres ingentibus glebis onerant et talis fructibus aduersatur. Alie sunt sabulose que et steriles sunt sicut cinericie sabulo alboplus quam sabulo nigro. Alie sunt petrose et huiusmodi sunt frigide et sicce. Ideo vt dicit christs in euangelio. Semen iactum in tali terra petro sa et si nascitur tamen natum cito arescit quia non habet humorem Luc. viii. Alie sunt terre lutee et tales sunt frigide et humide. alie sunt habentes mine ras etc. alie sunt pingues terre et crasse calide et humide que sunt bone facientes fructum multiplicem etc. Nam quedam talium faciunt fructum tricesimum: quaedam sexagesimum: quedam centesimum. vt patet in euagelio de istis et significationibus illarum. vbi habetur quod semen iactum in terra significat verbum dei. Et terre varietas varia hominum corda suscipientium dei verbum et in eo fructificantium ad vitam eternam. videlicet coniugatorum: viduarum et virginum.

11

31

¶ Sed quo agnoscitur terra fecunda et bona: Notandum secundum Palladium primo lib. de agricultura. simulque Uirgilium in Georgici. Quod potissimc per tria cognoscitur pro seminibus.

32

¶ Primo per colorem: quia nigredo terre pinguedini attestatur. sed hoc non sufficit nisi dulcis sit.

33

¶ Secundo ergo agnoscitur per dulcorem. si ex ea parte agri que magis displicet glebam fictili vase dulci aqua madefactam linguam tangas et erit saporis dulcis tunc terra bona est. Si autem est saporis amari vel salsi mala est. Sed pinguem esse terram agnoscas. si glebam paruam dulci aqua asperges et subigas si glutinosa est et adheret: constat inesse illi pinguedinem. Spiritualiter per nigredinem humilitas significatur: per duscedine et glunti nositatem charitas quae animam dulciter coniungit deo. per amaritudinem odium et huiusmodi.

34

¶ Tertio vt praedicti dicunt. Terra bona et fecunda agnoscitur per fossionem et repletionem videlicet tera effossa et extra foueam proiecta stat: altera die in eandem foueam reposita si superauerit: terra pinguis est. si defuerit exilis est. si conuenerit equata mediocris est. Mystice superabumdat homo qui multa bona facit. exilis qui deficit a bonis. mediocris qui eque bona et mala facit. si tamen pe malis postea penitet alias reprobus est

12

35

¶ Sed quo agnoscatur terra vtilis pro vineis. Idem Palladius. supra dicit Boni signa plura. Primum si terra coloris et corporis rari aliqua tenus atque soluti est etc. Secundum si virgulta quae pro fert vt piros siluestres: prunos rubos huiusmodique cetera neque intorta habeat: neque sterilia: neque macra exilitate languentia: sed lenia et nitida et fecunda habeat talia. Tertium si situs terrarum neque planus est vt stagnet id est stagna pluuiarum teneat. neque praeruptus vt defluat terra. neque obrutus vt in ima valle subsideat. neque arduus vt tempestates sentiat immodicas et calores sed montis alterius culmie defensus sit. Et ex his omnibus vtilis est semper cuata mediocritas etc. Spiritualiter pro vinea ecclesit et vino scilicet celesti faciendo valet homo qui soluitur corde a peccati obduratione. Secundo qui profert operapietatis bene. Tertio qui statum habet medium virtutis contra omnia vicia. Nam virtus consistit in medio secundum Aristo. ii Ethic.

13

36

¶ Quid de sale nato in terra. No¬ § tandum quod sicut Isido. xvi. lib. dicit. Et Plinius lib. xxxi. Sal quodda ab aquis marinis sponte gignitur vt sprituma in extremis litoribus vel scopulis derelicta et sole decocta. Unde sal consistit ex humo re coacto vel siccato. hinc et sal a saliendo dicitur quia exilit in igne eo quod ignis et aqua inter se inimi cantur. Nam sunt etiam lacus et flumina et puteique quibus hauritur et sole siccatur ac in sale densatur. Denique Uegecius de re militari lib. iiii. dicit. quod si sit ciuitas maritima obsessa et sal defuerit: liqnor ex mari sumptus per alueos aliaque pocula defunda tur et a calore solis in salem duratur. Quod si hostis fortasse ab vnda prohibeat arenas quas excitato vemto mari profuderit aliquando colligant et aqua dulci perfundant que sole siccata nihilo minus in salem mutatur. Item aliud sal in terra gignitur et habet plurimas differentias quia alibi est suauis natura salis et alibi salsissima. alibi rufi coloris vt esm memphiticus alibi vt in sicilsa in pacino splendidus et lucidus adeo vt imagines reddat.

37

¶ Item alumen etiam et sal armoniacum vt dicitur in additis. iii silibro metheo. de quibus supra habetur vbi Metalla. §. xiiii. sunt de genere salis nisi quia in sale armoniaco qui est salium me lior ac nobilior ignis magis est quam terra. nec fugit ignem. Et est calidum et siccum in quarto gradu secundum Auicem. et constantinum. Communis salis autem natura est calida et sicca in. ii gradu et quanto amarior est tanto calidior

38

¶ Denitro quqa secundu phhoscas dicitr qo praeterea est quodam genus salis et secundum Isido. a nitria regione egypti vbi naseitur sic vocatum cuius natura inquit non multum a sale differt. Het enim virtutem sals et similiter oritur ex quo sordes scilicet corporum vestiumque lauantur. licet non habeat salsum sapore. crepitat ac fumat aceto perfusum. sicut in aqua calx viua sed aquam reddit lauatiuam et purgatiuam Unde Hierem. ii Si laueris nitro te maculata es. Et Prouerb. xxv. Acetum in nitro qui cantat carmina cordi peruerso. Lyra. quia peruersus inde irascitur et murmurat sicut nitrum in aceto crepitat Item secudum Platis. Nitrum album citrino melius est. valet contra pediculos capitis et lendes et contra furfures capillorum et contra vermes aurium et saniem etc. Per nitrum album carmina euangelica et legis et prophstetarum dealbatoria id est emendatoria designantur que prusus murmurando audit. vt iam patuit prouer. supra

14

39

¶ Sed quid de proprietatibus et significatione scripture per terre salem. Notandum quod sicut dicit Beda super Esdram. Sal in scriptura sapientiam significat. vnde et communiter homines hebetes insulsi vocantur. idet circo etiam quando quis baptisatur ei dicitur accipe salem sapientie etc. quia nimirum sicut in omnibus condimentis nihil sale vtilius ad dandum saporem et excitandum auiditatem et appetitum in omnibus cibis. vt dicit Isi. et Plinius. ita sale infatuato nihil inutilius quia neque ad sterquilinium vtile est imo nocuum eo quod non sinit terxam germinare quod tamen faceret ex se sterquilinium. Unde in euangelio christus dominus appellauit apostolos sal terre di. Uos estis sal terre. quod si saleuanuerit ad nihilum valet vltra nisi vt mit. etc. eo quod per illos totus mundus sapientia conditur

40

¶ Nota ergo quod nalis proprietates sunt plurime huiusmodi significationi couenientes secundm Innocem. in ser. et Remigium super Mat theum aliosque. Primo sal cibos condit Iob. vi. Nunquid potest comedi insulsum quod non est sale conditum. Nam secudum Isi. etiam pecudes et iumenta sale maxime prouocantur ad pastum et multum largiores fiunt lacte et melioris casei. Secundo sal siccat carnes et a putredine conseruat eamque tollit. Corrodit enim carnem additam et morsam et scabiei medetur vlcerose ac impetigini secundum Auicen. et Constant. et ad plura est medela. Tertio secundum Plinium li. xxxi. Omnis sal pluuia dulcescit. suauiore tamen rores faciunt et omnis inquit sali ad cibum est vtilior quisquis facile liquscit. Hec omnia possunt applicari ad praedicta etc.

15

41

¶ Sed restat. quid de Alumineque terre salsugo dicitur. Notandum quod alumen dicitur quasi alumine quod praestat coloribus tingendis et est salsugo terre. Fitque hyeme ex aqua et limo terre et estiuis solis caloribus maturatur. Huius species due sunt. Liquidum et spissum. et secundum Platearium quod album est: melius est Item vt dicitur libro de nat. re. valet ad visus obscuritatem clarificandum: et superfluam palpebrarum carnem aut menbrorum corrodit. Medetur etiam vt dicit Diasco. Putre dinibus et vulneribus et ginginis humectis et tumidis dentes molles et infirmos confortat cum aceto et melle mixtum pustulas sanat et scabiem si ex aqua in qua fusum fuerit lauentur. Et ad plura alia valet deo bono faciente. Item secundum Auicen. Cimices et pediculos. cum aqua interficit et fetorem oris tollit etc.

16

42

¶ Quomodo vel ex quibus causis terremotus habet fieri. Nota primo quod sicut recitat Isido. xiiii. lib. ety. et etiam philosophus lib. iii. Metheo. Aliqui terremotum dicunt fieri ex aqua in terris in clusa que ibi aliquando mouetur et terras concutit sicut vas aut frangit et hiatum terre facit. Unde et Demo critus dixit. quod terra similis est vtri pleno que cum recipit additionem aque super caua scilicet terram descendentibus agitatur aqua in ea propter artationem loci et sic mouet terram. Et ita dicit agitationem aque intra terram esse causam terremotus. Sed secundum philosophum e. iii. libro metheor. sic dicere error est. quia si ita esset tunc terremotus toti terre communicaretur.

43

¶ Melius ergo dicendum secundum e. philosophum aliosque quod causa terremotus est spiritus siue ventus in concauis terre qui motus terram mouet. Unde notatur e. iii. lib. quod vapor siccus ex terra generatus per caliditatem solis ad eam peruenientis est duplex. Unus qui apparet ex terra sursum ascendens et hic est ventus. Alius autem factus in ventre terre illic agitatur et inde terra mouetur. Non est enim ex elementis quod posset tantam commotionem facere tantique ponderis molem pellere nisi ventus. Quod autem terremotus fiat ex vento in terra coartato. signum est secundum e. Aristo. quia plurimum inquit eius cause est quando flare solent venti. quare et in nocte plus quam in die sepius fit quod est propter elongationem solia Et cum fit in die: tunc in meridie vel circa: et apud diluculum fit quoniam hore sunt in quibus multiplicatur ventorum flatus. Plurimum etiam fit in vere et autumno et in horis multarum pluuiarum et in temporibus sicce complexionis: quia in his maxime fit ventorum flatus. Non fit autem in estate et hyeme nisi parum quia protunc calor et i frigus ventos prohibet.

44

¶ Unde patet quod secundum philosophos ad hoc vt terremotus naturaliter fiat tria concurrunt scilicet locus: materia et causa impellens. Locus est. vasta concauitas terre nullum aut paruum aut remo tum aut tortuosum habens respiraculum. Mate ria est vapor grossus et siccus et calidus vnde in tenpore sicco fit plus secundum Aristo. supra Causa impellens est vapor ipse ex se motum concipiens et exitum petens sicut fulmen erumpens. Aut aliquando causa impellens est vehemens maris agitatio vel multiplic atio humiditatis in terra quae oppilat exitum vaporis terre ingrossando terram. Ideo in tempore multum humido fit multus

45

¶ Denique terremotus supernatura liter fit a deo miraculose vt legitur in scriptura aliquando ad confusionem hominum malorum vt in christi passione: vt confundantur iudei et alii. peccatores in eo quod non mouetur cor eorum ad penitentiam pro tanto scelere cum etiam terra et petre scindebantur. aliquando ad ostendendum sceleris magnitradinem quam terra etiam non potest sustinere ve legi cur in gestis martyrum. aliquando ad priniendum vt absorbeat terra mota reprobos. Ut patet de Sodomitis et de Dathan ac Abiron. Aliquando ad dei virtutem et gloriam manifestandum vt factum est in christi resurrectione.

17

46

¶ Quid de diuersitate terremo tus Notandum secundum philosophum lib. iii. Metheororum. Quod diuerse sunt species terremotus. Quia quidam est sicut res tremorem habens. Quidam fit cum forti soi nitu et hoc ex diuersitate agitationis venti in tera inclusisicut homo non potens retinere ventum vel spiritum agitatum in se cum sonitu extussitat vel sternutat. vnde accidit in aliquibus loqui quod non quieuit terre motus donec scissa est terra et exiuit ventus audita voce. Ut autem addam secundum Plinium lib. ii aliquando communitatur inquit terribilis sonus. aliquando murmur simile mugitibus: aliquando simile clamori quasi humano: aliquando simile armorum pulsantium fragori vel durorum corporum fricantium se in aere. Et huiusmodi fiunt pro qualitate materie formaque vel cauernarum vel cunt culi per quem meatus fieri habet.

47

¶ Rursus aliquis secundum e. Aristo. supra est terremotus quo terra augmentari non ces sat donec fit ibi collis qui postea scinditur et exit indeventus fortis et cinis. vt dicit factum tempore regis Herculs in quadam insula corinthi: et quod vento flante cinis ex illo loco operuit ciuitatem destruens eam. quae prope erat et adhuc videtur inquit vsque nunc manifeste. Sed huiusmodi coneris generatio fit( vt idem dicit) quia illic caliditas coartata combussit terram quae erat in concauitate illius loci. Unde plerumque etiam in terremotu fit quasi combustionis vapor vel ventus grossus et terra egrediens cinere quasi commixtus lucem solis nubilans.

48

¶ Preterea aliquis est terremotus recolligendo ex dictis e. Aristo. lib. de vegetabilibus et Senece et Plinii. li. ii. Qui etiam ostentum mostrat quia fontes et flumina quae prius cooperta fuerunt et latentia scindendo terram facit apparere. Magna etiam aliquando terrarum spacia dissipat: nouos motes extollit: insulas ante non visas in medio mari ponit: prata publicarum viarum vineas et oliueta in contrarias vel alienas sedes transfert. vt experientia rerum pluries docuit in pluribus locis et videtur fuisse etiam nostris partibus.

18

49

¶ Qualibus locis terre accidat terremotus et qualibus non. Dicit. iii. li. Metheo. Arist. fit inquit terremotus vehemens in locii quibus vehemens est maris inundatio et agitatio: et in locis cauerno sis quia in his maxime fit coartatio venti. Plinius etiam e. li. ii consimiliter dicit. Quod maritima maxime quatiuntur: nec montuosa carent motu terre. vt mihi inquit est exploratum alpes appenninas sepius tremuisse. Hec ille Idem quoque Aristo. in libro de vegetabilibus sic ait. Terremotus in arenosis locis non fit sed in terris duris quae loca sunt aquarum et montium: quia natura aeris calidi et sicci est ascendere. Si ergo locus rarus est vt in arenosis vapor primitus antequam impellatur paulatim exit. Sed quando solidus est vapor congregatis partibus cum impel litur terram potest scindere. igitur terremotus accidit corporibus tantum solidis. Unde vt etiam Seneca li. iii. dicit. Eg. ptum nunquam tremuisse tradunt eo quod ex limo tota concreuit: turbidus enim nilus defluens multumque ceni trahens annuatim prioribus terris apponit et ita crescit in solidum arescente semper limo nec vacuitas scilicet auerne potest interuenire cum presse terre liquidum ac molle semper annnatim accedat etc.

19

50

¶ Quale malum solet ex terremotu accidere. Dicit Seneca e. lib. iii. de terremotum Quod solet post magnos terrarum motus fieri pesti lentia praesertim in pecoribus circa propinqua territoria quia multa mortifera latent in terre profundita te et etiam pestilentes paludes et aque nnutiles sunt in abditis terre. Aer quoque qui mixtus est illis et inter eas iacet pestilentus est: quae cum emerserint late vicium pestilentie mortifere spargunt. Facilius autem huiusmodi malum sentiunt pecora quo auidiora sunt et vt plurimum vtuntur aperto celo id est aere et aquis in quibus pestis diffunditur. vnde in pluribus locis experimur praesertim in Italia quod per foramina quedam terre exhalat pestilens vapor quem luunt et pecora et homines et aues ergo etc. Denique nec talis pestilentia scilicet terremotus et huiusmodi desinit prius quam laxitas caeliid est aeris ventorumque iactatio spiritum illum pestilentem extynuauerit. Hec ex Seneca.

20

51

¶ Quid de distantia inter caelum quo et terram constitutam in medio mundi.

52

¶ Notandum quod quamuis de hac distantia que est inter terram et caelum a nobis mortalibus cognitio certa non habeatur. Tamen non inutile est considerare quid doctores theologi de hoc senserint et dictauerint sine temeraria assertione.

53

¶ Nimirum venerabilis Beda libro de imagine mundi dicit. A terra inquit vsque ad firmamentum celestis musica mensuratur ad cuius exemplum nostra musica dicitur inuenta. In terra namque est Gamatit. In luna Are. In mercurio Bmi. In venere CIn sole D. In marte E. In ioue Fin saturno G

54

¶ Unde a terra inquit vsque ad firmamentum sunt septentoni scilicet a terra vsque ad lunam est vnus tonus. aluna vsque ad mercurium semitonium. inde ad venerem semitonium. inde ad solem tria semitonia. Item a sole ad martem tonus. indeque ad iouem semitonium. in de ad saturnsi semitonium. inde ad signiferum tria semitonia quae simil iuncta sceptem tonos faciunt. Tonus autem habet.

55

¶ r. miliaria. Semitonium veroc E r. miliaria. et semissem Subdit post pauca d. Sicut ergo hic mundus septem tonis et nostra musica vocibus septem distinguitur. sic compago nostri corporis septem nodis coniungitur dum corpus quat tuor elementis et anima tribus viribus copulatur que musice arti naturaliter assimilantur. Unde et homo microcosmus id est minor mundus dicitur. Unde a terra vsque ad lunam inquit sunt. i ratior. milia ria. a luna ad mercurium.ct Ex. mmiliaria et semiset ses. inde ad venerem tantum. inde ad solem. 2tc. qae. miliaria. a sole ad martem.

56

¶ Rri. miliaria. inde ad iouem. cot Eir. inde ad saturnum tantum. inde ad firmamentum. etcte. uzo. et semisses dimitto vtpote modicum etc. Suntitaque a terra vsque ad caelum stellatum centum milia et nouem milia et trecentaseptuagita quinque miliaria. Hec omnia Beda. Hanc nuerationem sequitur autor etiam libro de compend theol. veritatis. li. ii c. iii.

57

¶ Item fFrater Ioinnes lector Erforden ordinis Menorum in suo libro dicto Originalium: hec praedicta describetas subiungit. Rabbi Moyses dicit: quod quilibet circulus cuiuslibet planete habet in spissitudine sua viam quingentorum annorum id est tantum spacium quantum posset quis ire de via plana in. Foo. annis. Et quod distantia in ter circulum et circulum est similiter via. Roo. annorum. Et ideo cum sint. cot. planete: a centro terre erunt vsque ac concauum caeli Saturni. conooo. annorum. hoc est tantum spacium quantum de via plana quis iret in septemmilibus annorum: ita quod iter cuiussibet diei sit. xl. miliaria. et miliare sit. et ooo. passuum. Hec liro Originalium. Et secundum hec computando plura resultant in summa Item si hec positio vult dicere quod inter circulum et citculum spherarum celestium sit distantia vt videtur praeten dere: falsa est: cum contigue dicantur sphere celestes tam secundum philophos quod theologos.

21

58

¶ Utrum terra spinas et tribulos germinasset si homo non peccasset:

59

¶ Arguitur quod non. quia vt dicitur Gen. iii. In penam peccati dictum est a deo ipsi Ade. Maledicta terra in opere tuo: spinas et tribulos germinabit tibi. ergo si homo non peccasset hec non essent

60

¶ In oppositum est. quia si non germinasset talia. sequeretur quod post peccatum terra facta esset amplius fecunda et nouam recepisset potentiam germinandi scilicet spinas et tribulos: quam prius non habuit.

61

¶ Respondetur secundum Bonauen. in. ii di. xiiii. per. ii in quaest. circa lit. Quod etiamsi homo nunquam peccasset: nihilo minus terra spinas et tribulos germinasset ex influentia celi et natura terre. sicut modo in multis locis generatur spina et tribulus secundum naturam.

62

¶ Ad illud autem quod obiicitur ex Gen. iii. dicit idem Bonauen. quod spinas et tribulos generari vbi seminatur frumentum: hoc est in penam peccati ex maledictione terre que cum colitur vt daret fructum bonum pro homine potius producit illud quo homo ledatur in penam peccati. Quod autem in multis locis generetur spina et tribulus: hoc non est pena sed natura. vnde quamuis si homo non peccasset nihilo minus spine fuis. sent et tribuli: tamen hominem non lesissent: diuina maxime prouidentia praecauente. Unde deus est laudabilis.

22

63

¶ Sed An terra a principio germinauerit spinas et tribulos actu: Ibidem Bonauen. dicit quod sic: eo quod perfecta fecunditas data est terre a principio. et nulla herba est tam vilis que non sit alicuius vtilitatis et virtutis. Ideoque cum aliis virentibus herbis et lignis fructiferis intelligendum est etiam ista fore producta. Maxime cum videamus plura ligna spinosa suaues fructus producere. Et quia verisimile est quod aliqua genera talium lignorum spinosorum dulcium fructuum fuerunt a deo facta etiam in paradiso: eo quod scriptura dicit. Produxit deus in paradiso omne lignum pulcrum visu et suaue ad vescendum. licet spine non fuissent in penam lesionis homini: vt ptactum est. Ex omnibus dictis patet dei sapientia et bonitas laudabilis. Quod dei bonitas laudabilis est in conditione et qualita te vegetabilium.

PrevBack to TopNext