Text List

Babylon

Babylon

1

¶ Babylon del babylonia quante magnitudinis erat ciuitas Babylon. Respondet Hieron. . et glo. Esa. xiii. Lyraque. Quod babylon ciuitas me¬ tropolis chaldeorum in campestribus per quadrum sita ab angulo vsque ad an gulum per quodlibet latus sedecim miliaribus que sunt octo leuce tendebatur. Arx autem id est. capitolium illius vrbis erat turris que edificata est post diluuium vbi confuse sunt lingue hominum. Dicitur inquit in altitudine tenere trium milium passuum id est duas leucas. Dicuntur etiam ibi templa marmorea fuisse et statue auree. Platee lapidibus preciosis auroque fulgentes et multa alia que pene incredibilia videntur. Hec ibi. Item Beda lib. de Imagine mundi dicit. Quod Babyloniam Nemroth gigas fundauit. Semiramis regina assyriorum reparauit. Murorum est latitudo. Ro. cubitorum: altitudo. oo. cubitorum. Ambitus ciuitatis.

¶ . stadiorum: centum portis firmata ereis. Eufrate per medium eius cum rrenic irriguoHec ex Beda. Propterea philosophus lib. Politicorum dicit quod Babylon erat magis regio clausa muris quam ciuitas eo quod excedebat notabiliter magnitudinem ciuitatis. De hac etiam habetur vbi ingua. §. vi.

2

¶ Sed quare et quomodo deus Gabylonie tamnobilissimam ciuitatem destrui voluit. Nota secundum scripturas sacras et doctores. quod deus voluit Babylonie potentiam contercre. Primo propter superbiam nimiam qua suis viribus propriis attribuebant et non deo victorias et potestates in mundo habitas precipue super filios Israel. Ut Esa. xiii. de hoc expresse hapetur. sic facit deus omnibus superbis qui gloriantur in virtutibus suis. Ut dicit Augustinus vnde ad maiorem confusionem superbie Nemroth et Babylonie: Regumque potentissimorum ibi regnantium vt Nabuchodonosor per totum mundum deus ignominiosam confusionem eorum voluit diffamari. Linguas per orbem exinde confundendo: et tandem per inferiores videlicet Persas et Medos qui erant suhiecti illis scilicet chaldeis babyloniis et despecti ac nullius fortitudinis re spectu illorum voluit destrui illud regnum. Decundo propter crudelitatem et iniusticiam. Et tertio propter idolatriam que exinde orta est in mundo Nino rege faciente idolum patris sui vt habetur in historiis. Propterea deus pro de solatione Babylonie ferocissimas bestias ad in habitandum ibi dedit. De quibus habetur Esaie xiii. Et Hieronymus super Esa. dicit. Uenationes regias esse in babylone et omnis generis bestias murorum ambitu coerceri. Nam quia dracones et vespertiliones ac bestias in idolis colebant: iusto dei iudicio per que peccauerunt per talia et puniti sunt. Sap. xi. patet ergo diuina iusticia vt conuertamur.

¶ Qu bonitas dei et sapientia conmendabilis est in proprietatibus Balsami.

PrevBack to TopNext

On this page

Babylon

1

2