Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Benefactor
1
¶ Respondetur secundum Rayne. in summa cum Tho. ii. ii. q. xxvli. articum. xii. per conclusionem quod sic.
¶ Et probatur Primo per philosophum. ix. Eth. d. Benefactores plus amant beneficiatos quam amantur ab eis. Exemplum ponit quoniam omnis artifex inquit diligit ppus suum. Et etiam diligit ipsum magis quam quod ab opere diligatur. vt patet etiam de parentibus respectu filiorum quia parentes magis diligunt filios quam econuerso Sic in proposito. Hec ibi.
¶ Prima ratio Liberalis condicionis vel amoris. Quia amor benefactoris ad beneficiatum est magis sponta neus et liberalis quam econuerso. Nam bene factor diligit beneficiatum non prouocatus ab illo sed a seipso mous. Sed beneficiatus diligit benefactorem prouocatus beneficium ab illo. Sed quod est ex seipso: potius est llo quod est per aliud vel per accidens. ergo benefactor magis dicitur amare beneficiatum quam econuerso.
¶ Secunda ratio Respectus boni maioris. quia bene factor respicit in beneficiato bonum maius videlicet bonum honestum. hoc est bonum quod in beneficiato existit videlicet probitatem: fidelitatem vel fortitudinem et huiusmodi propter que est laudabilis et peneficio dignus ad accipiendum. Sed beneficiatus respicit vel cognoscit bonum minus. scilicet bonum vtile quod minus est bono honesto. Ideo beneficiatus comparatus benefactori semper minor inuenitur eo quod obligatur illi et non econuerso. ergo etc Tertia ratio Difficilioris amoris. quia illa quae fiunt vel adquiruntur difficiliori labore magis diiguntur illis que fiunt facilius. Unde diues homo qui adquisiuit pecunias proprio labore magis diligit et custodit illas quam filius eius qui adquirit illas ex successione. quia facilius adquirit quam pater suus. ergo a simili cum benefacere sit ma pis operosum id est difficile. Beneficiari autem est sine labore. sequitur quod benefactor habet maiorem dilectionem ad beneficiatum quam econuerso
2
¶ Tertio probatur: Signis exemplaribus. Queritur nanque in problematibus phlosoph Unde est hoc quod vt communiter dicitur. Si aliquis tale beneficium prestet alteri vt eum videlicet liberet a morte turpi: puta suspendio vel crurifragio decollatione etc: Ille beneficiatus vel liberatus non tam diligit liberantem sed horret et deuitat illum. Et respondetur quod hoc ideo est. quia libertatem omnis homo et omne animal naturaliter diligit patet etiam in auibus que licet copiosius et optimeo tractentur in domiciliis plus quam haberent pro pastuin agro: tamen cum poterunt mox euolant vt libertatem habeant. Propterea et poeta Oracius dicit. Non bene libertas pro toto venditur auro. Et quia homo liberatus per alicuus beneficium a morte iudicat seipsum obligatum illi liberanti tota vita sua et per consequens se non fore liberum. Propter maximam ergo minorationem sui ad illum et obligationem deuitat illum et optat illum mori vt libertatem omnimodam ipse habeat etc. Et patet ex secunda etiam ratione predicta ad quesitum etc. Mira ergo dei sapientia qua huiusmo di disposuit in natura.
3
¶ Sed an ergo melius sit dare beneficium quam accipere: Respondetur per verba Aposto li expresse Act. xx. vbi ait sic. Oportet meminis se verbi domini iesu quoniam ipse dixit Beatius est magis dare quam accipere. Hec ibi. Si petas vbi hec christus dominus dixerit. Respondet Lyra quod licet non habeatur in euangelio: tamen firmiter tenendum est propter verbum Apostoli quod hoc christus dixerit: et apostolus per reuelationem hoc habuit sicut et christi euangelium vt patet Gal. ic. Nam non omnia facta nec omnia dicta christi sunt scripta Ut habetur Ioan. vlti.
¶ Quod si ex hoc arguat aliquia d. Beatius est dare quam accipere. ergo sequitur quod melius est et maioris perfectionis diuitias eroga re successiue pauperibus in seculo remanendo quam in religione mendicare. Respondetur secundum Lyram quod non valet. Nam consequens reprobatur per Aug. lib. de ecclesiasticis dogmatibus vbi dicit. Bonum est cum dispensatione bona pauperibus erogare sed melius est intentione sequendi christum totum simuldare et absolutum a solicitudine cum christo egere Hec ibi. Idem asserit et hieroymus scilicet contra Uigilantium. Propterea illud verbum: beatius est etc. in telligendum est ceteris paribus que non sunt in proposito. Hec Lyra.
4
¶ Nota secundum doctores sacros recolligendo plura circa hoc de bet homo obseruare et pensare diligenter
¶ Primo debet omnia bona que habet deo attribuere et non propriis meritis nec se dignum beneficiis reputare: quia hoc esset species superbie vt dicit Gregorius in moralis.
¶ Secundo debet pro omnibus beneficiis tam magnis quam mimis iugit gras agere quia vt Grego. et Berarnds. dicit. Non est dignus de dandis qui non agit gratias de datis: nam quod deus dat gatis aufert in gratis
¶ Tertio debet quanto plus accepit a deo in munere tanto debet melius et humilius deo deseruire. vt docet Grego in homel. de confes. Idem dicit quod sicut boni meliores fiunt ex beneficiis dei etiam per contumelias hominum: ita reprobide beneficiis semper peiores fiunt. Et hoc est signum burioris damnationis. Item Hierony. super Malach. dicit. Qui non sentit deum per bene¬ ficia: sentiet eum per supplicia.
¶ Quarto debt in beneficiis dei maximam charitatem et bonitatem recognoscere que clare patet Primo ex hominum indignitate. vnde Bern. in epistola. O clementis sima inquit circa filios Adam diuine pietatis re cordatio que sua largiri non desinit beneficia non solum vbi nullum inuenit meritum. sed plerunque etiam vbi totum videt contrarium. ergo patet propositum etc. Secundo ex vniuersalitate. quia glo. i. Corum. iiii. dicit. Deus a munere suorum beneficiorum nullum vult esse alienum. nedum hominum. sed nec minimum vermium et creatorum cunctorum. Et hec ex sua bonitate. ergo etc. Tertio ex dei maiestate et infinitate. Unde beneficium dei ex omni parte probatur esse infinitum et ineffabile. tum ex parte dantis qui est deus infinite maiestatis. et per consequens quantumcunque minimum dei reputatur maximum ex dante tali et tanto. Sicut maius est si rex dat propria manu cibum tibi quam rusticus Etsi papa dat: adhuc maius reputatur. tum ex parte amoris quo dat. quia deus ex infinito amore dat quicquid dat. tum ex parte dati. quia seipsum dat deum infinitum. vnde Augu. de verbis domini ser. xliiii. dicit. Deus nil melius. quam se tibi dat o auare quid aliud queris. Aut si aliud petis quid tibi sufficit cui deus non sufficit. Hec Augu. Tum quarto ex parte finis scilicet propter quem vel ad quid dat deus sua beneficia homini. quia ad perpetuam sine fine beatitudinem consequendam pro tua vtilitate non sua. O ergo homo hec recognosce vt diligas deum qui tantum diligit te. Cogitans. quia tibi et talibus indignis. Quis et qua lis maiestatis est qui benefacit. Item quali et quanto amore id tibi facit. Item quantum bonum. quia infinitum tibi dando benefacit. Item quia vt eternaliter sis beatus. propter hoc et ad hoc tibi benefacit etc.