Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Diluuium
1
¶ Notandum quod diluuium est duplex secundum doc. et Guill. de Conchis. Unum dicitur partitulare: de quo Plato et Augustinus dicunt quod plures praecesserunt inundationes aquarum scilicet in aliquibus terris et regionibus particulariter. Aliud dicitur diluui um generale scilicet quo mundus totus est punitus. Et ta le est duplex Unum scilicet aque: quod fuit tempore Noec propter peccata carnalia. Aliud eri scilicet ignis conflagrationis in fine mundi propter peccata auaricie et iniquitatis ac refrigerationem charitatis. iuxta illud Matth. xxiiii. Et quia abundabit iniquitas: re frigescet charitas. Contra huiusmodi ergo erit ignis conflagratio per mundum totum in tanta altitudi ne extensa super omnes montes sicut fuerunt aquae diluuii. scilicet xv. cubitis. Sed hoc de diluuio aque generali aliqua tractabimus
2
¶ Que generatio hominum diluuio seriuit: et que remansit: Respondetur secundum Orosium super li. Nume. Homelia. xviii. quod omnes qui nati fuerant de Cain diluuio perierunt. Omne autem genus humanum ex Seth ducitur inquit. Filii ergo Sethus sunt omnes homines qui in hoc mundo sunt. Hec Oro. sius. Idem patet etiam secundum Lyram in postilla pluri bus locis. quia cum Adam legatur tres filios habussc. Primum Cain. Secundum Ahel: quem virginem sine filiis et vxore adhuc manentem occidit ipse Cain: cuius generatio adeo est deprauata quod sicut dicitur Gen. vi. corrupta est omnis terra. Lyra. quantum ad tarnalia peccata: et repleta iniquitate quantum ad fraudes et rapinas. Omnis quippe caro corruperat viam suam: quonia peccabant non solum peccatis fornicationis et adulterii: sed etiam contra naturam: ideo debuit totaliter deleri. Mortuo autem Abel: vt dicitur Gen. v. Adam cum esset cxxx. annorum cognouit vxorem suam Euam: et genuit filium tertium quem vocauit Seth. Hic secundum Methodium et aliquos doctores tacentur centum annivite ade quibus vixit abel. et sic erat adam in toto ccxxx. annorum quando genuit Seth: secundum istos. Licet hebrei dicant quod ibi nil est omissum. Item nato ipso Seth tandem sextus ab eo descendit Enoch: qui ab Adam septimus extitit: et fuit translatus in paradisum. Antequam autem transferretur genuit Mathusalem qui vixit prae aliis patribus scilicet qod. q. annis. Iste Mathusale genuit Lamech: a quo natus est Noe qui fiit decimus ab Adam: et fecit arcam: habens tres filiot Sem Cham et Iaphet: qui cum vxoribus saluat sunt a diluuio. Et per istos omnes homines qui sunt in mundo propagati sunt post diluuium. Unde et christi generatio per Sem deducitur ad Noe. a quoe per Setu. tandem ad Adam Lu. iii.
3
¶ Sed quid de Mathusalem qui non legitur fuisse in arca diluuii tempore: et tamen secundum. lxx. interpretes habetur quod Mathusalem vixit. xiiii. annis post diluuium: Respondetur secundum Hieron. libro de hebraicis quaestionibus qui dicit quod sicut in plerisque: ita et in hoc computando numeros error accidit de annis mortis et vite duratione veterum patrum. Sed hoc tenendum est quod scilicet Mathusalem mortuus est eodem anno quo inundauit diluuium: parum ante quam inundaret. et hoc fieri iam debebat sed dilatum est diebus septem secundum Lyram deo concedente ad explendum luctum eius mortis per Noe et suos: eo quod iustus erat
4
¶ Item Quantam partem terre disperdidit diluuium: Nico. de Lyra in Postilla Gen. vi. inducit hebreorum dictum. nec reprobat quod videlicet tres palmi mensurando a superficie terre ad intra fuerunt tabefacti(vt lutum) et in aquam conuersi. Et insuper per salsedinem aquarum diluuii quae pro maiori parte ex mari salsissimo inundauerunt: ipsa terra tota peiorata est ad germinandum. Ideo dixit deus Gen. vi. Finis vniuerse carnis venit coram me et ego disperdam eos cum terra etc. Untuer et tradunt doctores: vt dicit Raba. super Gen. terre vigorem et fecunditatem longe esse inferiorem post diluuium quam antea. propter quod deus concessit hominibus carnes edere licere qui ante diluurum fructibus terre tantummodo victitabant. Hec dicit etiam Ly. super Gen. ix
5
Quare deus delere voluit aues praer diluuium et etiam animalia terrestria: sed non pesces vel que morantur in aquis: Respondetur secundum Aug. libro de mirabi. lib. i. c. iiii. quia aues et terrestria viuunt de terra que fuit maledicta a deo pro¬ pter peccatum hominis. Aqua autem non fuit maledicta. aquatilia ergo animalia non sunt pa rticipantia illius maledictionis: vt de his patuit vbi Benedictio. §. ii. et. iii. Alia ratio accipitur ex Lyra et aliis super illo scripto Gen. vi. Omnis quippe caro corruperat viam suam. Nam ex hoc insinuatur quod etiam animalia terrestria et aues inordinate commiscebantur cum illis que non erant sui generis vel specieet sic corruperant viam nature. Pisces autem non conmiscentur sic: sed habent generare euiscerando postus grana in aquis et lactes suas vt in pluribus conmuniter. ergo etc.
6
¶ Qualia animalia tempore diei luuii fuerint in arca Noe praeseruata. Nam si ibi fierint mures diuersi generis et musce et pulices: infesti fuissent hominibus sicut huiusmodi solent. Item animalia quaedam sunt que viuunt etiam in aqua: vt mergus et aquatilia: quae non fuit necesse in arcaseruari. ergo etc.
¶ In oppositum est quod communiter dicitur Omne afal fuit in arca Noe. Sed hoc soluitur: quia est duafributio accommoda
¶ Respondetur ergo secundum Aug. delciui. dei. liro xv. et origi. libr quod Primo non fuerunt in arca Noe quaecumque possunt in aquis viuere: non solum mersa aquis vt pisces: verum etiam supernatantia: vt sunt dr acones: ranem: et aues aquatice: et huiusmodi. quae non erat necesse ibi a diluuii aquis conseruari. Ideo dicit scriptura Gen. vi. Ex omnt reptili terre secundum genus suum ingrediuntur bina et bina masculus et femina vt possint viuere. Ecce dicit: de reptili terre: non aque.
¶ Secundo idem Augustinus ait. quia dicitur: masculus et femina etiam de animalibus aliis. ideo nec illa necesse est ibi fuisse que possunt sine concubitu nasci. Et ita sane ibi non sunt credenda fuisse quae sexu carent. Sunt enim quae dam que de quibusdam rebus per putrefactionem nascuntur: ita vt nati postea concumbant et generent sicut sunt musce: et mures: et storaces. Alia vero in quibus nihil est maris et femine vt apes et his quaedam similia animalia. Alia sunt quae in domibus esse cosue uerunt: sicut culices et musce: pulices: scynifes: mures et huiusmodi. Unde quecumque praedicta que poterant secundum genera et species suas ex putrefactione renasci non fuerunt in arca conseruata
¶ Tertio idem Augustinus inquit. Ea porro que sic subtrahunt vel habent sexum vt non habeant generare fetum: vt muli sunt vel burdones et lycysce etc. ibi non fue runt: sed potius parentes eorum ibi fuisse suffecit sisce equinum et asininum genus. Ex praedictis patet quod relinquitur ibi fuisse omnium animalium genus quod non potuit aliter seruari
7
¶ Sed quid de animalibus que non viuunt in terra tantummodo: nec in aqua tantum. Quomodo talia euaserunt diluuium: Respondet Augustinus de mira bi. li. i. quod deus per virtutem suam vtraque eorum naturam temporauit donec diluuium cessaret: vt aut in humore tantummodo: aut in arida tantum vita eorum esse potuerit: aut etiam in arce tecto foris requies his esse valebat. Het ile.
¶ Quo auntem nouit noe: singu la que animalia deberet assumere in arcam: eo quod non possent viuere in aquis. Dicit idem Augustinus. xv. de ciuitate: quod non fuit hoc sibi cure per singula genera scilicet et species discernere: cum sint valde multa: etiam serpentium et reptilium et aliorum talia genera quae non plene sunt hominibus cognita. Sed dei nutum quaecunque veniebant ad arcam intromittebat. et non ea capta introducebat. Unde dicit scriptura Intrabunt ad tein arcam: non hominis actu: sed dei nutu. Hec omnia ex sententia Augusti. Deus ergo bonus est laudabilis.
8
Item animalia rapacia et que non vescuntur nisi carnibus Quo in arca et tanto tempore diluuii potuerunt seruari ne morerentur fame. Nam secundum Lyram Gen. viii. a tempore ingressionis in arcama vsquequo terra est siccata perfecte et apta facta ad hominum egressum et animalium: reuolutus est annus invegre: ita quod egressus est Noec et quae fuerunt ibi: anno reuoluto eodem die quo ingressi fuerant: vt latius probat Lyra ibidem. Sed ad huiusmoi quaesita Respon detur colligendo secundum Aug. xv. de ciui. dei. et Lyram aliosque: plura puncta
¶ Primum quod inarca non fuit coitus hominum: neque bestiarum: seu auium: sicut etiam dicit Rabbi Salomodo et alii hebrei. quia sentiebant se habere vniuersalem tribulationem mundi et vrgebantur timore et tristiscia continua ex aere nebuloso et aquarum inundantia et motu continuo arce: et huiusmodi. Ideoque non potest veraciter dici quod ibi prolificauerint et sic potuerint aliqua esse in cibum aliis. Et maxime quia satis apparet ex litte textu in Gen. quod coitus intra arcam fuit interdictus a deo
¶ Secundum punctum: quod intra arcam non inuasit nec momordit aut comedit vnum animal aliud: eisdem rationibus praedictis. Sicut et Ione. iilegitur in tribulatione Niniue Homines et iumenta non gustent quicum scilicet delectabile sibi: et non pascantur etc.
¶ Tertium punctum quod tempore necessitatis bene viuunt homines et animalia de tibis quos alias non comederent. Et sic dicit Augustinus supra quod in arca preter carnes aliqua alimenta esse poterant quae omnibus conuenirent. et sic ibi multa antmalia quibus caro est cibus vescerentur frugibus pomisque vel ficu et castaneis. Hec ille.
9
¶ Quo post diluuium deuenire potuerunt animalia ex arca progredientia ad insulas maris intransmeabilis: puta lupi et leones et huiusmodi quae ibi reperiuntur: cum tamen omnia extra arcam in diluuio manentia perierint: Respondetur secundum eundem August. libro xvi. de ciui. et li. ii de mirabi. quod alique bestie ad proximas insulas natare potuerunt. Ad insulas autem longinquas que sunt immeabiles potueerunt transferri iussu dei per angelos. vel per homis nes capti et ducti illuc secum causa venandi: et aliis causis. vel ex terra orte sunt ibi dei nutu secundum priemam originem qua deus dixit Producat terra animam viuentem. Hec Augustinus.
10
¶ An omnes adulti in diluuio mor¬ cui sint perpetuo damnati: Dicendum secundum Lyram suer i. Pe. iii. quod non. quia multi videntes diluuium increscere secundum quod praedixerat Noe: crediderunt: et penituerumt de peccatis suis. Quod autem christus dicit Luc. xvii. Edebant et bibe. et venit diluuium et perdidit omnes. hoc non obstat. quia intelligitur de illis quos subito diluuium rapuit: vt qui erant praesertim in vallibus: et impenitentes. sed non sic in montuosis etc