Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Digestio
1
¶ Digestio. Queritur quid sit digestio diffinitiue: Respondetur secundum Guill. in. ii di. xx. quod iuxte Arist. iiii. Metheor. diffinitur sic. Digestio est perfectio a naturali et proprio calido ex oppositis passi¬ nis
¶ In qua diffnitionetangit Primno gemut cum dicitur: perfectio. Unde secundum eundem liro de generatione. Ea qua nutrium scilicet alimenta prius sunt in potentia remota vt formam capiant nutribilis. Secundo sunt in potentia propinqua. et tunc apud medicos vocatur ros. Et tertio in nutribile conuertitur ipsum alimentum seu in substantiam aliti corporis perfecte
¶ Secundo in diffinitione dicitur quod digestio est a naturali et proprio calido. Et hoc vocatur calidum radicale agens in humidum radicale. Huiusmodi autem calor proprius non alienus habet bene efficere digestionem. Si vero fiat digestio aliqua ab extrinseco calore accidentali: aeris vel ignis: non est proprie digestio: nisi amplietur nomen digestionis etiam ad accidentalem digestionem
¶ Tertio additur: ex oppositis passiuis. Et hoc passiuum in digestione proprie dicitur alimentum seu humidum quod opponitur calido contrarie. et in ipsum agit continue calor decoquendo. sicut in lampade agit ignis in oleum et etiam in lychinum. Lampas ergo extinguitur: aut consumpto oleo tanquam nutrinnto omnino deficiente: aut consumpto lychino ab igne tanquam humido radicali consumpto a calore radicali. Aut tertio econuerso suffocato ca lore radicali ab humido nimio nutrimentali. Ita his tribus consimilibus modis moritur homo vel animal etc. Ad idem etiam habetur vbi Nutrimentum. §. ii.
2
¶ Sed vbi celebrantur digestiones et quotiens in corpore animalis: Respondetur secundum Guill. supra Rich. et Physicos: quod prima digestio fit in oremodo praeparatorio scilicet per masticationem quae etiam imperfecte aliquam habet vim digestiuam: quia immutat alimentum et praeparat ad melius digerendum in stomacho. Hinc est quod triticum et queque grana aromatica ad multas valent medicinas ad quas non tam valent non masticata. In ore etiam sicut in digestione separatur purum ab impuro: vt digestibiles scilicet carnes: ab indigestibilibus scilicet ossibus que reiiciuntur ex ore et non transglutiuntur. et sic de huiusmodi. Secunda digestio fit in stomacho. vbi separatur purum ab impuro iterum puta grossum a subtili. et impurum vel grossum egeritur. videlicet stercus. purum autem mittitur ad epar per mesaraicas venas. Et ibi etiam Tertia digestio colebratur scilicet in epate: vbi iterum separatio fit impuri a puro subtilius quam in stomacho. ibique impurum vertitur in vrinas. sed purum vadit ad venas et ac cor: vbi Quarta digestio fit: iterum separans minus purum a magis puro. Minus purum vertitur in sudores et alia plura humorum. sed magis purum vertitur in rorem ac cambium quod est album inter poros adherens carni. Et hoc conuertitur per naturam in partes corporis animalis vel hominis quo ad conseruandum indiui duum. Superfluum autem vadit ad locum generatiue propter conseruationem speciei. ergo deus laudabilis.
3
¶ Sed difficultas est quo per digestionem nutrimenti fiat huiusmodi conuersio. Aui enim nutrimentum conuertitur in vacuum: aut in plenim Non ad vacuum. quia non est dare vacuum: ex. iiii physicorum. Nec ad plenum. quia tunc duo corpora essent simul. Respondet Scotorlis. in. ii. di. xxx. q. ii quod nec transit ad plenum: nec ad vacuum simpliciter: sed ad corpus porosum. Patet ex dictis. Quod autem transeat ad veritatem humane nature: probatur secundum Guill. e. di. xxx. ex hoc. quia quod resurget in homine est de veritate humane nature. sed quia pili in homine resurgent Matth. x. Capillus de capite vro non peribit. Pili autem fiunt et crescunt ex cibis. ergo etc.
¶ Si queratur In quo ergo resurget caro que secundum veritatem nature sic esset in duobus: quando posito casu Petrus comederetur ab vrso quem vrsum postea Paulus comederet: tunc quod fuit in petro iam erit in paulo: Dicendum secundum viam Scoti in. iiii. quod nunquam fuit nec erit vsque in finem mundi equaliter in duobus suppositis aliquid de veritate humane nature. Et ideo resurget praeciseo in vno in quo magis fuit de veritate: vel quia purius vel quia magis de intentione humane nature.
4
¶ Utrum fuisset digestio in homine permanente in statu innocetie: Respondetur secundum e. Guill. e. di. xx. quod sic. Probatur. quia in illo statu habuisset homo vasa id est membra digestionis scilicet stoma chum: epar etc. ac etiam loca egestionis. Et hec non fuissent frustra. ergo etc. Item Gen. ii dixit dominus Ade. De omni ligno quod est in paradiso comede. Et hoc ideo vt nutriretur cibo. Nutritio autem est pars digestionis secundum Auicem. in primo cano. Item Confirmatur. quia teste christo Matth. xv. Omnem quod intrat in os in secessum emittitur. quod intelligendum est de superfluitatibus impuris que separantur a puro quod conuenit corpori et conuertitur in illud: vt patuit. Sed quia homo in illo statu comedisset indigens nutrimo to propter humidum radicale. ergo consequenter secessum habuisset.
5
¶ Sed difficultas est Quia in omnidigestione fit separatio impuri a puro: ex. iiii. Metheo. et Auicena supra. Et impurum proiicitur per egestionem que fetorem generat. Hoc autem non conuenisset paradiso pro statu innocentie: cum esset quid penale fetorem sustinere. ergo etc. Dicendum secundum e. Guill. et alios: quod licet ibi fuisset egestio et fimulnea ac vrina paucior quam modo: eo quod hec competunt humane nature: tamen fuissent sine fetore et sine turpitudine. sicut modo non est turpe saliuam honeste eiicere ex ore: vel acerem inspiratum expirare. ergo non currit obiectio. Item deus dedit aliquibus animalibus quod fimus eorum odore fragrat: vt patet de pesma serpentum. et de eructa tione panthere post somnum: secundum physiolis. et de vrina lyncis que inglaciatur in lapidem praeciosum: secundum Plinium: vt dictum est vbi Bestia. §.d lynce. Non mirum ergo videtur quod a fortiori deus homini tunc dedisset aliquid odoris boni vel vtilitatis in egestione.
7
¶ Item An corpus hominis in statum innocentie efficeretur impurius ex digestionis in puro secum admixto: Idem Guill. dicit quod non: loquen do simpliciter. quia non capiebat nisi propter fortifica tionem nature: vt puro alimenti recepto: impurum emitteretur. Unde tunc natura conuertisset cibum in corpus quo ad conseruationem indiuidui per nutrimentum. et etiam conuertisset aliquid in superfsuum indiuidui tamten necessarium ad gignitionem. Et sic patet laudabilis dei bonitas quae prouidit ne deficiat ani¬