Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Elementum
1
p. emetum Nota quod Guillermus de Conchis dicit Elementum inquit est. quod in constitutione corporis inuenitur primum. quia constituit: non constituitur. et in resolutione est postremum. quia non diuiditur. Et hec clarent etiam ex Auicenna de med. li. i. dicit. Elemen ta sunt corpora prima omnium corporum principia que in corpora diuersa formarum diuidi minime possunt: ex quorum commixtione diuerse species generantur Et Aristotele. li. iii. de celo et mundo dicit Omne inquit corpus aut est elementum: aut ex elemento compositum. Elementum autem est ad quod cetera corpora resoluuntur vltimo et est in eis potentia vel actu: sed praeum non resoluitur nec cadit sub corruptione. vnde Elementum est corpus simplex: non compositum Hec ibi. Nam elementum non est compositum ex eleamentis. Huiusmodi autem corpora simplicia hoc est elementa secundum omnes tam philosophos quam theologos sunt quat tuor. videlicet Ignis: Terra: Aer: et Aqua. Ex his conponuntur primo et resoluuntur in hec vltimo omnia mixta corpora. Et secundum Isid. in principio ista elementa fecit deus formando ex materia confusa primo creata. Et postea ex istis elementis facta sunt queque mixta corpora. De hoc vbi Corpus. §. viii. et ix.
2
¶ Sed queritur Cur deus illam confusionem quattuor elementorum primo fecerit: quanm tamen non diu permansuram coguit: Respondetur secundum Guiler. de Conch. quod ex quo omne opus aut est creatoris solius: vt anime ex nihilo creatio: et prime materie creatio: mortuorum resuscitatio: et miraculorum operatio. Aut est opus nature quae est quaedam vis insita rebus similia ex similibus procreams scilicet quod homines ex hominibus nascantur: asini de asinis. et sic de aliis. Aut tertio est opus artificis: vt domus: vestis: et huiusmodi. Sed quia natura aliquid operando non potest ad opus creatoris ascendere: nec artifex ad opus nature. Uoluit ergo deus creitor olu aliquo modo ad illorum operationem condescendere. vt sicut natura cum aliquid operatur: primo quoddam commixtum onatur. deinde paulatim format et di¬ uidit: vt patet in Embryone. Ita deus licet aliter posset facere: tamen voluntarie sic fecit: primo confusam vel commixtam materiam creando: postea formando etc. Alia ratio. Nam primo mixtum deus creauit vel confusuvt significaret quanta confusio rerum esse posset nisifua dilectio diuina res ordinaret vel distingue. ret etc. Ecce dei bonitas.
3
¶ Quid de qualitatibus elementorum et synzugia eorum id est coniugatione. De hoc Nota Primo quod Synzugia quantum ad vocem est coniugatio in latino: vt dicitur libro Catholicon. a synde quod est con: et zugum id est iugum. vnde proportionalis coniunctio elementorum vel numerorum grece dicitur synzugia: quasi eidem iugo subiacens vel coiucta. Est ergo in proposito Syrdugia eorum que in qualitatibus differunt per medium comiunctio. Exepli gratia. Elementum infimum scilicet terra. et supremum scilicet ignis: duobus mediis scilicet aqua et aere proportionabiliter coniunguntur. Sed duo media ad hec extrema: puta aqua igni. et aer terre vno medio coniunguntur. Proxime autem vicina sibi mutuo naturali ratione: vt dicit Isi. libro etymols. sic coniuncta sunt vt ignis in aere sibi proximo desinat scilicet ardere. Aer aut in aqua densetur cum vapor spissatur. et aqua in terra crassescat. rursusque terra diluatur in aquam. et aqua in aereni( vt dicitur. i. Metheo. ) rarescat scilicet euaporando. Aer autem extenuetur in ignem. Propterea lir. de imagine mundi Beda dicit: quod singula elementa propriis qualitatibus quasi quibusdam brachiis se inuicenm tenent coniunctim: et discordie sue naturam qua differunt concordi federe vicissim commiscent: ita quod ter ra quae est frigida et sicca: frigide aque conectitur. Aqua quoque frigida et humida aeri huido astringitur: et sic tamnque media participat in vna qualitate scilicet in frigidita te cum terra: et in alia scilicet in humiditate cum aere. Rursus aer humidus et calidus: calido igni associe tur. Denique ignis calidus et siccus ad terram in siccitate concordat. Ex his terra vtpote grauissima infimum locum: et ignis vtpote leuissimus supremum locum obtinet. Similiter alia duo media quorum aqua grauior: terre proximat. Aer autem leuior: igni etc. Item secundum quosdam elementa habent synzugire id est couenire etiam in pondere: ita quod quanto terra ponderosior est quam aqua: tantum aqua aere: et aer igne. et econtra proportionaliter.
3
¶ Sed quo Elementa possint comsungi in mixtionem alicuius corporis animalis vel alte rius rei. Cum enim elementa habeant diuersas sphe ras Quero ergo An de sphera ignis descendat ad corpus aliquod commiscendum in terra: vel non: Si non ergo non erit in commixtione. Si autem descendit de sua sphera ignis: hoc non potest esse per naturam: eo quod est leuis: et ideo naturaliter tendit sursum: et descendere sibi est contra naturam. ergo etc. Item cum ignis deberet descendere per medium interstitium aeris quod est frigidissimum: necessario haberet extingui anquam perueniret ad mixtionem. ergo etc.
¶ Respondetur secundum Bonauen. in. ii di. xv q. ii ar i. quod non est sic intelligendum quando deus in primordio fecit corpora animalium: vel etiam modo dum fit mixtio elementorum componendo corpus aliquod: quod tunc ex diuersis spheris faciat concurrere elementa in mixtum corpus vel ignem qui sursum est: vel aerem descendere. Sed sic intelligendum est quod ad mixtionem concurrit ignis vel aer qui est in terra. Nam elementa sunt mutuo permixta secundum partem qua se contingunt. vel ignis qui generatur per actionem alicuius agentis venit ad constitutionem corporis animalis: non quod formaliter maneat in mixto secundum substantiam propriam vel qualitates proprias: sed solum in virtute. vt dictum est vbi Corpus humanum. §. viii. et ix. Huiusmodi autem elementorum concursus in mixto corpore fit per naturam: non per violetiam. Quia enim natura semper desiderat id quod melius est: secundum philosophum. ideo materia que est sub forma elementari puta materia ignis: aeris: aque: vel terre appetit esse sub forma mixti. Et quae est sub forma mixti appetit esse sub forma complexionis scilicet corporis viui. Ideo cum ex diuersis elementis fit mixtimo in vnum: appetitus nature completur et violentia non infertur. Hec Bonauentura.
5
¶ De Elemento aeris in speciali queritur Quales habet aer proprietates: Respondetur secundum Damascenum li. ii. c. viii. vbi dicit sic. Aer est elementum tenuissimum: calidum: et humidum: respirationis et vocis causa scilicet materialis: incoloratum. quia ex natura sua colorem non habet: lucidum transparibile. luminis enim est susceptiuum et tribus sensibus nostris ministrans. per id enim audimus videmus: olfacimus. susceptiuum caumati id est incendii et caloris et frigoris: siccitatis et humiditatis. Nam aer secundum propriam naturam est calidus. infrigidatur autem vicir nitate terre et aque. ita vt inferiores partes eius sint frigide. superiores autem calide. Hec Dam. Item ex libro de nat. re. Aer rarus est prae aliis scilicet elementis et leuis: mobilis: auibus paruius: nubibus obscuratur et pluuiam significat: sole illustratur: hyeme condensatur: estate serenatur: nube tenebratur et densatur: vento agitatur: inter ceteras qualitates elementares maxime passiuus est: motu frigescit: cum tamenterra et aqua non frigescant motu sed calescant. vnde aque veloci cursu fluentes non tam facile inglaciantur sicut stantes. hominis autem flatu contingit aerem et infrigescere et incalescere. Hec libro de nat. re. paucis additis aliunde Ex quibus patet ad quaesitum.
6
¶ Sed vnde est quod in aere fit sepius corruptio prae aliis elementis ad infirmitates generandas in animalibus Respondetur secundum Philosophos colligendo ex libro de nat. re. et aliunde
¶ Una ratio est ex parte ipsius aeris. quia est pre aliis passiuus et quodammodo crassus: terra et aqua et igne permixtus. Et quia est ex contrariis elementis simul. permixtis. Idcirco etiam fiunt in eo venti: niues: gram dines: imbres fulmen flamma: coruscationes et huiusmodi. quia ex contrarietate elementorum vehementiam patitur. Unde et eius corruptione pestilentie et infirmitates generantur.
¶ Alia ratio est ex accidentalibus circumstantiis ex quibus aer facillime corrumpitur: maxime quando non mouetur. Sicut videmus et in aqua quiete stante quod faci lius corrumpitur quam si sit fluens Similiter facillime corrumpitur aer ex circumstantia loci. quia circa paludinosa loca et humidas condensatur et facillime corrumpitur ex fumositate paludum. Sed circa montes aer sub tilis est nimium ac penetrabilis. Mediocribus autem locis id est nec nimis altis nec nimis demissis aer est optimus
¶ Tertia ratio est ex vicinitate alicuius corrupti aeris et infectionis: ex qua fiunt morbi et pestes in hominibus vel animalibus. Nam sicut qui valde sepe leproso se iungit. inficitur ex contagioso anhelitu et aeris inspiratione vel infecti contagione. sic et in pestilentiis vnus inficitur ex altero approximato. Quandoque etiam ventus perflans et adueniens ex aere regionis infette adducit pestem etc. Uude quia in partibus calidioribus pruta meridionali et occidentali. aer facilius corrum ptibilis est. Idcirco Hali et quidam phlosophi. dicunt quod beata est ciuitas quae sita est sic quod ab occidente et eat meridie habet montes eminetes. hoc ioeo. quia pro obstaculo sunt afflatui venti ex partibus illis magis infectibilibus etc.
7
¶ Quid de magnitudine aeris. de hoc Nota secundum Aristo. li. iii. de Celo et mundo. Aer plus est in magnitudine id est expassione quam aqua Elementum ergo aque minus est elemento aeris Quanto enim elementum quodlibet est rarius et subtilius: tanto pluris est magnitudinis et locum occupat maiorem Et quanto spissius tanlo minorem Unde idem philosophus dicit. quod ex vno pugil lo aque fiunt decem aeris. ergo etc. Unde dei sapientia laudabilis que sic ordinauit.
8
¶ Quomodo partes seu regiones aeris habent distingui. Nota secundum Aug. super Genesim et philosophos communiter: tres sunt regiones ac ris vel partes distincte. scilicet suprema: media et infima. In suprema parte que inquit propter puram tranquillitatem igni est vicina et celo. propter quod illa pars est calidissima et siccissima. Tam tenuis aer dicitur esse vt neque nubibus obumbretur. nec aues sustineat nec animalia alat. etiamsi homines vel alia illuc ascendere possent. Infima autem paraeris vel regio que terris et aquis vicina est: de sa est et caliginosa. et nature humide pinguioris qualitatis. Media autem pars acris: summis et imis comparata quantum ad siccitatem et tenui tatem est temperatior. et vtraque parte frigidior.
9
¶ Quid de loco naturali Aeris. Nota quod Augustinus super Gen. li. ii dicit. Elementa inquit quattuor non tantum locis: sed et qualitatibus distingui probantur: vt pro qualitatibus propriis etiam loca propria sortirentur: Aqua scilicet super terram. aer supra aquam. et ignis supra aerem. Unde et Auicenna ac philosophi conmuniter dicunt quod naturalis locus aeris est supra aquam et sub igne
¶ Quomodo autem hec probantur. idem Augustinus supra dat experimenta dit quod aquam esse superiorem terra: ex hoc constat. quia etiamsi aqua stet sub terra quandoque vt in antris vel profundis cauernis: non tamen ea parte terre quam habet supra se: sed illa quam habet infra se continetur. Nam si ex parte superiori aliquid terre modicum delapsum sue rit: in fundo aque vt proprio loco quiescit.
¶ Si obiicitur per illud Psal. Qui firmauit terram super aquas. Dicit idem Augustinus quod hoc intelligi debet de terrarum partibus quibusdam sublimibus. videlicet ripis et continentibus insularum quae videntur superiora aquis que subtus continentur respectu visionis nostre. Unde huiusmodi scripture: sicut etiam paesm. xxiii. dicitur. Quoniam ipse super maria fundauit eam scilicet terram: vel eum scilicet orbemterre: et super flumina praeparauit eum. et similes: intelligende sunt: vt etiam Lyra dicit ibidem: non de terra secundum se totam: sed solum secundum aliquas partes terre scilicet ripas maris que supereminent aque. Et per talem modum loquendi inquit dicimus quod Normania est super oceanum mare. et terra Ianuensis super mediterraneum id est iuxta. Et sic etiam de flumibus
¶ Item quod Aer sit supra aquam naturaliter: probat idem Aug. supra per hoc. quia videmus quod vas ab ore suo impssum aquis non potest repleri aquis: hoc ideo est. quia vas plenum est aere: licet videatur vacuum. vnde plenitudine sua aer non admittit aquam in tale vas Si autem vas desuper habeat foramen: per illud aer exit: et tunc admittit aquam. Similiter cum vas ita collocatur vt non habeat os deorsum: sed in latus inclinatum: tunc bene aqua intrat inferius: aere existente superius qui dat locum aque per totum vas. exit enim tunc aer. Plura ibidem ponit Augustinus que causa brevitatis transeo. sit ad idem patent plura etiam in. §. sequenti.
10
¶ Utrum Aer sit corpus verum cuiussibet vacui repletiuum: Respondetur hreviter secundum hilosophos et cheol. quod sit
¶ Et patet Primo. quia acreum corpus videmus quod quando vehementer concitatur vento et in se torserit se ipse arbusta siluasque con uellit et edificia: mare quoque concitat. et huiusmodi corporaliter efficit. ergo etc. Nam secundum philosophos hoc fit ideo: quia motus aeris per ventum fortem agitatus tam vehemens est quod aer contorsus vel compressus non potest scindi vel diuidi per corpora huiusmodi arbustorum et similium tamsubito. Sed motus impulsionis praeuenit motum scissionis. ideo sequitur quod aer sit verum corpus
¶ Secundo quia in ventosa: vt dicitur libro de nat. re. et expersentia patet. in qua videlicet ventosa est stupa: accenditur ignis et rarefacit aerem circumstantem in ventre ventose et ducit in raritatem naturalem essentie sue scilicet ignee. quo extincto quando iungitur ventosa corpori: tunc aer redit ad essentiam depressiorem de sui natura. et sic occupat in ventosa minorem locum quam prilus. Sed ne locus ille quem occupabat prius sit omnino vacuus: propter hoc exit de corpore sanguis per vim ad replendam illam vacuitatem.
¶ Item e. libro de nat. re. habetur quod attractio aeris fit in vrceo repleto aqua vel alio liquore cuius fundus habet mfulta foramina. et nil inde exire potest quamdiu superius orificium est obturatum. nec aer vel aliud intrat: et hoc ne vacuus ma neat locus. Si autem aperitur supeius orificium: exibit. quia superius ingreditur aer ad replendum etc. et huiusmodi vocatur clepsedra.
¶ Tertio preterea e. lib. habetur quod vulnus infectum spiritibus interficien¬. tis aerem infectum trahit transeunte interfectore: quo intercepto: sanguis ebulliens extra manat ad praesentiam interfectoris: et desinit in absentia illius. quod in viuente non fieret. Natura enim corporis adhuc viuentis bonum sanguinem vt sibi amicum traheret: et aerem infectum vt sibi inimicum excluderet Et hic attractus fit accidentaliter scilicet ex similitudine Sicut ex membro adusto si statim teneatur ad ignem ipse ignis extrahit ardorem vt sibi simulem etc. Hec sufficiat. Unde secundum Leonar. de Utino: huiusmodi ex signo iudicare homicidam reputatur violentum signum.
11
¶ Qualis Aer dicitur temperatus vel intemporatus: et per consequens melior vel peior Nota secundum Constantinum in Panthegni parte. v. Et Auicen i libro primo colligendo Aer temporatus est qui scilicet nec nimis calidus: nec humidus: nec siccus nec frigidus est: sicut aer vernus. Aer autem intemparatus dicitur contrario modo se habens: vel in qualitatibus praedictis scilicet caliditate: siccitate etc. vel in tota substantia: vt aer pestilentialis. Aer quippe bone substantie est (inquit Auicenna supra cui nec admiscetur ex vaporibus nec ex fumis res extranea: et qui celo discoopertus est clarus non inter parietes et tecta constrictus. Uerumtamen cum in aere putrefaetio vel corruptio acciderit communiter: tunc aet discoopertus magis eam recipit quam constrictus et occultatus. alias autem discoopertus melior existit. Hec ibi.
12
¶ Sed quibus modis Aer exit suas qualitates bonas: et per consequens fit nociuus: Respondetur secundu raedictos Constan. et Auicen supra quod quinque modis.
¶ Primo ex diuersitate temporum anni. quia in hyeme aer est nimis frigidus. in estate est nimis calidus etc. Et quia complexiones corporis sequun tur complexionem aeris. Nam aere claro existente: humores corporis clari sunt. In turbido autem aere humores et spiritus turbantur: ingrossantur: et inde homines tristantur. Ideoque aer secundum diuersitatem temporum: anni: et dierum facit ad aggrauationem infirmiSecundo fit aer nociuus pro tatum. De hoc vbi pter ortum et occasum stellarum: vt patet de plane. tarum aspectibus vbi Celum.
¶ Tertio propter ventos flatu suo adducentes infectiones aeris: vt tactum est §. vi. et etiam in sequentibus
¶ Quarto propter fumos id est euaporationes. quia quandoque vapores et fumi fetentes lacuum: stagnorum: et profunditatum aquam corruptesta continentium. et locorum vbi olera sunt et arbores viscose et fructus odoris putridi et erucarum consumentium talia: aeri commiscentur. Et sic aer cito putrescit: et per consequens ex talibus sepe egrotant homines. nisi perflarent venti boni ex montibus qui tales infectiones remouerent et aerem talem mundificarent.
¶ Nam septentrionalis regionis aer frigidus est et siccus. vnde sbi habitantium capita et corpora fortiora sunt vt in pluribus et vita longa: mores autem asperi. patet inibi versus Schytas.
¶ Item aer meridionalis est calidus et humidus et multae putredinis. propterea homines sicci sunt ibi: et color niger eorum ex adustione caloris capite et corpore debiles. propter quod ex paruo potu etiam inebriantur: et parum viuunt. vt patet in Saracenis ad partes illas manentibus
¶ Item aer orientalis regionis clarior est: parum siccus: inter ca lidum et frigidum temporatus. sicut est veris complexio. Ibi habitantium corpora sana sunt et fortia: morbi pauci: herbe multe virtuositatis: arbores magne multum generantur: vt cedri et huiusmodi. et vita hominum longa¶ Denique aer occidentalis regionis habet intemporatum calidum et hummidum grossum et clarum. Unde homines ibi quast omnibus temporibus anni infirmitates patiuntur et plurimas: et etiam pestes. Regiones autem alie culibet istarum vicinantes temporate sunt vel intemperate secundum eas quibus affines sunt et propinquiores. Hec omnia breuiando ex Constan. et
¶ Denique vt premiss Aer mutatur. Auicen. prpter loca vel situm. Nam altitudo locorum habet aerem clarum et mundiorem. Sed vallium loca habent aerem caliginosiorem et nubilosum. Item Secundo loca montibus vicina vel etiam ma ri mutant aerem. quia illa sunt opposita ventis qui facerent aerem frigidum vel calidum si libere perflarent. Ista autem ex fumo maris qui commiscetur vicino aeri alterant aerem. Tertio loca petrosa mutant aerem. quia terra si petrosa fuerit in regione: erit ibi frigidus et siccus aer vt plurimum. Si autem terra argillosa: regio humida et frigida est. si terra solida est et aspera: regio erit calida et sica Hec praedicti.
13
¶ Qualibus signis cognoscitur alibei aer esse salubris hominibus Respondetur secundum Palladium libr ist de agricultura. c. iii. Et frem Ioanne Et ford. lib. origi. quod hec cognoscitur Primo ex loci ab titudine. Nam et secundum philosophum ad bonitatem loci facit altitudo a vallibus infimis. Secundo ex aeris claritate si videlicet est purus ab euaporationibus stagnorum et fumils vt patuit. §. xii. Tertio ex habitatorum hominum qualitate vel sanitate. Nam si in tali aere habitantes habent colorem sanum. capitis firmam sinceritatem Oculorum lumen in offensum et purum auditum. liquidam vocem: bonitas aeris dinoscitur. Sed his contraria noxium aerem testantur.
14
¶ Quid de aere pestientioso Nota de hoc secundum Isid. li.q. Et Iane. liro Cathols. pestilentia dicitur quasi pastilentia. eo quod velut incendium de pascens in toto corpore descendit et in visceribus pene trando innititur Eadem dicitur et contagium a contingendo. quia quemcumque contigerit inficit. et du vnum apprehendit celeriter ad plura transit. Ipsa etiam inguinaria dicitur: ab inguinum percussione. Dicitur et lues a labe et luctuquae tam acuta est vt non habeat spacium temporis quo aut vrita speretur aut mors. sed repentinus languor simul cum morte venit. Item secundum Constantinum in pantegni hic morbus vocatur etiam epidimiacus vel epidimia. quia mul tiplex est et subitus vno eodemque tempore multis ingruens hominibus Unde et Greg. super psalmus i. dicit. Pestilentia est morbus late peruagatus pene omnes inuoluens Unde aer in putredinem mutatus vocatur pestilentialis.
¶ Una secundum Constanti. supra. Ex situ regionis propter fumum lacuum adiacentium cryptarum fossarum cadauerum mortuorum multorum vel fructuum et similium putrescentium quae miscentur aeri
¶ Alia caus secundum e. ex qualtate temporis est. videlicet cum tempora naturam sua exierit. vt si temporahyemis fuerint calida et sicca ac sine pluuia Estaautm pluuiosa ver frigidum et siccum. Autumnus calidus ct humidus. tunc pestiletia sequetur vel accidet
¶ Tertia causa secundum eudem est. ex alimentis corruptis. Nam pestis aliquando morbidat animalia ex corruptione humorum siue spirituum. Aliquando etiam cadit in terre seminaria et in fructus arborum propter quod perdunt colores. Et talia infecta siue carnes animalium siue fructus comedentes homines in pessimas incidunt infirmitates et pestes. similiter qui potant aquas corruptas etc.
¶ Quarta casecundum theol. est ex dei iudicio peccata hominum punientis Unde Beda libro de imagi. modi. quod pestilentia nascitur vel siccitatis vel caloris vel pluuiarum intemporantia aere corrupto pro demeritis hominum. Isi. etiam vbi supra dicit quod pestilentia. et si plerumque per aereas potestates fiat tantum sine arbitrio omnipotentis dei omnino non fit. Item Hiero. super Ezech. dicit pestilentia inquit sepe famen et penuria: sequitur. Quicquid autem mali patimur peccata nostra deime renitur. vt idem dicit ergo etc.
¶ Qualia autem sint peccata pro quibus deus flagellat homines peste: ex scriptura traduntur plura. Primo praeceptorum diuinorum inobedientia. Deut. xxviii. Si non audieris vocem omini adiunget tibi pestilentiam etc. Secundo sanguinis innocentis effusio. Unde in Egypto percussit dominus omnfprimogenitum: eo quod occiderant infantes iudeorum. Tertio superbia. Patet in Dauid faciente numerare populum ex superbia. ii Reg. xxiiii. Quarto auaricia fraudis vsure et simodie. patet Eze. vii. Ira mea super omnem populum: gladius foris: fames et pestis intrinecus. Et ca. xxxviii. ad idem. Quinto luxuria. patet de sodomitis fetido mari pestilentico summers. Sexto gula et ebrietas. patet Nune. xi. Adhuc esce eo rum erant in ore ipsorum et percussit dominus populum plaga id est peste secundum glo. ibide. Septimo rebellio scienter cont de um et obduratio ac murmuratio. Numne. xiiii. In solitudine iacebunt cadauera vtra scilicet quia populs israel rebellauit deo in solitudine Et illa pestis durauit in eisdem. ll. annis. et absorbuit ex eis quilibet anno.