Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Lapis
1
¶ Ipis. i. scilicet de communibus lapidibus. Nota secundum Isid. liro xvi. Lapis dicitur quasi ledens pedem. et secundum Plin. li. beter. xxxvi. In lapidibus traduntur mirabilua plura Pprimo quod lapis quidam est talis vt dicit in Troade inuentus qui scinditur pro sarcophago: et corpora defunctorum in eo condita intra diem quadragesimum absumi constat exceptis den tibus. Secundo quidam sunt lapides: vt Mucianus autor dicit specula vestes calciamenta mortuis illata: fieri lapidea faciunt
¶ Plura tranleo etc. Item Arena ab ariditate dicta: lapidetir generis est. Et secundum Palladium libro de Agricultura etc. Omnium arene generum precipue melior est rufaconsequenter cana. tertio nigra. Spiritualiter pro edificio celesti melior est arena corporis nostri rufa charitate. minus cana in senio solo. minime nigra peccato nisi lota poenitentia.
2
¶ Quid de alabastro scilicet lapidem: Nota secundum Isid. lib. xvi. quod Alabastrites est lapis candidus interstinctus variis coloribus et vnguenta optime incorrupta conseruat vas ex alabastro. Sicut etiam legitur in euange. quod sancta Magdalena attulit alabastrum vnguenti chro. Item Diascorid. dicit quod lapis alabastrites virtute laxatiuus est: et emollit duricies. et secundum Plin. exustis emplastris conuenit. stem alabastrum contritum in puluerem et super membra in quibus sunt ossa confracta appositum miro modo va¬
3
¶ Quid preterea de Magnete: marmore: et memphite scilicet sapidibus Nota secndum Isid. li. xvi. magnes colore est ferrugineus: vnde et vulgus ipsum ferrum viuum appellat. Omnis autm magnes tanto melior est quanto magi ceruleus id est instar cere viridis cum nigro sicut mare. Item secundum Aug. xxi. de ciui. dei. et etiam Arist. libro de lapi. magnes miram habet virtutem: quia ferrum rapit: attrahit atque suspendit per aera: et vno quidem angulo ferrum ipsum trahit: ex opposito autem angulofugat ipsum. Angulus quidem eius cui virtus est attra hedi ferrum est ad septentrionem: angulus autem oppositus. ad meridiem. Itaque proprietas magnetis est quod si approximes ei ferrum ad angulum eius qui septentri onem respicit ad septentrionem se conuertit. Si vero ad angulum oppositum ferrum admoueris: ad meridiem se mouebit. Quod si huic ferro ferrum aliud approximaueris: ipsum de magnete ad se trahit. hoc et lapis adamas facit: naturamque condemnat magnetis Nam quando iuxta eum adamas bonitur: ferrum non rapit. et si iam rapuerat vbi ei appropinquauerit: mox remittit. Mira ergo virtus est magnetis in attrahendo metalla. vt patet § v. praesertim in hoc quod stipulam non mouet: et tamen ferrum durum et pondero sum trahit et rapit. Item fertur certa de Mahumenti sepulcro experientia: ragnetis virtuti contrariari allium. Denique secundum Constantinum lib. graduum. Magnes in ripamaris indie abundat. Unde Galienus libro de lapidibus dicit. quod scilicet naute nauem clauos ferreos habentem illuc non audent ducere: nec vllum ferri alicuius artificium habere: ne scilicet attrahantur a magnete
¶ Item magnes habet etiam virtutes medicatiuas mirabiles secundum praedictos. Nam potui datus roptimum est ei qui de ferro toxicato est vulneratus. valet etiam ad sagittam vel gladiumus extrahendum de vulnere. Et secundum Platearium ac Diascorid. Tritus: si puluis eius detur in succo feniculi: valet contra hydropisim: attrahit phlegma et melancholiam et educit. Item superaspersus puluis eius: combusta sanat Item Marmora commendantur variis coloribus secundum Isidorum: et apta edificins et sepulcro.
¶ Item Memphites secundum eundem Isidorum a locoegypti vocatus est hic: tritus atque in his quae vrenda et secanda sunt ex aceto illinitus ita obstupescere facit corpus vt non sentiat cruciatum
4
¶ Nota secundum Isidorum suprasilicet libro. xvi. Geme Aicuntur quasi gumem eo quod ad instar gumi trans luceant. Nam que non translucent: gemme cece. Item generaliter de eis queritur: Unde habent gemme virtutes miro modo praeclaras. Respondetur secundum
¶ Bedam libro de natu. rer. quod aliter est de herbis et aliter de gemmis vel lapidibus praeciosis. quia virtus inest herbis mediante operatione nature. vtpote quia naturaliter calide sunt vel frigide: Ideoque competunt medicine: quoniam contraria contrariis curantur. puta calida frigidis: et frigida calidis. sicut dicit etiam Grego. in omel. Sed in lapidibus non est excessus caliditatis aut frigiditatis. Constat ergo: quia sine vllo medio deus omnipotens indidit virtutem gemmis ex sua voluntate: tribuens eis huiusmodi potentiam pro ratione nature. Nam omnis virtus a deo bono fit et datur: Sed tamensicut in peccato primi hominis omnis creatura corrupta est: sic etiam in ipsis lapidibus virtutes que post peccatum in eis remanserant: per attactum et vsum immundorum et impiorum hominum et praeciputr apides corrumpuntur. sed sanctificatione consecrationis ad virtutum efficacias reparantur. Hec libro de natu. rerum
¶ Idem dicitur etiam in Lapidario. videlicet quod non dubium est virtutes diuinitus insitas esse gemmis. De quibus Hierony mus super Hieremia dicit sic. De natura inquit lapidum siue gemmarum et grecorum plurimi et latinorum scripserunt: et quibus sancte memorie episcopus Epiphanius vnus fuit insigne volumen de eis traden. Plinius quoque orator et philoso phus extitit secundus: qui opere pulcerrimo naturalis historie librum tricesimumseptimum et vltimum de lapidibus et gemmis disputatione compleuit. Hec Hieronymus. Nimirum vt eo. lib. xxxvii. Plinius dicit. Maiestas diuina nulla rerum parte scilicet inferiorum mirabilior apparet hominibus quam circa gemas. Nam vt etiam testatur Isidorus. Gemmarum in numerabilia genera traduntur: quarum etiam colores diuersi sunt: et quedam genera ex metallorum specie cognominata: vel aliorum et lapidum. vt Chriopis qui aurum tantum esse videtur. leochrisus. chrisole ctros. et huiusmodi. calcites coloris erei. et zumla nicius similis marmori Item quedam genera sunt ab animalibus. vt Ethites ab aquila. in cuius nido inuenitur Scorptis: qui colore et effigie scorpi onem refert. Caos: qui similis est pauoni etc. Quedam genera sunt ab aliis denominata: vt Mecotites exprimit papauer: onycinus vngui hominis similis
¶ Denique in quibusdam gemmarum generibus magna diffieultas est vera a falsis discerne re. vt patet inter Sardonycem et ceramium: quae vix deprehenduntur. Item pro lapide praeciosissimo Gmaragdo: quidam vitrum arte inficiunt et fallunt oculos. sic et alia alio modo fraudant etc. Sed generaliter translucentes matutino probari censentur. experiantur etiam pondere si grauiores sentiantur. Etsi in capit lamento sit frigoris inconstantia: et priusquam ad oculios perueniat desinens nitor. et ex figura considerata et pluribus aliis modis etc.
5
¶ Nota secundum Arist. libro de lapi. quod varii lapides varias attrahunt res. Nam Carrabre lapis attrahit paleam. Patet vbi Gumi. sicut Succinus et folia. De quo latius infra. §. xiiii. Item adamas ferrum attrahit et surripit a magnete. Species vero magnetis multe sunt et attrahendi virtute diuerse sunt: Ex his enim est que colligit aurum: est etiam que colligit argentum: et quedam es: et quaedam plumbum. Alia quoque colligit carnem. alia os. alia pilos. alia vero aquas et pisces. Ignis quoque sulphuris ad se ferrum et lapides trahit: eosque adurit. Napta alba ignem trahit. Dicit autem Plin. quod napta est bituminis genus circa babyloniam amicum igni adeo: vt etiam longe admota: ignem concipiat et nutriat. Unde Dan. iii. habetur quod ministri regis succendebant fornacem in babylone napta et stupa et pice et malleolis. id est sarmentis secundum Lyram. Preterea idem Arist supra dicit. quod inter lapidum species: lapis olearii nominatus est qui trahit ad se oleum. Et lapis Aceti quod trahit ad se vinum. et spritma eius ad se spritumam trahit: eius quoque fex fecem attrahit Sic autem trabunt et trahuntur hec omnia tan quam his nullus sapor sit optimus aut odor Ecceptet mira dei ope ratio in lapidibus.
6
¶ Quid de lapidibus sigillatis. Nota quod Arnoldus libro de sigillis lapidum dicit: quod lapis preciosus si inuenitur habere in se imaginenquasi sculptam naturalitr( non quidem artificialiter. horum signorum zodiaci aliqu scilicet Arietis leonis aut sagittarii: talis lapis est igneus et orientalis: qui sepeferentes a febribus quotidianis et hydropisi liberat et reddit facundos et ingeniosos. Si autem immaginenm Geminorum vel libre vel aquarii: calidus est et oc cidentalis: et valet contra paralysim et febres. Item si Cancri vel scorpionis vel piscis: frigidus est et defendunt a tertiana et acuta febri. Item si Tauri vel capricorni vel virginis: frigidi sunt: et tutos reddunt a sineca.
7
¶ Notandum quod de omnibus dicenre non sufficimus. cum sint quasi innumerabiles gemme et lapides preciosi: et secundum diuersa genera vel species varias habent virtutes. Tamen de aliquibus principalioribus in sacra scriptura nominatis breviter aliqua ordine alphabetico describemus colligendo ex diuersis autoribus videlicet Isid. lir. Etym. Beda de na. re. Plin. li. xxxvi. Arist. vbi. supra Arnoldo supra Phisiol. Solino. Diasco. Lapidario. Que etiam confirmant praesertim sanctorum Ambrosii in Hexamero. Basilii et Greg.
¶ Ichates. gema: est nigra cum albis (modo. §. lxvii venis vel zonis: ori imposita sitim sedat: hec in veste Aaron fuit posita. Exo. xxviii. Contra vennosa valet: odorifera est: visum fouet: fecundat se por¬
¶ Adamas: lapis est paruus ferruginei (tante coloris et splendoris crystallini: et nunquam reperitur maior magnitudine nuclei auellane. hic ferro non cedit: nec igne calescit. sed tamen hircino sanguine re¬ centi et calido frangitur. omnes gemmas et duriciem sculpendo cauat.
¶ Uocatur etiam diamas ab aliquibus iste idem lapis. et valet contra insaniam et contra incubos ac contra somnia vana. habet quoque reconciliatiuam virtutem facere inter discordes. ve nena prope adhibita prodit sudando. hic nocte lucet non perie: et ferrum a magnete rapit: vt dctum est supra §. iii.
¶ Allectorius: est lapis sub crystallina sepe scilicet obscuriorem fabe modo: similis coloris calcedonio vel aque lyupide secundum Amb. propter hunc lapidem leo timet gallum album. cuius in ventre nascitur. Unde vt in lapidario etiam habetur. Gallus castratus id est gallinacius: ad minus tribus annis sic factus spado si superuiuat postea in eius iecore vel ventriculis talis lapis: videlicet allectorius. aut ad plus post quartum annum nasci incipit. et per tres vel quattuor annos capit incrementa ad modum fabe Non enim excedit mensuram fabe excrescens. signum autem est quod postquam in iecore habuerit hunc lapidem gallicinacius nunquam bibet. cum autem per. vii. annos a principio natiuitatis gallinacius vixerit: praesertim si sit gallinacius albus potissime virtutis habet perfectum hunc lapidem. habet etiam inueniri hic lapis in gallinacii cuius cunque coloris iecore.
¶ Primo in ore tentus sitim sedat: Ideoque reges et milites ac pugi les habentes in ore fortiter pugnantes et dimicantes: permanent inuicti sine siti: cum tamen alias preliantes magna sitis affligit. vt patet Iudic. xv. de Samsone: qui in maxilla asini prostrauit mille hostium et dixit se mori siti: sed deus prouidit sibi miraculo se de aqua etc
¶ Denique hoc lapide. scilicet allectorio: multi reges etiam superasse praelia feruntur: deo bono tamen principaliter dante victoriam. Nam et dicitur de Misorne: quod ipse vicit Crothonias pugiles: hoc praeside. Secundo is lapis facit inuictum et constante: oracoremque verbis disertum et gratum efficit
¶ Quarto vrorem portantem in ore facitut placere viro suo. et valet frigidis viris in coniugio. Unde deus laudabilis est in omnibus
¶ Amethistus: gema est coloris rubidi clari vt rosa: in India inuenitur etiam violacei coloris permixti quasi rose nitor: et illa est optima. Fertur quod amethist fuit in anulo quo sanctus Ioseph subarrauit beatam virginem Mariam in sponsam. hoc lapis faciliter sculpi tur quia mollis est. hunc si posueris super vmbilicum prohibet vaporem vini et ebrietatem soluit his qui multum biberunt: facit hominem vigilem: malas quoque cogtationes repellit: et intellectum bonum tribuit. propterea secundum Lyram super Apoc. xxi. per amethistum mystice significatur in fundamento ciuitatis dei articulus de aduentum christi ad iudicium: cuius fides facit hominem vigilem pro anime salute: et ebrietatem cupiditatis tollit
8
¶ Bdellium. vt dicitur Sen. secundo. nascitur ex fluuio paradisi nomine phison in india et eius regione eiulath. Dicit autem Lyra secundum Hebreos: quod est idem quod crystallus De crystallo vero habetur in sequentibus. §. ix. Uel est Bdellium quaedam arbor aromatita de qua vbi Lignum. §. v. et etiam vbi Guma. §. 3
¶ Berillus in India nascitur: est coloris pallidivt lympha eo melior quo pallidior. et est conspicuus quasi olei coloris lucidi: pro oculari aptus valet contra hostium pericula: coniugii dat amorem. Item Aqua in qua iacet pota valet oculis infirmis: et morbo squinantie medetur: radium solis ad se trahit: manumque se tenentis adurit cum fuerit spherice figure. et significat rectam intentionem. Uel secundum Lyram Apoc. xxi. significat in fundamento ciuitatis dei articulum fidei passionis christi qua illuminat mentem etc.
9
¶ Calcedonius est lapis colore pallidus: paleas attrahit: tricolor reparitur: valet contra diabolicas illusiones: et virtutes conseruat. Et secundum Ly. ram significat vbi supra fidem creatoris que est comtra idolatriam.
¶ Carbunculus dicitur eoque ignitus sit vt carbor hunc Aaron in veste habebat Exo. xxviii. omnium genmarum et lapidum sola virtutes habet et principatum Et est rubicundus: lucens in nocte et tenebris quasi noctem in die virtat: venenum aereum vel vaporosum fugat. Et sicut aurum inter metalla praecellit: sic carbunculus inter lapides
¶ Notandum quoque quod Carbumculi sunt tres species. Prima et potissima proprie carbumculus dicitur qui lucem velut ignem effundit Et cum cuncta pereant ab igne: carbumculus minime patitur ab igne. vnde praecellit lapides. Secunda species eius Rubith dicitur ignei quidem coloris et colore sidereo. sed impar carbumculo primo proprie dicto tam virtute quam luce. vnde nec tenebras noctis fugat. tamen in aliquibus imitatur primum. Tertia Balastus dicut qui prae iam dictis multo vilior est tam virtute quam colore et pecio. sed Iaspide dignior est. Item carbumcul sercat secundum Ludol. libro de vita christi: charitatem quae praecellit omnia: lucet nocte aduersitatis: fugat venenum pereccati: et omnes virtutes conseruat
¶ Celidonius lapis est qui inuenitur in ventre vel iecore pullorum hirundinis. Nam secundum physiols. et supraedictos. si tenellos pullos hirundinis prima die luna deficiente ex nido sustuleris: considera eos quod in nido ore ad os adinuicem conuerse sedent. Et ta les (non curando de aliis scilicet qui auersis posterioribus sedent) accipe: fissis quae ventribus illorum primo dictorum pullorum scilicet conuerse sedentium: inuenies in eis paruos lapillos duos quos habent in iecore vel ventre: vnum rufum: alium nigrum. Accipe ambos et caue ne terram tangant: et ne tuc assit pater vel mater pullorum talium. quia sic lapides huiusmodi dicunitur fortioris virutis fieri. Site. hoc verum est vel non: arbitrio lectoris committo: non asserens quod dubito. quia causam huius certam non habeo. Itaque Celidonius ille rufus pamnno lineo inuolutus vel pelle vituli antequam coeat: et sub ascella vt dicitur sinistra circumligatus et gestatus valet contra lunaticam passionem et insania. Niger autem Celidonius valet contra febres ac varios humores. Si vero aqua diluatur praeserti eo trito cum aqua oculos dolentes inunctos sanat et clarificat. Sed herba celidonia virtutem lapidis tollit. ergo deus mirabilis in omnibus. Ad hec vbi Auis. §. 2.
¶ Chrysolitus est lapis auro similis scintillans: confortat intellectum: et valet contra timores nocturnos. Ideo secundum Lyram super Apoc. xxi. sercat fidem incarnationis diuine quae illuminat intellectum et confortat in bono.
¶ Chrysopassus est lapis Indicus ex aureis gutis ac colore suci porri permixtus nocte micans et igneus. sed die aureus: lucet in tenebris sicut noctiluca vel quaercus putrida. Is visum clarificat. et valet contra lepran
¶ Crystallus est lapis resplendens colore aquo so glaciei similis. vnde traditur esse nix glacie durata per annos. zo. secundum Arnoldum: tam vi frigoris quam vi potius terrestreitatis. ideoque nil aliud quam frigidum pati potest. Hic radiis solis oppositus adeo flammam rapit dum frigidus est vt aridis foliis ignem prebeat: praesertim in regione feruida solis estu. Sed nequaquam id facit si calidus est crystallus. Uirtus eius est con sitim et ardorem si ore teneatur. Item tritus cum melle potatus vbera matrum lacte replet. Ecce deus mire operans.
10
¶ Dionisia lapis fuscus respersus gut Adamas tis albis vel rubentibus: tritus in aqua vinum fra grare facit: et tamen suo odore ebrietatem contra naturam fugat. In quo patet deus mirabilis.
¶ Emathites lapis est rubeus: (quo supra habitum est ferrugineus valet mire oculis cruore suffusis: et contra sprutum sanguineum: et contra menstrui fluxum.
¶ Ethites: lapides binos marem et feiam aiunt inueniri. nec sine his aquilas parere. Et est punicei coloris id est rubei vel coccinei. habetque lapillum interius ex quo fit sonorus. Hic ab aquila de extremis orbis partibus in nidum portatur. quia extimat eum naturaliter quod sit ad tutame pullorum suorum. Ut enim dicunt quidam oua aquile immoderato calore concalescunt: nisi iste lapis sit praesens qui frigidus est naturaliter: adeo quod etiam gnis calor nequit ei nocere. Hic lapis facilitatr partum et efficacissime iuuat praegnantes ne aborsum faciant. Item in leuo lacerto portando: epilensiam et casum caducorum morborum prohibet. Dei itaque boni tas laudabilis in talibus.
¶ Falcanos: qui et arsenicum et auripigmentum dicitur sapis est rubeus et citrinus. habens natura sulphurit talefaciendi et desiccandi si eri apponatur: tramsmuta illud in album. Omnia metallina corpora exurit praeter aurum cum calce viua mixtum et corpori illitum: tollit pilos secundum Diascor. Uide vbi Metalla. §. xiiii.
11
¶ Hyacinthus est lapis cerulei coloris luce purpurea refulgens. in sereno clarus et in nubilo obscurus. mutatur enim cum aura celi Meliores sunt hyacinthi qui dicuntur granati qui sunt mediinter rarum et densum. ac perspicui id est non nimis rari nec nimis densi. Et qui iuxta ignem magis ac magis rubicundi fiunt. Uirtus eius est quod homo portans ips: intrando terram pestilenticam non inficietur. Tristicia fugat ac suspiciones vanas. Item dat vigorem mebris. somnum prouocat. et saporem sanum facit. Item secundum Lyram significat fidem ascensionis christi in celum etc. Item Greg. dicit in pastoralis. quod hyacinthus si sit cerulei coloris lucens praefertur pallenti carbunculo propter specim decoris. licet in natura genmarum carbunculus praeferatur hyacintho Sic laicus bone vite praefertur praesbytero dissoluto
¶ Iaspis grece. latine viridis gemma: est simis Smaragdo. sed crassi coloris. Et licet sint species multorum colorum. optimus tamen est viridis transsucens magis quam alius non tam perlucidus. rubens Iaspis lapis virens est. habens guttas sanguineas. Uirtus eius est oculos purgare. visum acuere et confortare. Ideo secut secundum Lram Apoc. xxi. Fidem veram deitatis christi quae errores purgat. Item Iaspis hominem tutum facit. phantasmata pellit. castum facit se portantem hominem Et vt dicit Raybanus. Iaspis suo virore fidem immarcessibile. indicat quam virtutum flores comitantur Unde secudum Ludos phum sercat veritatem vite et verborum.
12
¶ Ligurius gemma sic appellata eo quod ex Lyncs vrina fiat. vt patuit vbi Bestia. §. xviii. Et secundum Rabanum ligurius habet colorem quasi electri. et si fuerit confricatus paleas attrahit Est etiam secudm
¶ Bedam de natu. rerum frequentius croceus parumad nigredinem et viriditatem tendens. igneus et rubicundus Ualet praecipue vulneratis. et a vulnere ferrum extra hit. secundum Phisiologum. Item ablutus aqua constipatos iuuat. et soluit ventrem. Ictericis colorem reparat Et significat humilitatem. Margarita est prima gemarum candidarum sic nominata. quia maris in concha inuenitur et quae Ecelolavocatur. et vnica in vna concha et nunquam due. Unde e vniones nominantur. Gignitur autem de celesti rore. Nam conche huiusmodi in nocte litus adeunt: vel de profundo maris ascendunt ad superficiem hora matutina: et aperiens se suscipit de rore celi intra se et circumfulget eas radius tandem solis: et interum descendunt in profundum se claudendo. sicque fit intra eas margarita preciosa. Si purum fuerit quod accipiunt: gemme candide fiunt tanto quanto iu niores sunt et matutinum rorem capiunt. Sed sene ctus et ros vespertinus vel aeris turbidi: tunc pallore aut rufo obnubilantur et flauescunt. Et quanto maiorem hauserint rorem: maior fit gemma. de celesti ita que rore gignitur: tanto melior quanto candidior et malor: rotudior et ponderosior. Uirtus eius est conferre corporis sanitatem et etiam mentis. quia castum reddit portantem. Ualet contra morbum caducum et contra cordiacam passionem et syncopim et sanguinis fluxum. In aceto posite tatum: citius resoluuntur. Unde conuenienter hec applicantur ad significandum castitatem. iuxta illud Marxiii. Inuenta vna praeciosa margarita: dedit omni slicet comporauit. Ecce dei operatio.
13
¶ Inyx vel Onvcinus de quo Gen. ii. Ibi scilicet circa phison in India) inuenitur bdellium et lapis onycinus: qui secundum Lyram nominatur propoter similitudinem qua habet in colore cum vngue humano. Onyx enim grece dicitur vnguis. vnde significat digitos operis misericordie. Beda autem dicit quod sit coloris nigri ex parte intercurrentibus albis et rubeis zonis. Idem dicit etiam Arnoldus. Sed hec contrietas soluitur ex Plinio: quod Onyx Indica inquit plures habet varietates. quia inuenitur quaedam eius species quae habet similitudinem humani vnguis. Et quaedam que habet colorem chrysoliti et sardi scilicet ignei et iaspidis. Et quae dam inuenitur species quae est nigri coloris tincti venis albis etc. Uirtus eius est quod si suspendatur supra pectus hominis: vt Arist. dicit: pallore et timore: ac tristiciam facit. Et ita secundum Bedam lites et discordias commouet. quo contra valet Sardius. Infra. Item secundum glo. super Exod. xxx. Onycinum vnguentum compositionis: valet contra scabiem et albificat faciem etc. Et Onyca in ignem missa suauissimum odorem reddit. Ibi autem glo.a ponit onycam pro onycino. Unde Platearius dicit: quod Onyca vel onyx est genus gumi fluens ex arbore: quod postea durescit in lapidem: sicut et de Succino legitur. Hoc mirabile fertur de Ony ca quod cum oculus ledatur a quocumque duro intrante in ipstet etiam ab exiguo puluere: tamen onyx cum infirmo oculo apponitur: sua sponte: quasi res sensata intrat sine lesione: circumitque omnes partes oculi interius et penetrat: quosque contrarios reperit humores prorsus excutit etc.
¶ Pyrithes lapis est nominatus a pyr quod est ignis: coloris nigri vel fului: leniter vult tangis Si autem nimis stringatur: digitos stringentis adurit: vt dicit Augustinus. xxi. de ciui. dei.
14
¶ Sapphyrua est lapis celo sereno similis. Et dicitur gemma gemmarum et lapis sanctus. Optimus sapphyrus est densus et non transsucens. Et carior est et virtuosior sapphyrus qui lapidem Rubith admixtum habet. Item glo. super Apoc. dicit. Sapphyrus sereno similis est: qui radiis solis percussus ardentem emittit fulgorem. Et secundum Bedam quantumcumque purus sit: nunquam tamen imaginem in se ostendit (sicut speculum facit) Uirtus eius est contra fraudes et inuidiam est terrores. Hic vt fertur obstructas fores ac vincula resoluit. Sed oportet vt qui eum portat: castitatis summo studio seruet. Unde eius significatio applicari potest castitati in christi fide et amore. Item secundum e. Bedam de nat. re. Sapphyrus morbum illu horribilem fugat qui vulgariter vocatur Noli me tangere. sed post fugatione dicitur viciari colore. Item sa pophyrus secundum Plinium aureis collucet punctis: corporis membragestantium vegetat et confortat: tumores sedat et vlcera: dolorem frotis curat. Unde secundum Lyram Apoc. xxi. significat fidem integram trinitatis diuine que in menbris christi id est fidelibus facit vegetationem: confortatio nem: et morborum anime sanationem etc.
¶ Sardius rubei est clarique coloris: gaudium accedit: timorem pellit: et audaces reddit: et mentem exacuit. eoque praesente: onyx non potest nocere Unde secundum Lty. ram Apoc. xxi. significat fidem vite eterne et beate ac gaudiose in patria etc. De hoc lapide dicitur in glo. superxxviii ca. Exo. quod est idem lapis qui corneolus et corne lius. Et secundum Bedam est coloris vt terra rubea. vel incise carni similis. Huiusmodi lapidum multitudinem filii israel in deserto sculpsisse dicuntur. Iste lapis collo digito ve suspensus gerentis adheret: iras mitigat: valet contra fluxum menstruorum: et quemcumque sanguineum fluxum ex membro sistit: significat correctionem fraternam secundum Ludolphum.
¶ Sardonyx: ex duobus gemis nomina scilicet ex sardo et onyce. Et naturaliter est in parte rubeus ex lapide sardio. et in parte niger cum albis venis sicut onyx ipso praesente: lapis onyx nocere non potest. Optimus est ad sigilla: quia nihil couellit de cera. Uirtus eius est luxuriam depellere: castum et pudicum et humilem reddere. Unde secundum Lyram Apoc. xxi. sercat fidem future resurrectionis corporum de humilitate terre ad gloriam vbi qeque nubent nec nubentur.
¶ Smaragdus est lapis viridissimi coloris: niliocundius eo: nil vtilius vident oculi. Nam fatigator oculorum obtuitus colore reficit et recreat: visum debilem confortat: et oculos illesos conseruat: lasciuiam compescit: et ad coitum rumpitur: memoriamque reddit: caducum morbum fugat si reuerenter portetur. Et sercatsanctitatem. In causis dat verbum persuasiuum: et facundiam parat. Fertur etiam diuitias augere. Une secundum etiam Lyram Apocal. xxi. significat fidem sanctificationis et remissionis peccatorum per gratiam dei in oratipone et penitentia.
¶ Succinus lapis quem greci Electron vocant. Et dicitur etiam Rarrabe. vide vbi Gumi. §. 6 a Germanis Glessum vel Glessaria. Uel secundum Bedam vulgariter appellatur Lambra. tamen apud nos Gyentha. Hic crocei coloris est. et vt vitrium aliquando translucet. Unde et Chrysolectrum quasi coloris aurei appellando nouam differentiam affert. et quocunque colore et etiam nigro tingitur. Nascitur autem de fluente medulla vel lachryma in arboribus pinei generis: vt gumi in cerasis. vnde putatur arboris sucus esse: et inde Succinus appellatur. Itaque secundum Ambrosium in Hexamerio. li. iii. et Plinium: huiusmodi lachryma vel gumi tandem densatur et solidatur rigore vel tempore durescens in lapidem. Et habet plura genera vel species. Uirtus eius aperta est quod attritu digitorum vel confricationis: acccepta vi caloris: attrahit paleas et folia arida et pilos vel vestium fimbrias: et huiusmodi leuia. sicut ferum attrahit magnes. Prodest etiam vrine difficultatibus potatum atque adalligatum. Castitatem portantibus conferre dicitur. Fumus eius iuuat parturientes: et fugat serpentes. Ecce deus mirabilis.
15
¶ Topazion vel Topazius est lapis praeciosus. Et vt dicit Glo. super Apocalis. nil est eo charius regibus inter diuitias. Unde rex Dauid canit in psalo cxviii. Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion. Et habet duos colores sicut et due sunt eius species. Unius color est auro similis. et hic est magis preciosus secundum Bedam libro de nat. re. Alterius color est clarior et lucidior ac magis tenuis. et est minus praeciosus. Item Topazion maxime lucet cum solis splendore tangitur quem si polis obscuras: si vero re. linquis clarior est. limam sola sentit inter gemmas nobiles. inuenta est primum in Arabia: secundum Plinium reparitur aliquando tante magnitudinis vt ex eo Ptolomeus Philadelphus statuam fecerit quattuor cubitorum. Uirtus eius est secundum Aristotelem: Arnoldum: et alios: quod cum ponitur topazioeo super hominis vulnus cessat fluxus eius. vndas feruentes compescit et bullire prohibet. valet contra emorroi das et contra frenesim et contra iram et lunaticam passionem que per demones quando quaem excitatur vel augmentatur: et tristiciam sedat. Unde secundum Lyram Apoca. xxi. secat fidem descensus christi ad inferas contra demones: et vris lapis coloris crystallini: sobedientiam apud Arabiam nascitur in mari rubro: sexangulatus Hic sub tecto percussus sole: species ac colores celestis arcus in proximo pariete eiaculatur subinde imitan magna admiratione. et tanto melior est quano facit arcus maximos ac celestibus simillimos: secundum Plinium. Et sic ex omnibus praedictis patet diuine honitatis supermirabilis et laudabilis operatio.