Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Prologus
¶ In nomine patris et filii et spiritus sancti Amen. Ad eiusdem dei: et domini nostri Iesu gloriam: ac benedicte eius genitricis virginis Marie laudem: Atque Seraphici patris nostri Francisci: nec non omnium beatorum honorem Incipit Liber tertius Rosarii aurei Theologie. Ostquam altissimi dei gratia fauente In praecedentibus libris duobus huius operis videlicet primo libro de sanctissima trinitate diuina. Et secundo libro de diuina eiusdem bonitate laudabili in creaturis vtcunque peregimus: Nunc restat describere et recolligere ipso deo dante Felices respectus amorosos Trinitatis eterne rationalibus precellenter exhibitos liberalissima bonitate Aurei Rosarii tertio volumine sequenti. Quemadmodum autem in praecedentibus libris sic etiam in hoc procedere intendo: Capitula principalia prosequens ordine Alphabetico: intricate tamen reducendo ad diuinam charitatem: quatinus eandem erga nos multimode praestitam vel exhibendam recognoscentes: deum ipsum superbenedictum studeamus reamare et gratias eidem agere ac praedulci deuotione deseruire: veluti in paradiso charitatis delectati. Unde hoc libro quantum deo propitio iuuante valebo: diuine charitati et redilectionis incendio per questiones etiam scholasticas studiose conabor insistere pro deuotionis incitamento etc
¶ Penso equidem: quia dicente Petro Rauen. Si paradisus est in terris vite presentis: non inuenitur nisi in claustro vel schola diuini predulcis amoris. Solus quippe (vt dictat etiam Bernardus in suo cantico) expertus nouit credere quam dulce sit Iesum diligere. Sed et testis est Hugo de sancto Uic. Quoniam nihil in vita dulcius sentitur: nil sapidius gustatur quam amoris dei fructus mellifluus. Is mentem ab amore mundi separat. nil aliud sic animum inebriat. nil sic contra tentationes roborat. nil sic ad bona queque stimulat et excitat: vt omne graue et immane leue et suaue faciat in quouis homine: dum tamen sentiat veri amoris experimenta. Denique hec est amoris et charitatis gratia vt nunquam excidat: sed in perpetuum maneat in statu patrie. vbi videbimus deum et amabimus: amabimus et tenebimus tenebimus et laudabimus sine fine Amen.
On this page