Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Anima separata

1

1

¶ Anima separata pri¶ mo de eius incorruptione. Quod mira dei charitas claret ad animas rationales separatas: maxime ad bonas.

2

¶ Primo scilicet conseruando in incorruptibilitate vite.

3

¶ Queritur ergo Unde probatur animam hominis separatam a corpore incorruptibiliter viuere: Respondetur quod hoc probatur Primo autoritate scripture sacre et fidei catholice. Unde Augustinus i libro de eccls. dogma. dicit sic. Solum enim hominem dicimus habere animam sub stantiuam quae a corpore separata viuit: et sensus suos atque imaginaria viuacitate tenet: neque cum corpore moritur: sicut Arabs asserit. neque post modicum interuallum: sicut Teno dixit. quia substantialiter viuit. Tertio rationibus multis tam theologie quam philosophie: vt patuit libro secundo vbi Ania. §. zo. et sequintibus. e Sed quare deus conseruat incorruptibiliter vitam anime. Manifestum est quod ex sua charitate immensa ad hominem: qua hominem non solum in anima: sed et in corpore fecit ad eternam beatitudinem possidendum: vt ex rationibus ibidem positis satis claret. ergo etc.

4

¶ Si obiicitur de animabus reprobis quod earum conseruatio in penis non videtur charitatis esse cum desiderarent mori et mors fugiet ab eis: Apocal. ix. Respondetur quod etiam erga illas maxima est et fuit dei charitas. quia et illas sic fecit quod poterant ad beatitudinem peruenisse si peccatis suis propriis non perdidissent seipsas in vita praesenti: vel aliunde damnationem non demeruissent. Item quia maxime charitatis est quod eas non penitus annihilat: sed conseruat deus. Item quia deus ex charitate in hoc iusticie satisfacit atque mundo exinde melius elicit: vt patebit alibi. Denique quia ex charitate deus hoc indidit rationali creature vt naturaliter appetat perpetuo manere et consceruari incorruptibiliter: non solum vt nunc sicut bruta per sensum appetunt viuere semper: sedetiam per intellectum in anima. Unde pro tali charitate deus semper deberet amari etiam a reprobis secundum rationem rectam eo quod demeruerunt fieri obiectum iusticie diuine: vt picit Franciscus Maro. super primo lir. Senten. dist. xl. Et quia ex hoc elicitur magnum bonum toti vniuerso etc.

2

5

¶ Sed an anima rationalis separata a corpore sit persona: De hoc est opinio Magistri sen. lib. iii. di. v. vbi dicit. quod anima absoluta a corpore persona est (inquit sicut angelus. Concordat cum eo Hugo de san. victore Et idem tenet Auicen. vi. natur. libr. c. viii. Sed hec opinio non tenetur. Unde in hoc Magister sen. defecit et non est tenendus vt dictant communiter docto. scotis. et Bonauen. et Tho. et Rich. ac tota vniuersitas magistrorum Parisien. dici. quod anima neque corpori coniuncta neque separata a corpore est persona. Ratio secundum Guill. e. di. v. quia de ratione persone est quod nequeat alteri vt quo communicari. sed anima habet communicari corpori vt quo quia dicitur corpus humanum non nisi ab anima humana. vt patet manifeste. ergo non est persona. Secunda ratio. quia omnes moderni sequuntur Aris. lib. de anima. dicit quod anima vnitur corpori sicut forma materie. Ex qua sequitur. quod anima non possit dici persona. quia anima non est natura per se sedt pars humane nature. eo quod ex anima sicut ex forma et corpore tanquam materia constituitur tertium scilicet homo Omnem autem quod venit ad constitutionem tertii non est per se vnum et distinctum. sed est pars. ergo anima habet rationem partis et non nature per se. sed quoniam ratio partis contrariatur ration persone. quia persona dicitur quasi per se vna scilicet natura singularis. sicut Sortens vel iste homo ergo anima non potest dici persona

6

¶ Tertio idem patet ex persone diffinitione declarando. quia secundum Rich i. de trinita. ca. xxi. diffinitur. Persona est nature intellecti alis incommunicabilis existentia. Unde secundum Bona. ca. dis. v. ar. ii. q. ii tria requiruntur ad rationem persone.

7

¶ Primo nature eminens dignitas scilicet intellectualis. patet in diffinitione

8

¶ Secundo singularitas scilicet indiuidualis. Unde Boecius diffinit. Persona est rationalis nature idiuidua substantia. vt cum dico: hic homo: vel Petrs etc.

9

¶ Tertio incommunicabilitas siue vt quo id est per modum forme partis in constituendo tertium. prout dictum est iamde anima: quae est pars. ergo non persona. siue vt: quod sicut per huiusmodi modum communicatur superius inferiori. ergo superius puta animal vel homo in communi vt species: non est persona.

10

¶ Si obiicitur. quia anima separata subsistit per se veinse sicut angelus. ergo est persona sicut et angelus. Respondetur. quod licet sit subsistens actu: tamen habet semperaptitudinem et naturam ad reuniendum corpori. et ita apetitum habet et aptitudinem vt sit pars in compositione hominis communicabilis et non sit per se vnum. Et sic dei charitas ordinauit vt in se et in corpore per resurrectionem beatificetur anima perpetuo quietato appetitum corporis.

3

11

Anima separata secundo de eius cognitione.

12

¶ Q dei charitas ad animas separatas claret in cognitione. scilicet efferendo noticie luminis. et patet ex questionibus sequentibus.

13

¶ Utrum ergo anima separata qua diu manet sine corpore habeat vsum cognitionis potentie sensitiue. ita quod cognoscat aliquid sensibiliter. Arguitur quod sic. quia vt dicit Philosophus scilicet lib. de anima. Desiderium. confidentia. timor. et gaudium pertinent ad potentiam sensitiuam. sed talia sunt in anima separata secundum scripturas. ergo etc. In oppositum est. quia fentire est operatio vtriusque coniuncti scilicet anime et corporis secundum Philosophum. Et patet. quia cecus amisso oculo non videt in hac vita: quia perdidit organum visus. ergo etc.

14

¶ Unde ad quaesitum Respondetur secundum Richar. in. iiii. di i list en i. q. i. concor. Bonauen. e. di. per. ii ar. i.

15

¶ Primo dicendum quod timor: gaudium: et huiusmodi non sunt vniuoce in anima separata et in anima corpori vnita. quia in anima separata iunt spiritualiter. sed in anima vnita sunt corporaliter vt patebit Et sic soluitur argumentum

16

¶ Secundo dicendum quod manifeste constat quoniam potentie sensitiue nopossunt esse in actibus suis nisi mediantibus organis: puta visiua mediante oculo: gustatiua mediante gutture etc. Uerumtamen exquo intellectus et voluntas non sunt alligate organis quamuis in hoc corpore indigeant ad directione actuum suorum ministerio virium sensitiuarum de communi lege: Ideo in anima separata intellectus et voluntas habent intelligere et velle sine ministerio virium senstiuarum. quia ibi non indigent sensitiuis viribus

17

¶ Tertio ergo dicendum quod anima separata a corpoest non habet vsum potentie sensitiue ita vt aliquid possit cognoscere sensibiliter: loquendo ex parte cognoscentis scilicet anime Tum quia non remanent potentie sensitiue in aniima separata a corpore: sed in eius separatione corrumpuntur: vt quidam dicunt. Aut quia vt alii dicunt: potentie sensitiue remanent et sunt eadem in essentia anime cum intellectiua potentia. propterea in intellectiua includitur sensitiua in homine sicut in superiori virtute inferior. vel in quaternario ternarius. Et ita cum anima intellectiua simul remanentes potentie sensitiue: simulr separantur a corpore. Tum deniquae quia potentie sensitiue in anima separata non possunt esse in actibus suis: eo quod talis est natura anime rationalis quod etsi secundum aliquid absolutum non differat a sua potentia intellectiua et sensitiua etiam: tamen sensibilen cognitionem habere siue sentire non potest nisi nediante organo sensitiuo

18

¶ Restat ergo quod anima separata nihil potest sensibiliter cognoscere loquendo ex parte cognoscentis id est anime. quia caret organis exterioribus sensuum: puta oculis et auribus corporalibus et huiusmodi. Uerumtamen loquendo ex parte rei cognite: bene potest anima separata cognoscere per intellectum sensibilia et eorum modos sensibiles. quia anima intellectiua per suos sensus interiores qui nihil aliud sunt quam ipsemet intellectus: prout est modus apprehendendi ipsorum sensuum interiorum: potest cognoscere sensibilia sine vsu sensuum exteriorum.

4

19

¶ Sed quomodo anima separata cognoscat aliquid sensibiliter solis sensibus internis Respondetur secundum Bonauen. in. iiii. vbi supra e. di ilcet quod anima tationalis separata mediante sua potentia intellectiua potest cognoscere sicut vnus angelus: etiam illa que cognoscebat potentia sensitiua. Nam recte dicitur quod anima intellectiua separata sentit: imaginatur et intelligit vere et cognoscit sicut angelus. Et quia non facit hec anima per diuersas potentias: sed per vnam scilicet intellectiuam que potentior et altioris virtutis est omnibus his in cognoscendo et liberior. Isto modo ergo patet quod sicut angelus: sic anima intellectiua conoscit his tribus modis per intellectum quantum est a parte rei cognite. videlicet intelligendo: imaginando: sentiendo: vt volunt sancti. et sic sunt intelligende autorita tes illorum. Unde Augustinus super Gen. li. xii. dicit. Animam licet incorpoream fatear plane: tamen habere similitudinem corporis et corporalium omnium membrorum posse quisquis negat: potest negare animam esse: quae videt in somniis vel ambulare se vel sedere vel gressu ferri vel etiam volatum: quod sine quadam similitudine corporis non videposse fieri. Hec ille. Item Hugo libro de anima et spiritu. dicit Anima dum carne exuta est viuit: videt: audit: et omnes sensus viuaciter tenet: vtputa subtilis: cita: et perpetua. Unde vt et dicit Cassiodorus libro suo de anima. ca. ii omnibus suis sensibus efficacius vtitur. Subdit Hugo quod sicut deus vbique est in semetipso: sic vbicunque anima separata est viuit in seipsa.

5

20

¶ Sed obiicitur de anima separata diuitis epulonis Luc. xvi. vbi describitur habuisse organa sensuum exteriorum scilicet oculos et linguam. Et deLazaro habente digitum etc

21

¶ Respondetur secundum Lyram ibidem et Bonauen. et communiter doc. super. iiii. di ilest quod talia meta phorice et non realiter dicuntur in animabus separatis. sic et in deo qui spiritus est dicitur oculus: auris: et huiusmodi Unde in istis animabus non erant talia nisi imaginaria ita quod similitudinarie per linguam diuitis designatur virtus locutiua et gustatiua: secundum quod ligua ad hec duo deseruit in homine. et in his diues plus cruciari dicitur quiplus peccauerat epulando et loquendo. Item per oculos designatur virtus cognitiua intellectus. Et per digitum Lazari designatur virtus eius auxiliatiua etc. Nimirum anima cum separatur a corpore fert secum vires suas imaginari a non solum in potentia inferiori: sed etiam in memo ria intellectuali quae non eget organo corporali. Unde Hugo de spiritu et anima. consiter et Aug. xii. super Gen. dicunt quod anima post separationem corporis etiam apud inferos gerit simlitudinem corporis non quidem corporalem sed corporsimulem et corporalium omnino membrorum. sicut et ad spiritualia pro meritis fertur autem ad penalia similia corporibus. qualia se pe inquit demodo strata sunt his qui rapti sunt ad experiendum similibus sensibus. Unde et in eisdem locis in quibus cul pam commiserunt quandoque puniuntur. Studeat ergo inquit anima in hac vita se ab huiusmodi fetulentia mundare: quatinus cum exierit a corporali passione immunis existat. Hec ille Ex pmissis claret dei charitas dando nobis notici am clariorem post mortem.

6

22

¶ Quali specie: intellectus anime separate: habeat res cognoscere: De hoc Notandum secundum Rich. super. iiii. di i l. ar. i. q. ii quod animam separatanintelligere posse certum est. Ratio: quia intelligere est propioperatio intellectus. ergo non est rationabile quod per sui separatieo nem a corpore priuetur sua propria operatione. quia vt dicit philosophus. iii. de anima. Si anima separata non potest habere propriam operationem non contingit eam separatam esse animam intellectiuam. Sed quia contingit eam esse separatam: et vere esse intellectualem. ergo etc.

23

¶ Sed de modo intelligendi opiniones sunt varie

24

¶ Mna est opinio Theologorum quorundam vt idem Rich. recitat dicit quod anima separata pertim intelligit per species in corpore acceptas: partim per species quas a deo recipit. quia statim post separationem (inquiunt) anima recipit a deo species totius vniuersi ordis. Sed de hoc Siquaratur Quali modo fiat scilicet An modo nature: An greIidem dicunt: quod per modum nature: non gratiae. quia etiam anime reprobe recipiunt talem influentiam vt dicunt: eoquod illis etiam non subtrahuntur beneficia nature. Unde talis influen tia non dicitur reuelatio proprie.

25

¶ Contra hanc idem Rich. arguit sic. Natura operatur de necessitate. sed nil creatum est a deo de necessitate. ergo non videtur quomodo possit bene intelligi quod huiusmodi species quae sunt creature emanamt naturaliter a deo

26

¶ Secunda opinio est Tho. qui. i. parte sum. qi. xcix. ar. i. et in. iiii. di. l. q. i. dicit quasi necessa rio animas separatas cognoscere maxime ignota prius eisdem: non nisi per species influxas a deo vel angel. Probat tali argumento. Quia intellectus noster est medius inter substantias intelligibiles et res pure corporales. Sed omne medium inquantum appropinquat vni extremorum intantum recedit ab alio extremo et econuerso. ergo intellectus noster sicut dum accedit per coniunctionem corporit ad corporalia accipit species a corporalibus Ita per oppositum quando appropinquat intelligentiis recipit species ab eisdem: videlicet a deo vel angel. Cuius signum est. quia homo in raptu vel extasi aut sopore abstractus a corporalibus reuelationes altiores accipit.

27

¶ Sed huiusmodi argumenta non concludunt necessario sic oportere fieri. quia aliquid est medium vni virtuti quod non est medium necessarium alteri Sicut quando corpus transfertur de loco ad locum necessarium medium oportet esse virtuti motiue naturali. Et tamen illud non est medium necessarium virtuti diuine quae potesisubito transferre de quocumque vbi ad quodcumque. Sic in proposito perfecte virtuti abstractiue (cilicet anime coniuncte necessarium est medium inter sensihile extra et purum intelliges bile: quod medium est esse imaginabile. Sed virtuti perfectiori abstractiue videlicet anime separate non est istud medium necessarium. Unde argumentum potest duci ad oppositum secundum Scotorls. Item secundum Guill. Scotis. dato quod anima separata magis approximet substantiis separati id est angels: tame ex hoc non oportet quod anima sit angelus: nec oportet quod tales suscipiat species. Quod autem dicit de extasi vel raptum aut sopore: nil pertinet ad rem: cum huiusmodi reuelationes in talibus non fiant naturaliter. alioquin qui magis dormirent sequeretur quod maiores haberent reuelationes: quod tamen non est verum

28

¶ Unde de hac materia Tertia opinio est doc. subtilis cum suis. videlicet quod in anima separata quae hoc habuit speciem adquisitam non est necesse ponere ad cognitionem habendam secundum naturam speciem a deo influxam. Secus de anima paruuli cum non habeat specim concreatam. Nam dicente Philosopho ii de anima. Anima in principio creationis est tanquam tabula rasa in quanil est depictum etc

29

¶ Probatio dicte opis nionis est secundum Scotorlis. et Guill. cum doc. sub. in. iiii. di. xlv. quia non est ponenda pluritas sine necessitate. Nam ex .i. Physic. et. viii. Topitcr. peccatum est fieri per plura que eque bene possunt fieri per pauciora sed species iste influxe a deo vel angelis ponuntur sine necessitate et superfluunt: quoniam eque bene anima separata cognoscere potest per species hoc adquisitas que sunt incorruptibiles sicut per influxas: eo quod natura sic sufficienter habet in se vnde attingere possit perfectionem propriam scilicet intelligere. ergo etc

30

¶ Confirmatur. quia in nulla natura est ponenda nimlu vilificatio que derogat eius dignitati nisi sit euidens ex aliquo euidenti tali nature: ex. ii de generatione. Sed dicere secundum opinionem Tho. praedicta nimis vilificat animam intellectiuam absque aliquo euidentia: cum negat animam posse in propriam operationem sine influxis speciebus: vt patebit. §. 2.

7

31

¶ Sed an sufficienter anima separata cognoscat prius ignota sine influxa specie a deo vel angelis: De hoc Tho. opinionem supradictam tenentes dicunt quod non. Sed doc. subtilem sequentes: Scotorlis. et Guill. e. di. xlv. li. iiii. dicunt: quod benepossunt cognoscere per speciem adquisitam hoc impressam in anima permanentem: etiam prius ignotum obiectum sibi praesens. Idem tenet etiam Richar. in. iiii. di ilest ar. q. ii

32

¶ Et probatur Primo. quia actiuo sufficienti et passiuo sufficienti approximatis sufficienter bene potest sequi effectus. Sed in anima separata habente obiectum proportionaliter sibi praesens concurrunt omnia respecti cognitionis abstractiue. ergo potest adquirere cognitionem prius ignotorum mediante specie adquisita in se manente.

33

¶ Secundo probatur. quia natura non est sine propria operatione specificata: ex. ii librode celo et mundo. Sed quia vt Damasce. li. ii c. lxiiii. dicit Anima huma na est perfectissima forma: cuius propria operatio secundum intellectum possibilem est intelligere: et secundum agentem est abstrahere: ac secundum voluntatem velle. Sequitur ergo quod nullus modus essendi potest conuenire anime secundum materiam suam in quo non possit exire in istas operationes Sed quia anima secundum materiam suam talis est quod pont habere separatum esse. Et hoc est ex perfectione sue nature. ergo in esse illo scilicet separato potest in istas operationes scilicet intelligere: abstrahere: et velle: non solum respectu sensibilium sed et intelligibilium.

34

¶ Tertio probatur. quia anima separata non est imperfectior quam coniuncta: imo videtur perfectior et potentior in operando. quia corpus quod corrumpitur aggrauat animam Sap. ix. Sed anima existens in corpore potest per suum actum sicut per principale agens mediante phantasmate sicut mediante instrumentali agente educere speciem intelligibi lem de seipsa inquantum est possibilis. ergo sequitur quod magis potest anima separata per suum actum sicut per agens principale mediante similitudine vel re sicut instrumentali agente educere de seipsa: sicut est possibil speciem intelligibilem nouam qua aliquid potest cognoscere quod vnita corpori nunquam cognouit. Et ita patequod anice separate de nouo possunt adquirere per species hoc adquisitas alicuius rei cognitionem quam non habuerunt in vita ista. Unde et Auicen. vi. naturalium. per. i. c. vi. vult quod post separationem a corpore corruptibili impe¬ diente tunc intelligentia anime est melior: puxior et delectabilior

35

¶ Quicquid tamten sit de praemissis opinio nibus sufficiat mihi pro nunc dicere quod deus ex charitate ordinauit vt anima humana haberet etiam post separationem cognitionem perfectam sibi praesentium: nisi deus prohiberet aliquando ex aliqua causa etc. Ad praedicta vide etiam infra. §. l. euidentius.

8

36

¶ Utrum in memoria anime separate remaneant species quibus recordetur actuum praeteritorum: Circa hoc praenotandum est secundum Guill. in. iiii. e. di. xlv. cum doc. subti. ibidem. q. iii. quod proprie loquendo Recordatio est cognitio alicuius actus praeteriti inquantum praeteriti. Et in hoc quod dicitur: est cognitio. tangitur quod non est actus primus sed secundus. et ita quod non est memoria. quia memoria dicit ipsam potentiam. sed recordatio dicit actum potentie memoratiue. Cum autem dicitur: alicuius actus praeteriti. colligitur quod differt recordatio a remiscentia. quia cum memoria proprie dicat esse quietum inquantum potentia. Reminiscentia dicit discursum qui incipit ab esse quieto memorie. Sed recordatio dicit cognitionem actus praeteriti qui fit in discursu quasi in termino

37

¶ Sed ad quaesitum patet ex scriptura quod anime separate recordantur Luc. xvi. dicente domino ad diuitem epulonem. Fili recordare quia recepisti bona in vita tua: et Lazarus mala. Item Augustinus. ix. confess. dicit quod mortui habent memoriam nostri. Unde secundum Landulphum et Guill. recordantur anime separate tam de obiecto quam de actibus praeteritis. Unde Sap. v. reprobi di. Quid profuit nobis superbia aut diui. iac. etc.

38

¶ Secundo probantur praedicta ex ratione. quia species hoc impresse: in anima separata remanent incorruptibiliter perpetuo. Probatur. quia sunt immateriales et inextense existentes subiectiue in intellectu possibili qui est locus specierum ex. iii de anima. Locus autem saluat locatum Et ita sicut nec anima intellectiua corrumpi potest separata a corpore et corrupto corpore: sic nec species existentes in anima corrumpi possunt. Tum quia vt dicit Boc cius. v. de consol. prosa. iiii. Receptum est in recipiente per modum recipientis. Anima autem recipiens species est incorruptibilis. ergo recipit eas incorruptibiliter. Tum quia species non dependent in esse a corpore: licet dependent in fieri. ergo species non corrumpuntur in anima corrupto corpore. Sed quia ista duo scilicet intellectus et obiectum complent memoriam. Obiectum dico aut in se: aut in sua specie. quia per Commentatorem. iii de anima Obiectum transfertur de ordine in ordinem: quando de phantasmate scilicetransfertur per intellectum agentem ad ordinem intellectus possibil Et ita de ordine esse materialis et extensibilis transfertur in ordinem esse immaterialis et inextensibilis. Sequitur ergo quod per species hoc adquisitas potest anima separata venire in cognitionem naturalem rerum cum memoria habeat parere noticiam: vt dicit Aug. ix. de tri. c. vl. Obiectum inquit et potentia scilicet memoratiua pariunt noticiam. Ex his patet defectus Auicen. vi. naturalium. per. v. ca. vi. dicentis quod in intellectu nulla species remanet nisi praesente actu intelligendi. Claret autem ex dictis dei charitas qua sic ordinauit vt species conseruentur in ani¬ mabus etiam in reprobis ne priuentur operatione intellectus.

9

39

¶ An ergo scientia hic adquisita remaneat in anima separata. et quomodo cumscilicet Corum. xiii. scriptum sit. quod scientia destruetur sed charitas nunquam excidetRespondetur secundum Lyram. concor. Tho i. par. q. xcix ar. v. et. vi. quod scientia hic adquisita considerata prout habet esse in intellectu. videlicet quo ad species intelligibilet que dicuntur scientia. iii de anima dicente Aristo. Sicut inquit anima per sensum est sensibilia. ita per scientiam est scibilia. intelligendo scilicet virtualiter. quia species memoria efficit habitum scientialem. isto modo in anima separata remanet incorruptibiliter. Similiter etiam scientia quo ad habitum necesse est vt permaneat

40

¶ Et pro batur Primo. quia est in anima incorruptibili incorruptibiliter. vt patet ex. §. viii.

41

¶ Secundo. quia vt dicit Philosophus libro de praedicamentis. Scientia corrumpitur duobus modis. aut per obliuionem ex parte memoratiue. aut per deceptionem ex parte argumentationis false. sed hec non habent locum in anima separata. ergo patet propositum.

42

¶ Tertio quia irrationabile esset in praesenti tantum laborare circa sci entiam adquirendam et virturem si postea totum perderetur in morte. frustra etiam scriptura sacra commendaret sapientiam vel scientiam prae cunctis thesauris si periret in morte sicut alii thesauri temporales. ergo etc. Sed scientia si consideratur quo ad actum qui modo in praesenti vita est. videlicet per conuersionem ad phatasmata: sic destruetur. et hoc modo intelligendum est ditctum Apostoli supra quia anima separata alio modo habebit vti scientia hic adquisita et speciebuser adquisitis. non enim indigebit conuersione ad phantasma ta sicut modo: nec vtetur phantasmatibus in sua cognitione.set secundum modum conuenientem sibi pro statu illo vte tur speciebus adquisitis ad immaterialitatisordinem translatis. secundum quem modum scilicet materialem et inextensibilem purius scientia adquisita et nobilius ac delectabilius in anima perseuerabit perpetuo: deo bono sic ordinante ex charitate. Ideo Hiero. ad Pauli. in prolo. Bib. hortatur di. Discamus in terris quorum nobis scientia remanebit in cels.

10

43

¶ Qualiter habent cognitionem separate anime paruulorum carentes specie hic adquisita: Dehoc dicunt communiter doc. theologi concordantes sententie phospii de anima dici. quod anima in principio creationis sit tanquam tabula rasa in qua nil est depictum tamen apta est depingi Ideo tunc anima nullam habet cognitionem actu nec est intelligens actu. Sic quippe deus creat animas: vt in principio nec sint virtuose nec viciose nec scientes actunec ignorantes: sed vt ad hec sint naturaliter apti in potentia quoque non actu. Unde tales anime cum adhuc nullam acceperint speciem adquisitam a sensibilibus separantur a corpore. tunc vt dicit Rich. in. iiii. di. l. ar. i. q. ii et concor. Tho. et etiam Sco. de his non negat quod vi delicet deus animabus talium peruulorum infundit voluntarie non naturaliter species illarum rerum quarum cognitio decet statum earum: cooperante ministerio angelorum. secundum Tho. qui et addit. quod hanc cognitionem omnes huiusmodi anime adquirunti subito per modum influentie et non per modum instructionis qe successite prout Ori. dixit.

44

¶ Si autem quis di. Quomodo ergo huiusmodi cognitio dicitur in eis stutalis Dicendum cum Rich. quod quamuis deus illas species infundat non de necessita te nature sed libera voluntate: tamen naturalis est cogenitio paruulorum per eas: quia non eleuat intellectum suprsuam naturalem facultatem. vnde patet dei charitas etiam ad animas illorum.

11

45

¶ Utrum anima separata cognoscat singularia sicut angelus equaliter: Respondetur secundum Tho. i. par. q. lxxxix. ar. iiii. concor. Rich. in. iiii. di i li.t art. i. q. iii. quod cognoscit singularia. Nam diues in inferno posi. us cognouit Lazarum et dixit: habeo quinque fratres etc

46

¶ Si obiicitur: quia obiectum intellectus est ens autvniuersale: et huiusmodi abstrahit ab hic et nunc Dicendum secundum Guill. in. iiii. di. xlv. quod intellectus sic est vniuersalium quod etiam est singularium. Sensus autem solum est sin gularium. Aut si est vniuersalis solum vt est in singulari illud vele. Et sic intelligenda est autoritas philosophi. ii de anima: videlicet quod sensus est singularium scilicet cum precisione: eo quod sensus solum singulariter cognoscit et non vniuersaliter. Sed intellectus est vn iuersalium: quia abstrahit ab hic et nunc. tamen cum hoc etiam est singularium Nam si memoria intellectiua esset praecise solum vniuersalium et non etiam singulariter: qualiter recordaretur quis particularium intentionum aut volitionum quae non sunt sensibiles. Et si quis de malis singularibus non recordatur qualiter penitebit.

47

¶ Sed an equaliter sicut angelus cognoscat singularials Tho. vbi supra dicit quod non. quia natura anime est inferior quam angeli. Et quia angelis est naturaliter cognoscere per species innatas vnde habent perfectam et propriam cognitionem de rebus per quam non solum naturas rerum in speciali possunt cognoscere: sed etiam singularia sub speciebus conteta. Anime autem non per species innatas habent cognitionem: et sic confusam quodammodo. nec possunt per species etiam influxas (vt dicit idem cognoscere nisi singularia illa sola ad que aliquo modo determinantur. vel per praecedentem cognitionem. vel per aliquam affectionem quo ad aliquid cognoscendum totaliter conuertuntur. Etem habetur ex. ii de anima Intellectus quocumque se conuertit vel diuertit totaliter se conuertit vel diuertit Uel saltem ad que determinatur per naturalem vel per diuinam ordinationem. Concor. Guill. Scot scilicet in hoc quod anima separata non equatur angelo: sed discordat de specie influxaanime: vt patuit. §. 6. 2..

12

48

¶ Sed qualiter anima separata iambeata possit cognoscere singula sua peccata recordando quae commiserat in hac vita Cum sic in ea esset causa magne displicentie et doloris procedentis ex dei amore iam perfectissimo: et esset etiam occasio magne verecundie: quae beatis non conueniunt. Respondetur secundum e. Guill. cum Rich. qui di. xliii. li. iiii. ar. vii. q. i. dicit quod beate anime recordantur suorum peccatorum hoc commissorum. nec tamen in eis est pena aliqua ex hoc quia gaudent de dei misercordia remittem te. Et ita occurrunt eis peccata inquantum remissa: non in quantum punienda. Et sic Grego. iutra illud Misericordias domini in eternum cantabo. dicit: Quo in eternum misericordias doimini cantabit qui misereri non memit idest non recordatur de miseria peccati vt pene obnoxii. Unde praedictus Guill. cum Rich. ibi supra dicit tria. Primum quod deus potest remouere omnem cognitionem a beatis habitualem et actualem peccati. Secundum. quod dato vt non remoueat omnem habitualem tamen potest remouere omnem actualem cognitionem.

49

¶ Tertium quod potest impedire ne actualis cognitio peccati causet in beato tristiciam. Ratio. quia obiectum beatificum tantum causat gaudium quod absorbet omnem tristiciam contingentem etc. Et quo ad hec patet maxima dei charitas.

13

50

¶ Utrum anime separate eque possint cognoscere loco valde distantes sicut praesentes: Ad hec Tho i. par. q. lxxxix. ar. viii. et. iiii. scp. di. l. dicit quod distantia in vita ista impedit cognitionem in corpore existentis anime. quia hic cognitionem accipit a rebus sensibilibus per sensus quae requiritur debitam distantiam. Sed separata anima vt dicit per species infusas: aut saltem per species reseruatas quae no indigent organis vel sensibus. Tales autem species influxe equaliter se habent ad propinquum et distans. ergo localis distantia non impedit cognitionem. Hec Tho.

51

¶ Sed Guill. et Scotorel. tenentes contra Tho. quod species influxe non sunt necessarie ad cognitionem naturalem anime separate habentis species adquisitas. aliter di. xliii. dicunt. videlicet quod anime separate beate cognitione intuitiua in verbo cognoscere possunt in quantacumque distantia: nisi diuina voluntas prohibeat: quoniam cognitione huiusmodi in verbo potest substantia separata beatam in totum ens creatum: maxime quo ad illa quae partinent ad eius gloriam. vnde tali cognitione beati possunt cognoscere volitiones et affectus cordium nostrorum et praeces occultas etc. Sed loquendo de animabus separatis nondum beatis. puta que sunt in purgatorio vel inferno: aut etiam quae ante christi passione fuerunt in limbo sanctorum patrum. iste anime naturali cognitione non cognoscebat tunc in distantia immoderata. puta quae geruntur apud viuos: vel in celo apud beatos. Et sic dicitur Esai. lxiii. Abraam pater noster nesciuit nos et israel ignorauit nos. Nam pro tunc Abraam et israel nondum erant in noticia beata vbi intuitiua: sed in limbo. Uerum tamen anime separate etiam non beate aliqua cognoscunt distantia ex reuelatione vel dei vel angelorum vel etiam animarum ex hac vita decedentium et huiusmodi. sicut Augustinus. dicit. xiii. q. ii fatendum. et patet infra. §. xv iii. et sequenti. Addunt praefati Scotis. quod beatarum cognitio animarum in verbo quo ad extra non est de ratione beatitudinis tanquam ex necessitate. sicut nec alie reuelationes quae non necessario sequuntur beatitudinem: sed ex decentia magnifice bonitatis dei et charitatis etc.

14

52

¶ Utrum anime separate beate cognoscant se cretas preces cordis nostri naturali cognitione an supernaturali: Ad hoc Rich. in. iiii. ea. di. xlv. quod non cognoscunt naturali cognitione secreta cordium nostrorum et motus. nec etiam cognoscunt omnia quae fiunt in hac vita Ratio. quia secreta cordium cognoscere est solius dei proprium qui est scrutator cordium. Psalmus Dominus scit cogitationes hominem quoniam vane sunt. Similiter et de operibus hominum vniuersis. Psalmus Qui finxit singillati corda eorum qui intelligit omnia opera eorum etc. Sed cognoscunt anime beate in verbo diuino per reuelationem et ita supernaturaliter. Scotiste etiam concor. et Scotorelis. ac Guill. dicunt ea. dist. xlv. circa hoc pulcra puncta.

53

¶ Pri¬ mum quod regulariter et vniuersaliter solius dei est ex propria perfectione nosse abscondita cordium: ita quod impossibile est quod per aliquod impediens sibi lateat. Sed non sic est de quacumquem alia creatura siue sit angelus: siue anima quantumcumque beatus sit etiam supremus. Secundum punctum quod solus deus nouit vniversaliter omnia facta et fienda antequam fiant queque futura: et vt iudex: sicut dicit doc. subti. et nullus etiam angelus superior vel quicunque beatus Tertium est quod non est necesse ex ratione beatitudinis vt beati videant secretas orationes nostras et motus cordium nostrorum: neque regulariter: neque vniuersaliter etiam in verbo dei. neque quod sibi reuelentur omnia que aguntur in hac vita vel alibi. quia talia extranea scire vel reuclari non necessario sequitur ad beatitudinem. Sed beatis reuelantur de congruo ex dei bonitate et charitate ea que pertinent ad causalitatem augmenti glorie accidentalis eorum respectu consequende beatitudinis aliorum. Congruum enim est et decet sicut deus vult et ordinauit vt quilibet beatus procuret et adiuuet salutem electi Et ad istud requiritur vt ipsi beato deus reuelet orationes quae specialiter sibi ab electis offeruntur. Unde vult Greg. in. libro dial. quod deus alios per merita aliorum saluari statuit ex charitate. O ergo mira dei erga nos dilectio quia sanctorum merita nostra vult esse suffragia: vt dicit Augustinus.

15

54

¶ Utrum ergo anime separate beate cognoscentes preces et necessitates charorum vel sibi deuotorum compatiantur eis et orent pro illis: Respondet Tho. in e. iiii. quod anime beate no afficiuntur compassione aliqua. quia ita sunt repleti gaudio beatitudinis quod nullo modo dolor habet locum in eis. Sed forte anime non beate dolorem sentirent si incommoda suorum charorum perciperent.

55

¶ Sed an ergo orent pro illis: Arguitur sic. Beata anima aut videt ex dei reuelatione vel in verbo quod iste orans et salutem a deo petens vel aliquid ad salutem pertinens est praedestinatus ad salutem: et per consequens saluandus: aut non saluandus. Si non est saluandus. ergo beatus frustra orat pro tali et contra dei voluntatem. Si autem videt eum saluandum: non est necesse talem beatum vel alium orare pro tali. quia omnino dei voluntas implebitur vt praedestinatus saluetur. Denique si dicatur quod beatus orat etiam pro non saluando: tunc sequitur quod oratio beati non exaudiatur. et sic voluntas eius non semper impletur. quod est contra rationem beatitudinis: dicente Aug. Beatus est qui habet quicquid vult. Respondetur Primo dicendo secundum Scotorl. in. iiii. di. xlv. ad maiorem argumenti quod nullum membrorum illorum oportet dare videlicet nec de finali salute alicuius. nec de reprobatione. quia non sequitur: Deus reuelat beato Petro apostolo istum hominem scilicet Ioannem nunc petere per merita Petri. ergo reuelat Petro Ioannem saluandum vel non saluandum. Nam praedestinatio vel alicuius reprobatio finalis ex voluntate dei occultisque eius iudiciis iustis pendet.

56

¶ Secundo dicendum quod beata anima videt in verbo volutatem dei in hoc esse quod multi saluentur per praeces sanctorum. ergo libenter orant pro viatoribus ad eos recurrentibus cum pleni sunt cha¬ ritate dei et proximi

57

¶ Tertio dicendum est de exauditione. cum Rich. in e. iiii. di. xlv. concor. Tho. quod beati dupliciter orant pro nobis.

58

¶ Uno modo per eorum merita. sicut etiam sanguis christi dicitur interpellare pro nobis. et sic licet sanctorum orationes quantum est in ipsis sint efficaces ad impetrandum. tamen ex parte nostri sepe est de fectus ne exaudiantur

59

¶ Alio modo orant votis suis postulando: et sic semper exaudiuntur. quia nec volunt aliud nec petunt nisi quod et quomodo ac quantum deus vult peti et dare. quod autem deus vult simpliciter hoc semperimpletur. nisi loquamur de voluntate antecedente qua deus vult omnes homines saluos fieri. i

60

¶ Tim. ii. quia hec voluntas dei non semper impletur. ergo nec mirum si etiam sancti quod volunt voluntate antecedente non semper impletur. O ergo anima recognosce quanta charitate deus vult et omnes beati desiderant tua salutem et agepenitentiam. Item secundum Guill. cum Rich. supra omnes etiam anime in purgatorio orant pro nobis ex charitate.

61

¶ De animarum separatarum modo vario cognoscendi iuxta diuersitatem status receptaculi. vide de singulis.

16

62

¶ Utrum anima separata cognoscat substantias separatas. scilicet angelos et demones atet alias animas separatas siue in celo siue in inferno vel purgatorio existentes: Respondetur secundum doctores conmuniter. quod sicut nobis in corpore naturale est videre colorata. ita animabus separatis videre substantias separatas naturale est.

63

¶ Et probatur. quia fides tenet quod testante scriptura. anime hominum separate si sint bone deputantur in societatem bonorum angelorum. Unde Mat. xxii. Erunt sicut angeli dei in celo. et similiter male anime damnabuntur cum demonibus. Matt. xxv. Item masedicti in ignem eternum qui paratus est diabolo etc. Sed non videtur verisimile quod ignorent ille vel iste suos socios. ergo habetur propositum.

64

¶ Sed de modo cognoscendi dubium est. Quia cum anime in hoc corpore viuentes nunquam antea viderunt talia. et quia omnis cognitio intellectiua ex praexistenti fit cognitione sensitiua i. Posterio. Unde cecus natus nunquam sonniat de colore. ergo et anima non habet species talium in se.

65

¶ Unde Primo de hoc Tho. i. par. q. lxxxix. ar. i. et. ii et in quaestionibus de anima dicit. quod exquo genera lis regula est apud omnes. videlicet quod q. elibet res eo modo operatur et cognoscit quo modo habet esse. Nam ea dem sunt principia essendi et cognoscendi. ii Meta phy. proinde corporalia operantur et cognoscunt secundum modum corporalem. scilicet sensualem. et spiritualia secundum modum spiritualem. etquia anima aliu habet essendimodum dum est corpori vnita scilicet corporalem. ergo tunc cognoscit per sensibilia et eorum phantasmata. et alium habet essendi modum dum est separata a corpore. scilicet spiritualem. ergo tunc intelligit et cognoscit per conuersionem ad ea que sunt simpliciter intelligibilia. sicut et alie substantie separate id est angeli cum similem habet essendi modum. ita tamen quod anima separata non intelligit per species innatas: sicut intelligunt angeli(inquit idem Tho. neque per species quas tunc abstraheret nec perspecies conseruataa quas in via adquisiuit. ntee per essentiam suam propriam. nec per essentiam rerum intellecta rum. Sed intelligit (vt dicit) per species separatas ex influentia diuini luminis participatas quarum anima fit particeps: sicut et alie substantie separate: quamuis inferiori modo. quia natura anime inferior est quam natura angelica. Nec tamen propter hoc ista positio dicitur non naturalis: imo est naturalis. quia deus est auctor non solum influentie gratuiti lumis: sed etiam naturalis. Est quippe commune omni substantie intellectuali cognoscere naturaliter essentiam suam: per cuius intuitionem naturaliter otest cognoscere consimulem essentiam aliorum intellectualium. Sicut homo qui nunquam alium hominem anteavidisset praeter se: per sui cognitionem cognosceret hunc de nouo visum sibi esse similem hominem. Unde dicit idem Tho. quod anima separata directe suam essentiam intuendo cognoscet alias substantias separatas per suiipsius similitudinem: et etiam per hoc quod aliquam influentiam ab eis recipiet: vel a superiori causa scilicet deo.

66

¶ Addit ibidem Tho. quod anima separata propterea non cognoscet perfecte naturali cognitione substantias separatas scilicet an gelos et demones: cum anima sit infima substantia in ordineintelligibilium. sed tamen anima separata animam aliam sepxatam quamcunque cognoscet naturaliter ex seipsa quia similitudinem habent ad inuicem participantes in eodem modo essendi et in eodem modo intelligendi. Et Ideo anima de aliis animabus habet perfectam cognitionem. sed de angelis vel demonibus non habet perfectam cognitionem: loquendo de naturali cognitione. Secus loquendo de cognitione glorie que est in beatis: quia illa est perfecta in omnibus. Hec omnia Tho.

67

¶ Secundo autem doctor subti. et Scotiste eum sequentes in. iiii. libro di. xlv. vt supra. §. 6. et. co. prdictum est: negant quod ad naturalem anime cognitionem requiratur ipsa species influxa: exceptis animabus paruulorum. Sed dicunt contra Tho. quod naturalem cognitionem scilicet anime separate habebunt etiam de ignotis per species hoc adqui sitas et reseruatas: deo bono ordinante vt voluit. Et insuper anime separate que sunt vel erunt beate hapebunt cognitionem supernaturalem in verbo ex dei dilectione immensa.

17

68

¶ Sed qualiter anima beata reunita corpori glorioso per resurrectionem habebit cognoscere: An intelligendo per phantasmata sicut modo: Anper species reseruatas: An per infusas: Rich. in. iiii. di. l. ar. i. q. ii arguit quod per phantasmata debet intelligere vel cognoscere. quia ille modus intelligendi naturalis est intellectui coniuncto corpori. Sed intellectus per gloriam non amittet suum naturalem intelligendi modum: quamuis habeat modum intelligendi supernaturalem ergo intelliget per phantasmata. Sed contra. quia modus intelligendi sine phantasmate nobilior est quam cum phantasmate: vt patet in angelis et separatis animabus. ero ibi crit huiusmodi modus intelligendi nobilior.

69

¶ Respondetur secundum e. Rich. supra. vbi ponit opiniones. Una opinio vult quod anima sicut alium modum existendi habet corpori corruptibili coniuncta quam habeat separata: ita habebit adhuc alium modum quando erit coniuncta corporiglorificato. ideoque etiam alio modo intelliget reunita corpori glorificato quam separata et etiam quam corpori glorificato coniuncta. et ita erit tertius modus intelligendi. sed quoniam non clare patet quomodo ille naturalis modus intelligendi differat ab aliis duobus modis nisi quo ad hoquod erit perfectior modus intelligendi quam alii modi. Alia ergo opinio est quae videtur clarior. videlicet quod anima quando erit vnita corpori glorificato habebit naturalem modum intelligendi in phantasmate sperum reseruatarum. et etiam cum hoc habebit supernaturalem modum intelligendi sine phantasmate. et ita simul eandem rem poterit intelligere vtroque modo. cum oculus glorificatus eandem videre habebit sensibiliter etiam quando erit corpori glorificato reunita anima beata.

70

¶ Unde ad argumentum in contrarium dicendum secundum e. Rich. quod non oportet vt nobilior sit modus intelligendi sine phantasmate quam cum phantasmate quo ad semper. quia hoc non est verum nisi ceteris paribus. sed in proposito non sunt cetera paria. quia propterperfectiorem existendi modum fortior erit naturalis anime virtus quando erit corpori glorificato vnita quam sit dum erit separata a corpore. poterit etiam naturaliter aliquid perfectius videre in phantasmate quam ipsa separata possit videre non in phantasmate. sicut oculus corporalia quando est fortis videt aliquam rem clarius in speculo quam oculus debilis videat eandem rem non in speculo. Hec Rich. Ex omnibus claret mira dei charitas ad animas nostras vt reamemus deum. quia ipse deus amat animas nostras et in vita et in statu separationis a corpore atque in statu reunionis per resurrectionem.

18

71

¶ Utrum anima separata nondum beata cognoscere habeat ea quae in hoc mundo aguntur:. Respondetur secundum doct. communiter: praesertim Rayne. in sum. cum Tho. per conclusionem. quod huiusmodi anime non possunt cognoscere propria virtute siue naturaliter et per se. probatur ration Quia anime separate non beate a conuersatione hominum viuetium sunt segregate. Ideo sequitur quod facta viuentium non cognoscunt.

72

¶ Item secundo probatur auctoritate Iobxiiii. di. Siue fuerit filii eius nobiles siue ignobiles: non intelligit.

73

¶ Tertio doctorum dictamine. quia Augustinus. lib. de cura pro mortuis habenda. vt etiam scribitur in decretis. xiii. q. ii c. Fatendum. dicit. Nesciunt mortui etiam sancti quid agant hic viui etiam eorum filii. quod probat per hoc. quod a matre sua defuncta non consolabatur sicut quando viuebat. nec est probabile vt vita feliciore sit facta crudelior. Idem inducit etiam illud Esai. lxiii. ca. Abraam pater noster nesciuit nos et israel ignorauit nos. quod prophsetia dixit pro illo tempore quando istinon erat beati. Unde autem sit quod anima nondum beata non cognoscit nostra facta tangit Gre. xii. Morals. di. sic. Mortui vitam in carne viuentium post eos qualiter disponatur nesciunt. quia vita spiritus longe est a vita carnis. Hec Gre. Itaque causa huius nescientie est nimia distantia. vt tactum est. §. xiii.

74

¶ Si obiicitur. quia Luc. xvi. scribitur. quod diues coguit. v. frens adhuc habere viuos in isto modo pro quibus petebat Lazarum resuscita ri et mitti vt testaretur illis ne damnarentr. Respondetur. ad hoc quod hoc non nouit per certitudinem: secundum quod dicit Richar. de med. vil. in. iiii. sed tantum argumetando et sic coniecturando ex hoc quia nullus malus finaliter saluabitur. Et quia fratres suos sciuit conssimiles sibi malos fore: et per consequens in locum tormentorum vbi ipse diues erat deputandos. Sed ibi eos adhuc esse non videbat: credebat illos non esse in celonec alibi nisi adhuc in praesenti viuere.

75

¶ QE si quis obiiciat adhuc quod diues ille non cunsset deum sic rogasse pro illis suis fratribus tamcertitudinaliter allegando Habeo inquit quinque fratres in mundo viuentes: nec curam eorum tantam egisset ex solaincerta communiectura. Respondetur ad hoc secundum e. Rayne. quod Anime inquit mortuorum de rebus viuentium possunt habere curam: etiamsi ignorent eorum statum. Sicut nos de mortuis curam agimus in suffragiis: licet ignoremus statum illorum. Et in huiusmodi ordinatione diuina charitas patet: vt a pietate exhibenda defunctis non cessemus et meritum habeamus: ac etiam ex charitate deus sepe reuelat animabus in purgatorio praecipue de suffragiis a nobis exhibitis.

19

76

¶ Qualiter ergo cognoscere habent anime nondum beate de his que in hoc mundo aguntur: Respondetur secundum e. Rayne. quod cognoscunt pluri ma non quidem naturaliter virtute propria et per se: sequd per alios modos cognoscendi. Et isti modi sunt varii secundum varia receptacula animarum separatarum: et iuxta qualitates earundem. Unde differentia est inter cognitionem beatarum et non beatarum et demonum.

77

¶ Primo nesm pe anime separate beate habent cognoscere quaequae cognoscenda supernaturaliter in verbo diuino. Unde Greg. xii. libro morals. dicit. Qui intus claritatem dei vident: nullo modo credendum est quod sit aliquid exterius quod ignorent Hoc beatus Tho. et communiter doc. omnes intelligendum dicunt de omnibus quae pertinent ad perfectionem intellectus ac glorie eius et ad perfectionem vniuersi. Omnia enim huiusmodi ipsi beati videntes essentiam dei cognoscunt. alia verono. patet ex Tho. prima parte. q. xcix. ar. viii.

78

¶ Secundo anime separate non beate Aliqui earum sunt in purgatorio. Aliquae in inferno. Alie in limbo. Primo in purgatorio existentes cogscunt secundum Rich. in. iiii. di. xlv. ar. i. q. vii. tam suffragia porrecta eis in hoc mundo quam aliqua alia quae deus vult et permittit eisdem innotescere vel etiam aliis communit in purgatorio existentibus vt simul congratulentur et consolentur Modis quattuor. Nam quandoque cogscunt etiam futura sicut et sancti patres ve. te. cogscebant de christo venturo. Et talia scilicet futura cogscunt dei reuelatione vel inspiratione Aut aliqua facta noscunt angelica locutione: Aut morientium relatione et consolatione descendentium ex hoc mundo ad purgatorium: Aut per experimentalem cognitionem siue alleuiando siue totaliter libando. quia vt communiter doc. tenent: quando aliquid fit pro anima mortui experietur sibi alleuiari penam. Aut si anime totaliter liberantur de purgatorio deus reuelabit eis quorum suffragio sunt liberate vt orent pro il Secundo anime in infernum damnate cogscunt multa facta in hoc modo: quo ad ea tamen sola quae deus permittit eis cogsciEt Primo aut memorando scilicet de malis quae hoc gesserta¬ et be bonis quae omiserunt: et de illis praesertim quibus ipsi occasionem vel causam dederunt vt post mortem suam sequentur in mundo talia vel maiora mala. Aut cognoscunt Secundo odiendo. quia odio hebebunt deum vt iudicem punientem. ergo et omnia quae deus facit in hoc mundo odiunt cum cognoscut fieri maxime ad salutem hominum in mundo. Tertio aut cognoscunt affligendo. quia semper cogitant de deo non inquantum bono sed inquantum affligit illas

79

¶ Tertio quoque anime beate in limbo peruulo rum qualiter cognoscant patuit supra §. so. et alibi latius.

80

¶ Denique tertio principaliter de demonibus Augustinus dicit quod cognoscunt aliqua fienda in mundo: precpue tribus modis. Quedam per reuelationem bonorum angelorum deo volente scilicet ea quae sunt supra cognitionem naturalem. sicut mysteria christi et ecclesie et alia huiusmodi. Quedam vero cognoscunt perspicacia proprii intellectus scilicet ea quae sunt naturaliter scibilia illis. Quedam autem cognoscunt experientia longi temporis scilicet euentus futurorum cotingentium in ipsis singularibus quae per se non pertinent ad cognitionem intellectualem. Hec Tho. in quest. dispu. de anima. qua xviii. Ecce ergo claret dei charitas ad animas bonas in consolando ipsas reuelationibus. Et ad reprobas patet iusticie diuine equitas. Discamus ergo nos deum reamare ne cum malis pereamus.

20

81

¶ Anima separata tera. tio de eius voluntatis firmatione etc.

82

¶ Qo dei charitas ad animas separatas in voluntatis immutabilitate claret: bonas confirmando in bonitate: et malas in mala dimitten do voluntate. Queritur ergo

83

¶ Utrum anime separate quae sunt beate et qua non beate habeant immutabilitatem in voluntate: siue in beno siue in peruersitate malicie: Respondetur secundum Rayne. cum Tho. et communiter secundum omnes doc. per conclusionem quod sic.

84

¶ Probatur Primo autoritate Damasceni dicit. Hoc facit in hominibus mors quod fecit in angelis casus. Sed angeli sunt confirmati in voluntate siue boni siue ma lig etci Secundo probatur ratione. quia hec est differentia inter voluntatem anime coniuncte corpori atque separate quod voluntas anime coniuncte potest semper mutari de bono in malum et econuerso: cum sit in statu merendi vel demerendi ex vircibilitate liberi arbitrii. Sed anima separata est in statu retributionis pene vel praemii et extra statum merendi vel demerendi. ergo eius voluntas est immutabilis

85

¶ Tertio probatur inductiue de omnibus animabus: vt in quaestionibus subscriptis patebit singillatim etc.

21

86

¶ Quare anime separate beate non possunt mutari a bono in voluntate: Respondetur secundum Rayne. in sum. cum Tho. li. iiii contra gentiles. ca. xcii. quod pluribus rationibus et quibus aliquos ponemus

87

¶ Primo ratione status. quia anime beate sunt in statu otitudinis. Si ergo possent mutari de bono in malum: non essent beate: cum non essent fini vltimo inseparabiliter coniuncte: nec essent secure. quod est contra rationem beatitudinis

88

¶ Secundo ratione actus. quia beatitudo consistit in actu perpetue visionis et fruitio nis diuine. Sed anima deum apprehendit vt optimum et fi¬ nem vltimum ate sufficientissimum et summe diligibile erd ipsum maxime diligit et plenissime desiderio eius satiatur. grgo extra ipsum nil aliud quaerit. nec potest deum non diligere vel ab eo auerti. ergo nec peccare: cum summe semper velit deum alias non esset beata. ergo etc.

89

¶ Tertio ratione nutus id est voluntatis consensus. quia voluntas quae est maxime conformis deo ad omnem eius nutum non potest separari a deo: quia tunc peruersa esset. Sed anima beata est maxime conformis deo ad eius nutum. alias non esset deo grata: et per consequens nec. beata. ergo etc. Unde patet charitas dei ad illas.

22

90

¶ Sed quid de animabus separatis damnatis: et similiter de animabus in originali peccato emigratis: t Respondetur quod anime damnate quaeque habent immutabilem voluntatem Et probatur secundum e. Rayne. cum Tho. vbi supra. c. xciii.

91

¶ Primodo ratione diuine iusticie: quae pro peccato mortali debetur ex scripturis pena eterna. et consimiliter pro peccato originali secundum suum modum videlicet perpetua pena damni visionis etc. Hec autem non essent si voluntas talium mutari posset in bonum. quia iniustum esset bonum puniri perpetuo.

92

¶ Secundo probatur ratione carentie gratiae. quia voluntas a peccato mutari non potest ad displicentiam peccati et complacentiam boni nisi per gratiam. sed anime damnate sunt a gratia aliene. ergo etc.

93

¶ Tertio probatur ratione conuenientie. quia sicut se habet vosluntas beatorum respectu boni: ita voluntas damnatorum respectu mali. Sed voluntas beatorum non potest conuerti vel mutari de bono in malum. ergo similiter nec voluntas malorum damnatorum potest conuerti de malo in bonum

94

¶ Si autem quaeratur. Unde est huiusmodi diuersitas: Dicendum secundum prfatos doc. ibidem quod ideo est: quoniam dum viuerent ipsi boni immobiliter adheserunt vltimo fini videlicet deo. et econtrario ipsi mali immobiliter adheserunt malo peccati vel alte ri fini a deo scilicet creature. nec per poenitentiam vsque ad mortem sunt conuersi ad deum. Et ita patet charitas dei ad bonos: et ad malos: quia vellet eos conuerti ad bonum Sed quia nolunt: iusto iudicio dei damnantur. Et hoc ex charitate ad vniuersum vt inde melius eliciatur.

23

95

¶ Item quid de animabus separatis existentibus in purgatorio: Dicendum secundum e. Rayne. cum Tho. vbi supra ca. xciiii. quod voluntas animarum existentium in purgatorio ita est confirmata in bono quod nunquam potest flecti vel mutari in malum. Probatur

96

¶ Primo ratione charitatis. quia tales anime decedunt in charitate: immobi liter ergo adherent deo postquam sunt separate

97

¶ Secundo ratione immutabilitatis. quia vsque ad finem vite semper adhese runt deo et in gratia perstiterunt in fine immobiliter. ergo etc.

98

¶ Tertio ratione similitudinis. quia anime in purgatorio non discrepant in fine: sed simules sunt animabus beatis cum ille et iste in charitate decesserut et ad beatitudinem sunt electe: licet iste habeant aliquid purgabile. ergo sicut ille habent voluntatem confirmatam in bono: ita et iste. Patet ergo charitas dei ad animas in purgatorio existentes quia certificauit illas de gratia.

24

99

Anima separata quaero scilicet de eius receptatione et locali motione

100

¶ Eo magna dei charitas ad ani¬ mam claret deduci faciendo ad receptacula.

101

¶ Utrum conuenienter assignentur receptacula animarum separatarum Respondetur secundum Guill. in. iiii di. xlv. cum fran. Mayro. Bonauen. et doc. communitur. Et praecipue secundum Rayne. cum Tho. etc. per conclusionem quod sic. Declaratur. quia anima cum separatur a corpore est in quadruplicier statu. ergo quattuor assignantur receptacula. Primo si anima cum decedit est sine omni culpa: tuc eius receptaculum est paradisus in quo beatificatur. Secundo si anima decedit cum actuali et mortali culpa: tunc ei assignatur pro receptaculo infernus vbi damnatur. Tertio si diecedit cum veniali culpa vel insufficienti poenitentia: tunc ei assignatur pro receptaculo purgatorium vbi purgatur. Quarto si decedit cum originali culpa tunc eius receptaculum est limbus in quo penam damni patitur

102

¶ Sed quomodo limbus sanctorum patrum veteris testamenti differebat a limbo puerorum Respondetur secundum e. Rayne. quod quantum ad tria differe bat.

103

¶ Primo quantum ad spem beate vite quae erat in patribus quia habebat lumen fidei et gratiae. Sed in pueris decedentibus cum peccato originali non est huiusmodi spes. quia eis debetur pena eternalis. sed sanctis patribus pena temporalis debebatur.

104

¶ Secundo quantum ad impedimentum culpe. quia in sanctis patribus culpa erat expiata quo ad personam. sed remanebat impedimentum quo ad naturam totam humanam vsquequo christus satisfecit pro tota natura. In puxris autem est impedimentum ex parte tam nature quam per ione

105

¶ Tertio quantum ad localitatem. quialicet per scripturas non sit certum vbi sit limbus: tamen vt creditur secundum praescriptos doc. Limbus patrum est in superiori parte infernis quae dicebatur sinus Abrae. Et secundum Tho. in. iiii. scp. di. xlv. q. iii. ar. v. Probabiliter creditur inquit quod idem locus sit qui est limbus puerorum nisi quod requies beatorum patrum veteris testamenti erat in superiori parte quam limbus puerorum Ita quod primo superius erat limbus patrum. secundo purgatori um. tertio limbus puerorum. quarto infernus damnatorum. Hec Tho. Et sic patet charitas ordinata secundum iusticiam dei ad animas.

106

¶ Utrum anime separate ponantur in aliquo loco extra praedicta receptacula Require alibi.

25

107

¶ Quomodo anima separata dicitur recipi in loco aliquo predictorum cum spiritus non sit in loco de necessitate: Respondetur secundum Rayne. in sum. cum Tho. iiii. scp. di. xlv. q. ii quod proprie sola corpora sunt in loco corporali. Ideoque sicut etiam Aug. xii. super Gen. vult. Anima non habet esse in loco de necessitate: sed de congruita te Ita quod Primo sicut nobiliori corpori debetur nobis lior locus: ita nobiliori spiritui. vnde anime quae participant dei beatitudinem debent congruenter esse cum deo in celo. quia celum est sedes dei secundum scripturas. sed anime priuate deo in inferno debent esse. Secunda congruitas quod anime spiritualiter illuminate quia conueniunt cum corpore luminoso: ideo comgruit eis locus luminosus scilicet celestis patrie. sicut per oppositu animabus obtenebratis per culpam tenebrosus et. Tertia quod animabus congruit locus pro merito vel demerito videicet gaudii vel supplici. ergo etc.

108

¶ Si obiicitur. Locus corporalis non pot. qro eo agturlr syrntum qulia cst aia sepata. Dicendum quod locus cedit congruenter animabu scilicet ad gaudtum vel merore siue supplicium: non sic quod locus corporalis aliquid directe agat in animam. sed ex hoc quod anime cogscunt se locis talibus deputari a deo: habent gaudere scilicet bone anime scientes se misericordiam dei consecutas vel consequendas. vel male anime habent ex hoc tristari: scientes se perpe tuo damnatas. Itaque patet quod deus habet ordinatissi mam charitatem ad animas: singuls dando loca secundum merita etc.

109

¶ Ad hec etiam. §. 22.

110

¶ Utrum anime statim vt separantur a corpore transferantur ad recipiendum penam vel gloriam: Uide de hoc alibi.

26

111

¶ Utrum anima separata quando transit ad sua receptacula moueatur per loca successu temporis: Uinde centius et quidam dicunt quod anima quando a corpore separatur localiter mouetur. Dicitur tamen per locum non moueri. quia non transit per locum eodem modo quo corpus ita scilicet vt pars se commetiatur parti: cum spiritualis substantia partem non habeat commetientem se particorporali. Dicitur etiam moueri per tempus. quia modo est in vno loco et iam in alio: et prius in vno quam alio. Motus tamen eius est subitus et simil totus. Hec Uincen. in speci. na. li. xxiiii. ca. lix. Respondetur tamen clarius et simpliciter quod anima separata in motu suo similis est angelo: cum sit spiritus sicut et angelus. Et quoniam secundum Scotorls. in li. ii di. ii. vt dictum est vbi de Angelis. li. ii. §. 6.4. Angelus potest se mouere prout vult in tempore vel quasi in instanti large capiendo instans pro tempore imperceptibili sicut et lux. sic mouetur ex. ii de anima. Nec in hoc angelus equatur deo. quia deus operatur in instanti proprie dicto quod est indiuisibile. An gelus autem successiue quidem vere sed in tempore nobis quasi imperceptibili quod proprie non est instans. Similiter dicendum de anima separata. Et sic sibi dare deus voluit ex charita te talem motus celeritatem sicut et ex charitate condidit in esse spirituali illam.

27

112

¶ Utrum anima separata per suam naturalem virtutem moueat se ad loca sibi deputata: Respondetur secundum Rich. in. iiii. dist. lcet ar. ii. q. i. vbi inter plura dicit

113

¶ precipua puncta.

114

¶ Primo de animabus incharitate decedentibus Quod tales si nil portant secum purgabile sciunt quod dei voluntas est vt statim ad celum transeant. Et sic statim sponte et libenter mouentur illuc. Tum quia possunt se dirigere in mouendo. Tum quia sciunt facere motum de loco ad locum. Tum quia optant in caelum transire. ergo etc. tamen haebebunt angelos sociantes ob reuerentiam: vt in sequentibus patebit

115

¶ Secundo de animabus in purgatorium descendentibus idem Rich. dicit quod tales exquo sciunt voluntatem dei vt ad locum purgationis transferantur et quia possunt et volunt se illuc mouere obeditur do iusticie diuine eo quod sunt in charitate. ideo et iste anime sponte mouent se ad purgatorium: quamuis vt Bonauentura dicit comitentur eas angeli boni ad defendemdum a malisqui ob iuidiam insequuntur illas.

116

¶ Tertio de animabu in peccato ad infernum pereuntibus idem Rich. dicit: quod tales anime seipsas mouent ad locum inferni: tamen inuite coacte per demones confusibiliter eas trahentes. Sicut latro qui ducitur ad patibulum seipsum mouet coactuo. quia plus vult ire pedibus propriis quam illuc plus affligido pertrahi. Hec ex Rich. supra. Ratio autem ad omnia hec satis patet. quia cum anima similis sit angelo quo ad esse alicubi et quo ad motum vtpote spiritus quamuis inferior sit in esse nature quam angelus: tamen se mouere potest de loco ad locum. Eteni anima plus potest separata quam coniuncta. sed de anima coniuncta videmus quod mouet et se in corpore ac etiam corpus suum de loco ad locum. ergo hoc magis potest facere anima separata vt moueat seipsam de loco ad locum propria virtute naturali quam deus ex charitate indidit animem a sua conditione.

28

117

¶ Sed quare ergo anima dicitur portari ab angelis in caelum vel in sinum Abrae: vt patet Lu. xvi. Mortuus est inquit Lazarus et portatus est ab angelis in sinum Abrae. Si enim potuit se mouere propria virtute quare non transiuit per sua virtutem ad societatem sanctorum. Respondetur secundum Rich. vbi supra quod ista portatie animarum non est subuectionis: cum per seipsam possit anima tramsire se mouendo etiam sine adiutorio angelorum Sed est ex dei voluntate vt sic videlicet honorifice et reuerenter anima euolet comitantibus angelis obcertas causas: secundum doctores.

118

¶ Primo propter assecurationem. Tum quia dicente Bonauentura in. iiii. di. xx. omnibus morientibus siue iustisiue reprobis assistunt in horamortis et boni et mali angeli expectantes sententiam iudicii. ideo deus ex charitate immensa deputat iustis angelum vel angelorum comitiuam pro fiducia contra demones et eorum versutias: vt sciant quo habeant statim ire: et vt prouocentur per angelos accendanturquem ad libenter et de facili est corpore exeundum et ad locum salutis festinandum. Tum quia per demonum insidias in purgatorium et per aerencaliginosum habent pertransire in caelum anime: ideo vult deus ex charitate animas bonas securare per angelos comites Gefensores in via huiusmodi. Sed per oppositum est de malis animabus quaestatim vt separantur traduntur demonibus tanquam tortoribus ad infernum Mat. xviii. ve lut in carcere deducendi ad tormenta. Et hec patenex scripturis et pluribus reuelationibus etc

119

¶ Secundo propter re uerentie exhibitionem: vt hec praedicta dicunt sanctus Uine centius de Ualentia et alii. quia sicut magne persone puta reges et regine solent pro signo reuerentie portari ab honorabilibus personis sustentantibus et praecedentibus aliquibus ac sequentibus. Sic in proposito deus ex charitate facit vt anime quae sunt sponse tante maiestatis diuine et praesertim priuilegiate portentur ab angelis in celum vel quandoque aliquae portantur in purgatorium anime: tamen a bonis angelis et reuerenter. Sed per oppositum reprobanime portantur a malis angelis multum confusibiliter ad inferna dei iusto iudicio.

120

¶ Tertio propter leticiam et consolationem scilicet animarum bonarum quarum de salute angeli congaudent Lu. xv. Unde Esa. lv. In leticia egredimini scilicet ex corpore: et in pace deducemi. Montes et colles id est angeli maiores et minores cantabunt coram vobis laudem scilicet deo. Per oppositum erit de reprobis Exgo amemus deum.

29

121

¶ Utrum anima separata possit aliquod corpus mouere de loco ad locum per virtutem suam natura. lem: Respondetur secundum Rich. in. iiii. di. li. ar. ii. q. ii per conclusionem quod sic. Et hoc nisi prohibeatur a superiori virtute. Probatur

122

¶ Primo ex ratione. quia in anima separata est virtus motiua secundum locum: eo quod potest mouere seipsam secundum locum: vt patet ex praecedentibus. Sed ipsa talem potentiam potest facere praesentem alicui corpori: eo quod anima cum non occupat locum potest simul esse cum vno lapide vel alio corpore sicut nuc anima tua cum tuo corpore est in eodem loco simul. Multa etiam sunt corpora quae non habent potentiam resistendi anime in trahendo vel impellendo pronunc cum est corpori coniuncta. Potentior autem est anima separata quam corpori coniuncta cum sit angelo similior spiritus. ergo sequitur quod sicut angelus potest mouere et seipsum: et aliquod corpus de loco ad locum: sic potest etiam anima separata.

123

¶ Secundo probatur confirmatione. quia dato casu quod deus supernaturaliter assigraret anime separate vnam paleam vel simle corpus eidem colligando: et postea relinqueret animam sue naturali virtuti Quero Utrum illa anima posset se mouere de loco ad locum. Si sic: habeo propositum. quia tunc moueret paleam. Si non. ergo palea impediret virtutem anime quod est inopinabile.

124

¶ Ad idem fortius confirmandum est. quia anima Moysi dum veraciter apparuit in transfiguratione christi visa a discipulis corporalibus oculis Aut ergo in corpore aliquo: Aut sine corpore. Non potest dici quod sine omni corpore. quia sic inuisibilis est anima oculis corporalibus ergo in corpore. Quero ergo Aut apparuit in corpore proprio diuina virtute resuscitato: Aut (vt conmunius tenetur in corpore ex aere formato: sicut solent angeli apparere. Sed siue sic: siue sic: tamen corpus it lud assumptum mouebat. ergo patet quod anima separata potest mouere corpus de loco.

125

¶ Tertio probatur exemplificatione. quia refert Greg. iiii. dial. quod Germanus Capuanus episcops inuenit Pascasium diaconem qui iam ante erat defunctus obsequentem in balneis. Cum ergo anima illa non esset illius corporis forma: et tamen illud corpus mouebat: patet propositum. Nec potest dici quod fuit angelus bonus vel malus in specie Pascasii. quia in hoc Pascasius agebat penitentiam suam. Nec etiam potest dici quod priestinum corpus anima Pascasii mouerit. quia illud non fuit resuscitatum.

126

¶ Quare autem deus prohibet ne anima separata scilicet moueat corpus illud cuius in vita hac fuerat forma viuificans. et ne etiam moueat quodlibet corpus aliud quod fuit animatum anima rationali altera. aut etiam corpus brutorum secundum e. Rich. supra. Ratio est potissima: ne esset hominibus occasio ruendi in pessimum et horendum errorem dicentium quod anima intellectiua possit transire de corpore ad corpus. aut quamcumque animam ingredi in quodcumque corpus: ita quod successiue sit proprius motor diuersorum corporum vt Pytagorici fabulantur. Unde deus ex charitate talia prohibet fieri: ne homines per huiusmodi et rorem decipiantur et a salute eterna adquirenda impediantur.

30

127

¶ Sed quomodo anima separata possit mouere corpus quod non informat viuificado. Et arguitur quia anima non habet organa corporalia nisi quamdiu est in corpore. Unde non videt anima separata organo corporali id est oculo. nec audit aure corporali etc. quoniam ista corrumpuntur cum anima separatur a corpore. Ita a similir nec potest anima mouere corpus de loco ad locum nisi mediantibus organis. hoc est musculis: neruis et spiritibus deferentibus influentias anime motiuas. quod patet quia quando in corpore accidit lesio vel opilatio: vt in menbro peralytico. tunc non poterit anima mouere corpus tale per loca. ergo etc. Respondetur secundum Rich. vbi supra quod anima separata mouere de loco ad locum licet non possit corpus eo modo quo mouet anima coniuncta: sicut nec potest sentire eo modo scilicet per organa corporalia. verumtamen mouet alio modo scilicet per virtutem anime sine organo corporeo Et patet etiam ex hoc. quod anima coniuncta non potest per suavirtutem naturalem mouere corpus totum simlis de loco ad locum. sed sic mouet quod du vna pars mouetur alia quiescit. et pars quiescens mouet aliam per virtute. anime: sicut brachium quiescens mouet manum. et pect cum humero quiescente mouent brachium cum manu etc. Seanima separata non sic mouet corpus aliquod. quia non mouet motu organico: sed mouet illud totum simlis. sicut an gelus mouit transferendo vel portando Abachuch prophetamin babylonem cincinno capitis apprehenso. et Heliam in paradisum. Ecce ergo in hoc dei charitas patet quia dedit talem virtutem anime separate

31

128

Anima separata quinto scilicet de eius exitue loco et apperitione. Quod dei charitas claret ad animam dum vult eam exire et apparere.

129

¶ Utrum ergo anime separate aliquando ex cant de suis receptaculis: Respondetur secundum Bona. in. iiii. di. xlv. ar. i. q. ii concor. Rayne. in sum. cum Tho. ea. dis. q. iii. ar. i. quod distinguendum est. quia receptacula aliquibtas dantur per sententiam diffinitiuam absolutam et immuta bilem ac secundum causas superiores id est diuino consilio. et tales anime non exibunt in perpetuum sine reditu. sed quandoque ex dispensatione diuina ad tempus exibunt et iterum redire habenExibunt autem vel ex dei iusticia: sicut omnes exibunt in indicio finali ad reuniendum corpori per resurrectionem: vl ex dei gratia speciali prout deo placet vt appareant aliqui bus. tamen semper redire habent ad sua receptacula etc. Unde narrat Greg. libro dial. aliquos apparuisse viuis quorum anime erant in paradiso et aliquorum in inferuo

130

¶ Secudo aliquibus dantur receptacula secundum consilium det et causas inferiores qui non sunt per sententiam diffinitiuam deputati illuc omnino finalite. et tales possunt mutatione diuine sententie ad praeces sanctorum de statum et loco reuocari vel exire deo bono faciente. Sicut legimus de Trasano quem beatus Greg. reuocari a deo meruit.

131

¶ Tertio secundum doc. communiter addo. quod aliquibus animabus dtputantur receptacula vsque ad tempus debite satisfactionis. vt patet de animabus in purgatorio. et tales aliquando dei voluntate exeunt ad apparendum hominibus et iterum redeunt. Aliquando autem scilicet dum iam plenaria satisfactione liberantur exeunt de purgatorio et euolant in caelum etc. In omnibus itaque patet diuina charitas et ordiin nata per iusticiam etc.

32

132

¶ Utrum anime separate placeat exire de receptaculo: an in hoc affligatur scilicet quod exit ad apparendum hominibus Respondetur secundum Rich. in. iiii. di. xlv. ac doc. communiter quod hec differentia est inter animas bonas et reprobas. quia anime separate bone vt sunt in celo et in purgatorio existentes: ac etiam que ante christi mortem erat in limbo sanctorum patrum omnes iste in voluntate comformantur per omnia diuine voluntati: Ideo quicquid norunt deo placere: et ipsis placet: siue de introitu ad sua receptacula: siue de exitu: siue de mansione inibi et afflictione ad satisfaciendum diuine iusticie. Sed anime reprobe semper contrariantur diuine voluntatiUnde nec vellent intrare receptacula penosa vel afflictiua: sed contra dei voluntatem vellent libenter exire: et est eis afflictio in hoc quod non possunt exire sed coguntur puniri. Unde et quando apparere coguntur affliguntur in hoc quod sic saluti hominum deus prouidet. Nec possunt contra deum facere secundum suum libitum. Et quia confusso eis est de hoc quod sciuntur fore damnati vel mani festantur viuis apperendo.

133

¶ Denique secundum e. Rich. ibidem ar. i. q. iiii. Notandum primo de animabus in celo quod maxime delectantur in celo manere triplici ratione. Una est. quia sciunt sibi illum locum deputatum a deo quem summe diligunt. Alia. quia vident ibi diuinam gloriam refulgere in effectu celestis nature nobilissime et expressius super omnia alia loca. Tertia. quia caelestis sublimitas: luminositas: formositas: et immobilitas suam beatitudinem expressius representat. Unde addo secundum Rayne. quod etsi possent frequentius hominibus apparere exeundo: tamen nolunt nisi iuxta dei voluntatem. quia sue beatitudinis loco optie sunt contenti: nil extra illum desideraum.

134

¶ Secundo de animabus damnatis dicit idem Rich. quod infernali loco nimis affliguntur quia odiunt locum illum Primo quia sciunt sibi deputatum a dei iusticia quam summe odiunt. Secundo quia locus ille est vilissimus: tenebrosus: fetidus: et turpissimus pro representatione et continua memoria pene perpe tue inflicte. Tertio quia locus ille continet ignem quo acerbissime cruciantur. vnde vellent effugere de loco illo si possent.

135

¶ Tertio de animabus in purgato rio dicit quod anime ille liecet naturali motu voluntatis. sub ratione qua locus ille continet ignem et est afflictiuus vellent ibi non detineri sed eliberari celerius. Uerumtamen voluntate deliberata ex dei charitate quam habent eligunt ibi detineri ad tempus propter purgationem et satisfactio nem iusticie quam diligut. Unde secundum Rayne. ita sunt penis oppressi vt magis curent ex dei amore sustinere quam petant vel curent apparere: nisi videant deum velle vt appareant. Unde in omnibus dei charitas est commendabilis.

33

136

¶ Utrum quando exeunt anime ad apperendum diminuatur gaudium bone anime vel pena anime male interim quo erunt extra sua receptacula: Respondetur secundum e. Rich. supra. et Tho. Rayne. et alios conmuniter quod Primo sicut nec angelis ministrantibus cum exeunt de celo ad nos minuitur aliquo modo iocunda delectatio in deo et sua felicitate: Sic nec. beatis animabus cum ex dei voluntate veniunt ad nos apparendo: nec quantum ad praemium essentiale nec accidentale: sed in gloriam eorum cedit. Tum quia hoc faciunt obediendo diuine voluntati et per conse quens merentur in hoc accidentaliter

137

¶ Tum quia ex charitate ad nos delectantur ministrare nobis ad salutem. Tum quia deum eque vident vbique. Sicut exempligratia Episcopo in ecclesia datur pro honore in cathedra sedere: a qua si exit non minuitur episcogloria. quia locus semper sibi est deputatus ibi sedere. Similiter rexin throno et corona habet gloriam extra talia.

138

¶ Secundo a simili per oppositum pena damnatorum in nullo diminuitur pro tempore interim quod exeunt ad homines viuos apparendo: dei dispensatione. Sicut nec demones extra infernum positi sunt sine pena. Unde Iaco. iii. glo.a dicit quod diabolus vbicunque sit vel in aere vel sub terra: semper fert secum tormenta flammarum suarum. Ratio. quia consimiliter anime damnate sicut et demones certitudinaliter sciunt seipsos fore deputatos igni perpetuo. Et etiam quia patiuntur semper flammas tormentorum spiritualium viciorum: puta ire: inuidie: doloris mentis: et desperationis. Exemplum secundum Bedam. Sicut febricitans quocumque vadit habet in se febres affligentes: vt patuit lir. ii. de demonibus

139

¶ Unde etsi tales anime infernales sint interim pro tammodico tempore extra ignem positi: tamen diuina iusticia recompensat illis quantum deficit per dolores eis ab igne impressos: puta per dolores ardoris. Sit contingit quod digito adusto postquam extrahitur ab igneplus iam sentitur dolor adustionis crucians in carne quam dum est applicatus in principio. Similiter ferrum teli infixum et in vulnere manens penalius cruciat quam tempore infixionis leserat: praecipue si sit intoxicatum vel puluere sulphuris infectum: vt patet in pyxidibus vel bombardis per experientiam. Sic in proposito quodammodo secundum aliquos. Hec omnia autendeus ordinauit sic fieri: ex charitate quo ad bonos: et iusticia quo ad malos: tamen pietate semper comtemporata ne sit iusticia sine omni misericordia. Sed et hoc ex charitate ex qua etiam nos ad charitatem prouocat vt conuertamur et deum reamemus ne cum re probis pereamus.

34

140

¶ Utrum animarum separatarum apparitio sit censenda naturalis vel non: Respondetur secundum Rayne. in sum. cum Tho. prima per. q. lxxxix. ar. viii. quod talis apparitio considerari potest tripliciter.

141

¶ Primo ex parte nature anime: et sic non est naturalis. quia non est ex virtute propria ipsius anime: sed mirabilis et interdiuina miracula computanda. Tum quia huiusmodi apparitio deputata est proprie conuersationi substantiarum separatarum: et non hominum viuorum. Tum quia viuorum hominum cognitio est per sensum a rebus sensibilibus. Anie autem separate non sunt sensibiles naturaliter cum sint spiritus. ergo etc.

142

¶ Secundo apperitio talis anime potest considerari ex parte glories. Et quantum ad hoc est differentia inter sanctos et damnatos. quia sanctis animabus ex virtute glorie aliqua potestas confertur a deo per quam possunt cum volunt viuetibus mi¬ rabiliter apparere deo volente. et sic apperitio huiusmodi est secundum glorie virtutem quasi naturalis non autem anime secundum se. Sed damnate anime non possunt apparere tali modo pro sua voluntate ergo non est naturalis earum apporitio.

143

¶ Tertio apperitio animem potest considerari ex parte diuine prouidentie. Et isto modo dicendum quod ex diuina prouidentia anime quae sunt in purgato rio et etiam anime damnatorum: necnon etiam mali angeli permittuntur viuentibus apparere propter ples rationes. videlice

144

¶ Primo Anime de purgatorio praecipue apparent propter pectitionem suffragiorum a viuis: vt patet ex. iiii. libro dia loia Gregorii.

145

¶ Secundo Aime felices in celo praecipue apparent propter auxiliationem oppressorum fidelium. Sicut beatus Felix martyr ciuibus Nolanis apparuit cum a Barbaris expugnarentur. Et sanctus Lucas Antiochenis. Addo quod beati apparent etiam sepe propter salutem et deuotorum consolationem: aut assecurationem in mortis hora: aut huiusmodi causis.

146

¶ Tertio Anime quae sunt in inferno apparent praecipue propter eruditionem et terrorem hominum deo volente: vt corrigantur et reuocentur a peccatis ipsi viui ex reuelatione penarum acerbissimarum et huiusmodi aliis causis. Addo Quarto Anime quae in ve. te. erant in limbo sanctorum aliquando apperuerunt propter confortatio nem fidelium scilicet in bello contra hostes: vt patet de Hiere mia prophseta et Onia qui apperuerunt Iude. ii. Macha. xv.

147

¶ Ultimo demones apparere intendunt maxime propter dec eptionem incautorum. Sicut Sauli qui petiuit phitonissam diuinare et Samuelem suscitare apparuit in forma Samuel diabolus: secundum vnam expositionem Augustini. i. Re. xxviii. quasi aliquod phantasma et illusio imaginaria diaboli machinatione facta: quam scriptura samuelem appellat: sicut imagines nominibus rerum suarum appellantur. Tamen alii aliter dicunt. Sed quicquid sit sufficiat mihi dicere quod dei charitas omnia hec et alia in bonum pro electis ordinauit: maxime apperitionem beatarum animarum quia semper fit propter viuorum salutem. Sicut patet quando beati Petrus et Pauapperuerit Constantino. Aut simul propter consolationem. sicut beata. Agatha apparui scilicet Lucie. et ita de multis apperitionibus.

35

148

¶ Qualiter appareant anime separate vt videantur a viuis. Respondetur secundum Antoninum archi episcopum Floren. in sum. parte. i. ti. v. c. i. cum Tho. vbi supra quod Primo aliquando apparent in suo corpore proprio resuscitato: vt legitur Mat. penul. quod multa corpora sanctorum cum christo surrexerunt et app. multis.

149

¶ Secundo aliquando sine corpore resuscitato proprio: tamen in corpore ex aere assumpto. patet de Pascasio etc

150

¶ Tertio aliquando huiusmodi apparitio fit operatione bonorum angelorum: ignorantibus etiam ipsis mortuis. Sicut etiam viui aliquando aliis viuentibus in somniis apparent faciente angelo: illis scilicet viuis ignorantibus. et tunc angelus apparet in persona mortui: vt dicit Aug. libro de spiritu et anima. ca. xxviii. Quemadmodum de hoc habetur in li. ii. tactum. vide ibi vbi Apparitio. §. 1. et. 6. Isto modo accidisse putaturi apperitione sancti Nicolai facta Constantino imperatori: prohibendo videlicet necem trium principum captorum etc Aliquando autem fit apparitio operatione malorum angelorum homini siue dormienti siue vigil anti: non presentibus illis hominibus in quorum personis apparent vel ad deceptionem vel ad instructionem viuentium. secundum e. Tho. in. iiii. di. xlv.

151

¶ Quarto principaliter aliquando fit apparitio christi vel beate Marie: aut aliorum sanctorum per angelum bonum personam christi vel illius sancti in cuius persona apparet representantem. sicut quando data est lex vetus in monte sinai: angelus bonus apparuit loquens in persona dei et similiter in aliis huiusmodi. Aliquando autem huiusmodi apparitio etiam in personachristi fit per malum angelum qui se transfigurat in angelum lucis. vt dicit Apostolus. ii Cor. xi. et hoc ad deci piendum homines. Quod facit secundum Lyram pluribus modis.

152

¶ Primo corpus assumendo visibiter scilicet ex ac re. Sicut legitur. quod diabolus apparuit sancto Martino in specie christi purpuratus et diademate coronatus etc

153

¶ Secundo inuisibiliter formando vocem audibilem. sicut apparuit beato francisco volens eum retrahere a penitentie rigore.

154

¶ Tertio iudicium sensuum peruertendo. puta faciendo apparere quod non est secundum vertatem: vel non apparere id quod est etc. vel aliter apparere quam est. et multis aliis modis illusiones faciendo. sicut patuit lib. ii. vbi demones. §. lxxxii. Ideo. i Ioan. iiii. scribitur. Nolite omni spiritui crcdere sed pro bate spiritus si ex deo sint. propter quod Iosue. v. angeso apparenti sibi in camapohierico: dixit interrogando Noster es an aduersariorum: etc. In omnibus vero patet de charitas quae facit etiam cum tetatione prouentum scilicet Corum. x.

155

¶ Quo autem discerni possit an bonus vel malus sit angelus qui apparet: habetur per tractatum libro ii. vbi apperitio. §. iiii. hoc ergo non repeto amore brevitatis

36

156

¶ Utrum liceat alicui requirere ab aliquo moriente quod sibi reuelet anime sue post mortem statum. scilicet salutis aut damnationis etc. Respondetur secundum Rayne. cum Tho. quodlibeto. ii de anima separata. quad ii. quod statum alicuius post mortem ab ipso moriente requirere contingit tribus modis.

157

¶ Primo cum praesuptione. puta cum quis superbe vel praefumptuose de se confidens hoc petit: et talis peccat.

158

¶ Secundo cum dibitatione. puta cum quis dubitat de futuris praemiis vel penis: et ideo pecait. et iste etiam peccat.

159

¶ Tertio ex desiderii deuotione scilicet requirendo pie et humiliter verafide. et talis petens ab aliquo vt post mortem sibi appareat: non peccat: praesertim si dei voluntatem in hoc praeponat. videlicet intelligendo vel dicendo vt sibi appareat si deo placuerit. Cuius ratio est. quia cum omnes homines naturaliter scire desiderent. ex .i. Metaphy. ergo si quis naturali desiderio mouetur ad sciendum aliquio de vita futura non peccat. et per consequens si vult requirere ad impletionem desiderii naturalis non est peccatum: aut etiam si ex amore et deuotione ad sanctum aliquem vel ad vitam beatam obtinendum praesupponendo dei voluntatem in hoc tais non peccat: nisi quis vt dictum est superbe prae sumeret hoc requirere. aut ex infidelitate vel dubitato fidei. Unde et deus amorosus ex charitate condescendens vult sepe vt fiant tles apperitiones animarum post mortem pro salute et deuotione fidelium. vt legitur in multis exemplis. Et nos ergo discamus reamare deum qui in omnibus suis operibus et ordinationibus semper amat nos

PrevBack to TopNext