Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Concilium generale
1
¶ Concilium generaleUbi magna claret dei charitas. Canones enim generalium conciliorum vt ait Isid. in vl. Etymols. A temporibus Constantini ceperunt. In praecedentibus namque annis persecutione feruente docendarum plebium minime dabatur facultas. Inde christianitas in diuersas hereses scissa est. quia non erat in episcopis licentia conueniendi in vnum nisi tempore supraedicti imperatoris. Ipse enim dedit christianis facultatem libere conueniendi. Sub quo sancti patres in concilieo Niceno de omni orbeterrarum conuenientes iuxta fidem euangelicam et apostolicam: secundum post apostolos sycuntumbolum ediderunt. Inter cetera autem concilia quattuor sunt venerabiles synodi: que totam principaliter complectuntur fidem quasi quattuor euangelia vel totidem paradisi flumina. Horum primum fuit concilium Nicenum cccxviii. episcorum Constatino imperante peractum In quo Arriane perfidie condemnata est blasphemina. qua de inequalitate sancte trinitatis idem Arrius a serebat. Igitur vt ait Rufinus Congregatis patribus in concilio discussis assertionibus Arrqui diutino multoque tractatu placuit omnibus Et velut vno ore et corde decretum est homousion scribi debere id est eiusdem cum patre substantie filium confiteri Sex soli cum Arrio sunt expulsi.
¶ Exemplum autem expositionis fidei est hoc. Credimus in vnum deum patrem omnipotentem omnium visibilumi et inuisibilitur factorem. Et in vnum dominum nostrum Iesum christum filium dei de patre natum vnigenitum. hoc est de substantia patris: deum ex deo: lumen ex lumine: deum verum ex deo vero. natum non factum homousion patri id est eiusdem cum patre substantie per quem omnia facta sunt. Qui propter nos et pro pter nostram salutem descendit de celis. Et incarnatus est homo factus etc. Cos autem qui dicndent: Erat aliquando quando non erat. et ante quam nasceretur non erat. Et quia ex nullis substantibus factus est. Aut ex alia subsistentia vel substantia dicunt esse. Aut conuertibile aut mutabile dicunt filium dei esse: anathematizat catholica et apostolica ecclesia. In hoc concilio ad symbolum minorem: quo dicitur editum ab apostolis: addita sunt aliqua non contraria illis: sed magis explicite declarantia ipsa: contra hereses insurgentes circa illos articulos. vt illud Creatorem celi et terre visi bilium et inuisibilium contra errorem Manichei qui dogmatizauit deum creatorem inuisibilium: et diabolum creatorem visibilium. Et illud: Ex patre natum scilicet filium ante omnia secula. deum de deo etc. contracrrorem Arrii: qui asseruit dei filium creaturam a patre. nec eternum nec consubstantialem patri sed diuerse substantie a patre: et eo minorem. Et idem dixit de spiritu sancto. Hec aute heresis arriana fuit periculosi or vniuersaliter et eeteris diuturnior. Periculosior fuit. quia circa mysterium sancte trinitatis errauitur De qua dicit Augustinus. libro de trinita. Quod nil difficilias queritur: nullibi periculosius erratur: nihil fructuosius inuenitur Uniuersalior etiam fuit. quia multos inuoluit episcopos et sacerdotes. et ipsum Libe rium papam: imperatorem Constantium et valentem regeTheodoricum: et regem Gothorum. et per totum quasi orbendiffusa est. Unde Hiero. et habetur. xxiiii. q. iii. Resecandi. Arrius vna scintilla in alexandria fuit scilce erroris. et quia non cito extincta est totum orbem populata est flamma eius. Fuit quoque diutumior quia per multa tempora viguit.
¶ Secunda synodus. cl. episcoporum sub Theodosio seniore Constantinopolim cogregata est. que macedonium spiritumsanctum deum esse negantem condemnans: consub stantialem deo patri et filio spiritum sanctum demonstrauit.
¶ Tertia synodus Ephesina prima. cc. episcoporum sub Theodosio minore edita. que Nestorium in christo duas personas asserentem iusto anathemate condemnauit. ostendens in duabups naturis vnam personam domini nostri Iesu christi.
¶ Quarta synodus Calcedonensis. sexcentorum triginta sacerdotum sub Marciano principe. In qua Euti cem Constantinopolitanum abbatem: verbi dei et carnis vnam naturam pronunciantem. et Dioscorum eius defensorem Alexandrinum episcopum condemnauit. praedicans christum deum sic natum de virgine vt in eo subst antiam diuine et humane nature confiteamur. Sed et siqua sunt similia concilia quae sancti patres spiritu dei pleni sanxerunt. Post illorim quattuor auctoritates omni maneant stabilitata vt gore. di. xv. Canones. Hoc ideo dictum est. quia aliqua particularia ante et post fuere concilia.