Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Mediator
1
MEdiator dei et hominum christus iesus factus: sic quod humanum genus reconciliauit deo et in ipso sumus glorificati.
¶ Sed contra arguitur. quod christo non sit mediatoris officium proprium. Sicut enim sacerdos ita propheta videbatur esse mediator inter deum et hominie. secundum illuo Deut. v. Ego illo tempore sequester fui et medius inter deum et vos. Sed esse sacerdotem et prophsetam: non est esse proprium christo. ergo nec etiam mediatorem.
¶ Confirmatur. quia spiritus san ctus est mediator. quia officium mediatoris est quod interpellat ad vnum eorum pro altero inter quos est mediator. Sed de spiritu sancto sic dicitur Rho. viii. interpellat pr nobis gemitibus inenarrabilibus. ergo mediatoris officium conuenit spiritu sancto et non christo.
¶ In c ontrarium tamen dicitur i. Tin. ii Unus est mediator dei et hominum: homo iesus christus. et Augustinus. in omel
¶ Iste locus euangelicus frens vbi se dominus dicit vitem et discipulos suos palmites secundum hoc dicit. quod est caput ecclesie nosque membra eius: mediator dei et hominum christus iesus. Respondetur secundum Richar. in. iii. dis. xix. ar. ii. q. iii. quod loquendo de vniuersali reconciliatione inter deum et genus humanum solus christus fuit mediator. secundum quod expresse dicit Apostolis. i. Tin. ii. vt iam allegatum est. Quod autem nullus alius fuerit vniuersalis mediator. patet sic. Deus superior: genus humanium inferius. mediatorem autem inter superiorem opertet habere communicantiam cum vtroque per quam possit reconciliare inferiorem superiori. solus autem christus talem communicantiam humit. Nam cum humano genere communicabat cum mortalitate. cum deo in heatitudine tali per quam superior erat omni homine et deo acceptisi simus. quae duo secundum diuinam ordinationem necessaria erant in illo per quem genus humanum erat reconciliandum deo vt per mortalitatem pro humano genere posset pati. et per aliud ita est set deo accepta sua passio: vt eam reputaret pro omnibus humani generis pecestis satisfactionem condignam Predicta ant communicantia non iuenitur in patre et spiritusco. quia mortales non sunt Netc in aliquo angelo vel homine. quia etsi alii homines haberent non tamen cum mortalitate beatitudinem supraedictam. Nec aliquis alius homo erat tante digitatis vt excederet digintatem totius humani generis nisi christus dominus propter vnionem in vnitate per sone diuine
¶ Ad argumentum autem dicendum quod prophete et sacerdotes ve. te. dicti sunt mediatores inter deum et homines dispositiue et ministerialiter inquantum praenunciabant et figurabant verum et perfectum mediatorem dei et hominum christum. Sacerdotes vero no. te. possunt dici med inquantum sunt ministri veri mediatoris. vice cuius sacramenta salutaria hominibus ministrant. ergo nihil prohibet aliquos alios secundum quid dici mediatores inter deum et homines
¶ Ad confirmationem dicendum quod spiritus sanctus non potest esse mediator vt patuit. quia non participat cum hominibus in mortalitate sicut christus: sed dicitur postulare nobis. quia nos interpellare facit Notandum circa hoc quod tria sunt officia mediator scilce Prinio coniungere remota: participare extrena: et ordinate existere int illos. propter quae solus christus dicitur verus mediato: inter deum et homines. Und scilicet Tho. i. iii. di. xix. quod neque de mones neque angeli: neque homines sci sunt mediatores inter deum et nos homines.
¶ Primo n demones quia licet participent nobiscum in miseria non tamen cum deo in beatitudine. nec intendunt coniungere deo sed potius separari ab eo
¶ Secundo ne que angeli praesent esse mediatores. quia deficit in eis secundum osricium mediatoris. ex quo non participant nobiscum in miseria
¶ Tertio neque homines scienti praesent esse mediatores. quia defi citer tertium officium mediatorur scilicet quod esset supra omnes homines Et nec Abraam neque moyses nec alii potuerunt deo reconciliare genus humanum Et hoc est quod dicit apostolis Heb. ix. Christus noui test. mediator est. vt morte intercedente in redemptionem earum praeuaricationum quae erant super piori tesuorepromissionem accipiant. qui sunt vocati eterne heredita tis in christo Iesu. Hoc itaque fuit christi officium speciale ideo voluit ostendere est facto officium inchoando ordinam do et consummando.
¶ Primo inchoando officium suum ostendit in tempore: in loco et in modo. De primo dicitur Sap. xviii. Dum medium silentium tenerent omnia: et nox in suo cursu medium iter haberet. omnipotens secuno tuus domine a regalibus sedibus ve nit
¶ Secundo dicitur Luce. i. Ecce concipies in vtro. Marie veromedium est eius vterus sanctus. Nam et secundum Ber. maria dicitur medium: dicens. Ad mariam tamquam ad medium dei comcurrunt. et qui in celosunt et qui in inferno. et qui nos praecesserit et nos qui sumus et qui nos sequuntur. et nati natorum et qui na scentur ex ill. Tamen aliud est ee medium aliud esse mediatorem. Unde sicut logici quaerunt medium ad concludendum maiorem extremitatem de minori. vt dicit philosophus. libro priorum. Maior extrenitas est deus. minor extrenitas in genere rationalium est homo. Perquisierunt itaque patriarche et prophseate et alii iusti medium vt concluderet maiorem extreitatem de minori. sed tandem inuenerit mariam in qua verbum caro factum est vt maior extre mitas praedicetur de minori et econuerso. sicut bene et catholice dicimus: Deus est homo. similiter: homo est deus Tertio in modo quem tenuit etiam ostendit suum mediatoris officium. quia nascens ostendit suam infirmi tatem in inuolutione paeni. et cum hoc suam diuintatem in exulta timone angelorum et fulgida stella Secundo ordinando pacem ostendit mediatorem. quia inuentus est in medio doctorum. vt dicitur Luc. ii et eiusdem. xxii. in vltima cena ait. Ego in medio vtrum sum sicut qui ministrat. Tertio consummando suum mediatoris officium in medio latronum emisit spiritum. Ioan. x. Crucifixerit cum eo duos latriones habic et inde: me dium autem Iesum. Ecce patet eius pium officium
2
¶ Utrum christus secundum naturam diuinam et humanam sit mediator: Et arguitur quod secundum vtramque naturam. quia numquam iungit extrema nisi per hoc quod habet communi¬ cationem cum vtraque. Christus nunquam reconciliaret nos deo ni si esset deus et homo. Confirmatur sic. quia nihil tenet me dii rationem secundum illud secundum quod tenet rationem extremi. sed christus tenet rationem extremi secundum humanam naturam. quia humana natura reconciliata est deo ergo non est mediator precise secundum llam. Respondet scilicet Bona. in. iii. di. xix. q. vl. et communiter Richar. ibid. quod differunt dicere tem medium et esse mediatorem. Medium namque dicit conuenientiam cum extrenis. Mediator autem dicit non tantum conuenientiam. sed et officium reconciliationis
¶ Aliter ergo respondendum est cum quaeritur: Qualiter christus sit mediu inter humanam naturam et diuinam. Aliter cum dicitur: qualiter sit mediator. Si enim quaeratur: qualiter sit medius. Responderi potest. quod medium inter duas naturas aliquid potest diciut tripliciter. Aut ita quod in eo concurrant due nature sic in vna materia. Aut ita quod in eo concurrant due nature sicut in vna persona. Aut ita quod in eo concurrant proprietates duabus naturis conformes: Primo modo accipiendo medium nihil potest esse medium mediate inter naturam humanam et diuina: nec christus nec aliud. quia non potest constitui aliquod tertium ex humana natura et diuina. Secundo modo accipiendo medium: sicut christus est medium inter humanam naturam et diuinam inquantum est vna persona in duabus naturis non ratione humane nature tantum: nec ratione diuine nature tantum. sed ratione vtriusque. Tertio modo accipiendo medium: sic christus est medium inter deum et homines secundum humanitatem: inquantum habet simuls mortalitatem et beatitudinem. Mortalitatem in quae communicat cum hominibus Beatitudinem in qua communicat cum deo.
¶ Si enim quaeratur: Qualiter et secundum quam naturam sit christus mediator. cum mediator dicat officium reconciliationis. et mediator debet differre ab simlis quos reconciliat: et christus secud diuinam naturam sit ille cui fit reconciliatioe
¶ Dicendum quod non potest esse mediator secundum diuinam naturam. sed secundum humana in qua potest reconciliare secundum diuersas proprietates in quibus communicat cum deo et cum homine. Hebat enim iusticiam et innocentiam in qua communicat cum deo. et mortalitatem in qua communicat cum homine. et dum coniungitur moros iusticie in eadem consideratur homo peccator et mortalis: deo iusto et immortali. Reconciliati enim sumus deo per mortem hominis innocentis.
¶ Ad argumetum iam patet ex dictis responsio. quia conueniem tia secundum proprietates est illa quae potest extrema reconciliare: maxime cum extrema coniungi habent per illud medium et perduci ad conformitatem voluntatis: non ad conformitatem nature
¶ Per christum enim reconciliatur homo deo vt sit beatus. et ita fiat de mortali immortalis de peccatore iustus de mise ro beatus. et non vt rconciliatus fiat deus licet phisteus sit deus Ad confirmationem dicendum. quod christus sit extremum secundum humanam naturam: falsum est. Nam humana natura in christo num quam indiguit reconciliatione. quia non erat reconciliata: sed reconcilias. secundum quod dicitur. ii. Cor. v. Deus erat in christo sibi reconcilians mundum.