Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Clauis
1
Clauis est instrumentum aperiendi et claudendi ostium Claues autem date sunt ecclesie a christosecundum quod habetur Matth. xvi. Tibi daboclaues regni caelorum et quodcumque ligaueris superterram erit ligatum et in celis. Mirum certe videtur quod in celis sint aliqui ligati: cum ibi sint in libertate filiorum dei: et quod qui ligantur illi tandem ad caelum introducem tur. ergo videtur quod quilibet procuret se hoc ligari vt ducatur in caelum. Queritur igitur in generali.
2
¶ Utrum sint vere claues in ecclesia: Arguitur quod non. quia nulla necestas est clauium vbi ostium semper est patens. sed ostium celi et ecclesie semperest patens et apertum. ergo etc. Minor probatur sic: Oostiu paradisi christus dominus est: qui dicit Ioan. x. Ego sum ostiun. sed illud semper est apertum: Apoc. iiii. Uidi et ecce in celoostium apertum.
¶ Item illi soli conceditur clauis qui potest claudere et aperire. sed hic est solus christus. Esa. xxii. Daboclauem domus dauid super humerum eius: et claudet et non erit qui aperiet. ergo solius christi est claudere et aperire.
¶ Item maius quid est habere claues paradisi quam habere claues mortis et inferni. sed has habet christus quas non de dit ecclesie. ergo etc.
¶ In contrarium est quod dicitur Matth. xvi. Tibi dabo claues regni celorum. et Ioan. xx. Quorum remiseritis peccata remittuntur eis etc. Et hoc consonat rationi. nam rex terrenus recedens sicut dimittit claues seruis suis: sic rex glorie christus recedens ex hoc modo clauem familie militantis commisit rectoribus eius scilicet apostolis et illis succedentibus. Respondetur secundum Sco. i. iiii. di. xviii. Nomen clauis translatum est a corporalibus ad spiritualia Et vt dicit philosophus. i. Metaph. omnes transferentes secundum aliquam similitudinem transferunt. Sicut ergo circa apertionem domus materialis est ipsa apertio domus. et est ibi aperiens: et est causa propter quam aperitur: puta dignitas persone ad intrandum: et indignitas propter quam expellitur. et nullum illorum adhuc est clauis. sed clauis vltra hoc est proximum instrumentum aperiendi et claudendi ostium per quod intratur. Sic spiritualiter circa apertionem regni celestis est intelligendum. ibi enim est inuenire apertionem ipsam: que est quaedam sententia diffinitiua: qua sententiatur caelum illi aperiendum. quia illa apertio non est actualis: sed condigna dispositio illius cui aperitur. Contingit etiam inuenire aperientem: et ille est minister ecclesie qui sententiat. Contingit etiam inuenire causm propter quam huic aperitur per sententiam introductiuam. et etiam propter quam huic clauditur per sententiam exclusiuam. et iste cause sunt merita et demerita. nullum autem illorum est clauis: sed vltra praedicta est potestas et auctoritas in sententiante: quae est quasi immediatum instrumentum sententiandi: que sententiatio est apertio et illa auctoritas in foro proenitentiali dicitur clauis. Et sic secundum sanctum Bona. di. qua supra art. i. q. i. clauis est illa virtus per quam obstaculum remouet: vel per illam excluditur vel includitur
¶ Secundum hoc notandum quod cum triplex sit obstaculum ingrediendi in regnum: et tripleptestas illud praemouens triplex est clauis spiritualis diferens secundum gradum et dignitatem. Primum obstaculum peccati mortalis commissi. et hoc est debitum eterni supplicii. hoc autem solus deus amouet: quia hoc remouetur per culpe deletionem. et ideo hec potestas est diuina: quae ab aliquibus dicitur clauis auctoritis. Secundum obstaculum est debitum peccati contracti. et illud est debitum solutionis praecii: et hoc solui potuit per christum. ideo hec potestas illud obstaculum remouens est solius christi. et vocatur clauis excellentie. Tertium obstaculum est debitum peccati dimissi: quia postquam homini dimissa est culpa: adhuc est obligatus ad temporalem penam. et hoc remouetur per illum qui potest peccati pena taxare. et talis est minister christiet talis potestas communicatur hominibus et vocatur clauis ministerii. Cum igitur triplex sit obstaculum: triplex erit potestas Prima est auctoritis: a qua est. Secunda excellentie. quae est in solo christo. Tertia est clauis ministerii: quae descendit a claue auctoritis mediante claue excellentie ex de hac dictum est petro: Tibi dabo claues re. etc.
¶ Ad illud ergo quod primo obiicitur quod ostium semper est cpertum dicendum: quod verum est de se: sed tamen homo sibi claudit per debitum peccati quod incurrit: a quo oportaper aliqua clauem liberari.
¶ Ad secundum quod solus christus potest claudere: dicendum: quod illud intelligitur de claue excellentie: per quam clausit limbum sanctis: ne ibi descendant: et aperuit paradisum. et sic christus habet clauem inferni inquantum deus. non ideo dixit petro: Tibi dabo claues inferni: sed claues regni: a digniori denominando. Ideo quemcumque ligauerit petrus et susuccessores in terra: erit ligatus et in celis. quia si fecerit claue non errante approbabitur a tota trinitate: Et sic patet responsio.
3
¶ Utrum clauens iste sint etiam ad claudendum: Arguitur quod non: quia claues date sunt ad nostram vtilitatem. sed non est vtilitas nobis quod re gnum caelorum claudatur. ergo non sunt ad claudendum Preterea nihil claudit regnum caelorum nisi peccatum. sed claues non sunt ad peccandum date. ergo nec ad claudendum
¶ Item si sacerdos clauderet regnum ce¬ lorum damnaretur. quia dicitur Matth. xxiii. Ue vobis scribe et pharisei qui clauditis regnum caelorum ante homines. Ubi autem in sacra scriptura ve exprimitur: eterna damnatio insinuatur. ergo claues non sunt date ad claudendum
¶ Item nihil idem est ad oppositos fines. sed aperire et claudere regnum caelorum sunt opposita. ergo clauis non ordinatur ad hec duo.
¶ In comntrarium dicitur Esa. xxii. Dabo superhumerum eius clauem bomus dauid: et aperiet et nemo claudet: claudet et nemo aperiet etc. sed potestas ministris ceollata est conformis potestati christi. ergo ad claudendum et aperiendum Ideo dominus dixit: Quorum retinueritis peccata etc. Respondet sanctus Bona. vbi. supra. q. ii quod iste due claues simili sunt ad ligandum et soluendum et aperiendum. sed actus ligandi et soluendi competit eis immediate et in subiectum. sed actus aperiendi in relatione ad finem vltimum: et quoniam instrumentum denominatur ab optimoet a fine: ideo magis denominatur illa potestas a nomine respiciente finem. quia vero instrumentum ordinatum ad aperiendum et claudendum in corporalibus est clauis: ideo talis potestas dicitur recte clauis. non tamen est ibi omniumoda similitudo: sed aliqua clauis enim naturalis ad vtrumque principaliter est et principalius ad claudendum propter latrones et fures: sed spiritualis principalius est ad aperiendum. nec est ordinata ad claudendum nisi pro prter apertionem: sicut nec ad ligandum nisi propter solutionem. et ita quemadmodum medicina est scientia sani et egri: sani per se: et egri per accidens. Ita intelligendum est in proposito. et sic clauis spiritualis est ad claudendum: non tamen eodem modo quo materialis.
¶ Ad illud et go quod obiicitur quod clausio est nobis damnosa: et fit per peccatum: dicendum: quod sicut in corporalibus quaedam est ligato simpliciter nocens: sicut cum ligatur homo propter paralysim. quedam simpliciter expediens: sicut cum ligatur mediante emplastro. Sic et in spiritualibus ligatio peccati inpedit: sed ligatio sacerdotalis melius facit ad velocio rem solutionem. Similiter est intelligendum ve clausione quod quedam est bona et quedam mala. et bona clausione claudit sacerdos.
¶ Ad illud vero quod dicitur quod nihil idem est ad oppositos fines. dicendum quod verum est de fine per se: sed de fine quod est ad diuersa ita quod ad vnum se habet per se et ad alterm per accidens nihil impedit sic in proposito. vnde. sid eadem clauis aperit et claudit Sic potestas sacerotalis ideo sola dicitur clauis. vnde baptismus non dieic clauis: quia solum aperit. nec malum exemplum: quia scium claudit similiter peccatum: ideo non dici tur claui Per hec patet responsio¬
4
¶ Ucrum hec potestas sit in culpam. Artuitur quod non. quia Marc. ii cum dominus dixisset: Frloimittuntur tibi peccata tua. statim dixerunt: Hic olasphemat. sed non credebant blasphemare ob aliud nisi quia peccata dimittere est solius dei. ergo non est sacerdotis.
¶ Item Augustinus. et Greg. dicunt quod in suscitatione lazari mortui significata est resuscitatio peccatoris. sed lazarus prius est a domino resuscitatus quam traderetur discipulis soluendus. ergo absolutio sacerdotis nihil valet antequam sit resuscitatus et viuificatus pec¬ tator per gram.
¶ Item paris potestatis est interius baptizare et a mortali culpa absoluere. Sed de non communicauit baptizare interius: ergo pari ratione nec potestatem absoluendi ab actuali mortali. Contra. dicitur Ioan. xx. Quorum remiseritis peccata remittuntur eis. ergo sacerdos habet potestatem super peccata etc
¶ Confirmatur: Nam sacramentum poenitentie est in remedium contra actuale sicut baptismus contra originale. ergo sicut virtute baptismi deletur originale: ita virtute poenitentie actuale. Sed virtus poenitentie principaliter consistit circa claues: ergo videtur etc. Respondet sanctus Bona. vbi supra. ar. ii. q. i. Quod duplex ut modus dicendi secundum diuersos docto. Aliqui dixerunt quod dupliciter est loqui de clauium potestate. Aut prout operatur in proposito. autm prout in confessionis actu. Si prout operatur in proposito confitendi sic. quia illud propositum clauditur in contritione. et in contritione primo deletur culpa: sic virtus clauium quodammodo se extendit ad delendum culpam Non enim potest a culpa iustificari nisi proponat sacerdoti confiteri. Si autem loquamur de actu iustificandi prout operatur in actu absoluendi. sic non potest in culpam pro eo quod digne accedens ad absolutionem accedit contritus et suscitatus. et ita est ei iam culpa remissa. Sed iste modus dicendi habet phantasia. Primum: quia baptismi sacramentum non dicitur operari antequam homo baptizetur: alioquin operatum fuisset ab initio: pari ratione nec clauis. Item vnumquodque plus potest in re quam in proposito solo. si ergo in proposito delet culpam: quanto magis dum exhibetur in re. Et iterum possibile est quod aliquis ad absolutionem accedat attritus sicut ad baptismum: non est ratio quare ibi de attrito non fieret contritus. Est iges tur alius modus dicendi quod per habentem clauem intelligitur mediator dei et hominum vn per ipsum peccator ascendit ad deum et per ipsum deus descendit ad hominem. et sic est sacerdos angelus imo os dei. Secundum quod ascendit habet se per modum inferioris et supplicantis. secundum quod descenditr per modum superioris et iudicantis. secundum primum modum potest gratiam impetrare. secundum secundum modum potest ecclesie reconciliare. Ideo in luius significationem in forma absolutionis praemittitur deptatio per modum deprecatiuum: et sub iungitur absolutio per nodum iudicatiuum. ergo potestas sacerdotis virtute clauium ditet se extendere per modum dei cantis et imperantis in culpam. Cism Scotum in. iiii. di. vlti. quod confitens quamuis non habea actum talem qui sufficiat ad meritum de congruo: tamen habens voluntatem suscipiem di sacramentum ecclesie et sine obice mortal veccati actualit sibi in facto vel in voluntate inherenti recipit: tamen non ex merito sed ex pacto diuino effectu stius sacramenti vt sit parum attritus in vltimo instanti istius platio nis in quo est vis sacramentistius recipit remissionem: gratiam proeitentialem: alioquin non appareret quomodo sacramentum. penitentie esset secunda tabula post naufragium si nungam per ipsum posset recuperari gratia secunda amissa sed tantum perattritionem primam. Similiter sanctus Tho. in. iiii. di. xviii. ponit eandem sententiam dicens. Potestas clauium ordinatur aliquo modo ad remissionemculpe: non sicut causans sed sicut disponens ad eam. Et subdit. Unde si ante absolutionem no fuisset forte aliquis dispositus ad grati am suscipiendam in ipsa absolutione sacramentali: gratiam consequeretur si obicem non poneret.
¶ Si dicas: tunc sacerdos deleret macula peccati et reatum mortis eterne Respondetur quod sic. sed hoc non facit nisi instrteraliter vel effectualiter: non quidem illum effectum attingendo immediate: sed attingendo ad prius quod est necestas ad illum effectum in simpliciter: sed ex diuino pacto. Et sic patet quod non est simile de sacerdote legali respectu lepre: et de sacerdote euangelico respectu culpe. vnde non tenetur Magister in di. xviii. qui dicit quod vis clauis non se extendit ad remotionem culpe vel pene eterne. Deus inquit tantum per se dimittit peccatum. et quia animam mundat ab interiori macula et a debito eterne mortis soluit. Quid igitur faciunt sacerdotes euangelici: Respondet: Tribuit eis ptetatem ligandi et soluendi id est ostendendi eos ligatos et solutos. Quod probat de leproso prius curato post misso ad sacerdotes. Tum secundo de lazaro resuscitato prius quam discipulis ad soluendum tradito. Tum tertio auctorite Hiero. super illud Matth. xvi. Tibi dabo claues etc. In Leuitico inquit se ostendere sacerdotibus leprosi iubentur quos illi no faciebant leprosos vel mundos. sed discernut qui mundi vel non mudi sunt. Hoc et habent sacerdotes euangelici in lege noua: vt ostendant mundos vel immundos. non tamen faciut secundum eum Huic videtur fauere Bona. vbi. supra finaliter respondendo di. Dicendum quod clauis bene potest se extendere per modum deprecantis et impetrantis. et illud significatum est in benedictione sacerdotum Numeri. vi. sed per modum imperantis non: quoniam ergo potestas sonat per modum actiui et imperantis ex se: hinc est quod potestas clauium proprie loquendo non se extendit supra culpam. et concedende sunt rationes ad hoc inducte. Hec ille. Sed reuera secundum Scotum sicut ad deletionem peccati originalis duplex est via. Prima attritio sufficiens: quae est dispositio de congruo ad gratiam ante susceptionem baptismi. Alia est susceptio ipsius baptismi. Sic in proposito ad deletionem mortalis peccati: deus misericorditer instituit nobis duplicem viam. Unam per attritionem praeuiam quae est acceptatio tanquam meritum de congruo sufficiens ad primam gratiam: quae delet peccatum. Aliam viam per susceptionem sacramenti poenitentie: per quam sine attritione sufficienti dum modo non ponat quis obicem suscipit gratiam: vt praedictum est. Et per hec patet responsio ad argumenta quod clauis se extendit ministerialiter ad deletionem culpe.
5
¶ Utrum potestas clauium se extendat ad pena temporalem: Arguitur quod non: quia peccato debetur pena eterna et pena temporalis. sed post absolutionem sacerdotis adhuc manet penitens obligatus ad penam temporalem. igitur videtur quod potestas clauium non se extendat saltenad pena temporalem.
¶ Item sacerdos non potest praeiudicare diuine iusticie: sed ex diuina iusticia taxata est penitenti pena qua debet pro peccatis subire. ergo sacerdos non potest de eadem aliquid remittere.
¶ In contrarium dicitur Ioa. xx. Quorum remiseritis peccata remit. etc. sed nihil est in peccato remittendum nisi vel offensa vel pena. sed offensam principaliter deus remittit: et si etiam penam ipseremittit. ergo sacerdos nihil remitteret contra dictum christi. Respondetur secundum Sco. in. iiii. di. xviii. quod po¬ testas clauium se extendit ad remittendum pernam et ad infligendum eam. Et probat sic: Nullus constituitur arbiter sub illa conditione quod praecise arbitretur secundum voluntatem vnius partis. et hoc maxime quando non potest determinate noscerc voluntatem illius partis. sed in iudicio poenitentie partes sunt deus et peccator: inter quos arbiter est sacerdos: cui non potest punctualiter constare de voluntate diuina. ergo si sacerdos imponeret maiorem penam peccatis corrspnden tem. penitens teneretur implere. similiter si minorem imponeret. Sicut enim in aliis commutationibus iusficiacommutatiua habet aliquam latitudinem: ita quod non respicit in commutabilibus medium indiuisum: sed medium recte rationis: ita et iusticia punitiua: quae est commutatiua pene pro culpa: non respicit neccessario indiuisibilem gradum pene correspondentem. sed est ibi quaedam latitudo infra quam minor non sufficit: et vltra quanm maior pena no est imponenda. Et extra totam illam latitudinem clauis citra vel vltra ligans errat: et tunc non immerito quod soluitur in terris non soluitur in celis id est non ratificatur: sed inter illam latitudinem non errat: et ideo arbitrium ratificatur intantum quod quicquid inter illam latitudinem imponitur expleri oportet hoc: et si non expletur hoc tunc residuum exigetur in purgatorio. Ideo subdit: Ego scotus sic intelligo quod si sortes vere confessus et abso lutus adhuc pro peccatis manet obligatus secundum iusticiam ad penam vt decem hoc vel in purgatorio soluendam tunc quia sacerdos arbiter non potest illud punctualiter scire ideo sibi iniungit aliquantulum maiorem poenitentiam: vt gratia exempli praenstentiam vndecim vel duodecim sibi iniunctanpenirens teneretur implere: eo quod sacerdos arbiter intdeum et hominem sic arbitratus est. Uel si aliquantulum minorem quam decem: vt nouem vel octo sibi sacerdos iniungit deus ratificat ita quod qui sic sibi iniunctam impleuit prototo sufficit. Et ita in illo casu quantamcumque poenitentiam sacerdos iniungeret inter illam latitudinem quae est interduodeciet et octo deus illam ratificaret: ita quod penitens implendo eam de toto se liberaret. Si autem citra istanlatitudinem iniungeret sibi penam: vt solum sex vel quartuor etc. tunc deus tamquam irrationabiliter factam non ratificaret: sed residuum impleret: aut hoc per bona opera vel in purgatorio. Ita etiam seruatur inter homines: vt si arbitrium est propinqui ad equalitatem acceptatur a partibus tanquam rationabile. si vero nimis recessum est ab equalitate tunc a parte cui manifestum est refutatur tam quam irrationa pile. Huic concordat Rich. in. iiii. di. xviii. ar. ii quo ii. sic dicens: Quod sacerdos aliqua partem pene temporalis peccato debite non tantum illius quam sibi imponit: sed etiam illius quae in purgatorio est implenda. et plus vel minus secundum quod penitens est dispositus virtute clauium remittit. Et pr praedicta patet responsio ad argumenta prius facta.
6
¶ Utrum claues sint due. Arguitur quod non. quia claues sunt directe ad aperiendum regnumcelorum. sed regnum caelorum non est nisi vnum: quod non habet ostium nisi vnum. ergo videtur quod vna tantum debet esse clauis
¶ Secundo sic: Clauis est character sacerdotals et ille est vnus: sicut et ordo sacerdotalis. igitur tamenvna erit clauis per essentiam: et non due distincte.
¶ In contrarium est quod dicit dominus Matth. xvi. Tibi dabo claues regni ce. Respondetur quod de hoc sunt due opiniones. Una est Rich. vbi. supra. ar. i. q. iii. quod claues sunt due quantum ad effectum et relationem: vna tamen in radice. Claues enim ecclesie sunt potestas iudicandi in foro animarum: quae potestas ex duobus integratur scilicet ex ptestate discernendi in cause examinatione: et potestate diffiniendi in cause determinatione. Prima dicitur scientie. vnde clauis scientie non est habitus scientie nec actus sciendi: quamuis claues ecclesie non debet recipere nisi habens habitum scientie sufficientem ad executionem potestatis. Secunda dicitur clauis potentie: cuius actus est determinare causm ligando vel soluendo. et ista diciut tur principalior: quia prima ordinatur ad istam. potestas autenligandi et soluendi in foro causarum non est proprie clauis. Et quamuis praedicte claues distinguantur penes actus: tamen in radice sunt vna: non tantum inter se: sed cum potestate sacramentum conficiendi: quia iste tres potestates fundantur in charactere sacerdotum: et ideo omnibus et solis sacerdotibus noue legis date sunt. Alia opinio est Scoti in. iiii. di. xix. q. vnica. quod clauis non sit vna in radice cum potestate conficiendi. et probat sic: Ille sunt distincte potestates: quarum vna potest esse sine alia. sed potestas conficiendi corpus christi siue character sacerdotalis potest esse sine alia potestate. Minor probatur: quia sic fuit in apostolis in cena cum dicebatur eis: Hoc faci te in meam commemorationem. vbi data est eis potestas conficiendi eucharistiam: sed non potestas clauium vsque ps resurrectionem: sed tunc cum dixit Ioan. xx. Quorum remiseritis peccata etc. Confirmatur: Nam episcopus ordinando prius dicit: Accipite potestatem conficiendi missam tam pro viuis quam pro defunctis. dans eis calicem: et quibusdam interpositis ponens manum super caput ordinandi dicit: Accipite spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata. Ex quibus videtur quod quilibet sacerdos prius tempore accipiat potestatem conficiendi quam absoluendi. igitur sunt distincte potestates. Deinde dicit quod claues ecclesie inter se rea liter sunt distincte: vt sit absolute verum verbum christi qui dixit: Tibi dabo claues. Quod sic probat Sco. et sanctus Bona. Ille claues possunt ab inuicem separari potentia dei absoluta. igitur non sunt idem realiter. Anecedens probatur: quia sicut papa vel alius potest alicui committere auctoritae cognoscendi in causa non committendo sibi auctoritatem sententiadi: vt si diceret: committo tibi auctoritaem examinandi causm istam: et referas mihi vt sententiem. Potest etiam alicui conferre auctoritatem sententiandi sine auctoritate cognoscendi: vt si diceret: tibi committo vt sine omni cognitione cause sententies sicut placet. tamen talis commissio non esset ordinata cum fieret alicui cuius voluntas esset obliquabilis. Sed deus posset committere alicui de potentia sua absoluta auctoritatem sententiandi sine cause cognitione. et hec opinio est communior.
7
¶ Utrum quilibet sacerdos possit vsum clauium exercere: Arguitur quod non: quia dicit Augustinus. de baptismo contra donatistas quod a peccato non nisi coluba absoluit id est christus vel membra eius. sed malus sacerdos non est christi membrum. ergo etc.
¶ In contrarium sine determinatione dicit christus petro: Tibi dabo claues regni caelorum. Respondet Richar. vbi. supra. di. xix. ar. i. q. ii quod actio non tantum requirit potentiam a qua fit: sed subiectum debitum in quo recipiatur. materia autem debita sunt persone: quas habens clauem habet iurisdicionem. et ideo non omnis sacerdos habet iurisdicionem super quemlibet nisi secundum ordinationem vicarii christist et propterea non omnis sacerdos potest exercere vsum clauium: sed solum secundum eum modum quem ecclesia statuit. Ob hoc quidam priuantur vsu potestatis: sicut excommunicati et heretici. qui dam materia: sicut illi qui non habent populum. Hec ille. Ut enim debitus ordo seruetur oportet esse praelatum aliquem supremum in quo resideat potestas omnium et sub illo prelatos medios: et sub illis particula res vltimos. Nemo enim potest a iquem iudicare nisi sit eius iudex ordinarius aut delegatus.
8
¶ Utrum liceat sacerdotibus vti clauibus pro sua voluntate: Respondet Richar. vbi. supra di. xviii. ar. i. q. iiii. quod non: quia sicut minister et instrumentum non habet efficaciam in agendo nisi secundum quod mouetur a principali agente. Sic sacerdos dum operetur per illas claues instrumentaliter: si vtitur istis clauibus secundum proprium arbitrium dimittens rectitudinem motionis diuine peccat. Crrat autem clauis scientie quando sacerdos non bene inquirit de his que pertinent ad hoc iudicium: puta de confitentis attritione et circumstantiis aggrauantibus vsque ad mortale: et sic peccat: nec potest recte iudicare nisi a casu. Quod si penitens ostendit se dolentem cum non sit: fictus est et recedit cum no uo peccato contemnendo sacramentum.
9
¶ Respondetur quod clauis sententiandi: quia ad eam ordinatur clauis cognoscendi. Tum secundo propter subiectum: quia voluntas est nobilior intellectu. Tum tertio opter virtutem: quia iusticia nobilior est prudentia.
¶ Sed diceres: an magis sint distincte claues a charactere sacerdotii quam inter se: Dicendum quod sic. et patet tripliciter. Primo ratione speci in qua conueniunt claues: et non cum charactere. Tum secundo ratione temporis. quia character praecedit eas tempore. Tum tertio ratione obiecti: quia characte sacerdotalis est ad corpus christi verum: claues vero ac mysticum.
¶ Quereres iterum Quid est proprie dimissio culpe: Dicendum circa hoc tripliciter. Primum est quod non est maculam remouere quae nulla est. Secundum quod est penam eternam in temporalem commutare. Tertium quod de communi¬ cum hoc gratiam tribuere: dium scilicet de non contrito vi clauium faciendo contritum in absolutione.