Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Circumcisio

1

1

CIrcumcisio secundum damascenumli. iiii. sententiarum est signum deturminans israel a gentibus: cum quibus conuersabatur: In qua diffinitione tanguntur tria. Primo genus cum or: signum. erat enim signum remotionis originalis culpe: in qua est vt tangit Anss. quasi quidam circulus: quia primo persona infecit naturam: et rursus natura inficit personam. Secundo tangitur subiectum in quo erat: quia israel Cetere enim nationes ad illam non erant obligate. Tertio tangitur finis circumcisionis: non quidem omnis sed vnus cum dicitur: determinans israel a gentibus cum quibus conuersabatur. erat enim signum distinctionis popsuli dei a ceteris popstulis. srael enim de quo christus nasci debebat distinguebatur in veste: quia fimbrias portabat. in carne: quia circumcisionem habebat. in moribus quia secundum praeceptum decalo¬ gi viuere debebat: vt esset poposuls sanctus.

2

2

¶ Utrum circumcisio debuit cessare. Arguitur quod non. quia Gen. xvii. in donatione circumcisionis dicitur: Erit pactum meum in carne vtra in fedus eternum. ergo videtur quod circumcisio eternaliter debeat durare. sed quod eternaliter durat: non habet finem ergo etc.

3

¶ Item christus non tantum verbis instruxit nos: sed etiam factis. Unde etiam communis auctoritas dicit quod omnis christi actio nostra fuit instructio. sed christus circumcisus fuit: sicut dici tur Luc. ii ergo si debent membra assiulari capiti. ergo tunc videtur quod necessarium sit et nos circumcidi. Uidetur enim quod sicut baptizari voluit vt formam daret: ita etiam circuncidi.

4

¶ Contra. quod cessauerit bene ostenditur Gal. v. Ego paulus dico vobis: si circumcidimini christus nihil vobis proderit

5

¶ Item Heb. vii. Translato sacerdotio neccee est vt legis translatio fiat. sed opertuit sacerdotium transferri: ergo et legem. ergo non est necese suscipere circumcisionem: cum baptismus sit remedium melius contra peccatum originale.

6

¶ Respondetur secundum sanctum Bona. in. iiii. di. iii. ar. iii. q. i. quod secundum quod dicit euange. non solum circumcisio et etiam omnia sacramenta legalia destiterunt aduenientibus sacramentis no. le. eo quod sacramenta illius temporis huic tempori non conueniebant. tum quia exant obscura quantum ad significantiam quia erant velamen. tum etiam quia exant parue virtutis quantum ad efficaciam. tum etiam quia grauia quantum ad obseruatiam. Et hec omnia illi legi competebant quae erat lex figure et oneris ad confringendam duriciam et superbiam ceruicis iudaice. ex autem noua oppositas habet conditiones: quia est ex veritatis et gratiae et suauitatis. Gatra enim et veritas per esum christum facta est: sicut dicitur Ioan. i. Et onus sua uitatis: Iugum enim meum suaue est: et onus meum leue uit christus Matth. xi. Et ideo debuit habere sacramenta expressiora ad significandum efficaciora ad curandum: et leuiora ad portandum. et ideo omnia ve. le. sacramenta cessauerunt: et alia sunt instituta. Unde Augustinus contra Faustum. Prima sacramenta quae obseruabantur praenunciatiua erant christi venturi. que cum suo aduentum christus implesset ablata sunt: et alia instituta virtute maiora: vtilitate meliora et actu faciliora et numero pauciora. Ex quibus patet quod circumcisio cum aliis ve. le. cerimoniis cessare debuit. Ad primum argumentum dicendum quod non est ita intelligendum eternum quod careat fine. In eadem enim littera dominus dicit quod dedit eis terram in possessionem eternam. et constans est quod terram promissiois iudei non possident. Et propter hoc distinguendum est in eterno. Dicitur enim eternum tripliciter. Aut quantum ad durationem. aut quantum ad finis indeterminationem. aut quantum ad significati onem Primo modo dicitur dupliciter. Aut quia caret principio et rine. Ecci. xviii. Qui manet in eternum creauit omnia simul. Aut quantum ad priuationem termini. Psalmus Sta cuit ea in eternum. Similiter secundo modo dicitur dupliciter. Aut quia non ita fit semel quin oporteat fieri pluries: sicut dicitur Seruiet eterno qui paruo nescit vti. Aut quia non determinatur terminus: et sic dicitur sacerdotium aaratio eternum: quia non determinauit dominus quando cessaret. Tertio modo dicitur dupliciter. Aut quia significat eternum: et sic est terra promissionis data in possessionem eternam Gen. xvii. Aut signat et ducit in cognitionem vite eterne: et sic dicitur circucisio eterna. Et isti duo vltimi modi habentur in gloria Gen. xvii

7

¶ Ad secundum scilicet quod christus fuit circumcisus dicendum quod chris omnibus operibus suis nos erudiuit. sed tamen non omnia fecit ad imitationem: sicut operamiraculosa et alia plura. Ratio autem quare christus voluit circumcidi fuit ad minus triplex scilicet In fidei argumentum. in humilitatis exemplum: et legis complementum: vt patuit supra. li. iii. Et sic patet ratio.

8

¶ Utrum circumcisio cessauerit ante promulgationem euangelii: Arguitur quod sic. quia dicitur Matt. xi. Lex et prophete vsque ad Ioannem prophetaueruit etc. Aut hoc dictum intelligitur inclusiue aut exclusiue¬. Sed quocumque modo hoc dictum est cum defecerit Ioannes et eius baptismus ante passionem: videtur quod et lex et sacramenta le galia ante promulgationem euangelii

9

¶ Item ratio quare circum cisio cessauit fuit legis impletio. Sed hec omnia impleta sunt in passione cum est dictum Consummatum est: et velum templi scissum est. ergo si hoc fuit ante euangelii promulgati onem ante defecit. et hoc trahitur ex pluribus locis: vt magister dicit inlittera. Item specialis cessatio circumcisionis fuit nobilioris sacramenti istitutio loco eius. sed baptismus est institutus ante passionem et euangelii promulgationem ergo ante cessauit circumcisio

10

¶ Contra praedicta est quod Paulus post christi passionem circucidit: imotheum Actur. xvi. et in hoc non reprehenditur. Et seruauit votum nazareorum Actur. xxi. ergo nondum erat malum nec circumcisio cersauerat. Si dicas quod fecit propter vitandum scandalum Contra. Ad vitandum scandalum non est faciendum contra veritate scilicet doctrine. ergo si hoc erat malum de se nunquam ex hoc excusatur quod non peccauerit. Item nullus obligatur ad idquod ignorat et scire non potest: sed multi igrorabant ex iudeis institutionem baptismi: ergo illi non tenebantur baptizari. ergo post passionem habuit circumcisio effectum Respondetur secundum sanctum Bona. vbi supra. q. ii quod hic est multiplex contradictio quid tenendum sit. Nam Petrus videtur sibi contrarius qui Acts. xv. dictauit quod non erant legalia seruanda et postmodum iudaizabat: sicut dicitur Gal. ii. Item Paulus videtur sibi contrarius qui reprehendit Petrum et postmodum circumcidit Timotheum et seruauit votum naza reorum. Item petrus videtur contrarius paulo: et econuerso. quia Gal. ii dicitur. quod Paulus restitit in faciem Petro: er go videtur dissensio fuisse inter columnas ecclesie. Item Hiero. videtur contrarius Augustinus. vtque in eorum epistolis. Unde Hiero. ait ad Aug. Tum dicis legalia seruare bonum: ego affirmo malum. non modo eis qui ex gentili sed etiam quae ex iudaico populo crediderunt. Unde ad praedictorum intelligentiam aperienda est via duplex. quia praecipui doctores scilicet Hieron. et Augustinus. timuerunt in huius quaestionis detur minatione. Nam Hiero. duo tempora intellexit in nouelegis datione et sacramentorum suorum institutione. Undem scilicet pispus condendi euangelium quod incepit ab aduentum christi vsque ad passionis consummationem. Aliud fuit promulgationis euangelii: quod incepit ab aduentum spiritus sancti vsque ad finemmodi. Similiter intellexit cerimonialia quod dupliciter conuenit seruare vel ex praecepto tanquam necessaria ad salutenvel ex dispensatione: non quia bona sint: sed quia inde elicitur bonum. Concessit ero legalia seruari debere qusque veritas euangelii promulgaretur. Sed post noticiam veritatis nulli liceret seruare: tamen apostolis ex dispensatione vel pia simulatione licebat. ceteri ignorantes non erant transgressores. ad hoc mouebat Hieron. auctoritas. quia Actus. xv. omnes apostoli consenserunt legalia non esse seruan da. Rursus videbat aliquos apostolos non seruasse illam sententiam: ideo dicebat primam sententiam datam esse secundum rigorem veritatis: secundam secundum simulationem pietatis esse factam. ergo nec petrus nec paulus peccauit obseruando legalia tali simulatione pietatis: alias non expediret. et ad hoc inducebat sic dicere auctoritas ecclesie: quae damna uerat heresim cbionis et cherinti: qui dixeruint legalia cum euangelio esse seruanda. Augustinus. vero triplex tempus distinxit scilicet tempus condendi euangelium et promulgandi conditum et custodiendi iam promulgatum. Primum tempus fuit ab aduentum christi vsque ad passionem. et illo tempore sunt legalia infirmata: et in morte christi mortua. Secundum tempus fuit a christi passione vsque ad promulgationem euangelii in omnes gentes. et hoc tempore legalia ad tumulum sunt deducta. Tertium tempus fuit ab illo tempore vsquem ad finem mundi: in quo legalia sunt quasi in tumulo clausa.

11

¶ Ulterius notandum: triplici de causa possunt aliqua obseuari scilicet propter salutis necessitatem: propter honestatem et propter proximi infirmitatem. Dixit ergo Aug. quod primo tempore legalia seruari poterant tamquam viua proptersalutis vtilitatem. Secundo tempore seruari poterant etiam ab his qui audierunt euangelium propter honestatem: quia cum honore adducenda erat synagoga ad tumulum non quasi idolatria statim abiicienda. et hoc etiam tempore seruari poterant propter proximi vtilitatem: ne iudei a fide reuocarentur. Tertio tempore nullo modo sunt seruanda: quia iam quiseruat non est materni corpusculi honorator: sed se pulture impudens reuelator. Et ita posuit quod petrus et paulus vterque seruauerunt non tantum propter vitadum scandalum proximi: sed etiam ad honorem debitum matri impendendum. et quod non tantum simulatorie: sed etiam veraciter seruauerunt: non propter salutis necesitatem: quia sciebant ea non esse ad salutem necessaria. Similiter posuit quod petrus veraci ter et non simulatorie reprehensus fuit a paulo: non quia legalia seruabat: sed quia exemplo suo gentiles iudaizare cogebat. Ratio sua aut hec fuit: Nam si fuit ibi tantum simulatio in obseuatione. ergo propter scandalum proximi vitandum liceret relinquaere veritatem. Et iterum: quare modo non similiter liceret relinquaere: quod nullum deceret. Rursus de reprehensione pauli si simulatorie tantum reprehendit petarum. falsum ergo dixit et mentitus est: quod non ambulabat ad veritatem: et quod reprehensibilis erat. Sed quis audeat dicere quod paulus in doctrine veritatis dispensatione sit mentitus. Quod si aliquis diceret: patebit via hereticis: vt alia dicant simulate dicta. Et ipse Augustinus. addidit verbis Hicro. Nec est mirum nec inconueniens quod posteriores prioribus addant. Ideo modo soluendi Augugis. tanquam sufficientiori adherent qui melius sentiunt. Unde Hugo de scon Uicto. aliam etiam rationem cessationis assignat dicens: Quia nec natura nec ratio sustinet repentinas immutationes: et ne videretur lex noua praecipitanter data cum maturitate subintrauit: et vetra transie runt

12

¶ Notandum secundum Scotum in. iiii. di. iii. quod quamuis apostoli in actibus et verbis quae dixerunt vt homines: errare saltem venialiter poterant. tamen nullus apostolus vel prophsetia in quantum scriptor alicuius partis sacre scripture aliquo modo errauit. quia secundum Augustinus. in epistola ad Hiero. Si ad sacras scripturas admissum fuerit mendacium quantum cumque paruum nihil in eis remanet solidum veritatis qua conuincatur aduersarius. Quicquid enim contra ipsum alligatum fuerit: respondebit illud mendaciter esse dictum scilicet iocose vel officiose. Ex praemissis patet ad argum ta. Ad illud quod lex et prophete etc. Dicendum quod illud in telligitur inclusiue non quia tunc statim defecerit: sed quia extunc legalis obseruantia infirmari cepit

13

¶ Ad illud quod obiicitur de impletione Dicendum quod isnpletio fuit causa cessationis. sed causa ista non ponebat eft fectum nisi claresceret veritas: quia nullus tenetur ad incag.

3

14

¶ Utrum Paulus merito reprehendit Petrum christi vicarium. Arguitur quod non. quia dicit apostolus Seniorem ne increpaueris: sed obsecra tanque patrem.

15

¶ In contrarium est Gal. ii vbi paulus reprehendit petrum. Respondetur secundum Rich. in. iiii. di. xix. ar. ii. q. iii. quod loquendo de correctione fraterna et humili potest subditus reprehendere praelatum qualis fuit Pauli. Sed correctione increpationis vel punitionis non potest nisi ma nifeste erraret in fide. tunc enim si non essent superiores vel nollent inferiores possent. quia heresis reddit hominem on homine inferiorem: non solum quo ad forum intrinsecum sed etiam extrinsecum. vt patet. ii. q. vii. c. Paulus. Taliter videtur fuisse hic. quia nuncii de quibus loquitur Paulus Gal. ii. venerant a Iacobo minore episo hierosolymitano: licet essent conuersi tamen erant emulatores legis. Et beatus Petrus non timens cibos sed timens supraedictos nuncios non miscuit se conuersis ex gentibus nec communicabat eis in cibis et potibus vt prius: per hoc simulans se quae si vnum ex istis qui venerant de circumcisione sentire scilicet quod essent legalia seruanda: et non esset vtendum comunibus det in lege prohibitis cibis. et hoc fecut ne infirmi in fidescandalizarentur. Et hoc fuit in Petro reprehensibile: eo quod ex hoc exemplo dabat gentilibus occasionem seruandi legem: quod forte fuisset gentibus de huiusmodi insuetis. et forte dedisset impedimentum aliquorum conuersioni. Propter hoc Paulus qui fuit apostolus gentium eum reprehendit. Fi it etiam vt videtur factum Petri reprehensibile ex hoc quod non vtebatur auctoritate praelati: cum esset superior illis numnciis Iacobi. nec potest excusari Petrus quod hoc faceret propter iudeorum scandalum vitandum. quia non esset ibi materia scandali perfectorum nec paruulorum sed tantum phariseorum de quo non esse curandum docet christus. quia cum dixissent discipuli Scis quod audito hoc verbo scandaliztati sunt de comedendo scilicet absque lotione manuum: re spondit. Sinite eos id est non curetis de illo scandalo ale autm scandalum fuisset hic: quia simpliciter fuit licitum conuersis ex gentibus non seruare legen. et hoc debuit Petrus ills verbo et exemplo ostendere. Unde dicit Paulus Gal. ii Cum venisset cephas antiochiam in faciem ei restiti: quia reprehensibilis erat. Prius enim quam venirent quidam

16

¶ Iaco¬ bocum gentibus edebat. cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione. erant: et simulationi eius consenserunt ceteri iudei: ita vt et barrabas seduceretur ab eis in illam simulationem. Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem euangelii: dixi cephe coram omnibus: Si tu cum sis iudeus gentiter et non iudaice viuis: quomodo gentes cogis iudaizare

17

¶ Ad argumentum dicendum: quod sicut peex supradictis quod paulus petrum non increpauit: sed pie reprehendit. quod in aliquo casu bene licet subdito facere. sicut beatus Uincentius di. quid sub murmure verborum alloqueris tyrannum increpa. etc. vbi paulus dedit exemplum subditis vt oportuno tempore de defectibus reprehenderent praelatum. et petrus dedit exemplum praelatis vt subditorum monita patienter ferrent. nam petrus legerat epistolam pauli: in qua scripserat ipsum reprehendisse: nihilominus in sua epistola scripsit fidelibus di. Scribit vobis paulus frater charissimis epistolas: in qui bus quaedam grauia sunt ad intelligendum.

PrevBack to TopNext