Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Absolutio

1

1

Absolutio primo ab excommunicatione. notandum circa hoc quod secundum san. Bonauen. in. iiii. di. xviii. ar. iii. q. ii quod duplex est excommunicatio. Quedam enim est a iure. quadam a iudice. Prima excommunicatio est praeseruatiua. Secunda est curatiua. Sententia dicitur ferri ab eo qui potest facere constitutionem generalem vt papa: vel particularem vt legatus vel episcopus si statuunt aliquid imperpetuum et ferunt sententiam in transgressores. Si autem statutum non sit perpetuum. vel feratur sententia in fauorem vel odium aliquarum personarum particularium. talis sententia non iuris dicenda est sed hominis. secundum Ro. Est etiam sciendum quod duplex est absolutio. Una quae pertinet ad forum poenitentiale. et hec solum ad sacerdotes pertinet. Alia est quae mere pertinet ad forum contentiosum. et hec potest committi diacono et inferioribus clericis. vel etiam laico cui competit vt dicit Panor. extra de offi. ordic. Pastoralis. ita tamen quod absolutus a talibus opertet vt postea absoluatur iterum a sacerdote ratione mortalis peccapropter quod fuit excommunicatus.

2

2

¶ Utrum omnis sacerdos possit absoluere ab excommunicatione a iure: Respondetur quod duplex est excommunicatio a iure scilicet maior et minor. Maior quae separat a sacramentis et etiam consortio hominum. Minor quae separat tantum a sacramentis percipiedis. et contrahitur participando in locut one et huiusmodi cum excommunicatis maiori excommunicatione. Dicendum ergo quod non omnis sacerdos potest absoluere ab ex communicatione minori. Sed solum proprius episcopus vel curatus: vel habens licentiam ab eis vel a papa. ar. c. nuper. de senten. excommuni. De excommunicatione autem maiore a iurepotest absolui ab episcopo vel proprio sacerdote: nisi conditor canonis sibi reseuauerit. extra eo. nuper. in fino vbi sic dicitur. Uerum si difficile sit ex aliqua iusta caus quod ad ipsum excommunicatorem absoluendus accedat: concedimus vt praestita iuxta formam ecclesie iuratoria cautione quod excommunicatoris mandato parcbit a suo absoluatur episo vel proprio sacerdote: iusta causa assignatur propter magnam distantiam. extra eo. dilatum. Et hanc opinionem tenent theologi i. iiii. di. xviii. sicut sam. Bonauen. et Tho. et etiam summiste multi: sicut Monal. titur. Excommunicatio. Cuius tamen contrarium tenet Panor. extra de sen. excommuni. c. monachi. et c. mulieres. Utraque tamen potest teneri si seruetur rationabiliter. Resuauit autem absolutionem ab excommunicatione sex casibus conditor iuris papa. Primus si verberat clericum: in quo casu non potest ab solui nisi a domino papa llegato octo casibus exceptis Secundus casus de illo qui incendit ecclesiam et denunciatus est ab episcopo. Tertius casus de illo qui frangit ecclesiam et denunciatus est. Quartus casus de eo qui scienter et sponte participat cum excommunicatis a papa: et recipit eos in officiis maxime quando nominatim exprimuntur. Quintus de illo qui falsat litteras apostolice sedis. Sextus de illo qui communicat excommunicato in crimine: tunc enim debet absolui ab eoqui excommunicauit si etiam non sit eius subditus. A primo ero casu excipiuntur set casus. Primus est si sit in articulo mortis. Secundus si fuit ostiarius potentis: et percussit non ex odio vel proposito. Tertius si percutiens clericum sit mulier. Quartus si regularis regularem. Quintus si sit seruus et non grauiter lesit: et dominus eius damnificaretur de eius absentia: et ipse dominus est sine culpa. Sextus si sit pauper. Septimus si sit impubes vel senex vel valitudinarius. Octauus si habet inimicicias capita les. De excommunicatione vero illata a iudice nullus potest absolui nisi ab ipso iudice vel eius superiori excepto solo articulo mortis. Hec san. Bonauen. vbi supra dicit idem quod ab excommunicatione minori potest absolui a qualibet habente tunc potestatem absoluendi a peccato. vnde duo taliter excommunicati inuicem se absoluere possunt.

3

3

¶ Utrum idem sit dicendum de excommunicatione statutorum prouicialium conciliorum autm synodalium seu quae faciunt legati in suis legationibus sicut de maiori excommunicatione a iure: Respondet quod sic: quia secundum Panor. ex quo conditores nec sibi nec aliis reseuarunt videtur aliis concessisse. Guil. autem intelligit etiam de propriis sacerdotibus ex quo excipit religiosos: quibus est prohibitum a talibus sententiis prouincialibus aut synodalibus absoluere. vt patet in cle. de priuile. religiosi.

4

4

¶ Utrum aliquis possit absolui inuitus: Arguitur quod no: quia dictum est Petro. Quodcunque ligaueris superterram erit ligatum et in celis. Ideo con formari debet ligatio quae fit in terris ei quae fit in celis et econuerso. Alioquin non fit vt debet sed in celis nullus absoluitur inuitus. ergo nec in terris dcbet. Item manente casa manere debet et effectus: sed causa propter quam infligitur excommunicatio est contumacia: sed quamdiu non vult absolui est rebellis et contumax. ergo iuitus non debet absolui. In contrarium videtur quod possit inuitus absolui ab excommunicatione: quia patr carnalis multa bona praestat filio inuito. ergo videtur quod pater spiritualis possit absoluere subditum ipso iuito

5

¶ Item pronior debet esse ad mistradum quam ad condenadum: sed aliquis de iure pot excommunicare inuitum: ergo multomagis absoluere. Respondetr. secilic. Bona. vbi supra quod aliud est facere et aliud iuste facere. Potest ei quis excommunicari non seruato ordine iuris: et tamen est excommunicatus. Similiter seruato iuris ordine excommunicatus est excommunicatus. Similitr in absolutione potest quis absolui de iure vel de facto. De iure nullus excommunicatus absolui potest nisi cesset a contumacia: de facto absolui potest secundum voluntatem praelati in cuius potestate est sententiam ferre et reuocare. Unde si talis absoluatur nc peccat nec est excommunicatus qui ei communicat: siue ex communicatus fuerit iuste vel iniuste. verum sicut rationes probat: talis absolui non debet si iuste est excommunicatus nec de iure ab solui potest. Si autem excommunicatus fuisset iniusteposset eum pra latus absoluere est iuitum non propter suum meritum: sed ad reuocandum suum crrorem. Argumenta ergo quaehoc probant sunt concedenda. Ad illud quod obiicitur de patre qui iuito filio praestat. beneficium Docondum quod non est simile in beneficinis temporalibus et spiritualibus: quia temporalia prosunt inuitis: sed beneficium absolutionis nullo iuito prodest: imoobest. Sicut fastidios non est corporalis cibus igerendus: quia obest ei caut eiicit aut magis illo grauatur. sic in proposito est intelligendum ad illud quod potest excommunicare inuitum. Dicendum quod excommunicatio est cor¬ reptio de contumacia: et ideo vtilis esttalis contumaci et nolenti. econtra absolutio est vtilis redeuti non in contumacia existenti. Et ideo talem excommunicatum absoluere potius est praestare iram quam misericordiam: sicut ille qui dimiti iit iniuria multam. Unde melius est sic quod sathane tradatur corpus quam spiritus: sic melius isti est quod permaneat in vinculo quam detur ei beneficium cum contemptu vt et alii distant non rebellare et contradicere. sicut chore Dathan et Abirato ergo sicut in foro poenitentiali non debet quis absoluere inuitum sic nec in foro iudiciali quando excommunicatio est iuridice facta.

5

6

¶ Utrum ille qui incurrit excommunicationem in vno episcapatu possit absolui ab alio in cuius diocesi moratur: Respondetur secundum Rich. in. iiii. di. xviii quod cum episcopus alicuius possit eum absoluere a peccatis: quod extra suum episcapatum commisit probabile videtur quod etiam poset ipsum absoluere ab excommunicatione quae est a iure quam extra suum episcapatum contraxit: nisi conditor canonis sibi absolutionem reseruasset: secus si est ab homine: quia non tantum defertur excommunicationi quae est a iure sicut illi quae est abhomine.

7

¶ Notandum secundum Rich. quod legatus postquam exiit termins legationis sue absoluere non potest illum quem intra terminum sue legationis excommunicauerat: nec episcopus extra suam diocesim post aliquem absoluere ab excommunicatione in foro contentioso ibi scilicet tribunali sedendo ad cognoscendum de casm: quia hoc praeiudicaret alii episcopo: licet posset committere hoc alicui in sua diocesi: potest tamen suum subditum vbique absoluere in foro poenitentiali non tantum a peccatis sed etiam ab excommunicatione: quia in hoc nulli irn iudicium facit. Episcopi tamen expulsi possunt extra suam dioco sim iurisdicione suam exercere si hoc per se vel per alium non possunt in sua diocesi. vt patet in cle. de fo. compe. quamuis iudex a papa delegatus non valet absoluere eum post annum quem excommunicauit. extra de offi. dele. quaerenti.

6

8

¶ An absolutus ab officiali episcopi excommunicati sit vere absolutus. Arguitur quod non: quia si episcopus corporaliter moreretur aute deponeretur antequam officialis inciperet vti suo officio: iurisdicio sibi concessa expiraret. extra de offi. dele. licet. in glor. ergo a simili si absoluat aliquem. Respondetur secundum Rich. quod aute episcopus instituit illum officialem suum postquam iam erat excommunicatus vel ante. si primo modo talis non est vere absolutus: quia cum episcopus excommunicatus maiori excommunicatione sit ab omni actu legitimo suspensus non potuit instituere officialem. Si secundo modo est vere absolutus. vt patet extra de offi. vicarii. Romana liro vi.

9

¶ Ad argumentum dicendum quod non est simile de morte corporali et excommunicatione: quia mors aufert potestatem imperpetuum. et similiter depositio aufert potestatis executionem. Excommunicatio autem non scilset suspendit eam ad tempus. Sede autem vacante potest capitulum absoluere a sententia a iure vel ab homine sic poterat chiscopus extra de maio. et obe. liro vi.

7

10

¶ Utrum archiepos possit absoluere excommunicatos a suis episois. Respondetur quod potest in casu concesso: puta quia per appellationem est ad se delata sententia et sic vocatis partibus et cognito de appellatione alas non valet. extra de appel. Romana libro vi. Si autem episcopus absoluat excommunicatum per suum archidiaconum: decanum vel plebanum tenet: quia est iudex ordinarius tam tericorum quam laicorum sui epirscapatus. ar. xi. q. i. de persona. Sed non debet sine conscientia illius et congrua satisfactione. extra de offi. ordi. Cum ecclesiarum platis.

8

11

¶ An absolutio ex falsa causa valeat. Respondetur secundum Innocen. et Hosti. quod non. quia sic iudex non intendit absoluere: vtputa si absoluendus dicat se satisfecisse: vel iniuriam sibi remissam esse vel aliquid tale quod non sit verum: alias absolutio siue sit iusta siue iniusta tenet quo ad ecclesiam militantem. ar. extra de reg. iu. Omnis res. Si autem de facto quis absoluit excommunicatum quem non poterat: et postea aduertat se non potuisse det si potest certificare eum de errore et consulere quod petat absolutionem ab eo qui potest.

9

12

¶ Utrum idem sit dicendum de suspensione aut interdicto quod imponitur a iure aut per statuta prouincialia aut synodalia: sicut de excommunicatione Respondetur quod sic. Ex quo enim conditor canonis non resuauit. quod intellige quando suspensio non habetempus determinatum: quia si habeat nullus inferior absoluere potest vt dicit Panor. extra de testi. c. tam litteis.

13

¶ Quid si episcopus conmittit alicui vices suas an talis valeat absoluere supradictos sicut episcopus potest. Respondetur quod non: nisi hoc expresse concedat. ar. de pe. et remis. Si episcopus li. vi. etiam sisdiceret. committimus vobis vices nostras etiam in his quae speciale mandatum exigunt: quia in tali mandato maiora et grauiora non veniunt quam in commissione sunt expressa. extra de procur. non potest. in cle. etc.

10

14

¶ Utrum illi qui habent excommunicatos u absoluere possunt aliis committere. Respondetur secundum Befn. extra de offi. iudicis ordi. eis quibus. quod illi possunt committere qui possunt absoluere iure a principe delegato vel iure ordinario seu ex priuilegio perpetuo ratione dignitatis vel officii concesso. Illi autem committere non possunt quibus hoc competit non ex officio sed ex priuilegio eis spenaliter concesso: quia certum ministerium eis committitur in hac parte: non autem iurisdicio. vt patet extra de offi. desega. quoniam apostolica.

11

15

¶ Queritur cum de excommunicatione dubitatur an debeat peti absolutio: Respondetur secundum Ro. quod si quis dc hoc habeat conscientiam nimis scrupulosam eam deponat ad consilium boni viri quam si noluerit vel non possit deponere: vel habeat de hoc probabilem opinionem: quia in dubiis tutior via est eligenda: ideo faciat se absoluere ad cautelam. ar. extra de sen. ex. inquisi tioni. Excommunicatus etiam pluribus excommunicationibus ab vno vel a diuers cpiscptis potest absolui ab vna absque hoc quod absoluatur ab alia. quia secundum Bonauen. non sic est connexio inabsolutione sicut in gre infusione. Et legatus a plturibus iudicibus debet ab omnibus absolui: alias debet vitari.

12

16

¶ Utrum excommunicatus qui se offert u ad iusticiam debeat absolui. Respondetur quod sic si competens cautio de parendo iuri praestetur non obstante contradi¬ ctione vel appellationem aduersarii: extra de ap. qua fronte. Fallit hoc i casu quando excommunicatus dicit excommunicationis sententiam esse nullam: tamen petit absolui ad cautelam: quia tunc si ad uersarius dicat eum excommunicatum pro manifesta offensa: etpro bet infra terminum. viii. dierum. tunc non pot absolui nisi prisufficientem praestet emendam: vt patet extra de sen. ex. c. solet.

17

¶ An excommunicatus propter damnum de beat satisfacere prius antequam absoluatur: Respondetur quod sic si potest. si vero non potest debet praestare idoneam cautionem quod satisfaciet cum ad praenguiorem veniat fortunam vt patet extra de ver. sig. ex parte. Si autem quis mortuus fuerit in excommunica tione: tamen sigugt contritionis ostenderit: debet absolui auctoritae eius qui excommunicauit: vt patet de sen. excom. c. a nobis. et ad hoc ufficit vnus testis fidedignus. nec debet exhumari in sacro loco si sepultus sit. si vero non in sacro locodebet exhumari et in loco sacro sepeliri etc.

13

18

¶ Utrum exemptus possit absolui ab epo ab excommunicatione inflicta a canone quam conditor iuris sibi non reseruauit: Respondetur quod de hoc varie loquuntur doctu. quidam dicunt quod sic. Iaco. de lig. et Panor. ex de fo. con. c. sercasti. sed Io. an. in regu. scienti dicit quod non. quia non est sue iurisdicionis: nec potest sce submittere sine licentia pape. nec etiam in casu illo. c. religioso. nec nonalio exeptus possit absolui ab episcopo nisi vbi specialiter et committitur a papa. et dictum. c. religioso. loquitur de non exemptis: quos atea non poterat absoluere propter. c. cum illorum. de sen. excom. Unde si regularis percutiat religiosum eiusdem claustri: a praelato proprio potet absolui. ex de sen. excom. cum illorum. nisi excessus sit difficilis et enormis. vt si ad mutilationem membri: vel ad effusionem sanguinis sit processum. et hoc ex vulnere inflicto quod desiderat etiam medicum chirurgie vel secundum Hosti. aliorum medicinalium effusio: siquidem abundantiam significat secun Ber. hoc autem committendum est arbitrio iudicis: puta abbatis: vel si in episcntum vel abbatem sit manus iniecta secundum gloBer. idem intelligitur de praelatis alio nomine dictis. Codem quoque modo potest absolui regularis qui ante ingressum religionis tale quid commisisset. Si vero regularis percusserit regularem alterius claustri per abbatem proprium: et eius qui passus est iiuriam absoluetur dicto. c. cum illorum. potest tamen vnus alteri committere. Si vero regularis percusserit clericum scularem non poterat pius absolui nisi per sedem apostolicam propter scandalum vt pat in. c. cum illorum. oppositum tamen habst nunc habtur i. c. religs. oso. li. vi. vbi dicitur quod talis potest per episcntum absolui sicut posset clericus seclaris intellige de non exemptis. quia si de exemptis itellexisset sic dixisset sicut dicitur in dicta cle cum ex eo. in fi.

14

19

¶ Quomodo debet excommunicatus absolui: Respondetur quod non debet esse conditionalis: quia non valeret: vt patet extra de re. iu. c. actus. libro vi. et secundum Panor. in. c. de quibus de bap. itelligitur de conditione suspendente actum: puta de futuro: vt si dicat: absoluo te a peccatis si satiffeceris: quia talis non est simpliciter absolutio. Secus si esset conditio de praeterito: quae proprie non est conditio: quia non surpendit actum: vtputa. baptizo te si tu non es baptiza. No. etc. Unde debet absolues in forma absolutionis ista quinque obseuare Primum quod faciat excommunicatum iurare quod perebit mandati ipsius absoluentis. exra de sen. ex. c. ex renio. quod fieri debtet secndum Hug in crimibus horrendis: non ianm leuibus. Secundum quod antequam absoluat: sufficientem praestet emendam lesis iuxta proprias facultates. extra eo. c. porro. et. c. parachianos. Tertium quod absoluat cum praesalmo et oratione dominica et aliis consuetis. extra eo c. a nobis. Quartum quod praecipiat ei ne vnquam faciat contra illum canonem contra quem faciendo incurrit excommunicatione: vt in dicto. c. ex teno. Consuetudo est habet vt verberetur: quae seruanda est in masculis sed non in feis nec in multum iuuenibus: praesertim in nudo. Qui tum quod vtatur verbo absolutorio vel relaxatorio. vnde communiter obseuatur iste modus quod primo dicat paesalmum: putadeus misereatur nobis. vel misrere mei. et dominicam orationem. dein dicat: saluum fac ser. t. v. deus meus sperantem in te. domine exau. ora. et cla. etc. Dominus vo. etc. Oatio: Deus cui proprium est mi. etc. et hunc famum. tuum quem excommunicationis cate. constrin. mi. etc. Postea dicat: Ego te aboluo a vincu. excom. quam incur. pro iniectione manuum violenta in clericum vel propter tale factum: et resti. etc.

15

20

¶ Utrum absolutio teneat si praefata forma non seruetur: Arguitur quod sic: quia secundum Rich. i. iiii. di. xviii. sicut potest absens excommunicari: ita etiam potest absolui. sed circa absentem praedicta forma seruari non potest: ergo sine tali forma tenet absolutio: sicut apostolis excommunicauit absens. ergo sicut nudo verbo excommunicari quis potest: ita etiam absolui. extra de re. iii. omnis res per quascumque cauas nascitur per easdem dissoluitur.

21

¶ Item per litteras quis ab excommunicatione absoluitur. ergo etc. In conrium tamen dicitur extra de sen. ex. a nobis. in fi. quod absolutionis forma seruetur vt fiat cum oneniali pesalmo et oratine dominica. Et. c. desideres. dicitur quod daebet excommunicatus iurare quod stabit mandatis ecclesie. Sed omissa forma nihil fit: quia forma dat esse rei. ideo dicitur extra de rescp. ca. cum dilecta. quod forma rescripti exacta diligentia seruanda est ita vt nec ordo praeposteretur. Respondetur secundum Rich. quod dicitur seruari forma: sicut dicunt decretales: et aliter faciens si non sit necessitas vel euidens vtilitas peccat: tamen hoc omittens vere absoluitur. vnde glo. super llud: cum desideres. dicit quod iuramentum non est de suba absolutionis: quia potius est ad cautelam quam rigorem canonum. vnde est distiguendum: quia si absolutio sit alicui commissa ab homine sub tali forma: non valet nisi seruetur ratio: quia quando omittitur forma data ab homine nula competit iurisdicio: et propterea ratio valet actus deficiente potestate. Si vero absol o competat alicui de iure vel simpliciter comittatur tunc tenet: vt dicatur: absolueris istum ab excommunicatione: Rto est: quia in absolutione ab excommunicatione sicut et in excommunica. tione nulla est forma sbalis a iure: vt patet extra de sen. ex. c. li. vi. et sic absolo solo verbo facta tiet. vnde quaedam absolutio ab excommunicatione est diminuta: quaedam sufficiens: et quaedam perfecta. absolo diminuta quinpotius nula est quando non vtitur verbo absolutorio vel relaxatorio vt dicat: dominus deus absoluat te ab excommunicatione: quia hec potius est deprecatio quam absolo. Absolo sufficiens est quando excommunicator dicit excommunicato: reuoco vel relaxo sententiam quam in te tuli. et non dicit absoluo: quia secundum Rich. tenet absolto ex vi iurisdicionis in foro exteriori. non sic de illa quae fit in foro poenitentie. ratione enim sacramenti in ipsa magis sunt pbseruanda verba. vnde debet dicere sacerdos: absol. te. etc. Perfecta vero forma absolutionis est talis: Dominus noster iesus christus per merita sue sacratissie pas. te absoluat et auctoritae qua fungor vel mihi commissa absol. te a viculo excommunicationis quam incurristi. et restituo te communioni fidelium et sacramentis ecclesiasticis.

22

¶ Item eadem auctoritate absoluo te ab omnibus peccatis tuls in nomine patris et filii et spiritus sancti: amen. Si autem fiat dispensatio debet addiet dispenso tecum in irregularitate quam contraxisti: et habilito te ad executiones ordinum sacrorum. vnde si alicui concederetur quod posset eligere confessorem qui ipsum absolueret ab omnibus censuris ecclesiasticis et secum dispensaret in irregularitatibus: ac plenariam remissionem si bi concederet: Absoluens vti posset talibus verbis: Miereatur tui opscepus deus etc. dominus noster iesus christus per merita ue sacratissime passionis te absoluat: et ego auctorite mihi commissa absoluo te ab omnibus sententiis excommunicationis suspensionis et interdicti quas incurristi: et dispenso tecum in omnibus irregularitatibus quas contraxisti: et restituo te communioni fidelium et sacramentis ecclesiasticis et habilito te ad executiones ordinum sacrorum. Dicta auctoabsoluote ab omnibus peccatis tuis: et concedo tibi plenariam remissionem omnium peccatorum tuorum in nomine patris et fi. etc. Quia vero quandoque conceditur vnum sine alio: ideo varianda est absolutio secundum variationem concessionum. Ex praedictui patet ad argumenta. Si autem quaeras de illo qui absoluitur per litteram: quando t alis absolutio sortiatur effectu: Respondetur quod quando littera peruenit ad excommunicatum: et si littera non perueni ret ad excommunicatum vsque post mortem absoluentis: tamen absolutus est ex quosigillatur littera. et hoc expresse dicit glosa. xi. q. i. de manifesta.

16

23

ABsolutio secundo in foro poenitentiali. Circa quod est sciendum quod in sacramento poenitentie aliquid est vt ma teria: et aliquid vt forma. Materia sacrameni poenitentie est nostri exterioris actus penitendi: vt sunt confessio et exterior satisfactio. Forma vero est absolutio sacerdotalis. et licet poenitentia habeat tres partes scilcet contritionem: confessionem et satisfactionem. secundum Mag. tamen vbi est debita materia et forma: ibi infunditur gratia scilicet per hoc sacramentum. quia sicut baptismus est solum intinctio siue ablutio hominis in aqua: licet multa requirantur ad hoc quod talis ablutio vere dicatur baptismus secundum Scotum in iiii. di. iii. scilicet quod fiat in aqua elementari: et quod fiat cum debita intentione. et sic de aliis: vt patebit infra. baptismus. Sic in proposito videtur dicendum quod sola abso lutio sacerdotalis sit sacramentum poenitentie: licet ad hoc quod illa absolutio sit et vere dicatur sacramentum poenitentie multa requirantur. quae per eius diffinitionem exprimuntur. vnde Sco. in. iiii. di. tiiii. sic eam diffinit. Paenitentia est absolutio hominis confitentis facta certis verbis cum debita intentione prolatis a sacerdote iurisditionem habente in eum ex institutione diuina efficaciter significans absolutionem anime a peccato Dicitur autem absolutio id est quaedam sententia diffinitiua absoluens reum. que quidem non est sententia principalis iudicis sed secundarii siue commissarii. potest enim quis cognoscere in caus ex commissione et sententiare pro condemnatione rei si est indignus vel pro absolutione eius si est dignus. Dicitur tandem in diffinitoe hominis confitentis: quia in foro poenitentie non absoluitur unisi confitens et penitens id est penam tenes aliquo actu penitem di scilicet imperando penam vel detestando culpam. Sic enim videmus in iudicibus secularibus proteruum condennare et penitentem quandoque absoluere tamquam non reum vel non puniendum sententiare. Dicitur tandem in diffinitione: facta: quia comgruum est hoc sacramentum poenitentie esse aliquod signum sensibile exterius quod sercet interiorem anime absolutionem a peccato. et congruum est illud sensibile signum esse a deo institutum vt sit efficax signum absolutionis anime a peccato: vt matis moueat et ducat intellectum in certitudinem et affectum ad prtomoptitudinem suscipiendi illud signum sensibile quod est sacramentum. Et tale signum instituit dominus Mat thei. xvi. cum dixit discipulis: Quodcumque solueritis super terra etc. Et Ioan. xx. ait: Quorum remiseritis peccata remittuntur eis etc. Dicitur etiam in diffinitione: certis verbis. Dicit enim Scotus quod non oportet ita esse praecisa verba in hoc sacramento sicut in baptismo vel in consecratione eucharistie. quia sufficit hoc quod exprimatur sententia absoluentis. quia hoc sacramentum poenitentie est sacramentum iudiciale vel est iudicium sacramentale. et ideo non oportet in eo esse ita limitata verba sicut nec in iudicio publico. ait enim vnus iudicum secularium de theodoro martyre: Iubeo ignibus tradi. Alius de sancto Cypiano: Gladio animaduerti placet. Communiter tantum ista sunt verba apta: Ego absoluo te a peccatis. Quecumque alia praemittantur pel subsequantur fit secundum diuersam consuctudinem in diuersis ecclesis. Hoc etiam vult sanctus Tho. in. iiii. di. xiiii. art. i. q.i. in solutione secunde rationis quod in hoc sacramento sunt aliquae reus scilicet psi exteriores actus. et sunt aliqua verba scilicet sacerdotis absoluentis quibus exprimitur absolutionits actus. Et subdit: Sed non requiritur tanta detrminatio verborum sicut inbaptismo et eucharistia: quia non est hoc aliqua materia sanctificanda: sed magis consistit in remotione alicuius materie scilicet peccati: quod est materia poenitentie saltem remota: quia propinqua est actus nostri vt detestatio peccati confessio et exterior satisfactio. talis autem remotio significatur cum a sacerdote dicitur. Ego te absoluo. nam peccata sunt quaedam vincula: Prouer. v. Iniquitates sue capiunt impium: et funibus peccatorum suorum quisque constringi tur. Et quia sacerdos sicut minister dei absoluit: ideo couenienter addit in absolutione: Ego te absoluoa peccatis tuis in nomine patris et filii et spiritus sancti amen. vel auctoritae dei: autem per virtutem passionis christi etc. Quia tamen hoc non est determinatum ab ecclesia vel ex verbis christi: ideo relinquitur arbitrio sacerdotis: bonum est tamen vt in hoc sequtur consuetudinem ecclesie sue. Illa enim oratio Misereatur tui opisenus. non est de essentia absolutionis nec ad eam pertinet vt pars eius. sed a quibusdam praemittitur absolutioni sacramentali ne impediatur effectus sacramenti ex parte confitentis. Et ideo si necessitas non vrgeat sacerdotem bonum est istam formam in absolutione tenere: Misereatur tui opsceus deus et dimissis omnibus peccatis tuis perducat te ad vitam dominus noster iesus cbristus qui te creauit et redemit: ipse te absoluat: et auctoritae eiusdem ego te absoluo ab istis peccatis tuis mihi confessis et etiam ab aliis in nomine patris et filii et spiritus sancti: amen. passiochristi et laborviginis et omnia bona opera per te facta et fienda sint tibi in remissionem omnium peccatorum tuorum: et in augmentum gratiae in praesenti et glorie in futuro: amen.

24

¶ Notandum quod non est neces dicere in absolutione contri tis: nec addere oblitis. Ratio est: quia antequam confessorpraeferat ly contritis iam confitens est absolutus nisi specialiter confessor intenderet nullatenus absoluere: nisi haberet contritionem ante absolutionem: et tunc multos confitentes danaret: pro eo quod multi non habent contritionem an absolutionem ilicet sufficit quod detestentur peccatum: et in absolutione infunditur gratia. nec est necese exprimere oblitis: quia illa iterum si occurrant memorie tenetur confiteri. illa aute de quibus est absolutus non tenetur. Attendat autem confessor quod si confitens est excommunicatus: pios remoueat illam a confitente: di. Absoluo te primo a vinculo excommunicationis: et restituo te communioni fidelium ac sacramentis sancte ecclesie. et hoc si habeat auctoritatem. di. postea: Iterum eadem auctoritate absoluo te a peccatis tuis mihi modo confessis etc. vt supra dictum est

25

¶ Dicitur in diffinitione: cum debita intentione prolatis. ita quod intendat eum absoluere a peccatis: alias nihil facit. quia nula sacramenta ministrantur sine intentione si non actuali vel habituali: saltem virtuali. Dicitur post modum a sacerdote: quia a nullo alio quam a sacerdote potest hoc sacramentum dispensari. vt habetur extra de su. tri. et fi. ca. Et hoc congruum est vt sic idem habeat potestatem super corpus christi verum et super mysticum. et sic nihil pertinens ad hoc sacramentum potest aliquo modo a laico dispensari: sicut nec consecratio eucharistie. Ideo vt dicit Scotus: confessio facta laico nihil valet virtute operis operati.

17

26

¶ Utrum omnis sacerdos possit absoluere: Respondetur secundum doct. communiter quod non: sed solum sacerdos proprius: quia hoc est de praecepto iuris diuini et ecclesie. vt patet extra de pe. et remis. c. omnis. nisi secundum Rich. in casu extreme necestis quando alicui imminet pericuium mortis probabiliter: et proprium sacerdotem habere non potest: quia tunc quilibet sacerdos potest absoluere ab omnibus peccatis et excommunicationibus ac aliis censuris. vt dicit glo. extra de offi. ordic. pastoralis. ita quod post talem absolutionem non opertet amplius de illis confiteri vel ad aliquem recurrere etiam si erat casus reseruatus. arg. extra de sen. excom. c. eos. li. vi. excepto quod de absolutione ab excommunicatione debet iniungi vt si potuerit quamprimum repraestentet se ei qui eum potuit absoluere. Dicit tamn sanctus Bona. i. iiii. di. xvii. dum talis sacerdos non sit hereticus: excommunicatus: autm ab ecclesia praecisus. Sed reuera nisi sit in confitente periculum peruersionis: in tali articulo bene potest ab omnibus illis ab solui. Ratio est. quia secundum Pe. autr. in. iiii. di. xvii. Potestas clauis quae est absoluendi a peccato: et ex conseti ad commutandam penam eternam in temporalem et ad gratiam actiue conferendam per modum applicantis meritum passionis christi fundatur in charactere sacerdotali: qui quidem est indelebilis. Et quamuis in tali sacerdote ab ecclesia sit ligata talis potestas: tamen talis necesitas non subiacet legi positiue. vt patet extra de reg. iu. Quod non est licitum in legenecesitas facit licitum. Et secundum Pe. de pal. in. iiii. sicut a tali potest baptismum recipere: sic et poenitentiam: cum et ipsa sacramentum necestis sit. ergo in tali casu necestis licitum est confiteri sacerdoti heretico: excommunicato vel preciso: si alium habere non potest: et absolui ab illis: dummodo sit paratus absoluere: quia talem ad hoc inducere non licet.

18

27

¶ Utrum vnus sacerdos parochialis aut canonicus vel secularis et huiusmodi possit absolui ab alio sacerdote parochiano: Respondetur quod non secundum omnes doctores. sed tenetur confiteri suis prelatis vel de eorum licentia. quia dicitur de peni. et remis. c. Si epircotus. liro vi. quod nulla consuetu dine posset introduci vt quis eligat sibi confessorem sine sui superioris licentia scilicet autem tacita: vtputa quia vident et tolerant cum possint prohibere aut expressa.

19

28

¶ Utrum sacerdos electus a laicis in plebanum possit absoluere sine licentia diocesani: Respondetur secundum Astexa. in summa libr. i. quod de hoc sunt opiniones. Quidam enim dicunt quod non possunt sine licentia episcopi. quia est ar. extra de foro compe. c. significasti. si non habet iurisdicionem in actu non potest. Et priuatus non potest dare iurisdicionem quam non habet scilicet priuatorum. C. de iurisdi. omni. iudi. Alii autem dicunt quod qui libet sacerdos exquo est ordinatus sacerdos habet iurisdicionem solum: de ficit materia in qua exerceatur. Et ideo cum sibi exhibetur materia potest absoluere propria auctoritate quam habet. Et istam opinionem tenet Hostien. in clemen. i. de pri uilegiis. quem sequitur Panormi. licet prius tenuisset contrarium. Dicitur vltimo in diffinitione: ex institutione diuina efficaciter significans absolutionem anime a peccato. Dicit enim Magister in. iiii. dist. xviii. quod in soluendis culpis et retinendis ita operatur sacetdos euangelicus sicut olim legalis in mundatione leprosi. quos ille non faciebat leprosos vel munda tos: sed discernebat qui essent mundi vel immundi. Sed hoc communiter non tenetur. quia nimis videtur derogare sacramento poenitentie. Nam si nunquam deleretur peccatum perpoenitentie sacramentum sed necesse esset ipsum prius deleri per contritionem ad hoc vt digne reciperet sacramentum poenitentia. tunc non videtur quomodo poenitentia esset secunda tabula post naufragium. Prima enim tabula dicitur nauis integra in baptismo constructa. qua per peccatum fracta peccator necesse est vt inhereat poenitentie tabule. Dicendum ergo secundum Scotum ibidem quod peccator ex naturalibus ex conmuni influentia dei potest considerare peccatu commissum vt dei offensiuum et contra eius legem et vt a deo auersiuum et impeditiuum praemii et inductiuum supplicii. et sub aliqua illarum rationum detestari. Et iste motus potest intendi et continuari ante infusionem gratie. Potest etiam iste modus detestandi pec catum esse bene circumstantionata ratione finis. et iste motus dicitur attritio et est dispositio siue meritum de congruo ad deletionem peccati mortalis quae consequitur in aliquo instanti temporis in quo a deo infunditur gratia. Et sic idem motus qui fuit att itio gratia informatus fit contritio ita quod per attritionem qui est actus informis deletur culpa: vt per dispositionem puiam. et per actum formatum qui dici tur contritio: vt per actu concomitantem culpe deletionem Si autem poneretur peccator sine dispositione sufficiente: de congruo iustificari esset difficile saluare quod apud deu non sit acceptatio personarum. Sicut enim adultis potest habere gratiam delentem originale peccatum duplici viascilicet vel ex bono motu disponente de congruo ad gratiam: vel ex susceptione baptismi. Sic in proposito. et hoc est maioris misericordie duplicem scilicet via instituere per quam iustificetur peccator: quam ipsum ad vnam artare Tum etiam quia in susceptione gre per hoc sacramentum poenitentie non requiritur attritio quae sit meritoria de congruo situt in prima susceptione scilicet sufficit quod suscipens sacramentum poenitentie non ponat obicem peccati mortalis in voluntate tunc actualiter existentis: et quod habeat aliqualem displicentiam de peccatis commissis cum proposito cauendi de futuro: et quod velit suscipere sacramentum poenitentie sicut dispensatur in ecclesia Talis enim in vltimo instanti prolationis verborum recipit effectum sacrame scilicet gratiam poenitentialem. Hec Sco. in. iiii. di. xiiii. q. vlt. Idem dicit Petrus aureoli in. iiii. di. xvii. q. i Nisi inquit meritum christi actualiter applicetur isti vel illnulla culpa deletur: quia solum per meritum passionis christi. peccata remittuntur. Cum ergo sacramenta sint immediatum applicatiuum passionis christi ad nos: ideo omnis culpa deletur mediantibus sacramentis de facto exhibitis vel in voto. Propterea cum poenitentia sit sacramentum et percipiatur in confessione: quia per eam se homo subdit ministris ecclesie: qui sunt sacramentorum dispensatores: Ideo confessio ex vi absolutionis coniuncticulpam remittit: nisi confitens obicem peccati mortalis in actu ponat: vt. supra secundum Scotum.

PrevBack to TopNext