Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Chrisma
1
Chrisma siue omnis um sanctum dicitur triplex quod per episcopos in die cene consecratur. Primum principale dicitur chrisma sanctum quod de oleo et balsamo fit: et cum isto benedicuntur fontes baptismales: calix: patena: ecclesia et altare: et puer baptizatus in virtice et fron te: et episcopi quando consecrantur in manibus et capite: et omnes fideles cum chrismantur. et istud est annuatim consecradum et innouandum. vt patet de conse. dist. iiii. c. si quis de alio. Et grauiter punitur sacerdos qui in baptismo vtitur de alio quam de nouo. Secundum oleum sanctum est cathecuminorum: et dicitur oleum benedictum siue sanctum. et isto inunguntur baptizandi inter scapulas et in pectore et manus sacerdotis cum ordinatur. Item principes et reges in brachio et humero. Item ecclesia et altare ante chrismationem. Tertium oleum sanctum est ex quo inunguntur infirmi in articulo mortis. de quo infra Extrema vnctis ec.