Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Correctio
1
Correctio frater na vtrum sit sub praecepto: Arguitur quod non: quia secundum Aug. i. de ciui. dei. Aliquando a corripiendis fratribus desistunt homines vel propter laborem vel verecundiam vel euitationem nocumenti temporalis: quamuis displiceat eis malum eorum nec tamen incidunt in illam damnationem que post hanc vitam talibus praeparatur: sed si correctio fraterna esset praeceptum desistentes ab ea ad vitandum incommodum temporale incurrerent damnationis demeritum. ergo talis correctio non est sub praecepto. Item nemo ex praecepto obligatur ad corrigendum: quia cum assidue occurrat ( orrigendi oporteret praetermissis aliis negociis aliotum corrrectioni vacare. quod falsum est
¶ Preterea Ec clesia. vii. dicitur. Considera opera dei quod nemo potest corrigere quem ille despexerit
¶ In contrarium ait saluator Matth. xviii. Si peccauerit in te frater tuus corripe eum. vbi glo. Ita peccat qui frem suum videt peccare et tacet: sicut qui peccanti non indulget: sed praeceptum est indulgere peccanti. ergo praeceptum est corripere frem. Respondet Rich. in. iiii. dist. xix. ar. ii. q. i. Quod sicut corpori naturali patienti vno membro compatiuntur alia et sibi inuicem subueniunt ad bonam consistentiam corporis in comparatione ad formam natura lis vite. Sic ex necessitate diuini praecepti membra corporis mystici quod est ecclesia tenentur sibi inuicem subuenire ad conseruandam bonam vnitatem et dispositionem ecclesie in comparatione ad formam supernaturalis vite que est gratia spiritus sancti. Unde non tantum sibi inuicem tenentur subuenire quantum ad indigentias corporales: sed multo magis quantum ad spiritua les orando: delinquentibus parcendo: et ad bonum monendo et delinquentes corrigendo: quia tamen corrigere delinquentem preceptum est affirmati uum. Reducitur enim ad primum preceptum secunde tabule ad quod reducutur omnia precepta in benefaciendo proximis: ideo obligat semper non ta men pro semper: sed pro loco et tempore quando videlicet speratur correctio: nec est alius qui correcti onem illam faciat: vel facere debeat ex officio. Ad argumentum primum dicendum quod desistere d correctione fraterna potest contingere tripliciter Uno modo meritorie quando homo desistit corrigere: quia tempus non est nec locus. Alio modo perniciose quando scilicet homo probabiliter credit et sperat quod suo verbo possit frem suum a peccato retrahere: sed omittit facere propter aliquod commodum temporale. tunc enim ordinem charitatis peruertit plus diligens bonum temporale quam animam proximi et honorem dei. Tertio potest fraterna correctio omitti ita quod non sit nisi peccatum veniale scilicet quando propter temporale commodum list i commodum efficitur homo tardior l(sminus diligens ad correptionem proximorum: non tamen intantum quin si constaret quod ips posset a peccato mortali retrahere omitteret propter conmodum temporole. et hoc modo intelligitur auctoritas Aug. allegata.
¶ Ad secundm dicendum quod duplex est correctio Queda quae pertinet ad praelatum ex officio. quedam quae partinet ad zelum. et sic quilibet proximus debet habere curam abterius. Et prima correctio est iusticie vindicatiue quae est coertio a malo per inflictionem recte pene. et hoc solum pertinet ad superiores. Secunda est dilectionis quae est per amicabilem instructionem et mali reprehensionem. et hec respicit zelum ad quam quilibet tenetur pro loco et tempore. igitur non opertet discurrere pro aliorum correctione: sed magis pro suiipsius: et pro tempore vacare debet vtrique. Ad autoritate dicendum quod nescimus qui sunt reprobati vel praedestinati: ideo non debemus praetermittere correctionem ne forte illorum correctioni protermitteremus quoqse deus monuit corrigendos: ideo omnibus debemus correctionem impendere sub spe diuini auxilii: quia si deus non auxiliaretur nullum corrigere possemus ad emendam.
2
¶ Utrum existentes in peccato morta li teneantur corrigere alios peccatores: Arguitur quod sic: quia nullitumt peccatum absoluit a praecepto diuino: sed correctio fraterna cadit sub praecepto vt ostensum est. ergo ad illam impendendam tenetur peccator. Item quanto homo est in periculo: tato magis tenetur facere bona per quae ad liberationem a periculo disponatur. Sed existens in mortali peccato est in periculo maximo. ergo maxime tenetur elemosynam impendere proximo. quia vt dicitur Tobie. xii. Elemosyna a morte liberat. Cum ergo correctio fraterna sit elemosyna maxima existens in peccato mortali tenetur ad illam proximo impendendam.
¶ In contrarium dicit glo. super illue salmus Peccatori autem dixit deus etc. laudem quaerit deus sed nec turpis putet sibi hanc imperari prohibet ne linguapraesumat laudare cui obuiat conscientia. Si corrigere fremm est laus dei. ergo peccatores non debent corrigere frens. Unde Magister in littera li. iiii. di. xix. hoc est potissimum crimen sacerdotum et detestabile qui non prius se iudicant quam aliosligant. ergo a simili illi crimem incurrunt qui non prius se iudicant quam alios. Respondet idem Rich. vbi supra. q. ii quod peccator aut est occultus aut manifestus Correctio etiam aut est in occulto aut in manifestopeccatori criminoso manifesto non licet frem corrigo re in publico propter scandalum. et quia talis correctio fit cum assumpitione verbi dei quod non debet propter sui dignitatem manifeste assumi peros manifeste pollutum nc verbum dei in ore eius vilesceret in conspectu hominum secus in peccato occulto. Sed Pe. de pal. in. iiii. dixix. dicit: etiam si peccatum suum sit occultum: quia suspensus est coram deo. Facit ad hoc. ii. q. vii. qui nec. et dicit idem Petrus: hoc est verum in plato in spiritualibus: secus de praelato in temporalibus: quia si iudex suspendit latro nem existens in mortali ipse non peccat mortaliter. Unde slice Tho. vbi supra. Idem est in pralato corrigente praedicando i mortali etiam occulto quod peccat mortaliter: secus si corrigit per modum magisterii publice docendo id est legendo scripturam sacra. quia si est occultus vt dicunt quidam non peccat mortaliter: sed solum quando est notorius: quia scadalizat frens. verumtamen quando cumque habet oportunitatem conterendi corrigens de mortali si non conteritur: et sic corrigit peccat mortaliter cum sit suspensus quo ad se: ex quo exequitur officium interdictum.
3
¶ Utrum peccet mortaliter platus no corrigendo: Arguitur quod sic: quia dicitur Ezech. Custodi virum istum qui si lapsus fuerit: anima tua erit pro anima eius: Respondetur quod si loquamur de peccato omnino occulto non tenetur praelatus nisi secrete: nec debet. Si vero loquamur de peccato manifesto: sic tenetur praelatus eam facere de prae cepto id est sub pena mortalis peccati. vt patet dist. lxxxiii. per totum. nisi in casu quando videret non expedire communitatinec illi qui corrigendus est. quia dicitur. xxii. q. v. prodest. siue plectendo siue ignoscendo hoc solum agitur vt vita hominum corrigatur. Si vero non expediret communitati: nec etiam noce ret: et omittendo proficere delinquanti ad emendationem licite et ex debito omittitur. Si non expedit delinquan ti correctio: sed tamen communitati non est omittenda. Si vero ioquimur de correctione quae fit verbo vel doctrina: sic tenetur multo magis quam alius: siue peccatum sit secretum siue publicum: videlicet secretum secrete. publicum publice alias si non corrigit et emendat cum potest peccat mortaliter vt patet di. xliii. Sit rector. hoc verum est in criminalibus. et sic intelligitur glo. xxv. dist. §. alias qua dicit quod taciturnitas in praelato est mortale peccatum
¶ Respondet Monal. in titulo depoenitentia. quod si peccatum est lale quod non excusat ignorantiam tuc aut non potest probari: quia occubus tum. et sic si spero de correctione teneor dicere alias non. vt patet. ii q. vii. plerumque. quia efficeretur peior sed debeo secrete reuelare praelato qui possit prodesse. Si autem potest probari tunc si est platus suus tenetur ei dicere: quia ei praecipitur. Si peccauerit in te frater tuus etc. Si vero non est praelatus aut sperat de correctione et sic tenetur ei dicere: aut non sperat sed potius de deterioratione. et tunc non tenetur nisi quando sequeretur ex tali peccato aliorum periculum: vt puta quia admistrat sacramenta cum non sit sacerdos et huiusmodi Panor. autem etiam tenet quod siue efficiatur melior siue peior tenetur corrigere in tali casu.
4
¶ Utrum inferiores teneantur corrigere superiores: Arguitur quod sic: quia. ii quae xvii. Sicut in quit laudabile discretumque est reuerentia et honorem prioribus exhibere: ita rectitudinis et discretionis est si qua in eis displicent correctione nulla dissimulatione postponere ne totum quod absit corpus morbus inuadat si languor non fuerit curatus in tempore. Item Grein pastorali. Scire praelati debent quod si peruersa perpetrant tot mortibus digni sunt quot ad subditos su¬ do subditos ad perditionis exempla transmittunt. Unde necesse est quod tanto se cautius a culpa custodiant quando per praua quae faciunt non soli moriuntur: maxime ergo correctione indigent. ergo si non assunt supiores corrigentes corrigi possunt per inferiores.
¶ In contrarium dicitur i. q. i. Multi secularium qui plus vita sacerdotum quam suam discutiunt in magnum contemptionis diuinorum sacramentorum crimen incurrunt. ergo videtur quod illicitum est subditis sacerdotum ipsos corrigere sacerdotes Item. ii. q. vii. Paulus dicit. Seniorem ne increpaucris. Sed hec regula tunc in eo obseruanda est cum cumlpa senioris suo exemplo non trahit ad interitum corda iuniorum. ergo saltem in casu illo non est licitum inferioribus corrigere superiores. Unde eadem quaestione. c. Paulus Petrum reprehendit quod non auderet nisi se non imparem sciret. Hic includit quod inferior superiorem rephendere non debet. Respondet Rich. vbi super. q. iii quod correctione quae est actus vindicatiue iusticie inferiores superiores corrigere non debent nisi manifeste errarent in fide. tunc enim si non adessent superiores vindicantes vel nollent: per inferiores possunt puniri. quia heresis reddit hereticum omni catholico inferiorem: non tantum in foro interiori sed etiam exteriori. Sed loquendo de correctione quae est acts zeli eliciti ex dilectione: inferiores tenentur superiores corrigere loco et tempore pro peccatis morum non arrogantur nec imperiose sed reuerenter cum humilitate. Unde Grego. in pastorali. Admonendi sunt subditi ne praepositorum vitam temere iudicent. si quid eos fortasse agere rephensibiliter vident. ne vnde recte mala redarguunt inde per elationis impulsum in profundiora mergantur. Admonendi etiam ne cum culpas praepositorum considerant contra eos audaciores fiant. Ad primum dicendum in contrarium quod in illa auctoritate reprehenditur ille qui vitam propriam negligit quantum ad mores: et vitam superiorum nimis curiose dicutit.
¶ Ad secundum dicendum quod illam auctoritatem exponit littera immediate sequens quae est hec. Ubi autem senior iuuenibus exemplum ad interitum prebet ibi districta increpatione feriendus. Nam scriptum est Esa. xlii. Laqueus iuuenum omnes vos.
¶ Ad tertium dicendum quod resistere coram omnibus non est licitum subdito. Unde Paulus reprehendisset sic Petrum nisi par illiesset in fidei defensione quae minui videbatur in gentibus quarum Paulus apostolus erat: Unde ipse ait Gal. ii Qui operatus est Petro in circumcisione operatus est et Paulo inter gentes
5
¶ Notandum quod circa correctionem fraternam est quaedam opinio ponens quod illud mandatum de correctione solum se extendit ad eos qui sunt in magistratum constituti. quia dicere quod omnes ad hoc teneantur est omnes constituere transgressores: quod durum videtur. Galterus de hoc loquens dicit quod homini bone voluntatis non est multum timendum detransgressione. quia hoc praeceptum cum sit affirma tiuum ligat tantum pro tempore necessitatis vt praedictum est Tunc autem est necessitas ipsum exequendi quando simlis concurrunt sex conditiones. Quarum tres sunt ex parte fratris corripientis. Prima est certa peccati cognitio. Secunda est mansuetudo in corripiendo: quia corripiens cum ira magis ad peius prouocat quam corripiat. Tertia quod in alio non sit tanta aptitudo ad corripiendum quia si ipsum peccantem videant alii eque boni sicut ego vel meliores: et ei forte familiariores vel prelatus suus probabiliter supponere possum quod aliquis istorum illu corrigat. Ex parte vero fratris peccantis sunt tres alie conditiones. Quarum prima est spes probabilis de eius correctione. non enim debet fieri correctio cum peioratioe timetur Prouer. ix. Noli arguere derisore ne oderit te. Secunda est quod suum peccatum sit mortale: quod innuitur cum dicitur Mat. xviii. Si te auderit lucratus es frem tuum qui scilicet per peccatum mortale perierat. Tertia est quod non speretur maior oportunitas temporis correctionis ipsius. iuxta illud Ezechiel. Si non annunciaueris impioiniquitatem suam sanguinem eius de manu tua requiram. Super quo interrogatus bcet pater Fraciscus senis a quodam magistro in theologia: respondit. Si verbum hoc debet generaliter intelligi: ego taliter accipiam ipsum: quia seruus dei debet sic sanctitate et vita fulgere vt luce exempli et vita sancte conuersationis omnes impios reprehendat: et ita splendor vite eius: et odor fame annunciabit omnibus iniquitates suas. Modum vero correctionis frater ne exprimit christus dicit. Si peccauerit in te frater tuus scilicet per lesionem vel per scientiam: quia te praesente autem sciente peccat. et hoc intelligitur de peccatis occultis: secundum san. Tho. Rich. et Lyra. Quia qui publice peccat non solum in tepeccat: sed in alios quos scandalizat: et peccata publica sunt publice arguenda maxime a praelatis. i. Tin. v Peccantest cora omnibus argue vt ceteri timorem habe ant. In peccatis igitur secretis in quibus correctio fraterna habet locum. et iste processus vt homo corrigat fratrem suum inter se et ipsum solum vt sic possit ipsum saluare omnimoda integritate sue fame. Lesa enim fama efficietur homo inuerecundus. et per conseques minus a peccato retrahitur quam prius. Si autem non audierit te adhibe tecumvnum vel duos etc. quia enim fama est minus bonum quam sit bona vita: procedendum est vlterius ad salutem bone vite cum aliquali lesione fame: quae quidem fama est conseruanda secundum possibilitatem corrigentis: puta assumendo vnum de illis qui peccatum fratris nouerunt si qui fuerint: vel de illis qui possunt et volunt prodesse et non obesse: et sunt vnus vel duo adhibendi ad efficacius ostendendum fratri peccatum suum et reuocandum ipsum ab eo. et est frater pluries monendus secundum sanTho. quamdiu probabiliter praesumitur de eius correctione Quod si se non correxerit: tuc dicendum est ecclesie id est praelato per publicam denunciationem. Si autem praeceptum praelati contempserit est per censuram ecclesiasticam a fidelibus se parandus. de cuius sententie approbatione sequitur. Amendico vobis quecumque alligaueritis etc.
¶ Considerandum tamen circa praedicta quod si tardatio corfectionis fuerit in notabile praeiudicium communitatis: tunc secreta admonitio non esset expectanda: sed statim esset praelato denunciandum qui posset periculo praecauere: vt si aliquis secrete tractaret cum aliquibus ciuibus qualiter ciuitas hostibus tradenda esset. vel si hereticus in se creto fideles corrumporet. Bonum siquidem commue est bono particulari praeferendum. nec hoc est contra formam legis euangelice datam de ordine correctionis. quia lex est interpretanda ex legislatoris intentione. hoc enim est epifeizare vt dicitur. v. Eth. Unde in his quae tradit dominus seruanda aliquando opertet formam obseuare: vt in sacramentis in quibus non licet recedere a praescriptis verborum formis: quia in ipsis sacramenti virtus consistit.
¶ Aliquando vero finis intentus magis attendi quam forma verborum: vt cum dominus dicit curato a lepra. Uade nemini dixeris: et tamen ille diffamauit eum. quia magis attendit propter quid dixerit quam quidpixerit
¶ Per hoc enim volebat dominus innuere quod homines non debeunt quaerere gloriam humanam pro operibus virtuosis. Similiter hic magis debet attendi finis correctionis scilicet emendatio peccantis quam ordo verborum. Si quando igitur videa tur frater peccans salubrius corripi per alium quam per se: secure potest ei indicare. Et sic dicit Aug. expones ver ba christi Matth. xviii. Aliquando nobis ab vxoribus virorum adulteria virorum secreta produntur. nos ver non prodimus: sed secrete corripimus vt vbi mali contingit ibi moriatur. Unde cum vxores non reprehendam tur de hoc quod manifestant secreta peccata virorum patet quod non semper tenemur seruare ordinem praedictum. Nem debet etiam secreta monitio praecedere denunciatio nem cum probabiliter creditur quod non proficeret: sad peccator ma gis exasperaretur contra corrigentem et praemunitus subterfugia quaereret vt corrigi non posset
6
¶ Utrum praelatus praecipiens contra formam euangelii subdito vt reuelet peccantem frem: Respondetur secundum Thomam quod non esset obedicndum ei. quia opertet obedire deo magis quam hominibus. Ideo sed praelatus praecipit vt sibi dicat quis quid sciuerit corrigendum: intelligendum est saluo ordine correctio nis fraterne siue praeceptum fiat communiter ad omnes siue ad aliquem specialiter. et non solum non est obediendum sed etiam ipse praecipiendo peccaret: quia ipse non est iudex occultorum sed solus deus. Hoc dico nisi inquantum pro aliqua indicia peccata manifestantur: puta per in famiam praesumptiones: et huiusmodi. tunc enim praelatus potest precipere sicut et iudex alius iuramentum exigere. Unde idem sanctus Tho. in solutione vltimi argumenti dicit quod non repugnat ordini correctionis fraterne si peccatum fratris ante adhibitionem testium dicatur praelato non tanquam ecclesie seu loco iudicis residenti sed tanquam singulari persone quae magis prodesse potest quam alii. De hac denunciatione secreta dicit Rich. vt patuit supra quod non est necessarium quod hanc praecedat monitio secreta: maxime quando denuncians ad hoc compelliter per sui praelati obedientiam. Si autem per signa valde probabiliora crederetur quod ex illa correctione fratrem correctum infamare vellet: tunc crimen occultum fratris de nunciari non deberet. quia correctio fraterna veetiam subditorum non debet fieri animo nocendi. quia sic peccaret mortaliter si deliberate et in notabilinocumento. secus si in modico malo vel indeli¬ berate. sed debet fieri ad bonum deliquantis vt corris gatur: vel ad aliorum bonum vt timeant vel quietius viuant vt patet. xxii. q. v. prodest. Et debet esse cum lenitate vt neque nimia asperitate vlcerentur subditi: nec nimia benignitate soluantur. vt patet di. xlv. disciplina. verumtamtum si excedat modum non tenetur petere venia a subditis: vt patet dis. lxxxvi. c. quando necessitas. Unde si excederet modum praelatus in corrigendo: subditus potest appellare ab ea etiam si sit religiosus. vt patet extra de appella. c. reprehensibilis.