Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Damnati
1
Damnati sunt illidiudica siutad ncntua rosie ed. eternam. Nunc autem est tractandum de pena eterna damnatorum. De quibus quaeritur.
¶ Utrum damnati velint se peccasse: Arguitur quod sic: quia Augu. de fidead Petrum dicit: quod bonam habere nullatenus poterunt voluntate. sed nolle se peccasse est bone volutatis. ergo non poterunt hanc habere. ergo cum considerabunt peccatum suu cum non possint nolle necese habent velle. Item voluntas hominis polmortem est inuertibilis sicut volutas anceli mali. sed angelus malus vult se peccasse. ergo etc
¶ In contrarium dicitur Sap. v. Dicent intra se poestentiam agentes etc. Constat quod illa consideratio est rationis poaenitentiam agentis. ergo videtur quod velint se non peccasse. Responde scilicet Bonauen. in. iiii. di. l. ar. i. q. i. Quod mala voluntas dicitur duplicir scilicet actus et habitus. Dicendum ergo quod timor seruilis damnatis non aufert habitum male voluntatis sed aufert actum. Iste enim non vult luxuriari: quia timet puniri de ipsa voluntate: tamen habitum non aufert. quod patet: quia si spcraretur impunitas vellet vtique luxuriari. Sic intelligenm dum est in danatis quod dolor penalis aufert ab ipsorum voluntate actum volendi peccare: quia damnati reuera non appetunt luxuriari: nec dominari propter penas quas ex illis actibus sentiunt. habent tantu habitu voluntatis male per quam appeterent peccare si non crederent se puniri
2
¶ Utrum damnati voluntate delibe ratiua malint non esse quam sic esse: Arguitur quod sic. quia dicitur Apoc. ix. In diebus illis desiderabunt homines mori et fugiet mors ab eis. Item Aug. libro de miseria huius mudi dicit. Omors quam dulcis esses quibus tam ama ra fuisti te solum desiderant qui te vehementer oderunt Et dominus de Iuda ait. Bonum illi erat si natus non fuisset homo ille. Item hoc patet ratione: quia si cederent in non esse pena esset momentanea. sed pena cruciatus eorum est eterna. ergo si pena momentanea praeferenda est eterne: sed cut finitum infinito. videtur ergo etc.
¶ In contrarium dicit Augu. libro de libro. ar. Considera quam bonumlest esfe quod e beati et miseri volunt. magis tamen est esse et esse miserum quam omnino non esse: cum tamen miser esse nolis. Hoc idem probat Aug. ratione dici.t Delectatio supponit electionem: quia non esse est ineligibile. quia omne eligibile habet apparentiam boni. sed ipsum non esse non habet apparentiam boni. quia quod apparet bonum apparet esse. ergo etc.
¶ Item de duobus malis minus est eligendum. sed minus malum est esse in penis quam omnino non esse. Respondet Scotus in iiii. di. l. q. i. quod nullus vt penam fugiat potest recte arpetere non esse. Quia nullus recta ratione potest appetere non esse ad fugiendum iustum et bonum. sed malum pene est iustum et bonum. igitur propter fugam istius nullus debet appetere. Maior patet: quia nihil potest appetisimpliciter nisi esse. iustum autem et bonum magis habent rationem esse quam non esse: quia non esse opponitur ipsi esse. Minor probatur: quia pena est quid bonum et quid iustum: quia positiuum et punitiuum ipsius culpe. Rich. autem dicta dis. art. iiii. q. ii addit vnam rationem d. Malum intantum est malum inquantum adimit de bono. non esse adimit omne bonum pena autem non: ideo non esse est maius malum quam pena. ergo secundum rationem non debet magis appeti non esse quam in pena esse. Et subdit Scotus quod magis est fugienda culpa quam non esse. quia inter mala primum locum tenet odium dei. secundum vero velle non esse. Quilibet enim tenetur seruare diuinum praeceptum quando non est reuocatum. et per consequens non peccare mortaliter in quocumque casu: quia est prohibitum. sed non nolendo se a deo annihilari non trasgreditur diuinum praeceptum. sed inclinationem naturalem. quando enim sunt prohibitones contrarie magis est obediendum superiori: cuiusmodi est deus in proposito quam inclinationi naturali. Sed ista responsio non satiffecit quaestioni vsquequaque cum concludit quod deberent secundum rectam rationem magis eligere esse in eternis penis et ferri patienter quam annihilari. sed quia nunc quid malint de facto: Respondet Scotus vbi supra. q. ii credo inquiquod appetant non esse. Quod sic declarat sanctus Bonauen. vbi supra. ar. i. q. ii. Quod damnati mallent non esse quam sic esse. Sed non esse nullo modo est appeter dum appetitu ordinato et recto: per consequens nec et damnatum nec esse infelicem. sed si horum aliquid ap¬ petatur phantasticus est appetitus non ordinatio nature: sicut et appetitus febricitantis qui non venit ex natura sed ex phantastica imaginatione: quia estimat sibi prodesse quod nocet. Si igitur appetatur damnatum non esse vel non esse vtrumque horum fugiendum. Et cum se habeant sicut excedentia et excessa: vtrumquem abterum magis fugiendum diuersis considerationibus. Quia enim non esse adimit totum bonum. pena vero partem: ideo hoc magis fugiendum. Similiter tamen loquendo: quia corruptio in non esse in infinitum excedit penam intensiueinfinitum inquam secundum proportionem. pena vero extensiue in infinitum secundum veritatem: ideo credo magis appetendum esse si poneretur in optione omnino non esse quam eternaliter torqueri: loquendo de appetitu qui refugit incommodum. Hoc inquit Bonauen. iudicat mens mea magis portabile: sicut decollationem magis quam diuturnam ignis adustionem. verumtamen secundum appetitum honesti. quia cruciatus iniqui est ad gloriam dici vtique malle deberent ignibus subiacere ad continuam dei laudem quam per omnimodam corruptionem dei manum fugere. Concedendum ergo quod damnati mallent non esse et omnis homo debet illud appetere: considerata granitute vtriusque pene. non tamen dico quod sit magis appetendum. simpliciter tamen ipsi simpliciter appetunt.
3
¶ Utrum damnati mallent omnes esse damnatos: Arguitur quod sic. super illud Esa. xiiii. Surrexerunt de soliis: dicit glora Solatium est malorum multorum socios habere penarum. Secundo hoc probatur ratione: quia inuidia surgit ex defectu charitatis et amore proprii boni. sed vtrumque in damnatis est. ergo est in eis inuidia maxima. Si ergo inuidus nullum vellet videre bonum vel beatum. ergo damnati vellent quod omnes vnacum eis essent damnati: sicut beati existentes in charitate vellent omnes esse beatos. ergo etc. In contrarium dicitur Luc. xvi. de diuite quod rogabat be fratribus ne venirent in locum tormentorum. ero cum damnati habeant multos consanguineos in celo. ergo mallent eos esse ibi magis quam in inferno.
¶ Item damnati et si habcant malam voluntatem: non tamen perdiderunt affectionem naturalem. quod patet: quia impiissimi homines diligunt sibi proximos. sed in praesenti si pater miser habet filium miserum non letatur: sed tristatur de tali sociecate. ergo similiter in inferno. Respondet sanctus Bonauen. vbi supra. q. iii. quod et si in damnatis aliquo modo remittantur affectiones libidinose propter penarum magnitudinem: ille inquam affectiones que habent annexam delectationem: attamen affectiones in quibus est penalitas vigorantur. Unde et si cessat actualiter affectus luxuriandi vel dominandi tamen intenditur affectus siue furor impatientie et liuor inuidie. Unde tunc dentibus suis frement et tabescent: et quoniam vigebit in eis odium et inuidia: ideo vehementer tristabuntur et tabescent in gloria beatorum ideo ad satian¬ dum suam impiissimam emulationem vellent nullos esse beatos: imo omnes miseros. et quia nec ipsi ad beatitu dinem possunt pertingere: nec alios possunt a statu beatitudinis amouere: ideo in semetipsis vehementer tabescent et confundentur. ergo generaliter loquendo mallent esse omnes miseros quam ipsis existentibus miseris alios esse beatos. et sic concedende sunt rationes ad hoc
¶ Ad illud autem quod ohiicitur de diuite qui nolebat fratres pamnari. Dicendum quod quamuis in generali damnati nolint videre beatos aliquos sed omnes miseros: tamen quia specialius habent aliquorum amorem naturalem et priuatu noslent ipsos damn ari aliis existentibus in statu glorie quia et si illi damnentur: tamen emulatio et occasio tabescendi non sic esset de omnibus. Attamen nullos ita diligunt naturaliter quin vellent eos esse damnatos hoc pacto quod nulli essent beati. Exemplum patet in illis quod habent odium capitale qui desiderant vitam consanguineorum: attamen vellent quod multi ex consanguineis essent mortui vt possent affectum vindicte de inimi cis suis implere.
¶ Sed d. Utrum damnati suis malis volitionibus omereantur: Respondetur secundum sanctum Tho. in. iiii. dist scilicet quod est distinguendum de damnat ante diem iudicii et post. Omnes et communiter confitentur quod posidiem iudicii no erit aliquid ad meritum vel demeritum et hoc ideo: quia meritum vel demeritum ordinatur ad aliquod bonum vel malum pro illo posterius consequendum. post diem autem iudicii erit vltima consecutio bonorum vl malorum. ita quod vlterius nihil erit addendum de bono autem de malo. Unde et bona voluntas in beatis non erit meritum sed praemium: et mala voluntas in damnatis non erit demeritum sed pena tantum. Sed ante diem iudicii dicunt quidam beatos mereri et damnatos demere ri. sed hoc non potest esse respectu praemii essentialis: vel respectu pene principalis. tamen ad hoc quantum respectu praemii accidentalis vel pene secundarie potest hoc esse quod augeatur ante diem iudicii tam in demonibus quam in angelis bonis quorum officio reliqui trahuntur ad salute vel ad damnationem: ex quo bonorum animarum gaudium crescit vel pena demonu augmentatur.
4
¶ Utrum in damnatis sint tenebre corporales: Arguitur quod damnatis non erunt tenebre corporales: quia reprobi habebunt potentiam videndi ergo cum visus natus sit exire in actum: videtur quod videre debeant. sed non est videre sine luce. ergo etc. Item lux naturaliter sequitur ignem. ergo vbi est aggregatiqo ignis ibi et luminis. sed hec est in inferno. ergo etc. In contrarium dicitur Matth. xxii. Ligatis manibus et predibus proiicite eum in tenebras exteriores. supequo Grego. Si illi lucem haberent qui repelluntur in tenebras exteriores nequaquam dicerentur. Item ratione videtur. Quia sicut boni praemiantur per visum: ita mali similiter debent puniri. sed tenebre plus grauant homines habentes oculos ad videndum. ergo etc. Respondet sanctus Bonauen. vbi supra ar. ii. q. i. Quod ad hoc respondet Isido. dicit Ignem gchenne habere lucem ad aliquid et ad aliquid non habere: verum est. luebit enim ad desolationem vt non habeant vnde gaude¬ ant. Ad quod intelligendum notandum quod ignis est in triplici differentia. Est enim ignis purus: vt est is pro pria materia. Et est ignis incorporatus: vt est inlmateria aliena: vt in terra vel aere. Et est ignis non tantum incorporatus sed etiam permixtus: vt ignis sulphureus et fumosus. Primus est lux: et pure lucet et abundanter. Secundus est ignis carbo et flamma. hic iunt lucet et tenebram expellit. Tertius est ignis fumosus: et talis est tenebrosus. et iste erit in inferno. Notandum quod lux illuminat oculum ad videndum. potest ergo illuminare ad videndum delectabilia: vel ad videndum indifferentia: vel ad videndum tristia et horribilia. Primo et secundo modo non erit illumina tio: sed tertio modo tantum. Secundum hoc patent obiecta quia quedam procedunt de luce secundum lucis puritatem etc. Sed d. An damnati possunt vti noticia quam in hoc mundo habuerunt. Respondetur secundum sanctum Tho. vbi supra. quod sicut propter perfectam beatitudinem sanctorum nihil erit in eis quod no sit gaudii materia: ita nihil erit in damnatis quod non sit materia tristicie: nec aliquod deerit quod ad tristiciam pertincre possit vt sit eorum miseria consummata. Erit ergo in damnatis memoria praeteritorum et actualis cosideratio eorum quae prius sciuerunt. Unde Luc. xvi. dicitur diuiti damnaro. Recordare quia recepisti bona in vita tua. Scd seis erit hec recordatio solummodo materia tristicie. ergo habebunt memoriam omnium.
5
¶ Utrum in damnatis erunt tenebre spirituales: Arguitur quod sic: quia ceco vbicumque est: est tenebra. sed damnati sunt excecati per maliciam Sap. i. Excecauit eos malicia eorum. ergo si ibi crescit malicia: ergo et cecitas.
¶ Item sicut affectiua delectatur in bonitate: ita cognitiua in veritate. sed a reprobis aufertur omnis delectatio. ergo et omnis illumi natio et cognitio veritatis pari ratione.
¶ In oppositum arguitur quod reprobi habent multorum cognitiocm naturalem. sed nec pena nec culpa debet bona na ture destruere omnino. ergo aliqua in eis cognitio remanebit.
¶ Item damnati habebunt remorsum conscientie et vermen. sed conscientia non remordet nisi de peccatis que cognouit. ergo etc. Respondetur secundum ctantum Bonauen. vbi supra ar. ii. q. ii. Quod sicut triplex est actus lucis corporalis scilicet manifestare: dirigere et delectare. sic et in luce spirituali. Si loquamur quantum ad primum actum: sic non erunt omnino extra lucem: quia aliqua erunt eis manifesta. sed lla solum que faciunt ad cumulum pene: alia non et ideo ista est ad manifestandum tenebras: et ducens in tenebrositatem: et ideo non consistent in lumine. Si loquamur quantum ad actum qui est dirigere: sic omnino erunt extra lucem. quia non poterunt dirigi. erunt senim extra omnem viam et tempus et locum bene agendi. sicut dicitur Eccs. ix. Quia nec opus nec ratio nec scientia est apud inferos. Si quantum ad tertium qui est delectare: sic etiam erunt extra lucem omnino. quia nihil cognoscent actu in quo delectentur. Erunt enim omnino absorpti a magnitudint pe¬ narum quod ergo dicuntur excecati et omnino extra deum esse hoc intelligitur quantum ad directionem et delectationem Ad illud quod obiicitur in contrarium quod habebunt cognitionem naturalem et cognitionem peccatorum Dicendum quod cognitio peccatorum non abolebitur: sed tamennulla in eis cognitio exibit in actum que ad ipsorum non faciat cruciatum:c
6
¶ Utrum anima separata habeat vsum potentie sensitiue: Arguitur quod sic: quia de diuite dicitur Luce. xvi. Eleuans oculos vidit Lazarum etc. et omnia que ibi tanguntur dicunt cognitionem sensitiuam In contrarium: sentire vt vult philosophus: est operatio sensus animalis. ergo cum facta separatione iam non sit animal non erit operatio sensus
¶ Respondetur secundum sanBonauen. vbi supra parte. ii. q. i. Quod circa hanc quaestionem triplex fuit opinio doctorum. Quidam dixerunt quod anima separata cum trahat secum omnes potentias omnibus vtitur tanquam substantia liberior: nec dicunt esse credendum philosophis in hac parte. quia nec recto intellexerunt cognitionem post separationem anime: nec vlterius vnitatem propter quam in vna anima sunt tres potentie scilicet rationalis: sensibilis et vegetabilis quae in eadem substantia perpetuo radicantur: cum qua necessa rio separantur quod philosophi non cognouerunt sed sancti: et qua fides nostra dicit animas cruciari ignibus. et Cassiodorus dicit quod aliis sensibus efficacius valent: ideo posuerunt animam vsum omnium potentiarum habere. Secum da positio est: quod anima habeat potentias sensitiuas illa inquam que rationalis est. sed quoniam omnes sensitiue exteriores vniuntur in origine et in sensu communi. et distinguuntur in organis: ideo necessario cum anima separatur a corpore recurrunt omnes potentie ad vnam originem scilicet ad sensum communem. et per illum sensum potest anima libera quod poterat per omnes alios exteriores ratione alligationis cum corpore: et illo vtitur ad actus omnium sensuum. et ita vtitur sensuinteriori: non solum intellectu. et iste sensus est quitrahit secum phantastica. Et hanc confirmant per Aug. qui dicit de spiritu et anima: quod anima trahit secum imagines non corporeas. et per illas imaginaturet cognoscit: et vtitur potentia sensitiua interiori
¶ Tertia positio: quia anima rationalis separata nihil cognoscit nisi mediante potentia intellectiua. perillam autem potest cognoscere non solum illa que cognoscebant alie potentie propter sui libertatem si cux vnus angelus per potentias sensitiuas nihil potest operari. sic per vegetatiuas: quoniam dependent ab organis corporalibus. sicut patet intuenti. ergo sicut corpore corrupto nihil operatur per potentias que respiciunt vegetabilem: ita nihil operatur per potentias que respiciunt sensibilem. per intellectum autem cognoscit res sub conditionibus materialibus praesente materia. et hoc est sensus exterioris. etres subconditionibus materialibus ab sente materia: et hoc est maginationis: et illas etiam res cognoscit abstractis omnibus materialibus et hoc omnia vere facit et recte dicitur anima separata sentire: imaginari et in¬ telligere: non per diuersas potentias: sed per vnam. que potentior est omnibus his cognoscere: sicut ponere est in angelo.
¶ Ad maiorem autem intelligentiam est notandum quod sicut in omni potentia est aliquid quo est fieri: et aliquid quo est facere. sic et in omni cognitione. et cum hec sit prima diuisio potentie per actiuum et passiuum necesse est ista differre. ve rumtamen secundum gradus minoris et maioris simplicitatis et spiritualitatis habent maiorem et minorem differentiam. Intellectiua nanque pro eo quod est spiritua lior et abstractior habet vtramque potentiam que re spicit substantiam spiritualem: ita quod actiua ratione ipsius quo est et passiua ratione ipsius quod est scilicet materie et forme. In potentia autem sensitiua que est minus spiritualis. actiua potentia est ex parte anime. et passiua ex organo. Et quia sensus non est sine actione et passione: ideo sentire dicitur esse operatio coniuncti. Et iterum cum actiua nihil agat sine passiua: et quando anima amit tit corpus: amittit passiuam respectu actus sentiendi. ideo impossibile est quod aliquo sensu vtatur siue interiori siue exteriori quamdiu est separata. Hec autem opinio magis est rationi consona: nec repugnat fidei nec sanctorum autoritati. ponit cnim quod anima per potentiam intellectiuam intelligat et cognocat his tribus modis quibus nunc. Et angelus similiter his tribus modis a parte rei cognite. et illud dicitur imaginari: intelligere et sentire. et ita intelligende sunt autoritates sanctorum.
¶ Ad argumentum dicendum quod lingua illa non erat nisi ima ginatiua. anima enim fert imagines non tantum in potentia inferiori. sed etiam cum separatur habet in memoria intelligibili que non eget organo corporali. De cognitione autem animarum separatarum plura require supra li. iii titulo Anima separata etc.
7
¶ Utrum damnati habeant vermen materiale siue corporeum: Arguitur quod sic: quia dicitur Eccs. vii. Uindicta carnis impii ignis et vermis. Et Iudith vlti. Dabis ignem et vermes in tarnes eorum. ergo si in carne non est nisi vermis ma terialis. patet ergo etc.
¶ Item damnati erunt cum penalitatibus et deformltutibus. ergo habebunt corpora putrefactibilia: sicut nunc habent: sed ex corpore putrefactibili generantur vermes. ergo etc. In oppositum arguitur quod damnati non habebunt vermem materialem. quia de diabolo Esa. xiiii. dicitur. Operimentum tuum erunt vermes. sed constat quod diabolus non habet vermem materialem ergo etc.
¶ Item nullus vermis materialis est immortalts cum hapeat formam corruptibilem. sed vermis ille non moritur. sicut dicitur Esa. vlti. ergo etc. Preterea. vermis mate rialis et in sua origine et corrosione aliquid minuit de substantia corporis. ergo si corpus illud non est corruptibile: quia mortui resurgent incorrupti: non igitur punit illud talis vermis. Respondetur secundum sanctum Bonauen. vbi supra ar. vlti. q. i. Qud Augu. xx. de ciui. ponit circa hoc duas opiniones. Quidam eimvo. luerunt intelligere vermem illum esse materialem propter verbum scripture. Alii vero rationem sequentes volunt dicere quod vermis ille sit spiritualis. et horum opinionem dicit sibi magis placere: et ex quo sibi magis placet nobis similiter debet. Unde sunt concedende rationes quod vermis ille non sit materialis. Ad illud quod obiicitur per simlitudinem ignis Dicendum quod sicut ignis materia lis affligendo corpus affligit animam vt ei vnitum. Sic vehemens dolor et remorsus siue tristicia anime redundat in corpus: quia spiritus tristis desiccat ossa. Quoniam igitur erit in damnatis magnus remorsus et dolor conscientie: ita et etiam redundet in carnem: ideo vere dixit scriptura quod daret deus vermen in carnem eorum. Et hoc expressit maxime ad terrorem carnalium qui ma gis horrent penam carnis quam anime: vel posset dici quod ibi caro dicitur opus carnale: hoc est opus carnale exquo generatur vermis spiritualis.
8
¶ Utrum in damnatis sit vermis spiritualis: Arguitur quod non: quia aliqui ita sunt peruersi quod letantur cum male fecerint: et adeo vt nullum remorsum sentiant. ergo si damnati sunt magis peruersi quam viatores. videtur quod nullum omnino habeat remorsum.
¶ In contrarium dicitur Ecci. vii. Uindicta carnis impii etc. vbi dicitur: vermis est sera scelerum poenitentia. Respondet sam. Bonauen. vbi supra. q. ii quod ista translatio vermis ad dolorem spiritualem manifestat in quibus et quomodo sit vermis si attendatur ratio transferendi. In verme enim materiali consideratur vigor: et inordinatio oritur inquit ex putrefactione et mordet illud in quo oritur sic in spirituali dolore non quilibet dolor est vermis: sed qui nascitur ex putrefactione peccati. et tunc peccatum dicitur prutridum quando anima in ea requiescit finaliter. Rursus oportet quod sit in dolore morsio. hec autem est ex concursu duorum mouentium sibi inuicem obuiantium et resistentium: quae sunt in homine voluntas naturalis et deliberatiur quarum vtraque mouet ista. quae concurrunt per conscientiam dictantem aliquod factum esse indebitum: et tunc obuiant quando naturalis detestatur indebitum et deliberatine placet. tunc autem resistunt quando vtraque in suo actu viget quod illa efficaciter detestatur: et ideo immutabiliter adheret. secundum hoc patet in quibus est vermis et quando. nam deficiente concursu qui est per peccati conscientiam non est vermis. sicut in hereticis et in his qui credunt peccando bene fecisse. deficiente obuiatione no est vermis: vtputa in his qui dolent de culpa secundum voluntatem non tantum naturalem: sed etiam deliberatiuam: vt sunt penitentes. deficiente resistentia non est vermis. vtputa quando voluntas tanta delectatione fertur in peccatum quod absorbet motum voluntatis naturalis vt non sentiat. et sic patet quare vermis deficit: auem propter defectum putrefactionis in iustis: aut concursus in cecis: aut obuiationis in penitentibus vere aut resistentie. vt in his qui peccant ex magna libidine Unde quia in damnatis erit putrefactio ex hoc quod peccatum sei naliter remansit in anima: ibi erit concursus propte peccatorum pprtissima visionem: ibi erit obuiatio voluntatis de¬ liberatiue per obstinationem et synderesis remurmu rationem. ibi erit resistentia: quia delectatio peccati erit ab lata per pene acerbitatem: et ex hoc ipsius synderesis actio fortificata: et ex hoc vermis mirabiliter rodens et puniens.
¶ Ad illud quod obiicitur quod synderesis est extincta in damnatis Dicendum quod triplex est actus synde resis. Primus quidem est inuestigare bonum: et iste ab latus est a damnatis: quia non est amplius locus benefaciendi Secundus qui est retrahere a malo faciendo. et iste extinctus est in demonibus propter improbam maliciam vountatis eorum
¶ Tertius qui est remurmuratio contra malum factum. et istte manet ineis iusto dei iudicio: tamen secundum istum actum in damnatis non remurmurat malo quia culpa: vel quia inhonestum. sed quia ex hoc punitur: ideo mallent nuquam habuisse delectationem pro qua in tanto dolore sunt. et sic synderesis est dei instrumentum ad affligendum iniquos. et sic non extinguetur. In demonibus autem non sic in tensus est propter defectum resistentie: quoniam modo delectantur in nequitiis suis.
9
¶ Utrum pena vermis sit maior in § damnatis: Respondetur quod secundum diuersas considerationes diuersimode assignatur maioritas penarum infernalium Nam secundum Chrys. Maior pena in damnatis est carentia visionis diuine dicit multi gehennam horent: ego autem aio multo maiorem lapsum glorie. et hoc verum est ratioe damni amissi boni. Sanctus autem Bonauen. in secundo libro dist. xxxiii. ar. iii. q. ii dicit: quod grauissima pena damnatorum est desperatio. quam dicta di. Scotus nominat tristiciam. et hoc verum est quantum ad sensum anime interiorem. Alii autem communiter dicunt quod maior pena inferni est ignis: iodicit christus in iudicio. Item maledicti in ignem eternum. eho debet intelligi ratione cruciatus. amplius in carne aut inquantum incendit vrmem conscientie ex afflictione.
¶ Sed d. An electi in patria videant penas damnatorus: Respondetur secundum Guil. in. iiii. di ilict quod vident in diuina essertia non in genere proprio: quia distantia improportiona ta impedit tam visionem corporalem quam intellectualem in genere proprio: vt dicit Aug. libro de cura pro mortuis agenda. Cuius ratio est: quia diuina essentia est speculum infinitum cuncta beatis demostrans prout sue placet bonita ti. Et concordat san. Tho. dicta dist. quod a beatis nihil subtrahi debet pertinens ad perfectionem beatitudinum eorum. Unumquodque enim ex comparatione contrarii magis cognoscitur eo quo contraria iuxta se posita magis elucescunt Et ideo vt beati magis ipsis placeant: et vt vberiores deo gratias agant. datur eis vt penam damnatorum intueantur et diuinam in eis iusticiam videant: nec tristantur de penis damnatorum: sed potius gaudent. secundum illud Psalmus Letabitur iustus cum viderit vindictam. Et Esa. vlti. Erit vsque ad satietatem visioni omni carni. satietas autem refectonm mentis sercat. Unde ide scilicet Tho. dicit: quod aliquid potestes materia gaudii dupliciter. Uno modo per se scilicet quando de aliquo gaudet: quia tale. et sic sancti non gaudent de penis damna torum scilicet inquantum pene sunt et illis malum. Alio modo peraccidens id est ratione alicuius coniuncti. et hoc modo gaudent considerando in ipsis ordinem divine iusticie qua culpa iustesic ordinatur per penam: et vident suam liberationem ab istis malis de qua etiam gaudent.
¶ Sed di. Letari de malis aliorum pertinet ad odium. sed in beatis nullum est nec erit odium. Respondet idem san. Tho. quod letari de malo alterius inquantum sibi est malum: illud pertinet ad odium. non autem letari de malo alterius ratione alicuis adiuncti: imo sic aliquando homo de malo suo proprio letatur sicut cum gaudet de propriis afflictionibus inquantum sunt sibi ad meritum vite eterne: sicut de penitentia vera etc.
10
¶ Utrum damnati affligantur igne vrente: Arguitur quod non: quia extinguibile et non extinguibile differunt: sicut corruptibile et incorruptibilo sed corruptibile et incorruprtibile variant rem per essentiam cum materialiter ibi sit non per gratiam. Si ergo ignis inferni est inextinguibilis apud nos est extingur bilis. ergo non sunt eiusdem speci et nature.
¶ In contrari um dicit Gregorius. iiii. dialogorum. Ignem infernalem corporeum esse non ambigo cum dicatur. Item maledicti in ignem eternum. sed omnis aqua materialis omnt aque corporali est eadem specie et natura. ergo omnis ignis omni igni. Respondetur secundum san. Bonauen. in. iiii. dis. xliiii. Quod quamuis ad hanc quaestionem videatur temerarium responde re: quia eam scriptura no determinat: nec doctor praecipuus Aug. explicat sed magis relinquit insolutam. ergo dicedum est quod nulli manifestum est cuiusmodi ignis ille sit nisi ei cui diuinus spiritus ostendit. Et amplius opinari videtur quod ignis ille spiritualis sit non corporalis: tamen satis possumus pro certo habere per doctores posteriores vtpote per beatum Grego. cui multa diuinus spiritus reuelauit quod ignis infernalis sit corporalis. Sed vtrum ille ignis sit elementaris siue eiusde speci cum ignequi apud nos est: hoc non ita potest pro constanti a quacumque determinari. Attamen si quis no adducat fortiores ratio nes non compellimur ignem infernalem ponere diuerse nature et speci ab igne qui apud nos est. Et huic opinioni satis videtur consonare August xxi. de ciui. dici Quomodo iste ignis vere habeat naturam ignis: et tamen non etconesumat corpora in quae agit. Si tamen loquamur de pro prietatibus accidentalibus quae non variant specim sed operati orem: ille ignis habet diuersas proprietates ab isto: nec mirum cum istud appareat in aliis creaturis: sicut explicat Augu. et Isido. in naturis fontium et aquarum. Dicit enim quod garramantes in quo faces ac cense extinguuntur et extincte accenduntur: sicut et aliContes diuersarum proprietatum colorum et operationum attamen specifica natura aliis aquis assimilantur Sic etiam intelligere possumus in proposito.
¶ Ad argumentum quod obiicitur de proprietate extingui bilitatis potest responderi dupliciter. Primo quod sicut corpora damnatorum eadem sunt cum nostris secundum spiciem: et tamen sunt immortalia: ita ignis crucians idem est cum nostro: quamuis non deficiat. quia hoc non habet per naturam cslicet per vim superadditam. Aliter potest dici quod non variat speciem. quia per operationem artis fieri potest quod ignis non extinguatur. sicut dicunt aliqui qui experti sunt quod in gnis cum sulphure includatur in vase: exquo uulla euaporatio possit fieri ineternum duraret sine nutrimenti appositione si locus in eternum permane ret. hoc autem nihil prohibet in igne infernali intelligere cum sub terra constet inclusum esse. Sed qualiter aget ignis ille infernalis qui est corporeus in spiritum triplex est modus dicendi.
¶ Primus est sancti Tho. in. iiii. di. xliiii. q.ilice Utrum anima separata pati posset ab igne corporeo. et Egidii de rhoma quodls. ii q. ix. ambo dicunt quod spiritus cruciatur igne. inquantum apprechendit ignem iub ratione disconuenientis.
¶ Confirmatur per Greg. iiii dial. c. xxix. Eo patitur quo videt: quia cremari se respicit crematur Auicenna etiam exemplificat de somno. ix. Meta. quod aliquis magis cruciatur in somnis ex tali apprehensione phantastica alicuius disconuenientis quam affligeretur. quandoque in vigilia ex praesentia eiusdem.
¶ Secundus dicendi modus est Herici de ganda. quodlib. viii. q. xxxiiii. quod demonibus datur quidam habitus supernaturalis propter demeri tum peccati: et per illum habitum subiicitur corporali agenti vt possit ab eo pati.
¶ Tertius modus est Scoti in. iiii. dist. xliiii. parte. ii quae ii quia iusticia dei detinet nunc et post iudicium maxime detinebit demones incarceratos in carceribus igneis vt effugere nequeant: nec aliud quam cogitare maxime quod est grauissima pena spiritibus superbissimis. Concordat Rich. ibide cum Scoto quod cruciabuntur ab illo igne: et ratione detentionis localis quae perpetuo erunt illi igni alligati. et rati one detentionis intellectualis quoe perpetuo determinabum tur ad intensam considerarationem ignis taliter detinem tis: quod erit ipsis ineffabilis cruciatus. Erit autem ipsis secunda detentio tristabilior prima. quia perfectio ipsarum magis consistit in libero vsu potentie intellectiue quam motiue. Et licet sit aliqualis detentio eorum qui minus et qui plus peccauerunt: non tamen erit equalis eorum tristicia. quia corum detentio plus erit nolita qui plus peccauerit. non tamen equaliter affliget: licet ille ignis cqualiter ardeat.
¶ Quantum vero ad cruciatum corporum sciedum quod ignis praesens corporcorruptibili animato anima sensitiua poet habere in illo dupli cem actionem scilicet realem seu maturialem quae est vniuoca: puta canndo in illo calore excessiuum: et intentionalem quae respectuillius est equiuoca. quia species sensibilis non simpliciter est eiusdem speciei cum ipso obiecto. non sufficit autem realis si ne in tetionali ad causandum dolorem. sicut quando lignum calefit quantumcumque excessiue non dolet. intentionalis vero si ne reali sufficit ad causandum dolorem. sicut si manus fuerit excessiue frigefacta ex contactu niuis: si statim approximetur igni est vehemens dolor ab illo obiecto immutante. et tamen modica vl nulla est actio realis a calido in manu propter ex cellentiam contrarii frigoris in ipso passo. Licer autem post iudicium ignis possit habere vtramque actionem in corpus damnati. videtur tamen aliquibus quod ibi erit tantum intentionalis que est maxime afflictiua. Cui opinioni videntur magis adherere sanctus Thomas et Scotus. quia immutatio realis est corruptiua. et ideo si ibi esset illa corporacorrumperentur nisi miraculose conseruarentur. Non est atem verisimile quod deus velit tunc circa eos multiplicare miracula vltra illud quod requiritur ad eorum punitionem iustam. quamuis autem corpora damnatorum secundum hanc opinionem non recipiant calorem ab illo igne secundum se ma teriale. sentient tamten sensu tactus calore intemperatum et excessiuum. sicut oculus sentit colorem et no coloratur. A ffligentur autem vehementer ab illo igne. quia sicut obiecti proportionata receptio sensum delectat sic improportionata contristat vt voces inconsonantes auditum offendunt. Receptio autem similitudi. nis istius ignis in tactu est improportionabiliter vicens ipsum. Et secundum hoc exponitur illud Iob. Ab aquis niuium trasibunt ad calorem nimium. Licet enim posset saluari alternatio in afflictionibus non sequendo hunc modum dicendi non tamen posset saluari quod simul paterem tur in summo realiter a contrariis. In proposito autem hoc potest saluari: quia species contrariorum etiam in summo non sunt contrarie. Tenentes vero ignem infernalem habere actio nem materialem in corpora damnatorum dicunt quod ratio quare gnis infernalis calefaciet corpora damnatorum et affliget nec tamen consumet est. quia sicut creatura no potest manere in esse suo nisi praesupposita influentia dei generali. sic non potest habere actionem suam nisi illa affluentia assistente. Unde sicut deus potest influere ad esse rei et non ad operationem. sic potest cooperariad vnam operationem et non ad aliam. et sic cooperabitur igniad calefaciendum et non ad consumendum: Quicquid sit de istis opinionibus certum est quod ille ignis aget in corpora et spiritus vt instrumentum diuine iusticie: que magis est a nobis tremenda quam curiose inuestigada cum non valeamus indagare naturam modici vermicum li. Unde compendiose recolligere possumus penas damnatorum quas modo patiuntur et postea maxime.
¶ Prima est pena damni quae est inuoluntaria caretia ma ximi boni scilicet eterne beatitudinis quae generat maximam trisficiam et desperationem. De qua dicit Chrys. in dereparatione lapsi. Excludi a bonis eternis et alienum effici ab his quae praeparata sunt sanctis tantum generat cruciatum: tantum dolorem: vt si nulla extrinseca pena torqueret: hec sola sufficeret. Omnes enim gehenne superat cruciatus carere istis bonis quibus erat in potestate huiusmodi perfrui.
¶ Secundo anime damnate sciunt infallibiliter quod resum pitis corporibus ab igne infernali perpetuo sensibili dolore punientur. Et exhac consideratione eis nociui ignis vehementi horrore et timore cruciantur. Et hec est secunda pena
¶ Tertio damnatus deserta omni affectione iusticie fortissime diligit se affectione commodi. et ex hoc intentissime appetit vti libertate potentie sue motiue: vt scilicet possit se pro libito mouere et praesentem facere cuicumque corpori. et contra hanc suam affectionem est alligatus igni infernalitanquam molestissimo carceri eternaliter per diuinam voluntatem quae maximam illi causat tristiciam. et hec est tertia pena.
¶ Quarto ex eadem affectione commodi et amore sui maxime desiderat nunc hoc nunc illud prout sibi delectabile foret. Et hoc dicit Scotus in vltima quaestione istius quarti: quod maxime damna tus desiderat quartam considerationem sui et ab illa impeditur. et scit se sic perpetuo impediendum quod in eo maximam causat tristiciam. et hec est quam ta illius pena.
¶ Quinto damnatus ad augmen¬ tum sue miserie scit quod propter vilia gaudia et transitorias delectationes amisit sponte eternam beatorum gloriam quam licet non videant: tamen sciunt beatos esse in quadam in effabili gloria de qua valde dolent et tristantur: praesertim cum sciant se nunquam ad illam pertingere et cognoscant miseriam suam. et ex hoc habeant remorsum conscientiae et displicentiam: non quia contra deum facta et iniusta: sed ideo quia sunt impeditiua salutis sue et proprii commodi. et illa est quinta damnatorum pena.
¶ Sexta eorum pena erit tene bre interiores et exteriores. Interiores sunt cecitas intellectus eorum. cognoscent enim solum tunc illa quae erunt ad augmentum damnationis et cumulum miserie: et specialiter post iudicium ita absorpti tristicia et dolore vt non liceat eis amplius aliquid delectabile cogitare. Ad hoc etiam reduci potest illud eorum grande malum scilicet obstinatio voluntatis: que voluntas sic erit deserta: et a deo vltimo fine auersa vt nullus sit ordo iusticie in ea: sed sempiternus horror inhabitet: nec decetero possint bene velle: privati omni affectione boni: et derelicti affectioni proprii commodi. ideo habent intensissimam de vehementi suo cruciatu displicentiam: que tam extreme contrariatur ipsorum affectioni et desiderio ardenti. et quia desperant de termino sue miserie: ideo agitati spiritu impatientie surgunt in continuum murmur: odium et blasphemiam domini dei sic eos punientis. vt dicitur in Apoc. Maledicunt regi suo scilicet diabolo et deo viuenti. Tenebre vero exteriores sunt corporales tante ex defectu luminis in loco inferni vbi est ignis fetulentus: turbidus et fumosus vt nihil clare et perspicue videatur: sed solum sub quadam vmbrositate: et illa solum que dolore et tristicia ingerere possint. ac animam torquere: de qua dominus in euangelio. Mittite in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.
¶ Septima damnatorum pena est totius compositi scilicet anime et corporis eternus cruciatus in feruentissimo igne sine consumptione corporum. et sic semper erunt vt semper puniantur vt induant mortem perpetua ad amarissimam ipsorum confusionem quorum pena cruciatus et tristiciam: lamentum et fictum nulla mens excogitare poterit: nullus secundo explicabit: nulla scriptura declarabit: nullus malus quem pertransibit.
11
¶ Utrum puniens in inferno sit so ¬ lus ignis: Arguitur quod sic: quia dicitur Matthei xxv. Item maledicti in ignem eternum: vbi dominus per sententiam infert eternum supplicium. er go videtur quod in igne puro consistat.
¶ Item si ibi sunt elementa. autem sunt actiua: aut non. Si sic. ergo cum vnum contrarium agens in aliud eius actionem debilitet et infringat: tunc videtur quod actio ignis ibi sit remissa. Si vero non sunt actiua. ergo nils faci unt ad penam. ergo si in inferno dicunt eem corpora quae ad penam non faciut patet etc.
¶ In contrarium patet ex sacrareta scriptura quod ibi sint omnia elementa affligentia. Primo de igne dicit dominus. Item maledicti in ignem. De aere pesalmista. Ignis et sulphur: spiritus proccllarum Si ergo spiritus procellarum tunc vere habet natura aeris. De. aqua. Iob. xxiiii. Transibunt ab aquis niuium ad calorem nimium De terra. Idem Iob. x. dicitur infernus terra miserie et tenebrarum. Respondetur secundum sanctum Bona. vbi supra. q. ii Quod in inferno quattuor elementa esse creduntur ad perfectam damnatorum punitionem vt omnis creatura erubescat contra iniustos in tormentum vt per eandem puniantur ex quibus constituuntur. Quia vero sunt ibi ad penam ideo illa ibi esse dicuntur quae vigent in qualitatibus actiuis vt ignis et aqua. Et rursus quia ignis maxime actiuus est: ille est qui maxime ibi viget. Unde per ignem in scriptura omne acerbe puniens signari so let. Unde cum dominus ignem infernalem comminatur: autm conminatur tanquam praecipuum tormentum: aut sub nomine ignis intelligit omne aliud afflictiuum
¶ Si autem quaeratur. per quem modum ibi elementa esse intelligantur. Dicendum quod elementa ibi sunt confusa: non distincta: non ordinata nec illa confusio penam minuit sed auget pro eo quod actio elementorum mutua post resurrectione cessabit cum cesset generatio et corruptio sed tamen manebit actio eo rum in corpus damnatorum quia ad hoc omnis eorum virtus dirigetur non tanquam intendentia multiplicare specitum sed secundum imperium creatoris intendunt vindicare diuinam in iuriam: quod quidem fit affligendo humanam naturam. His visis patet responsio ad obiecta
¶ Ad primum: quod sub nomine ignis alia affligentia continentur Ad secundm de actione et mixtione patet responsio. quia ibi est actio non in alterum sed in miserum corpus damnatum: et ibi non est mixtio: sed potius quaeda confusio. sicut dicitur quod ignis et grando mi xta pariter ferebantur. Unde ibi erit ignis ardens et aqua congelans et aeris inquietudo: et parturbatio et terre fetor. Unde Greg. In inferno erit frigus importabile: ignis inextinguibilis: fetor intolerabilis. Idem. quia in cuctis deliquimus in cunctis ferimur. Et sic tam calor quam frigus simul affliget secundum diuersas partes. aut si successiue secundum easdem tanta erit intensio ex parte vtriusque quod potius sentietur maior acerbitas quam contemperetur. Etsi obi ciatur de diuite qui guttam aquae petiit. dici potest quod forte in alia parte sentiebat frigius. autem diuersi diuers suppliciis cruciantur secundum diuersa peccata.
12
¶ Utrum dictos cruciatus realiter patiantur damnati in eternum. Arguitur quod non. quia Deut. xxv. dicitur. Iuxta mensuram peccati erit et plagarum modus sed nullus peccat eternaliter: ergo nullus cruciatur eternaliter. Item Esa. xxiiii. Congregabuntur congregationo vnius fascis: et post multos dies visitabuntur. Secds congregatio malorum est in die iudicii: secundum quod dicitur Matth. xiii. ergo visitatio erit post iudicium sed non erit ad intensionem supplicii: ergo erit ad liberatio nem. ergo non cruciabuntur eternaliter.
¶ Contra hoc dicitur Esaie vlti. Uermis eorum non morietur: et ignis eorum non extinguetur. ergo eternaliter cruciabuntur Item Matth. xxv. ait dominus. Item maledicti in ignem eternum etc. Respondetur secundum sanctum Bonauen. di stin. qua supra. arti. i. q. i. quod aliqui negauerunt. in fernum esse pro eo quod dixerunt nullum cruciatum post hanc vitam esse. Et istorum errorem conuinicit ratio recta que ita dictat quod malum non remane¬ at impunitum. Si ergo multi peccant in hac vita quti in hac vita non cruciantur: imo letantur cum malefecerint. ergo necesse est eos post hanc vitam cruciari aut destruere ordinem vniuersi: aut diuinam esse iusticiam negligentem circa punitionem peccati. Alii vero negauerunt infernum esse pro eo quod negauerunt impios eternaliter cruciari: quamuis eis post hanc vita aliquis maneat cruciatus. dixerut enim quod diuina miericordia hoc non potest sustinere quod creatura sua quam non odit eternaliter sit in penis cum ipse non de ectentur in punitione nimia vt satietur magis crucia tibus nec aliquid obsistit quin eos qui puniti sunt possit bene liberare a penis. etsi aliquando scriptura commi natur peccatoribus penam eternam: hoc dicunt non esse secundum veritarem implendam: sed secundum terrorem comminationis qua intendit deus malos liberare a peccatis. Iste autem error fuit Origenis qui tanto est immanior quanto videtur esse mitior pro eo quod diuinam iusticiam blasphemat dum dat tantum misericordie quod non reliquit locum iusticie. Secundo: quia specem nostram euacuat. si enim scriptura comminatur supplicium non secundum veritatem: sed vt deterre at quid cause est vt etiam non intelligamus praemia: non secundum veritatem. et sic fides nostra friuola poterit iudica ri. Et ideo est tertia positio rationabilis et fidelis quod sit ponere cruciatum eternum. quod confirmat fides: et illi consonat ratio recta. Quod confirmat fides planum est Ratio autem concordat per modum congruitatis et necessitatis. Cruciatum enim eternum ponere facit ad complementum vniuersitatis: et iustum iudicium dei. Prima est ratio necessitatis. secunda congruitatis. Congruum enim est vt pulcritudo vniuersi decoretur quibusdam antidotis: vt sicut bonis redduntur bona eterna. ita et malis eterna supplicia. Necessarium est ad sen uandum ordinem iusticie vt vnicuique reddatur secundum merita sua: cum ventum fuerit ad iudicium. peccator autemeum peccat: peccat contra bonum eternum et infinitum: et ex hoc dignus est cruciatum eterno dum in peccato perseuerat. peccat in suo eterno id est peccandi proposito eterno. et dum decesserit non est amplins locus meriti: ac per hoc non remissionis peccati: et ideosemper est culpa: et quia culpa ordinatur ad penam semper debet esse in pena. Quia igitur peccat in bonum eternum: ideo cruciatu eterno est dignus. Et ista est vna ratio completa quae colligitur ex Grego. et Aug. Grego. dicit. iiii. dialo. quod ideo peccator eternaliter cruciandus est: quia peccat in suo eterno. Aug. vero dicit quod ideo: quia peccauit contra bonum eternum. Et quod istud sit iustum ondit per hoc exemplum in humanis iudiciis et legibus vbi dicit peccans contra rempublicam aliquo grandi crimine morte moritur: non quia mora quae oc ciditur: leges eius supplicium esse estiment cum sit hora per breuis. sed quia eum in sempiternum auferunt a societate viuentium.
¶ Ad primum ergo argumentum dicendum quod in pena duo sunt scilicet duratio et intensio: et intensio re ipondet libidinis intensioni. duratio dicitur a ratione pecati: quia peccatum quamuis sit finitum: tamen durat in infinitum: ideo punitur finita acerbitate. sed tamen infinita buratione.
¶ Ad secundum dicendum quod est loqui de congregatione duplicitr. autem de congregatione in fieri: aut in facto esse Si in fieri. sic quotidie congregantur quantum ad animas. Si in facto esse sic congregabuntur in iudicio quantum ad animas et corpora. Et de prima congregatione loquitur Esa. De secunda vero est secundo Mat. xiii. Postquam non est vt sitatio sed eterna damnatio. Et sic sic deus est summe misericors ita est summe iustus. sicut ex misercordia saluat electos sic ex iusticia damnat impios
13
¶ Utrum dam nati locentur in subterraneis locis: Arguitur quod non. quia locus debet proportio nari ponderi traheti ad locum: alioquin pondus nunquam traheret nisi haberet cum loco similitudine. sed pondus trahabes ad infernum est peccatum. et hoc est quid spirituale non corparale. ergo et locus debet habere situm spiritualem non corporalem: ergo non est sub terra. Item multo plures sunt damnati quam electi: sed caelum erit plenum electis secundum quod dicitur Mat. xxi. vt impleatur domus discumbentibus. ergo necesse est quod dana ti habeant maiorem locum quam sit locus celi cum sint multo plures. ergo cum infernus complectatur omnes damnatos necesse est quod sit tante amplitudinis vt caelum. ergo impossibile est quod sit sub terra
¶ In contrarium dicitur in symbolo Descendit ad inferos: cum descendere dicat motum ad illud quod deorsum est: ipse christus erat in terraergo infernus sub terra. Item Esa. xiiii
¶ Infernus subt conturbatus est. Et Greg. iiii. dial. dicit Infernus dicitur quia infra iacet. quod enim est terra ad caelum hoc est infernua ad terram. Item hoc probatur ratione. quia sicut electis debetur locus amenissimus sicut caelu empyreum. sic reprobis infimus locus scilicet i visceribus terre subtus Respondet Richar. i. iiii. dist. xliiii. ar. ii q. ii quod infernus est sub terra. quia sicut dicit Aug. xix. de ciui. dei. Ordo est parium dispariumque rerum sua cuique loca tribuens dispositio. Et sicut ipse dicit v. de ciui. Deus nihil inordina tum relinquit: ergo deus vnicuique locum conuenientem tribuit. Loca autem non sunt rebus conuenientia nisi conueniant earum ponderibus. Unicuique ergo rei tribuit locum conueniente suo ponderi. Sed sicut dicit Aug. xiii. confesiPondus meum amor meus. Et. xi. de ciui. Ita corpus pondere sicut animus amore fertur quocumque fertur. quod go est pondus in corporibus hoc est amor in creaturis ronalibus. Sicut ergo deus ordinat corpora in suis locis secundum exigentia suorum ponderum: sic ordinat creaturas rationales secundum exigentia suorum amorum. Et ideo sicut electi sunt in celo quia celestia terrenis praeposuerunt: ita reprobi per diuinam sententiam erunt in loco infimo: quia in suo amore terrena et infima celestibus praeposuerunt. Locus autem infimus est in medio terre: quia locus omnium in fimus est in cetro. Unde glo. super illud Ione. ii Proiecisti me in profundum in corde maris: dicit quod sicut corest in medio animalis sic infernus in medio terre perhibetur esse. medium autem terre cum sit in centro sub terra est. Augustinus. tamen super Gen. xii. ad litteram opinatus est infernum non esse locum corporalem sed spiritualem. Greg. vo. iiii. dial. liro expresse dicit infernum esse locum corporalem se non ambigere. Et astruit etiam per auctoritatem scripture infernum sub terra esse ex illo quod dicitur in psalmus. Erui sti animam meam ex inferno inferiori. Et ex illo quod Apocal. dicitur. Non est aliquis inuentus in celo necs terra nec sub terra etc. Et addit san. Bona. vbi supra q. ii. Ideo dicere possumus infernum locum esse corporeum sub terra habentem situm. Et huic concordat scriptura: concordat denominatio: concordat et ratio. Sicut enim status damnatorum perfecta distantia distat a statu ptorum: ita et locus a loco. Et sicut statui beatitudinis debetur locus supremus: ita et statui miserie locus infimus etiam secundum corpus. Unde dicit Guil. in. ii libro sententiarum dist. vi. Quod infernus damnatorum est quidam locus posi tus per diametrum seu lineam rectam sub terrestri paradiso recte in centro terre seu medio.
¶ Ad argumentum respondet Bonauen. illud quod obiicitur de pondere peccati. Dicendum quod est ordo iusticie et ordo nature Peccatum autem trahit deorsum non secundum ordinem nature cum non habeat conformitatem ad illum: sed secundum ordinem iusticie. quia peccatum cum sit vilissimum disponit hominem ad locum vilissimum et infimum.
¶ Ad illud quod obiicitur quod caelum plenum est electis Dicendum quod hoc non intelligitur de plenitudine coangustationis: sed de plenitudine pulcritudinis qua dicimus caelum plenum esse stellis: et mare piscibus et mundi hominibus. Si autem quaeras imaginationem qualiter capiatur istud quod tanta hominum multitudo sub terra sit: dici potest quod omnes homines qui nunc sunt vix caperent millesimam partem terre: sicut simul essent. Si ergo omnes homines qui fuerumt ab initio vsque in finem vix excedunt homines qui nunc sumt in millesima proportione omnes homines vix occuparent superficiem terre. Si ergo concauitas maioris est capacitatis quam sit superficies: multo magis poterunt in concauitatibus terre quamuis nobis no apparcant: tamen multe sunt sicut ostendunt decursus aquarum de motibus et conuulsiones terremotuum et infernus creditur esse maxima concauitas: et per hoc magne capacitatis a quo eripiat nos pius redemptor.