Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Aqua
1
AQua benedicta aliquando fit ad reconciliationem eceie pollute sanguine vel semine. et hec benedicitur ab episco solum cum vino et cinere. vt patet de conse. ec. vel al. c. aquae et. c. proposuisti. Aliquando fit ad aspergendum homines vel domus vel remouendam sterilita tem rerum humanarum: et ad multiplicationem ceterorum bonorum et ad defensionem hominum aduersus insidias dia boli: et ad delenda peccata venialia. et hec benedicitur a sacerdotibus cum sale. vt patet de conse. di. iii. c. aqua. Nec est tenendum quod diaconi possint hanc aquam benedicere: vt dicitur di. xxv. c. perlectis. quod benedicere dona dei est officium praesbitorum non diaconi. Et consuetudo habet quod omnidie dominico benedicatur.
2
¶ Utrum aqua non sacrata addita sacrate efficiatur sacra: Respondet glors. extra de conse. ec. et alc. quod in dubiis. quod sic. quia dicit quod sacrtum tanquam dignius trahit ad se non sacrum. xiii. q. ii non extimemus. nec est curandum an sit maior quantitas aquae non benedicte quam benedicte. Fallit hoc in sacramento sanguinis christi cur liquor additus non miscetur sanguini cum sit ibi sanlguis in venis: sed solum commiscetur accidentibus illis vt notatur extra de cele. mis. c. Cum Marthe.
3
¶ Utrum aqua benedicta sit causa remissionis peccatorum venialium sicut cetera sacramenta: Respondetur secundum Perrum in. iiii. di. xi. quod non: quia non est sacramentum. Sed remissio quae fit per ipsam: fit per modum meriti non sacrament Ex hoc enim se aspergens et existens in charitate mouetur ad reuerendum sacramentum: et sic per talem motum remittitur Quia ipsa aqua datur ad remouendum prohibens remis sionem et disponendum ad deuotionem et peccatorum detestationem. Unde dicit san. Bonauen. in. iiii. dis. xxi. ar. i. q. ii Credendum est quod aliquo nihil de peccatis suis cogitante. sed tantun christi passionem recolente in sacramento eucharistie. recogitante inquam feruenter quod venialia peccata vel omnia vel quaedam remittuntur ei per gloriam sic adiutam Et omnia illa siue sacramenta siue sacramentalia. vt eucharistia et vnctio: et baptismus et aquae aspersio: et episceapalis benedictio: et contritio: et misericordie exhibitio: et orationis dominice deuota exoratio faciunt ad venialium deletio nem: non per propriam naturam scilicet per eam naturam qua gratiam gratumfacientem ad hunc actum adiuuant et vigorant.
¶ Si quaras quomodo adiuuant: Dicendum quod in tribus vt plurimum est humiliatio et deuotio quae est gratia informans repugnans ipsi veniali peccato. quod fcruorem charitatis quantum ex se diminuit: vel ea ratione qua est in eis penalitas que repugnat inordinate delectationi vt pro illa pena luncta est ordini gratiae. Hec ille.