Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Indulgentia
1
INdulgentia secundum Archi. extra de pe. et re. c. Ir dulgentie. lib. vi. quando quam dicit remissionem pene: quandoque concessionem gratiae: quandoque dispensationem: quandoquem accipitur pro vacare seu opera dare. Unde dicitur. Indulgere gule noli quae ventris amica est.
¶ Sed hic accipiendum est pro indulgentiis quae dantur in ecclesiis quaesic diffinitur. Indulgentia est quaidam remissio pene debite pro peccato post contritionem habitam de eo: vt colligitur extra de pe. et re.c. quod autem. quas quidem indulgentias dant praelati
¶ Utrum relaxationes pene possint fieri per indulgentias: Arguitur quod non. quia dicitur Esa. xl. Dimissa est iniquitas illius: suscepit de manu domini duplicia. ergo videtur quod pena ad perfectam remissionem sit duplicanda. non relaxanda.
¶ Item super illud. ii. Tin. ii Negare seipsum non potest. gqloa. Quid faceret si dicta sua non impleret. ergo necesse est quod dominus dicta sua impleat. Sed ipse praedixit Deut. xxv. Secundum mensu ram delicti erit et plagarum modus. ergo necesse est ita puniri sicut peccator meruit: ergo non potest fieri relaxatio pene
¶ Item ratione videtur. Facere dignos fructus poenitentie est sdiuino praecepto a quo non potest quisque purus homo absol uere. Sed dignos fructus facere est secundum magnitudinem sceleris magnifice satisfacere. ergo videtur quod non sit de illo ecclesie munere satisfacere
¶ In contrarium arguitur. quia vniuersalis ecclesia relaxatiods acceptat sed constat quod ipsa non errat: ergo vere fiunt indulgentie. Probatur minor. quia ita dictum est petro Lu. xxii. Ego pro te rogaui Petre vt non deficiat fides tua. constat quod hoc est dictum Petro in persona ecclesie. Sed christus ex auditus in omnibus pro sua reuerentia: ergo et in isto. Et sic ecclesia vniuersalis non errat nec decipitur.
¶ Item. ii. Cor. ii. Nam et ego si quid vobis donaui in persona chriGlo. acsi christus condonasset. Sed si christus vere do¬ nat vere est condonatum. ergo quod donauit apostolus vere. donatum est. Respondet sanctus Bona. in. iiii. di. xx ar. ii. q. ii post multa recitata: quod bonum obinemus ex triplici merio scilicet ex merito proprio: et ex merito capi tis et ex merito ecclesie vnitatis. Et quod ita sit in se manifestum est: quia quilibet meretur sibi per gratiam quanm habet: quod christus meruit nobis nemo dubitat nisi qui fide caret. Quod ecclesia mereatur nobis patet perverbum Augusgis libro de poenitentia. Nemo potest digne penitere quem non sustinet vnitas ecclesie. per hunc modum sicut meritum obtinendi est triplex: sic meritum liberandi a malo. Meritum scilicet proprium et hoc est meritum nostre contritionis: et per hoc meremur liberari a pena eterna. ita quod sunt hec duosicut in angelis gratia et gloria. Secundo modo meritum christi: et hoc operatur in sacramentis et potestate clauium: et per hoc remittitur pars pene. Tertio modo est meritum vnitatis ecclesiastice: et per illud adhuc fit remissio. Et sic secundum triplex meritum triplex fit pene condonatio vt currat misercordia cum iusticia: et in qualibet est commutatio maioris in minus Unde pena eterna primo mutatur in temporalem in remissione culpe. Secundo temporalis magna et supra vires in penam competentem viribus commutatur in sacerdo tis absolutione. Tertio vero commutatur pena ad quam tenetur iudicio ecclesie adhuc in minorem in relaxatio ne: et pro alio residuo merita ecclesie satisfaciunt: ita quod in nullo praeiudicatur iusticie.
¶ Ad primum argumentum dicendum: quod iuxta mensura delicti debet esse et plagarum modus: quod peccatum nostrum satis punitum fuit quando christus pro nobis penam subiit: et suam pro nobis penam exposuit: et nostra fecit nos sufficienter iudicamur puniri siue quantum ad duplice scilicet in anima et in carne: siue quantum ad mensura acerbitatis peneSimiliter intelligendum est in proposito quod penalitates quae fiunt in ecclesia: et quae sunt supererogationis pro eo cui fit relaxatio subueniunt: vt deus reputet sibi satisfactum.
¶ Ad secundum quando obiiciebatur quod tenetur facere dignos fructus poenitentie: dicendum quod facere dignos fructus poenitentie est duplictur scilicet vere et interpretatiue. Et sic ille dicitur dignos fructus poenitentie facere qui non solum perseipsum sed etiam per suffragium alienum habet sufficiens precium ad soluendum debitum.
2
¶ Utrum malus episcopus possit dare indulgentias: Arguitur quod no: quia nullus sapiens dominus committit innimico suo potestatem dispensandi suum thesaurum. sed malus episcopus est inimicus dei. Cum ergo sit sapientissimus dominus malo episcopo talem potestatem non commisit.
¶ Item maius est indulgentiam dare quam recipere. sed malus episcopus manens malus non potest indulgentiam recipere. ergo nec dare.
¶ In contrarium arguitur: quia maius est in foro penitentie absoluere cum per talem absolutionem non tantum remittatur aliquid de pena: sed etiam quandoque remittitur culpa scilicet cum absoluendus est attritus non contritus quam indulgentias dare per quas non remittitur nisi pena. sed malus episcopus potest absoluere in foro poenitentie. ergo multo fortius indulgentias dare Respondet Rich. in. iiii. di. xx. ar. v. q. i. quod malus epscops potest indulgentias dare: quia non facit indulgentias de proprio merito qua priuatur per mortale peccatum sed de thesaurtio ecclesie cuius peccatum non abstulit sibi dispensationem.
¶ Ad primum argumentum dicendum quod maior est vera quando inimicus potest thesaurum dispensare praeter dominit intentionem. malus autem episcopus pater intentionem dei spiritualem ecclesie thesaurum dispensare non potest. vnde si non concordat diuine intentioni sua dispensatio nulla est vnde nec bonus nec malus indulgentias concedere potest nisi ex rationabili causa.
3
¶ Utrum aliquis non episcopus possit dare indulgentias: Arguitur quod no: quia per indulgentias tatum remittitur de pena vel plus: quantum per abso. lutionem in foro poenitentie. sed nullus non sacerdos potest absoluere in foro poenitentie ergo nec indulgentias dare se In contrarium electi in epsos et confirmati possunt dare in dulgentias quamuis adhuc non sint sacerdotes. Responsdet Rich. vbi supra. q. ii quod non sacerdotibus competere potest potestas iurisdicionis. Cum ergo dare indulgentias competat alicui per potestatem iurisdicionis aliquis non sacerdos potest concedere indulgentias
¶ Ad praemum argumentum dicendum quod omnibus pensatio simpliciter dignior est absolutio in foro poenitentie quam illa quae fit per concessionem indulgentie. quia per illa non tantum remittitur pars pene: sed etiam culpa si ante non est remissa. et ille dispositus est qui recipit absolutionem. Unde hec potestas respicit ordinem et iurisdicionem in foro poenitentie. remissio autem culpe maior est quam remissio pene. nec tamen concedendum est quod semper plus remittatur de pena per indulgentias quam per absolutionem in foro poenitentie.
4
¶ Utrum quilibet platus possit indulgentias dare. Arguitur quod sic: quia quilibet praelatus potest concedere participationem bonorum congregationis sue ergo a simili potest eius merita per indulgentiam aliis communicare.
¶ In huius contrarium: solis episcopis vel electis in episcopos permittitur indulgentias dare. Respondet Rich. vbi supra q. iii. quod illi soli possunt indulgentias dare quibus thesauri ecclesie dispensatio commissa est: et secundum mensuram conmissionis sue. Et quia vicario christi commissa est plenitudo ptestatis a christo. de pe. et re. Cum ex eo. ideo dare praesindulgentias per ecclesiam totam militantem tantas quantas sibi placuerit dum tamen assit rationabilis caus. Alii autem tantum habent de hac potestate quantum eis a vicario christi concessum est. Ipse autem per ius commue hoc non concessit nisi episcopis vel electis in episcopos et suis legatis: et ideo nulli alii in dulgentias possunt dare nisi ex speciali commissione. nec possunt dare legati indulgentias nisi in prouincia sua. nec episcopi nisi in suo episcapiatu. archiepiscopi possunt dare in episcopia tibus suorum suffraganeorum. extra de pe. et re nostro. Istitamen in dedicatione basilice siue dedicetur ab vno epo si ue a pluribus non debent extendere indulgentiam vltra annum. neque in anniuersario dedicationis vltra quadra¬ ginta dies. exra de pe. et re.cum exeo. Lmitata ei. est eis potestas a papa ne per immoderatas concessiones claues ecclesie contennerentur et poenitentialis satisfactio ecuacuaretur: vbi prius. Unde dicit Car. in cle. ii quod si excedant hunc numeorum valent. vt extra de pe. et re. c. indulgentie. li. vi. quod secundum glo. ibidem intellige quo ad excessum non quo ad numerum concessum. Cardi. extra de priuile. re li. in cle. Et glo. in c. mensuram de pe. di. i. ac Panor. extra de homi. sicut dignum. et allegat. c. que penitetr de pe. di. i. Et Innoc. et Bern. in c. quod autm. tenent quod sacerdotes omnes in foro poenitentiali possunt dare indulgentias illis quos possunt absoluere. Sed de quanto non determinatur nisi quod Aluarus dicit quod indulgentiam potest dare annorum vel dierum sicut ei videbitur dummodo discrete faciat. Hoc idem tenet Innocen. et archi. in d. c. indulgentie. Et ad iura quae videntur contraria respondet archi. quod est verum de generalibus autem publicis remissionibus quod facere non possunt vel debent intelligi de poenitentia iniuncta a superiore: puta episcopo quam remittere praesent. xxi. di. Inferior. quod intellige si inferior habet auctem absoluendi a peccato propter quod fuit sibi imposita poenitentia a superiore. quia tunc potest facere illi absoluto a se indulgentias.
5
¶ Utrum indulgentie debent fieri pro spirituali bene ficio etiam temporali: Arguitur quod pro temporalibus et corporalibus actibus fieri debeat vel etiam beneficiis: quia indulgentie communiter dantur pro elemosynis pegrinationibus et visitationibus reliquiarum et huiusmodi.
¶ Item ratione videtur quia huiusmodi relaxationes aliquo modo sacramentales sunt. sed sacramenta attenduntur in rebus exterius gestis. ergo etq¶ Item iste relaxationes non sunt a culpa sed a pena si recte commutatur. sed absolutio fit a pena exteriori in carne: vtpote a ieiuniis et similibus ergo debet fieri commutatio in penam exteriorem. ergo pro tali commutationes fieri debent In contrarium arguitur. quia indulgentia dicit beneficium spiritua le. sed quicumque dat spirituale pro temporali commitit simoniam. ergo videtur quod in omnibus indulgentiis sit simonia si fuerit pro exterioribus elemosynis vel obsequiis
¶ Item maior est misericordia spiritualis quam corporalis. vnde maius est alicui percere quam hospitio recipere vel elemosynam dare. ergo facit magis hominem dignum indulgentia. ergo potius pro illo opere debet fieri indulgentia
¶ Item in periculosiori ruina est ecclesia in qua est scisma quam eceia cuius perietes minantur ruinam. ergo magis indiget talis ecclesia muniri quam alia. ergo indulgentia debet dari pro spirituali ruina reparanda vt quiorat vt deus det ei concordia: indulgentiam hebeat
¶ Item maioris perfectionis est religionem intrare quam cfucem assumere. ergo potius debet dari indulgentia intrantibus feligionem quam cuntibus vltra mare. Unde quaeritur si aliquis accipit crucen et habet voluntatem ire vltra mare habeat remissionem peccatorum. quod si sic: tunc indulgentia fit pro soa voluntate: et ita pro re spirituali. Si vero non tunc ecclesianon videtur conformis deo qui bonam volutatem reputat pro bono facto. Respondet san. Bonauen. vbi supra. q. iiii quod sicut videmus in policiis et communitatibus humanis quod thesaurus reipublicepropter duo maxime consueuit conferri exterius: Sic est in spiritualibus intelligendum. Profertur nanque thesaurus ad dispergendum propter gloriam principis. sicut faciunt reges curiales sicut fecit AsuerHester. li.
¶ Alio modo propter vtilitatem communitatis vt quando leditur communitas proferunt stipendia militibus vt eant ad pugnam. Sic thesaurus ecclesie ab his qui habent dispensare duplici ex causa debet distribui
¶ Una est propter gloriam principis et honor dei est in scsis suis: et sancti honorantur in constructione basilicarum et visitatione earum. commemoratione virtutum suarum. et idem fit in praedicationibus: ideo pro his omnibus indulgentie recte fiunt.
¶ Alia causa est communis vtilitas: quae quide est defensio terre sanct defensio fidei: promotio studii et consimilia. et ideo pro talibus debent fieri. Et quoniam hec consistunt in actibus exteri oribus ideo maxime pro actibus exterioribus dicunt fieri indulgentie.
¶ Ad primum in oppositum quod obiicitur quod est si monia: quia datur spirituale pro temporali. dicendum quod falsum est imo maior pena commutatur in minorem: et residuum soluit pastor ecclesie de gratia. Uel dicendum quod non daindulgentiam pro elemosyna exteriori considerans datum sed fructum: videlicet quia ex radice bone voluntatis procedit.
¶ Ad secundum quod spiritualis elemosyna maior est Dicendum quod in donatione indulgentie no consideratur opernobilitas: quia tunc magis deberet dari docentibus quam peregrinantibus. sed consideratur hoc quod illud opus sit mere voluntatis non necesitatis. sit etiam quid taxabile. sit etiam aliquo modo penale. hec omnia considerat qui indulgentiam praestat.
¶ Ad illud quod obiicitur de ruina spirituali Dicendum est quod pro talibus tenetur homo orare. tamen no est bonum talia publicare. ruinam autem materialem ecclesie publicare: nec dicit aliquid malum nec infamiam. Preterea magis potest homo subuenire ecclesie ruinose quam discordar tes concordare. quia illud opus hominis: hoc dei.
¶ Ad illud quod obiicitur de ingressu religionis Dicedum quod sicut indulgentie non debent dari indignis: ita nec dicunt dari nisi idigentibus. Ueri autem religiosi qui statum aggrediuntur perfectionis potius spiritualia aliis largiuntur quam vendicent. Unde hic maxime verum est quod dicitur Actus. xx. Beatius est magis dare quam accipere. In temporalibua autem non habet veritatem nisi quando donas dat de proprio labore et accipiens accipit ex ope.
¶ Ad vltimum cum quae ritur de sola voluntate Docundum quod secundum peritos non habet totam indulgentiam quicquid isti vulgares praedicatores dicant: tamen valet eis tam nobile propositum ad augmentum charitatis. et per conseques contritionis: et ita ad remissionem pene. Indulgentie enim non intelliguntur dari pro solavoluntate sed pro effectu. Unde qui habet voluntatem et effectum: indulgentiam consequitur. alius qui habet voluntatem tantum ex deuotione habet magnum meritum: sed non effecat.
6
Notandum quod indulgentie conceduntur variis modis et exprimuntur diuersis vocabidis. Carina seu carena secundum glo. super ca. accepisti. de sponsa duorum. est vulgare intalicorum. et dicitur carina a carentia hominum vel etiam cibariorum. Nam in illis. xl. dicbus homines includuntur in aliquo loco secreto iuxta ecoclesiam vbi non habent consortium hominum. Unde et in supradicto c. accepisti. iniungitur cuidam qui accepcrat quandam in vxorem quam alter sibi desponsauit quod faciat ca rinam id est xl. dies in pane et aqua cum. vii. sequentibus annis peniteat. Ut enim colligitur ex gestis sumorum pototificum differentia est inter septena vel septenarium: quae dragenam et carenam quae etiam carentena aliquando dicitur. Nam Clemens papa prius in stituit quadragenam per qua designauit praesentiam. xl. dierum cum septem annis sequentibus: quam penam iniungebat ratione vnius peccati mortalis:ita quod per istos. xl. dies penitentes excludcbantur ab ecclesia et incedehant capite discooperto sparso crine. et post eosdem dies iniungebatur eis poenitentia septennis videlicet quod per eosdem. vii. annos feriis secudis semel vte rentur lacticiniis quartis feriis vno ferculo concernente ieiunium. Sextis vero feriis haberent tria frusta panis cinere intincta. Et infra hos septem annos non vtebantur carnibus nec vino: nec etiam lecto: nec balneo. sed dormiebant in terra aspera vel lapide. Quibus annis expletis licuit ipsos primo communicare corpore dominico. Septenam autem Inno. papa iniungebat prius pro vno mortali peccato: sic quod die dominico debebant vti lacticiniis bis in die. Feria secunda ieiunare vno ferculo concernente ieiunium. Feria tertia vtebantur bis lacticiniis siue ouis. Feria quarta vte bantur pane et potu aliquo semel in die. Feria quinta similiter bis lacticiniis et ouis. Feria sexta solo pane et aqua simul. Die vero sabbati ibant peregrinatum per ecclesias limitando limina sanctorum quando melius potu erunt comedere lacticinia semel. Quibus explctis praepabita absolutione licuit ipsos communicare corpore dominicoet vocabatur huiusmodi poenitentia septenaria vel septena Innocentii. Sed carena siue carentena erat pena includens praesentiam quadragene et septene. quia sic penitentes abstinebant a cibis et a conuersatione hominum et ieiunabant in paneet aqua. xl. diebus. Item post hoc imponebatur eis septennalis poenitentia iuxta arbitrium sacerdotis vt ieiunarent qualibet septimana vnum dien. et dicerent certas orationes: aut facerent aliqua pia opera quae poenitentia iniungebatur pro quolibet mortali peccato secundum canones: licet modo canones penitentiales sint arbitrarie. Modo autem papa dans quadragenam vel se ptenam vel carenam in litteis indulgentiarum praetendit absoluere illos qui debite vtuntur indulgentiis. vel tantam gratiam conferre remissionis quantam isti per easdem poenitentias meruerut. et sic per annum penitentialem confert tantam gratiam remissionis quantam homo mereretur per se penitendo aitt.
7
¶ Utrum indulgentie tantum valeant intum sonant: Arguitur quod non. quia tantum valerent danti vnum denarium quantum danti centum libras. et venienti visitare locum sanctum de prope sicut de longe cum in indulgentiis contineatur quicumque dederit elemosynam suam pro tali facto. vel visitauerit talem locum sanctum habcbit tantum de indulgentia. Item cum danti elemosynam pro tali facto conceditur tertia pars remissionis pene sue tunc dando vnum denarium: et alia vice alium: et tertia vice alium liberaretur a tota pena peccatis suis debita. quod videtur absurdum
¶ In contrarium dicitur Iob. xiii. Num quid deus indiget nostro mendacio: q. dicit non. ergo pro qua cumque vtilitate non debet homo mentiri. ergotatum valent indulgentie quantum ecclesia dicit eas valere. Respondetur de ista quae stione plures et varie fuerunt opiniones quas recitant Rich. et san. Bonauen. vbi supra. Quidam dicunt quod tantum valent quantum sonant: ita quod quandoque duorum equaliter diuitum quorum vnus dat vnum denarium alius decem. ille qui minus dat obtinet remissionem vnius annisicut ille qui plus dat. nec propter hoc sequitur quod tantum remit tatur vni de pena a deo taxata quantum alii. quia pena vnius anni iu hac vita non tantum valet illi qui eam facitum ex minori charitatis feruore et remissam sicut qui cam facit ex maiori tasperam. Cum autem dicitur in forma indulgentie quemlibet dantem elemosynam suam pro tali facte remissionem habere pene vnius anni quam faceret in hac vita. Cum ergo illi qui plus dat et ex maiori feruo re respondeat annus efficacioris poenitentie quam illi qui minus plus sibi remittitur de pena a deo taxata quam alii: et tamen cuilibet valet vnum annum poenitentie in hac vita. Aliis autem videtur dicendum quod cuilibet danti elemosynam suam datur remissio intensionis pene anni vnius non tamen equaliter: sed ille qui plus dat ceteris paribus obtinet de intensionis remissione: ita quod si ponantur duo in omnibus equales obligati ad morandum per annum vnum in purgatorio. Si pro indulgentia vnius anni: vnus bdat denarium vnum et alius decem quilibet in purgatorio per totum annum illum minus punietur. sed ille qui des dit decem minus quam ille qui non dedit nisi vnum: ita quod erit alleuiatio secundum datorum proportionem.
¶ Sed contrahoc est: quia tunc per indulgentias non remitteretur pene quantitas extensiua sed intensiua: et ideo Rich. videtur dicere quod quantum ad remissionem extensionis pene pares sunt ille qui minus dat: et ille qui plus si hoc continetur in forma indulgentie: sed quantum ad remissionem intensionis pene: et quantum ad sui dispositionem ad recipiendum augmentum gratiae impares sunt. quia de illis duobus plus consequitur ille qui plus dat nisi in casu in quo minus datum esset maius per comparationem ad dantem quam maius datum per comparationem ad dantem. sicut patet in paupercula de quadicit dominus Marci. xii. quod plus ministrat in gazophylacium quam omnes alii. Et secundum dicta patet responsio ac argumenta. Et huic concor. sanctus Tho. in. iiii. dist xx. Si enim indulgentie dantur ab eo qui potest eas dare. et propter rationabilem causam valent his qui sunt in statu gratie: dum tamen faciant illud quod continetur in forma indulgentie. per eas enim remittetur vel tota pena peccatis debita: vel eius portio secundum ipsarum tenorem. valent enim quantum sonant: puta. xl. dies indugentie valent. xl. dies penitentie siue sit iniuncta siue non. Est autem in arbitrio dantis indulgentiam taxare quantum remittatur de pena. vt dicit sanctus Tho. Uel secundum alios tantum valent quantum sonansecundum taxationem factam a sacerdote: vel a lege vel qa¬ diuina iusticia. Si vero detur remissio plenaria omnium. peccatorum ille qui ipsam lucratur si tunc moriatur statim euolabit in paradisum. et sic vni tantum quandoque valet plenaria indulgentia ad decem dies. alii ad centum. alii ad mille. quia tantum tenebatur Quibus solutis iam remanet expeditus.
¶ Sed diceres. an dies vel anni sint vtiles vel continui: Respondet Hostien. de peni. et remis. c. cum ex eo. quod dies erunt vtiles: annus vero continuus. vult dicere quod si sacerdos imposuit alicui vt ieiunet quod draginta dies siue continue siue interpolate consequendo indulgentiam quadraginta dierum erit absolutus. Si vero debet agere penitentiam per annum qualiscunque sit illa penitentia: vtpote ieiunandi per annum bis vel ter quod ista solummodo tollitur per in dulgentiam anni: ita quod indulgentia non diuiditur perdies sed valet respectu anni integri prout penitentia est annualis. Sed hoc vltimum est verum quando indulgetur annus de iniunctis penitentiis. Secus autem quando simpliciter datur annus indulgentie. quia sic est (vt videtur vtilis: et sic dimittit de pena debita peccato in foro anime siue sit imposita a sacerdote: siue a iure: siue a diuina iusticia ccclxv. dierum: si est plenaria statim euolatur si in tali moritur. nec sentiet purgatorium secundum Hostien. Ex quibus infertur quod qui plenariam indulgentiam consequitur et ibi corfitetur non est necesse quod ille aliquam penitentiam a confessore iniunctam qualemcumque assumat ex quo per indulgentiam satisfactum est: suadetur tamen illi vt acceptet. et illa penitentia cedet illi ad meritum. non sic autem indulgentia. Nam in consecutione indulgentie. duo sunt. Primum relaxatio pene: et ista tantum valet ad purgarorium et non ad praemium. Secundum illud opus per quod consequitur ipsam indulgentiam: et ipsum valet etiam ad praemium. ita quod si non indiget purgatione quis nihil illi valent indulgentie concesse. meretur tamen per illud opus per quod consequitur.
8
¶ Unde assumuntur iste indulgentie: Respondet communis opinio doctorum quoed ex abum dantia meritorum christi et sanctorum que vltra merita chisei sancti sustinuerunt. Sed Fran. maro in tractatu de indulgentia dicit. quod cum merita sancto rum sint vltra condignum remunerata a deo: et sic exhausta quod solum dantur ex merito christi et passionis eius. cuius minima gutta sanguinis vel sudoris sufficeret ad expiationem omnium peccatorum que vnquam fuerunt perpetrata vel perpetrabuntur. quia eius respectu nihil sunt omnila. de summa trini. c. damnamus. et de cele. mis. ca. cum marthe. cuius dispensatio tradita est super terram illi qui curam habet mystici corporis et clauem totius ecclesie militantis. vt patet extra de transla. c. quanto. et. xxiii. q. i. c. quodcunque. Sed illud non videtur verum: quod merita sanctorum propter remunerationem copiosam sint exhausta quantum ad indulgentiam: quia alias fuperflue et ociose peteremus per merita scorum nobis subueniri quibus prosunt indulgentie Respondetur secundum san. Tho. vbi supra quod quattuor requruntur ad hoc vt vaseant. Primum quod sit contritus et confessus. videtur tamen satis rationabile quod hoc intelligatur secundum ecclesie in terpretationem. Unde ille qui fuit confessus in pasca et post cecidit in mortale peccatum si conteratur de eo et proponat confiteri in quadragesima futura censebilconfessus et contritus: et sic habebit iudulgentiam. Et licet hanc opinionem teneant Cardi. Panor. Ioan. and. et alii. tamen tutius est quod confiteantur: maxime cum vix sciant seculares vere conteri. Si vero confiteri non possunt commode: conterantur et hadebunt indulgentias: sed non existentes in mortali non contriti.
¶ Secundum quod habeat fidem qua credat tantam potestatem esse apud ecclesiam. quia licet non habeamus manifesta testimonia ante tempus Gregorii. tamen credendum est quod etiam ante faciebant licet non ita frequenter. quia ante sua tempora raro poterant fieri ita solennes et catholici stationes. etiam quia erant magis perfecti: ideo non tantum indigebant sicut modo
¶ Tertium quod subsit causa rationabilis. quia dicit sanctus Bonauen. vbi supraq. vi. Non enim credendum esset indulgentia alicuius valoris siquis daret eam euntibus videre tor neamenta.
¶ Quartum quod faciat illud pro quo datur Unde dicitur sanc. Bona. vbi supra quod vt valeant indulgentie duo requiruntur ex parte donantis scilicet Potentia et causa honesta. Et duo ex parte recipientis scilicet Confessio cum vera contritione et fides cum deuotione.
¶ Sed diceres. an indulgentie prosint religiosis: Respondet Rich. vbi supra. ar. iiii. q. ii quod sic si faciunt illud pro quo datur: et hoc facere possunt. quia quamuis non habeant proprium nec pro voluntate sua posnnt claustrum exire ad visitandum alia loca sancta: superior tamen potest eis dare licentiam aliquid dandi et eundi extra.
9
¶ Utrum indulgentie valeant praelatis qui eos concedunt: Arguitur quod non. quia nullus habptestatem absoluendi seipsum. sed si dantibus indulgem tias prodessent ille indulgentie ad remissionem penedantes eas seipsos possent a pena absoluere.
¶ In contrarium: si non prodessent eis peioris essent conditionis quam alii: quod est inconueniens. Respondet Richar. vbi supr. q. iii. quod prelatus sibiipsi non potest indulgentias dare primo et principaliter et dire cte. sed indulgentia aliis data ipse etiam sub eadem forma vti potest: et sic sibi sicut aliis prodest.
10
¶ Utrum indulgentie valeant post hanc vitam: Arguitur quod sic. quia omnes anime sancte aut sunt de ecclesia triumphante aut militante. Sed anime sancte existentes in purgatorio non sunt de triumphante: quia ibi nulla est pena. ergo sunt de eeclesia militante. sad omnibus habentibus gratiam in ecclesia militante prosunt indulgentie. exgo prosunt illis qui sunt in purgatorio
¶ Item meritu indulgentie quod per indulgentias dispensatur maius est quam meritum vnius singulare persone quod suffragatur existentibus in purgatorio. ergo multo fortius illis valent indulgentie.
¶ In contrarium dicitur de pe. dist. i. Si cui. dominus par iul voluit soluendi et ligandi esse. sed praelati eccie non possunt ligare eos qui sant in purgatorio. ergo nec possunt eos soluere: quod verum non esset si illis prodessent indulgentie. Respondet Rich. vbi supra ar. iii. q. iii. quod indulgentie non prosunt illis qui non sunt de iurisdicione illius qui eas concessit. extra de pe. et re. Quod autem nec illis qui non faciunt illud pro quo dantur indulgentie quamuis habeant voluntatem faciendi. quamuis enim quantum ad praemium essentiale non potenti operari voluntas reputatur pro facto: non oportet hoc esse verum quantum ad quodlibet praemium accidentale. vnde nec pro facto reputatur quantum ad remissionem pene per indulgentias obtinende. Illi qui sunt in purgatorio non sunt sub iurisdicione praelatorum ecclesie quod satis datur intelligi cum dominus dixit Petro. Quodcunque solueris super terram. Addendo enim super terram videtur referre collationem huius potestatis tantum super viuentes hac vita mortali. Non potest etiam facere saltem de lege communi illud quod continetur in forma indulgentie. quia et si orantes pro aliquo principe vel aliquo speciali negocio ecclesie concedantur indulgentie. tamen illi qui sunt in purgatorio hoc nesciunt nisi ex speciali reuelatione: et si scirent quamuis orarent: non tamen esset eis penalis oratio sicut est existentibus in hac vita mortali. Unde existenribus in purgatorio non prosunt indulgentie directe. Indirecte tantum eis prosunt inquantum existentes in hac vita faciunt pro eis illud quod continetur in forma indusgentie maxime si detur indulgentia sub hac forma Quicumque fecerit hoc vel illud sibi pro se vel pro patre suo defuncto vel alia persona in purgatorio cxistente damus tot dies indulgentie. sed sic secundum quose dam adhuc non prosunt eis nisi per modum su Fragii quia non per modum autoritatis quam praelatus habeat super eos: et ad hoc etiam vt sicut valeant eis coperatur forma indulgentie praedicta: quia alia homo non posset fructum indulgentie sue ad alium tratisi ferre: quia eius non est applicare ad aliquam intentionem ecclesie per quam communicantur merita ecclesie ex quibus valent indulgentie
¶ Ad primum dicendum quod illi qui sunt in purgatorio cum eccia militante aliquo modo communicant in pena cum triumphante in impossibilitate peccandi cum vtraque in charitate. et ideo quia coniuncti sunt cum militante ecclesiaper charitatem et maxime auxilio indigent: quia non sunt in statu in quo possent assumere pena voluntariam per quam citius admitterentur ad visionem beatam: ideo ecclesia otest eos iuuare communicando eis merita viuorum: non tun per modum auctoritis per quam directe iuuantur illi quibus directe prosunt indulgentie.
¶ Ad secundum dicendum quod non plus concludit nisi quod indulgentie possunt prodesse per modum subfragii concurrete ad hoc voluntate indulgentias dantis
¶ Ad terium solutum est e dictis argumentum. et praeterea facere illud quod in indugentia continetur requiritur ad hoc quod recipiens sit de iurisdicione dantis indulgentiam.
¶ Ad argumentum in contrarium dicendum quod non plus concludit nisi quod indulgentie non prosunt eis directe. sed ex hoc non sequitur quin eis possunt prodesse per modum suffragii. Aliqui tamen dicunt quod sicut sunt medii inter ecclesiam trium phantem et militante: quod ita praelati ecclesie medio modo se habent ad eas. quia illas de militante ecclesia possunt ligare et soluere: illas de triumphante nec possunt soluere nec ligare. Illas de purgatorio non possunt ligare: possunt tantum eas soluere communicado eis suffragia et indulgentias
¶ Que est pena religiosorum pronunciantium vel praedicantium indulgentias indiscrctas: Respondetur secundum quod habetur in clemen. de priui. quod peccant mortaliter. quia prohibetur eis in virtute sancte obedientie et pena maledictionis eterne. Et dicum tur praedicare indulgentias indiscretas secundum glosam quando pronunciant indulgentias non concessas. Nota tamen quod tunc solummodo peccant mortaliter religiosi quando praedicant non veras aut non validas