Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Ordo
1
Ordo primo accipitur multipliciter. Primo pro rerum dipositione: quem Augustinus. xix. libro de ciuita. diffiniens ait: Ordo est parium dispariumque sua cuilibet tribuens loca dispositio. In qua diffinitione tria tanguntur. Primo genus cum dicitur. POrdo est dispositio. Sicut enim dispositio relatio est que dicitur dispositioe dispositi dispositio: sic et ordo. Non enim ad se sed ad aliud dicitur. ordinabilium enim dicitur ordo. Secundo tangitur subiectum ordinis: dum dicitur: parium dispariumque. Si enim omnia essent paria non esset ordo. ideo secundum Aug. Si omnia essent equalia omnia non essent omnia. Si enim luna soliforet equalis iam luna non esset: sed sol. et sic de. aliis. Ideo ad ordinem in creaturis requiritur vt cum paribus sint disparia: vt gradus siue prius et posferius ordo habeat. Tertio tangitur modus ordinis: cum dicitur: quod ordo cuilibet rei suum tribuit locum. Et in hoc distinguitur a confusione qua cuncta sine ordine miscentur. Ideo dicit Philosophus. i. Metaphysice: quod sapientis est ordinare. Et talis ordo tripliciter potest considerari. Primo vt sit ordo temporis. et sic Plato precedit Sortem. Secundo rationis: sicut cognitio esse cogniti. Tertio nature. Et hic iterum est triplex loquendo large Primus originis. sicut in diuinis pater praecedit filium origine. perfectione homo praecedit asinum naturasolum: sicut animal praecedit hominem: a quo scilicet non comuertitur subsistendi consetnia.
¶ Secundo modo accipitur prouiest vnum de ecclesie sacramentis. et isto modo a diuersis diuersimode diffinitur. Unde Hugo de sancto Uicto. sic diffinit libro de sacramento: Ordo inquit est signaculum quoddam in quo spiritualis potestas et officium traditur ordinato. Et secundum sanctum Bona. in. iiii. di. xxiiii. signaculum hoc stat pro signaculo in animam diuinitus impresso. Sanctus autem Bonauen. vbi supra. arti. ii. q. ii. sic diffinit: Ordo est potestas spiritualis ad aliquem actum exequendum in ecclesiastica hierarchia. Et exhinc secundum diuersita tem potentiarum seu ptestatum ad diuersos actus venit ordinu diuersitas.
¶ Primo quia tunc episcopatus esset ordo: quia est spiritualla potestas ad aliquem actum spiritualem in ecclesia: vtpote confirmandi et ordines sacros et non sacros conferendi. Cuius oppositum dicitur in secunda parte eiusdem di. ar. ii. q. iii
¶ Secundo: sic sequeretur quod sub ordine sacerdotali non esset aliquis ordo in ecclesiquia potestater spiritualem simpliciter non habet diacon vel subdiaconus. quia si sic: tunc posset facere aliquid quod si laicus attentaret facere non fieret. quod est falsum.
¶ Tertio sequeretur quod sacerdotium esset duo ordines quuia sunt due ptestates. vna consecrandi: alia absoluendi: nec simul dantur. Prima data fuit in cena: cum christus dixit: Hoc quotienscumque feceritis etc. Secunda post resurrectionem: cum dixit: Accipite spiritum sacntum quorum remiseritis etc. Ideo vt hoc loquimur de ordine: no est nisi quidam excellens gradus in ecclesia.
2
¶ Utrum in ecclesia sint tantum septenordines eo modo quo ordo vel ordinatio ponitur sacramentum: Arguitur quod non sint septem. quia alias essent tredecim sacramenta: quia illa sep est ordines: et praeter illa alia sex sacramenta.
¶ Item in primitiua ecclesia videntur fuisse tantum duo ordineus scilicet sacerdotii et diaconatus. Nam in actibus apostolorum non legimus alios fuisse ordines tunc. igitur et nunc. quia post tempus apostolorum nullum superaddidit christus: et alius nullus sacramenta instituere potest: vt habitum est. supra de confirmatione.
¶ Item plures videntur fuisse ordines quam septem: quia prima tonsura est etiam ordo: quia est signum rei sacre: et habentes illam tonsuram gaudent priuilegio clericali. quod videtur proprium ordini. Unde in de cre. di. xxi. primus dicitur psalmistatus: secundus ostiarius etc.
¶ In contrarium dicit Magister in litter: quod tantum septem sunt ordines. Respondetur secundum Scotum in. iiii. dist. xxiiii. quod ordoaccipitur vno modo sicut describit ipstet Aug. xix. de ciui. vt prius patuit. et Aristo in metaph. dicit: quod omnia ordinata sunt aliqualiter. et declarat quod hoc modo etiam accipitur ordo in politiis bene dispositis. vbi personarum parium dispariumque in illa politia congrua dispositio dicitur ordo illius politie: a quo etiam dicitur ipsa ordinata. Alio modo ordo dicitur gradus praeminens in tali politia. et sic persona in gradu praeminenti constituta dicitur habere ordinem: situt dicitur habere gradum quasi antonomasice. quia qui sunt in gradum iferiori non diciuntur habere gradu. Hoc modo in ecclesia que est politia ordinata congrueest ordo secundum duplice acceptionem. Nam secundum prima tota ecclesia est ordinata illa congrua dispositione. parium impariumque vniuscuiusque in suo loco. Secundo modo persona habens gradum eminentem in ecclesia dicitur habere ordinem. ideo ordoprut hoc de eo loquimur dici potest gradus preeminens in ecclesia disponens. hominem ad aliquem actum ecclesiasticum eminetem. Et quia specialiter actus eminentes ecclesiastici sunt actus respicientes sacramenta. vnde potest specialius dici quod ordo est gradus in ecclesia disponens hominem ad exequendum et exercendum actum aliquem sacramentalem. Immo ad huc specialior potest poni diffinitio ordinis.
¶ Proquo notandum quod aliqui tenent sacerdotium esse sumum ordinem in ecclesia. Et exquo sacerdotium est gradus disponens ad consecrationem eucharistie tamquam ad actum excellentiorem conuenientem illi gradui. ideo secundum eos ratio omnium ordinum debet accipi in ordine ad illum. ergo secundum illos diffinitio ordinis est gradus preeminens in ecclesia: disponens de congruo ad aliquem actum consecrationis eucharistie aut ad eius dispositionem pertinentem. Uerum dicentes episcopatum ordinem dant aliam diffinitione: vt postea patebit. Capiendo igitur sic stricte ordine in ecclesia: est pluralitas ordinum: quia ecclesia est corpus christi mysticum simile corpori naturali: secundum Apostolum. Sed in naturali corpore sunt diuersa officia membrorum. ergo et in ecclesia debent esse: et etiam sunt diuersi ordines. Quod sic confirmatur: quia ministerium noui testamenti est dignius quam ministerium veteris testamenti. vt patet ii. Cor. iii. Sed in veteri testamento non solum sacerdotes sed etiam ministri eorum leuite sanctificabantur. igitur et in nouo testamento debent consecrari per or dinis sacramentum non solum sacerdotes: sed et eorum ministri. propter quod oportet quod sint plures. Cuius quidem causam sanctus Tho. in. iiii. dist. xxiiii. ponit triplicem. Primo propter sapientiam dei commendandam: que in rerum ordinata dispositione maxime relucet tam in naturalibus quam spiritualibus. quod signatur in hoc quod regina Saba videns ordinem miinistrantium Salomoni: non habebat vltra spiritum: de ficiens in admiratione sapientie eius. Secundo ad subueniendum humane infirmitati: quia pervnum non poterunt omnia que ad diuina ministeria pertinent expleri sine magno grauamie. Et ideo distinguuntur ordines vt vnusquisque sollicitetur circa suum officium. Quod patet per hoc. quod dominus dedit Moysi septuaginta senes populi in adiutorium. Tertio vt via homini amplior detur proficiendi: dum plures in diuersis officiis describuntur: vt omnes sint dei cooperatores: quo nihil est diuinius: vt dicit Dionysius. Omnis actus vero omnium ordinum simpliciter orinatur ad actum nobilissimum in ecclesiastica hicrarchia: qui est consecratio eucharistie. Et cum illud sit dignissimum sacramentum: non solum continens gratiam effectiue sicut et alia sacramenta: sed etiam realiter ipsum christum dominum deum et hominem fontem gratiarum sunt ad receptionem sacramenti. Triplex autem est genus immundorum. Quidam enim sunt infideles credere omnino nolentes: et hi totaliter a cetu fidelium arcendi sunt: et hoc pertinet ad ostiarios. Quidam volentes credere sed nondum instructi sicut cathecumini. et horum instructionem ordinat ordo lectorum. Quidam sunt instructi fideles sed habent impedimenta ex demonis potestate. et contra tales est hoc ministerium scilicet ordo exorcistarum. et ideo presalmistatus et similiter tonsu ra prima non est ordo capiendo proprie ordinem. Probatur de praesalmistatu. quia actus cuiuslibet ordinis pertinet ad personam singularem. Psalmistatus d est canere psalmos spectat ad totum chorum. ideo etiam quia ordo nunquam confertur sine consecratio ne aliqua. prasalmistatus autem sola iussione praesbytepitur: ergo solum est officium et non ordo. Dit tamen sanctus Bonauen. vbi supra. quod psalmi est annexus ordini lectoratus. et sic capienige ordinem potest dici ordo sed non proprie. iter prima tonsura. quod probatur. qua quia licet sit signum rei sacre non tamen est signum practicum efficax rei sacramentalis id est gratie: igitur non est socramentum ex diffinitione sacramenti. Nec vaet argumentum de priuilegio clericali. quia etiam inuersi in religione qui sunt laici gaudent priuilegio clericali. Huius tamen oppositum tenent iuriste dist. xxi. c. cleros. vbi dicunt glosato res: quod psalmistatus sit primus ordo et recipitur. in prima tonsura.
¶ Deinde notandum quod licet absolute loquendo quilibet ordo sit sacer. tamen antonomasice tantum tres vltimi qui sunt principales dicuntur sacri. Prima pars patet. quia quilibet torum septem ordinum est sacramentum: ergo quilibet eorum dicitur sacer. Secunda pars patet: quia antono nasice dicitur sacer non solum quia est sacramentum: sed etiam quia circa materiam consecratam habet aliquem actum quales sunt subdiaconatus: diaconatus: et sacerdotium: vt patuit supra. Quidam tamen dicunt quod sicut in ecclesia triunphante sunt nouem angelorum chori principales: ita in ecclesia militante debent esse. et isti ponunt presalmistatum vnum ordinem et primam tonsuram secundum. Alii vero ponunt duodecim scilicet addendo episcapatum est archiepiscopatum et primatum vel patriarchatum:
¶ Ad primum argumentum dicendum quod in prima diuisione sacramentum diuiditur in septem. quorum ordo est tantum vnum ibi: sed postea subdiuiditur in septem.
¶ Ad secundm dicit Scotus quod in primitiua ecclesia erant pauci credentes et ideo pauci ministri sufficiebant ad dispensandum sacramentum eucharistie eis propter quod non oportuit tunc ministros in singulis gradibus institui. Postea autem multiplicata est fides et etiam concomitabatur deuotio ad communicandum quotidie. et tunc fuit necessitas habendi ministros plures ad singula ministeria ad eucharistiam pertinentia. Unde Magister dicit in sittera quod christus actus singulorum ordinum exercuit ex cuius meritis oss actus facralis in eccesia vin. habet et vigorem. Ideo ratio omnium ordinum et distinctio eorum accipi debet in ordine ad hoc sacramentum. Et quia eorum ordinationis gradus pensatur secundum quod mediatius vel immediatius attingit consecrandi eucharistiam secundum hoc est altior vel bassior. Unde ministrantes in suis ordinibus sunt mediatores inter christum dominum et poposulum: et habent vniri et vnire poposuolum christo per dispositiones suo rum actuum ordinum. Sed vnio populi ad christum per sacramentum eucharistie fit duplici actu scilicet per sacramenticonsecrationem etppliuli praeparationem. Ad ipsam consecrationem deserui unt quattuor ordines scilicet accholytatus: subdiacona tus: diaconatus et sacerdotium: sed diuersimode. quia accholytus habet materiam praeparandam disponere in vasis non sacris. Subdiaconus habet eandem materiam disponere in vasis sacris in quibus fit consecratio. Diaconus habet eandem materiam sic praeparati. onfferre sacerdoti ad confecrandum: et habet sanguinem dispensare. Sacerdos vero habet. ipsam materiet consecrare. Ad popsuli autem praeparationem deseruiunt alii tres ordines. duo deseruiunt ad amouendum impedimentum: vt hostiarius qui habet amouere aute prohi bere malos homines. Et exorcista demones. Tertius vero ordo ad praeparationem hominum deseruit maladispositionem ab eis auferendo et bonam conferendo quo ad cognitionem veri et dilectionem boni: quod fit legendo prophetias. et hoc est officium lectorum. Et sic bene patet sufficientia ordinum ecclesiasticorum. Ex quibus patet secundum Scotum quod non est actus proprius diaconi legere tuangelium: vel subdiaconi legere epistolam scilicet sunt remoti actus et minus perfecti: sed perfectissimi actum eorum sunt quos habent circa materiam eucsrandam vel sanguinem dispensandum. vt dictum est. C. concordat san. Tho. vbi supra Dicit enim quod ordinis sacrmentum ordinatur ad sacramentum eucharistie quod est sacramentum sacramento rum: vt dicit Diony. Sicut enim templum altare et vestes siue vasa: ita et ministri qui ad consecrationem ordinantur in digent consecratione. et hec consecratio in hominibus est sacramentum prdinis. Et ideo distinctie ordinum est accipienda secundum relationem ad eucharistiam: quia potestas ordinis aut est ad consecrationem eucharistie: aut est ad aliquod ministerium ordinandum. Si primo modo sic ordo sacramentum est et ideo cum ordinantur accipiunt calicem cum vino: et patenam cum pane accipientes potestatem consecrandi corpus et sanguinem christi. Cooperatio autem ministrorum vel est in ordine ad ipsum sacramentum vel in ordine ad suscipientes. Si primo modo sic tripliciter. Primo est enim ministerium quo cooperatur sacerdoti in ipso quantum ad dispensationem: licet non quantum ad consecrationem. et hoc pertinet ad diaconum. Unde Magister dicit in littera quod ad diaconum pertinet ministrare in omnibus sacerdoti que aguntur in sacramentis christi. Secundo est ministerium ordinatum ad materiam sacerdoti ordinando: vt subdiaconus. Tertio materiam praeparare vt supra immediate dictum fuit. Sed dicit sanctus Tho. vbi supra quod ministerium ordinatum ad praeparationem recipi entium euhcaristiam non potest esse in minoribus ordini bus nisi super immundos. quia qui mundi sunt idonei in seipso et etiam antiquitus praefigurabantur in quibusdam gradibus correspondentibueis in lege moysaica. ergo ordines sunt ab antiquo seu in primitiua ecclesia instituti. Sed quando multiplicatus est fidelium nume rus tunc collati sunt ministris quorum ministerium prius non erat ita necessarium. Et modo quamuis fideles sint multiplicati tamen in singulis ordinibus non sunt determinati ministri. quia diminuta est fideli um deuotio vt vix in anno communicent. ideo non oper tet tot esse ministros. Unde quattuor minores ordines simul conferinsitur et in tali gradum communiter non ministrantur
3
¶ Utrum episcopatus sit ordoArguitur quod sic. quia dist. xxxii. Gelasius papa distinguens gradus ordinum dicit in fine. Primum subdiaconus deinde diaconus: et postea praesbyter. et exinde si meretur episcpus ordinetur.
¶ Item Isid. libro. vii. Etymolis. ait. Episcoporuums (odripertitus est ordo: ergo episcapatus est ordo.
¶ Item probatur ratione. quia nullus recte dicitur ordinari nisi ab ordinis suscepti one sed qui promouetur in episcum recte dicitur ordinari in episcotum: ergo etc.
¶ In contrarium Hugo de sancto Uicto. distinguens gradus ordinum dicit. Primus est hostiariorum. Secundus lectorum. Tertius ex orcistarum. Quartus accholytorum. Quintus subdia conorum. Sextus diaconorum. et Septimus sacerdo tum. Hic gradus dispares in eodem ordine habet dignitates scilicet piscopi etc. ergo episcopatus solum dicit dignitatem.
¶ Item ecclesiastici ordines talem habent ordinem quo possibile est posteriorem accipere omit so priore. quod patet extra de cleri. per saltum promo. tue litte. Sed impossibile est aliquem promoueri in episcum sacerdotio omisso. extra de excels. praelai ex lit teris. vbi dicit Innocem. Poestificale officium sine altaris ministerio non valet adimpleri. ergo videtur quod epirceapatus non sit ordo alius quam sacerdotium
¶ Primam tenent quod non sit ordo episcatatus san. Bona. Tho. Richar. et Scotus ambulat in medio: et isti sunt theologi. Et secundum istos Scotus sic diffinit ordinem. Or do inquit est gradus eminens in ecclesia disponens de congruo ad aliquem actum ad consecrationem vel dispositionem eucharistie pertinentem. Sed epicotus non habet nobiliorem actum circa nobilissimum eucharistisacramentum quam sacerdos: ergo etc.
¶ Alia vero opinio est quod episcapatus sit ordo quam tenent Guillermus Antisiodoren. et Banfredus pictauiensis et iuriste. et isti diffinitionem ordinis non restringunt solum ad actum pertinentem ad eucharistiam sed extendunt nomen ordinis et diffinitionem ad actus sacramentales. Dicunt cnim quod ordo est gradus praeminens in ecclesia disponens ad alique ordinem sacramentalem exequendum vt confirmare et ordines conferre qui sunt actus proprii episcopo et sunt sacramentales actus. Et confirmant ratione. quia epo inquantum episcopo ei conuenit quaedam potestas. Aut ergo illa est ordinis. et sic habent propositum. Aut est iurisdicionis: et tunc pos sit auferri per superiorem quod est inconueniens. quia aliqua consecratio multo minor consecratione episcopi non potest atferri quin semel consecratum semper sit consecratu impso integro manente. Et ex praedictis patet responsio ad vtramque parte.
¶ Sed an ordo sit sacramentum: Respondetur secundum Sco cum quod ordo proprie non est sacramentum sed ordinatio. Prima pars patet ex hoc quod omne sacramentum est signum sensibile: vt patet de baptismo qui est ablutio exterior: qui visu percipitur. et significat interiorem et spiritualem ab lutionem a peccato. Sed ordo seu gradus excellens in ecclesia non est vt sic signum sensibile. igitur etc. Secunda pars quod ordinatio sit proprie sacramentum. probatur auctorite Magistri in. iiii. di. xxiiii. dicentis: quod ordo est signaculum quid dam ecclesie quo potestas spiritualis et officium traditur ordinato. vbi accipit signaculum pro eo quod exterius gesrit sensibiliter. et sic accipit ordinem pro ordinatione quae sub velamento rerum sensibilium confertur mancipatio aa actus sacros. et sanctitas scilicet gratia quae disponitur vt digne istos actus exerceat. Et secundum eundem Sco. Or dinatio sic diffinitur. Est institutio alicuius in gradum eccesie eminente cui conuenit aliquod ministerium circa eucharistiam exhibendum: facta a ministro idonco certa verba proferente: et simul cum intentione debita ministerium illius gradus representante aliquo signo visibili. quod ex institutione dei efficaciter significat gratiam praemi nentem qua ordinatus digne illud ministerium exequtur. Et secundum illam vniuersalem rationem ordinis prportionabiliter accipi rationes. speciales ordinum siuordinationum. vt ordinatio in sacerdotem est intio in gradum ecclesie simpliciter praecminente disi nens habentem ad conficiendum eucharistiam: facepiscopo certa verba cum intentione debita proferenti. Suo modo possunt sumi diffinitiones aliorum ordinum ue ordinationum. Minister vero solus piscopus est ord nandorum ad sacros ordines. Sed quo ad nonis cros aliquando est minister priuilegiatua vt tes etc.
4
¶ Utrum in ordinatione conferatur gratia gratum faciens: Arguitur quod no: quia cum sacraumenhoc sit directe contra ignorantia: magis vioipsum conferri scientia quam gratia. sed frequenter homo quo dinatur cui cum ordine non confertur scientia. quiae ordinia susceptionem homo non videtur sapientior quae ante: ergo gratia gratum faciens non est effectus dinationis.
¶ Item nullum sacramentum suum praesupponit et fectum: sed ordmari non debet nisi habens gragratumfacientem. quia dicitur di. xxiii. Tales ad ministerium eligantur qui digne possint sacramenta dicinum pertractare quod sine gratia gratumfaciente esse non pertesi ergo etc.
¶ In contrarium arguitur: quia sacramenti no. le. est inuisibilis gratie visibilis forma. sedt ordo est sacramentum no. le. ergo etc. Respondetur secundum omnes theologos vbi supra praesertim Rich. di. xxiiii. quod ii. quod in collatione cuiuslibet ordinis confertur ordina to gratia gratum faciens si suscipiat ordintem dignt. Sicut enim natura non dat tantum suo effectui illud quod necessarium est ad executionem sui naturalis actus sed etiam illud quod requiritur ad idoneam executionem talis actus. Unde non tantum dat pedes et tybias ad ambulandum. sed etiam decentem illorum membrorum bispositionem. nisi a casu praeter intentionem nature quandoque contrarium accidat propter inobedientiam materie: vel propter aliud accidens. Sic a simili deus quicausa principalis est cuiuslibet effectus sacramenti: non tantum potestatem ordinato necessariam ad exequendum actu ordiuis sed etiam dispositionem confert ad dignam illius executionem. Non est aute dignus ad executionem actus ordinis qui non habet gratiam gratumfacientem. Sicut enim non est dignus ministra re regi terreno qui est eius inimicus: sic regi etrno. Unde talis se ingerens diuino ministerio de um non placat sed offendit.
5
¶ Utrum in quolibet ordine character imprimatur: Arguitur quod non: quia si imprimeretur qut in quolbet ordinem autm in diuersis diuersi. non idem: quuia impossibiler est candem rem numero pluries imprimi nisi interumeniente corruptoe: nec ditiersi in diuersis. quia autem differrent. solo numerto autem spencter. Sit solo numero tunc pluires quaitares eiusdem spriciei essent simul in eodem subie ctu quod fallum est. Si differrent specie impossibile esset et illis vnum facraumentum constitui.
¶ Item charatter est signium indelebile. sed susceptis mino xbti.igo ordinibus tantum licet redire ad actus seculi sicitr acdu matximonium. ergo non imprimitur illis.
¶ In contrarium. per praptismum distinguitur totus exercitus milita elcitu. ecclestes ab exercitum contfrario. per confirmatio nem dis tinguuiritur deputati ad spirituale certamencontra fidei per icutores a comuni populo. per sacramentum docitr sinis distinguuntur duces ab aliis. Cum chara. cter imipiniatur in ha ptisto et in confirmatione: multo fortlus imprimitur in ordine quolibet. Respondetur secundum Rixhs. vbi supr. q. ii quod in quolibet ordine chracter imiprimitur. omne enim sacrmentum non iterabile aliquem effectum indelebilem imprinitr non gratiam gratumfacientem. quia illam amittere poest quo ordinem suscipit. Restat ergo quod ille effectus indelebilis sit character cum per ipsum sacrmentum alium effectum indelebilem non inueniamus anime imprimi: Adargumentum dicendum quod in diuersis ordinibus imprimuntur characteres diuersi non tantum numero sed specie: et quamuis ex differentibus specie non possit constitui vnum ver essentiam. potest tamen ex eis integrari vnum vnitate quae hoc sacramentum dictum est es vnum. Utrum autem ve¬ rum sit plures qualitates foio numero differntens. simul esse no posse. Aliqui dicunt illud habere. in stantiam quia dicunt in eadem parte medii posse esse plura lumina specie non differentia manentia tamten distincta persuas origines. Quod confirmatur per Dionysium libro de diui. no.
6
¶ Sed diceres. in quo actum cuiuslibet ordinis imprimatur character: Respondet Rich. vbi supra. q. iii quod pro generali regula tenendum est quod in susceptione illius exterioris signi imprimitur character in quolibet ordine in quo signo principalis potestas quam respicit ille ordo significat expressius ad quam concurrunt alicuius instrumenti traditio et verbis expressio: quo verbo expressius determinatur instrumenti significatio. Et ideo quia principalis potestas quanm respicit ordo ostiarii expressius significatur in clauium eccle datione quam in aliquo alio. Potestas lectoris traditur in codicis traditione. exorcise in libri exorcismorum traditione. Potestas accholyti secunum scilicet Bona. Rich. et Petrum et alios respicit principalius portare cereos et ideo imprimitur per hoc quod accipit candelabrum de manu episcopi. Alii dicutur vt sanctus Thom. et Scotus quod per hoc imprimitur quod traditur vrceolus. quia principalius per hoc significatur eius potestas. sed verius est primum: vt patet. xxi. dist. cleros. Uel dicendum quod vtrumque debet recipere: vt patet dist. xxiii. ca. accholytus. et dist. xxv. c. perlectis. Nec requiritur. secundum Rich. quod talia instrumenta recipiant de manu episcopi in ordinibus minoribus. sed sufficit vt recipiant de mandato cpiscopi postquam per episcutum fuerint instructi: vt patet dist. xxiii. c. accholytus. In maioribus vero ordinibus recipere debent de manu episcopi. dist. xx iii. c. diaconus. Potestas subdiaconi per hoc quod recipit de manum episcopi patenam et calicem vacuum quia principalius eius est vasa dominici corporis et obilationes offerre diacono. Potestas diaconi non potest exprimi quantum ad eius actum principalem qui est potestas portandi corpus christi. ideo ex primitur per actum secundarium in traditione lihri euangeliorum in qua imprimitur character secundum Richar. et Tho. Secundum vero sanctum Bonauen. et Petrum. imprimitur character in manus impositione episopi. vtque xxiii. dis. t. diaconus. Potestas sacerdotis confertur quando dicitur ab episo. Accipite spiritu sanctum quorum remiseritis etc. Et huius opinionis est sanctus Bonauen. et Pe. Scotus vero in. iiii. dist. xxiiii. dicit quod ibi sunt due forine per tiales vt praedictum est. In quarum altera confertur potestas conficiendi eucharistiam. in reliqua potestas absoluedi in penitentia. Et istis coniunguntur due materie: hoc est duo signa visibilia. Propria forma prime est trallitio calicis et patene cum hostia et vino et verbis Accipite ptstatem celebrandi etc. Secunde forme est impositio manus episcpi super caput cum vbis. Accipite spitu sanctum vt sic episcopus concorditer agat summo episcopo christo qui prius commisit ptatem apostolis conficiendi quam absoluendi. Hec lle. Et verius videtur quo ad primam materiam corrstndentem prime forme. Sed quo ad secundam materiam corrsndente: secunde forme quae est manus impositio non est de substantia forme. quia si omissa fuerit non debet reiterari sed suppleri. nec similiter praedicta verba Accipite spiritum sanctum. quia sunt quaedam pastoralia quae ipsa non habent aliqua verba quando imponitur manus. Eprceatus vero ordo si dici des bet suscipitur in vnctione capitis ex chrismate. sed hoc non est verum vt patet extra de sacra vnctione. c. vnico. vbi dicit supplendum quod est omissum. Imprimitur ergo character ex impositione manuum episcoporum super caput eius. dist. xxiii. c. episcopus cum glo¬
7
¶ Sed diceres. Nunquid tactus corporalis instrumenti sit de substantia ordinis: Respondet sanctus Tho. in. iiii. dist. xxiiii. quod sic et est verius. quamuis alii dicant quod solum porrectio instrumenti manus extensio sit de substantia. quod est verum in illis instrumentis in quibus character non imprimitur. sed in quibus primitur debet tangi. Et expressio verborum cum traditione instrumenti debet integraliter fieri. Si vero talia verbavel aliqua omissa fuerint quae sunt de substantia ordinis tunc totum debet iterari. Si vero non sit de substantia sed de bene esse tunc in alia ordinatione est superlendum et ab eodem si potest commode fieri: nec ante suppletionem debet exequi sui ordinis actum. Unde si crat aliquid de substantia quod fuit omissum vel dubi um fuit an sit de substantia ordinia sicut immediate dictum est totum replicabitur. Si vero certum est quod no fuit de substantia tunc indutus quando ordines dantur veniat et accipiat quod est omissum et nihil aliud. Nota quod ordo praesbyteratus liberat a seruitute etc.
8
¶ Utrum episcopus hereticus vel scisma ticus possit dare ordines: Respondet sanc. Bona et iiii. dist. xxv. arti. i. q. ii quod esi ista quaestio aliquando fuerit dubia apud praeclaros doctores de omnibus sacramentis tam de baptismo quam de aliis quod non esset apud hereticos. tamen per scantum Augugi. aperte est nobis hec questio patefacta. quod sacramenta eccesie apud hereticos qui formam seruant ecclesie et intentionem: habent faciendi quod facit ecclesia sunt quantum ad veritatem licet non sint quantum ad vtilitatem quia vera sacramenta dispensant: tamen fructum eo ru non reportant. pro eo quod spiritus sanctus non confert gratiam extra ecclesiam catholicam.
9
¶ Utrum degradatus possit ordines conferre episcotus: Respondet Rich. vbi supra. di. xxv. ar. i. q. iii. quod ad istam quaestionem dixerunt aliqui quod quamuis episcopi suspensi excommunicati et heretici possint conferre ordines de facto: non tamen degradati qui non tantum sunt suspensi ab officii executione. sed etiam spoliati episcalidignitate. vnde non remanent episcopi. quamuis enim per hominem non possit auferri a sacerdote potestas conficiendi corpus christi verum eo quod nulli concessit christus talem potestatem: quia tamen dignitas episcopalis respicit corpus christi mysticum super de concessit vicario suo potestatem: ideo auctorite vicarii christi potest totaliter auferri ab epo illa dignitas epalis Sed contra hoc est quod altare calix et huiusmodi consecrata nunquam amittunt consecrationem nisi destruantur. ergo mlto fortius consecratio episcopi quae fit a deo principaliter: licet ab homine ministerialiter. ergo si degradatus ordina verum ordinem confert de facto: quamuis non de iure. et hoc i.
10
¶ Utrum omnium eporum sit aliquis in ecclesia superior: Arguitur quod non: quia episcoi sunt succeisores apostolorum. sed inter apostolos nullus fuit super alios: quia omnes suam potestatem immediate a christo accepert. ergo nullus episcopos est aliis superior
¶ In contrarium dicitur. ix. q. ii. Cconquestus. Sola romana etclesia sua auctorite valet iudicare de omnibus de ea nulli iudicare permittitur. Responde tur secundum conter doctores quod omnium episcorumest aliquis inec clesia superior qui sub christo totius ecclesie caput est scilcet episcopus romanus: vt sic conformetur ecclesia militans suo exemplari in celo. Unde Bernaru s. libro de consideratione. Sicut seraphin ac cherubin ac ceteri ordinantur sub vno capite deo: ita hic sub vno pontifice primates vel patriarche: archiepiscopi: praesbyteri: abbates: et reliqui n hunc modum. et. xxi. di. Quamuis dicitur. cuangelica voce domini et saluatoris nostri Iesu christi primatum obtinuit non a conciliis: dicente domino. Tum es Petrus. Und non potest ab aliquo iudicari in terris: nec etiam ab vniuersali concilio vt fuit determinatum aucorte vniuitr. salis concilii. di. xvii. §. huic etiam. Unde concilium nuntresum episcoporum noluit iudicare Marcellum papam dist xxi. nuc autem. Hoc autem est verum nisi sit hereticeus disxl. Si papa. vel nisi se summittat. ii q. vii. nos. Quia etiam non habet superiorem nisi deum ab ipo non est appellandum. ix. q. iii. Ipsi sunt canones. Ab ipso tamen male informato ad eundem bene inforimandum appellare licet.
11
¶ Utrum clerici vel episoi mortaliter peccent si non largiantur pauperibus eccleste: Respondter tur secundum sanctum Tho. quod aliter est dicendum debont propriis: aliter de bonis ecclesiasticis. bonorum ppriorum sunt domini: puta que habent ex successione vel donatione. vel que per scripturam: doctrina vl artificium quesierunt. ideo possunt prolibito feti nere: vel aliis elargiri. in quo tamen possunt pec care sibi immoderate retinere: vel aliis constrstis illicite. et aliis non subueniendo secundum quod charitaus exigit: non tamen tenentur restituere. Bonorum venu eccleste sunt dispensatores .i scilicet x redditibus ecceie vel oblationibus fidelium proueniunt: sunt expendenda non tantum in vsus praeauperum sed etiam ad cultum dei seuecclesie fabrice et necessitatem mini strorum ecclesie: vt dicitur. xii. q. ii Si ergo sint distincta quae debent in vsus ep iscoporum cedere ab aliis. et aliquid sibi re tinuerit de aliis contra fidem dispensationis agit et mortaliter peccat et ad restitutionem tenetur. De deputatis specialiter vsui suo idem videtur dicendum quod de propriis bonis dictum est. Et si de his velit aliquid sibi subtrahere et consanguineis vel aliis dare non peccat si fiat moderate id est vt non indigeant non vt dit iores fiant Si vero non sit discreta distributio eorum que elus fidei committitur. etsi in modico deficiut at vel superabundet potest hoc fieri absque bono fidei detrimento. quia non potest homo in talibus punctualiter accipere illud quod feri oportet. Si vero sit multus excessus bone fidei videtur repugnare. ideo mortaliter peccat. Hec sanc. Tho. Et idem est iudicium de bonis aliorum clericorum. vt ponit idem Thomas in quodlib. Rodo. autem dicit quod peccant si dant consanguineis vltra statum conditionis aorum.
¶ Sed contra praedicta arguitur. quia vt ait Hie rony. ad Damasum papam. Clerici qui bonis parentum sustentari possunt si quod pauperum est uaccipiunt sacrilegium incurrunt. Respondet sanctus Thomas quod non omnia bona ecclesiarum sunt pauperibus elargienda nisi forte in necessitatis articulo in quo ecclesia pro redemptione captiuorum et aliis necessitatibus pauperum vasa diuino cultui dicata distrahuntur: vt dicit Amb. et in tali casu peccaret clericus si vellet de rebus ecclesie viuere dummodo haberet primordialia bona de quibus possit viuere
12
Ordo secundo qui bus dari debet et non: et quando. Nam primo debet praecedere scrutinium siue et aminatio per archidiaconem de iure communi. extra de officio archidiaconi. ad hoc. et c. vt nostrum. Debet autem fieri examinatio de vita: moribus et qualitatibus etc. que requiruntur in ordinato: ita quod nullum impedimentum habeat. itam quod sit sobrius. prudens: ornatus virtutibus castus: hospitalis: non litigiosus: non cupidus: domum suam bene presidens: ieiunus.
¶ Item debet missa celebrari ab eo qui vult ordinare. Unde aliqui vt Rarmundus tenent quod si missa omittatur nihil fit: sed totum erit reiterandum Hugo tamen et Ioan. dist. vii. c. ordinationes. tenent contrarium. qu od credo verum in minoribus sed non in sacris.
¶ Item quod ordnans seruet ritu pastoralis: maxime circa porrectionem instatetorum in quibus character imprimitur
¶ Utrum femina sicut vir pos¬ sit odinari Arguitur quod sic: quia Iudicum. iii. legitur quod delbora indicauit israel et ei praefuit. ergo videtur quod mulieri competat potestas iudiciaria: maxime quando abundat in gratia. ergo et potestas sacerdotalis.
¶ Item ordo sacerdotalis et alii respiciunt animam et non carnem: sed quantum ad animam non est distinctio sexus. imo ita ima go dei est mulier vt vir. ergo eque bene est suscepti bilis ordinis.
¶ Item videtur quod in primitiua ecclesia ordinabantur. quia. xxxii. dist. c. praesbyter. et c. mulieres. vocantur praesbytera. et c. diaconissa. xxvii. q. i.
¶ In contrarium arguitur. quia nullus ordo potest conferri nisi ei qui habet naturalem possibilitatem vel aptitudinem ad illum. nullus autem habet idoneitatem ad ordinem qui non habet ad tonsuram. Sed nulla mulier habet ad hoc aptitudinem. Ex quo ci i. Corinth. xi. dicitur. Mulierem capite velato decet orare. ergo etc.
¶ Item persone ordinantur quandoque ad docendunt. Sed i. Timoth. ii dicitur. Mulierem in ecclesia docere non permitto. Respondet sanctus Bonauen. in iiii. dist. xxv. art. ii. q. i. quod communia hoc tenet opinio quod mulieres ad sacros ordines admitti non debent. Nam expresse dicitur di. xxiii. Sacratas deo feminas: vel monachas sacra vasa vel sacra tas pallas penes vos contingere: et incensum circa altare deferre perlatum est ad apostolicam se dem que omnia vituperatione et reprehensione plena esse nulli recte sapienti est dubium. Quapropter huius sancte sedis autoritate ne pestis hec latius diuulgetur per omnes prouincias abstergi citissime mandamus. Et sic omnes consentiunt quod promoueri non debent. Et si de facto promo uerentur nihil fieret secundum Richar. in. iiii. dist. xxv ar. iiii. q. i. quia characterem non susciperent
¶ Ad primum argumentum dicendum quod delbore potetas fuit temporalis non spiritualis. mulieribus autem bene licet temporaliter dominari: sed non spirituali dominio. quia ille qui dominatur gerit typum capitis christi qui est vir. quoniam ergo mulier non potest esse caput viri. ergo etc.
13
¶ Sed d. An illi qui non habent vsum rationis sint capaces ordinis: Respondet Richar. vbi supra. q. ii quod non. Sed hoc valde esset dubitabile si ordinaretur an susciperet characte rem. et potius tenendum esset quod sic. ar. xi. q. i. ca. christianus. et c. Siluester. et quod notatur in c. nullus. in ver. infanti. extra de tempo. ordi. li. vi. Et in iure praeter praedictos sunt multi qui prohibentur ordinari. Primo illitterati. extra de tempo. ordi. c. nullus episcopus. li. vi. Secundo criminosi vn existentes in mortali non debent ordinari. extra de tempo. ordi. ex tuorum tenore: tamen si praedicti ordinentur suscipiunt characterem. Tertio bigami. Quarto solenniter penitentes. Quinto neophici. Sexto curia les. Septimo ratiociniis obligati. Octauo serui. No no corpore viciati. Decimo illegitime nati. Unde. cimo peregrini et ignoti. Duodecimo infantes. Tre decimo irregulares. De quibus vide supra irregularitas. Quartodecimo suspensi: interdicti vel ex communicati. Quintodecimo ordinati in diaconos vel subdiaconos a papa. quia sine eius licentia non possunt ab alio ordines superiores recipere. extra de tempo. ordi. c. cum in distribuendis. Sextodecimo hermofroditus. di. xxxvi. illitteratos. Decimo septimo coniugati: nisi velint religionem intrare.