Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Oratio

1

1

Oratio dicta est quasi oris ratio. et accipitur tripliciter Primo apud logicum dicitur vox complexa generans sensum verum autem falsum in animo auditoris. Secundo apud rhetoricum Dicitur oratio quaelibet propositio persuasiua. et inde rhetor orator dicitur. Tertio apud theologum est quidam mentis sapor in deum terminatus: quam sic diffiniunt Oratio est pius mentis affectus in deum directus. Ubi trla tanguntur. Primo genus ortionis: cum dicitur: pius affect Ex quo patet quod oratio principaliter est affectio: non cognitio. Ista autem pietas debet capi pro thecosebia id est cultum dei completo. quia secundum Augustgins. in enchi. Fide: speet charitate colitur deus. ideo ista tria oratio complectitur. Secundo tangitur subiectum orationis: cum dicitur: mentis id est partis intellectualis a supereminendo. In parte enim sensitiua formaliter oratio non collocatur. Tertio tangitur obiectum orationis: cum dicitur. in deum directus. vnde Damascc. diffiniens eam dicit: Oratio est ascensus mentis in deum sed mens in deum non ascendit nisi purgetur.

2

2

¶ Utrum oratio sit actus voluntatis: Arguitur quod sic: quia eius est orare cuius est desidera re rem quae in oratione petitur. sed desiderare actus est volum tatis. ergo et orare.

3

¶ Item eius est orare cuius est exaudiri: quia oratio ordinatur ad exauditionem. sed voluntas est quae exauditur: iuxta illud Psalmus Desiderium pauperum exaudiuit dominus. ergo orare est actus voluntatis

4

¶ In contrarium dicit Damasc. li. iii. quod oratio est ascensus intellectus ad dominum. Idem ibidem: Oratio est petitio deccentium a deo. sed petere est loqui. loqui est actus intellectus. ergo orare est actus intellectus. Respondet Rich. i. iiii. di. xv. ar. iiii. q. i. quod orare dupliciter potest accipi. Uno modo pro desiderio obtinendi aliquid a deo: quo desiderans ordinctur ad ipsum. et sic oratio est quidam ascensus anime intellectiue ad deum: qui est voluntatis vt elicientis et intellectus vt diri gentis. vnde glo. super illud Psalmus Accedite ad deum: dicit Fide inherendo: et secundo pedibus gemine charitatis currendo. Primum pertinet ad directionem intellectus: secundum ad sensum affectus. Et sic accipitur oratio secundum quiod i. Timo. ii distinguitur contra obsecrationem: postulati. nem: et gratiarum actionem. Et etiam in glo. super illud Psams Domine ante te omne desiderium meum. Ubi dicitur: Numquam de sinit orare qui non desinit amare. Alio modo orare idem est quod praedictu desiderium loquendo deo proponere: non per modum indicatiuum scilicet supplicatiuum. et sic orare actus est intellectus vt elicientis: et voluntatis vt mouentis. Et sic Isid. libro etyn. x. dicit quod orare est dicere. Et philosophus. i. ethi. dicit quod ad optima deprecatur oratio.

5

¶ Ad argumenta ad prima parte dicendum: quod procedut de oratione primo modo dicta.

6

¶ Ad aliam partem dicendum: quod ibi accipit Damasce. intellectum pro anima intellectiua: quae comprehendit intellectum et voluntatem. Et sicut petere ita ora re accipitur duplici modo supraedicto. Desiderium enim obtinedi aliquid si innotescit petitio quaedam est. et cum deus videat desiderium nostrum: ideo desiderando petimus.

3

7

¶ Utrum oratio sit actus latrie. Argustur quod non: quia orare est actus poenitentie: cum sit pars satis. tactionis. sed praestentia alia virtus est a latria: quia poenitentia reddit deo debitum pro commisso: et latria pro beneficiorecepto. ergo orare non est actus latrie.

8

¶ Item nullus actus inutilis est actus latric: nec alterius cuiusquam virtutis. sed orare deum est inutile: quia ad hoc oratur quicunque oratur vt ille qui orat desiderium suum illi exprimat: et vt ipsum flectat. sed deus scit quid novis opus est vt habetur Matth. vi. Deus scit quia his omnibus indigentis. Nec flecti potest: vt dicitur. i. Regum. xv. Penitudine non flectitur. ergo orare nullius virtutis est.

9

¶ In contrarium dicit glo. super illud Luce. xviii. Oportet semper orare. quod homo non desinit orare nisi cum desinit iustus esse. ergo orare actus est iusticie: sed non videtur ita esse actus alicuius partis iusticie: sicut latria. ergo est actus eius. Respondet Rich. vbi. supra. q. ii quod ad virtutem latrie pertinet deo exhibere honorem testificantem in ipso summum dominium: inquantum ipse solus est creationis et conseruationis mundi principium: Homo autem cum orando aliquid petit a deo quo in ipsum ordinetur sicut in bonorum suorum principalem auctorem si bi exhibet honorem protestante in eo summum dominium. Unde sequitur quod oratio est actus virtutis latrie.

10

¶ Ad eoprmum argumentum dicendum: quod oratio est actus penitentie et latrie: sub ratione tamen alia et alia. quia inquantum homo orat deum vt sibi exhibeat honorem in recognitionem summi dominii actus est latrie. Nec mirum. vnus enim et idem actus plurium est vitiorum inquantum refertur ac finem alium et alium. Unde secundum Philosophum. v. ethic. Ille qui mechatur lucrandi gratia aumarus est: qui autem propter concupiscentiam luxuriosus est.

11

¶ Ad secundum dicendum quod orare deum est maxime vtile non ad hoc vt diuina dispositio mutetur. sed quia vt dicit Aug. libro de predestinatione sanctorum: Cum deus vult fieri quod non nisi volentibus hominibus oportet fieri inclinat eorum corda vt hoc velint. Idem eodem lib. Fortasse sic praedestinati sunt aliqui vt nostris orationibus concedantur. Sub diui uina enim prouidentia non tantum cadit qui effectus fiant: sed etiam ex quibus causis et quo ordine proueniant. Ex his patet responsio ad alia.

4

12

¶ Utrum solus deus sit orandus Arguitur quod sic: quia solus deus est latria colendus ergo solus deus est orandus

13

¶ Item frustra oramus illos qui non cognoscunt orationes hsabtras: sed sicut dicit Augustinus lli. i. de cura pro mortuis habenda ibi sunt spiritus defunctorum vbi non vident quaecunque aguntur aut eueniunt In ista vita hominibus ergo anime sanctorum non sunt orande. In contrarium dicitur Iob. v. Ad aliquem sanctorum conuerte re. Respondet Rich. vbi. supra q. iii quod dupliciter porrigitur alicui oratio. Aut tanquam per ipsum implenda. aut vt peripsum cius impletio impetretur. Primo modo solus de prandus est: quia illa bona que principaliter petenda unt in oratione scilicet gratia et gloria a solo deo dari possunt. Temporalia etiam bona eo modo quo in oras tione petenda sunit scilicet inquantum nobis deseruiunt ad acositionem virtutum a solo deo dari possunt. Secundomodo sancti orandi sunt: quia a deo impetrant exauditionem orationum nostrarum. Et hoc significatum est Apoc. viii. vbi dicitur: quod ascendit fumus incensorum deoraionibus sanctorum de manu angeli coram deo.

14

¶ Ad primum argumentum dicendum: quod orando illi soli cultum latrie exhibemus a quo intendimus impetrare quod petimus. A sanctis autem non intendimus impetrare quia petimus: sed a deo per adiutorium eorum.

15

¶ Ad secundum dicendum quod quamuis anime sanctorum naturali cognitione non cognoscant omnia quae in hac vita aguntur: et maxime in¬ teriores motus cordis: in verbo tamtum vident ea quae decet eas de nostris actibus cognoscere de quibus sunt isla quibus eos oramus.

5

16

¶ Utrum aliquid determinate petendum sit in oratione: Arguitur quod non: quia dicitur Matth. vi. Scit pater vester quid opus sit vobis antequam petatis. ergo superfluum est ab eo aliquid detur minate petere: cum homo non debeat petere nisi quod sibi opus est. Item nullus debet aliquid determinate petere: nesciens quid oporteat ipsum petere. Sed sicut dicit Apostols Roviii. Quid oramus sicut oportet nescimus. ergo in oratione nihil determinate debemus petere.

17

¶ In contrarium Matth. vi. christus docuit discipulos line oratione dominica aliquid determinate petere. Respondet Richar. vbi. supra. q. iiii. quod quedam sunt quibus non possumus malevti: sicut virtutes: gratia et gloria: et talia determinate sunt petenda in oratine. Quedam sunt quibus possumus bene et male vti: et illa non sunt in oratione petenda absolute: sed sub condicioe scilicet si deus praeuidet illa ad salutem nostram fore vtilia. Illa autem quibus bene vti non possumus nullo modo sunt petenda.

18

¶ Ad primum argumentum dicendum: quod sicut dicit Ausg. in epistola ad Probam: ille qui nouit quid nobis necessarium sit prius quam petamus non voluntatem nostram vult sibi per orationem innotescere: quia eam non potest ignorare: sed vult exerceri in orationibus desiderium nostrum: quo possumus capere quod praeparauit dare.

19

¶ Ad secundm dicendum: quod quamuis ex virtute nostra quid oramus sicut oporteret nesciamus: nan spiritus sanctus in hoc adiuuat infirmitatem nostram: faciendo nos petere quod oportet. Unde apostolis post verba praemissa subdit: Spiritus postulat pro nobis id est postulare nos facit.

6

20

¶ Utrum orandum sit vocaliter. Arguitur quod non: quia saluator Mat. vi. dicit: Orantes nolite multum loqui: licet multum est orandum: vnde Augug. i poistuola ad probam

21

¶ Non desit multa praecatio. ergo non est oradum vocaliter.

22

¶ In contrarium eadem epistola ait: Nobi verba necessaria sit quibus commoneamur et inspiciamus quid petamus: non quibus deum seu docendum seu flectendum esse credamus. Respondet Rich. vbi. supra. q. v. quod duplex est oratio. Quedam communis scilicet quae per ministros ecclesie in persona totius fidelur populi deo offertur. et talis debet inotescere popsulo pro quo offertur vt excitetur ad deuotionem. et ne possit suspicari quis in ministris. ecclesie illius debite orationis omissionem. et ideo talis oratio dieibut esse vocalis. Alia est singularis orao scilicet quo offertur ab homine inquantum est singularis persona siue oret pro se siue pro alio. et talem orationem quamuis non sit neccessarium esse cum sensibili voce: nisi ad hoc vt homo sit obligatus ex voto: quando que tamen expedit ad meritum vt mentali adiungatur vocalis: vt per vocalem feruor cordismagis excitetur Ex quadam enim naturali vnione anite ad corpus motus corporis diuersimode animi affectiones excitant. et affectiones anime eorum maxime si sint fortes diuersas mutationes in corpore excitant. vnde Aug. ad probam: Per certa ait interualla horarum et temporum etiam verbis rogamus deum vt illis rerum signis nosipsos admoneamus quantumcunque in hoc desiderio profecerimus nobisipsis innotescamus. et ad hoc agendum nosipsos acrius ex citemus. Expedit etiam ad hoc vt de lingua nostra deo seruiamus. Si tamen in casu vocalis oratio remitte ret interiorem feruorem: tunc non esset vocaliter orandumr oratione singulari. Quandoque etiam prorumpit homo in vocalem orationem ex excessu feruoris mentis. quia sic dicit Augustis. vbi supra Dignior sequitur effectus quem praecedit feruetior affectus.

23

¶ Ad primum argumentum dicendum quod non est orandum in multiloquio tanquam eo fiat vt exaudiamur quo loquaciores sumus. quia secundum Augus. vbi supra multum loqui in orando est rem necessariam superfluis agere verbis. Et sic planum est quod non est vocaliter orandum Sic enim potest exponi illud saluatoris verbum. Et cum dicit Aug. multum esse orandum intelligit de deprecatione mentali. Unde dicit. Non desit multa praecatio si feruens per seueret intentio. Et sic quando inuenitur quod paucis orandum sit verbis intelligitur quando impedirent

7

24

¶ Utrum vocalis oratio sit satiffactoria: Arguitur quod non. quia dist. xxxviii. c. sedulo. et sun ptum est ab Augustinus. in libro de cathecizandis rudi bus dicitur sic. Nouerit non esse voces ad aures dei nisi affectu animi. sed nunquam voces sunt satisfacto rie nisi audiantur a deo. ergo non est satisfactoria vocalis oratio sine attentione interiori

25

¶ In contrarium dicit philosophus ii. Topic. Non possumus intelligere plura simul. Sed orans vocaliter debet cogitare de deo: ergo non tenetur cogitare de sua vocali oratione. Respondet Rich. vbi supra. q. vi. quod orationis triplex est efficacia scilicet in merendo: et sic est satisfactoria. et in impetrando: et orantem spiritualiter et experimentaliter reficiendo. Et nullam istarum efficaciarum habet vocalis oratio si eam non praecedat aut concomitetur conrcors meditatio: aliter enim non esset moralis. Actus enim moralis exterior non est nisi per comparationem ad actum rationis interiorem. Si autem assit intentio debita et actualis in princspio vocalis orationis quamuis postea non concomitetur: tamen orantio vocalis est meritoria et impetratiua per virtutem prime intentionis nisi postea interrumpatur per intentionem contrariam. Sicut aliquis ex bona intentione incipit peregrinari vel elemosynam dare totis actus sequens meritorius est virtute intentionis prime quam uis cesset sua intentio actualis. licet efficaciam spiritualiter reficiendi orantem non habet vocalis oratio nisi quae diu eam concomitatur intentio. Et sic intelligitur illud verbum apostoli. i. Corum. xiiii. Si orem lingua spiritus meus de. imaginatio mea orat. mens autem mea sine fructu est.

26

¶ Sciendum tamen quod tripliciter potest applicari intentio vocali orationi scilicet autem applicando eam ad verba quae dicuntur autm ad illud quod petitur. autm ad illum cui oratio porrigitur. et quocumque istorum modorum assit intentio est efficaxad satisfaciendum vocalis oratio. sed secunda intentio melior est quam prima: et tertia quam secunda. Unde Hugo de virtute oradi

27

¶ Pura inquit oratio est quando ex abundantia deuotionis fnes ita accenditur vt cum se ad deum postulatura conuertit prae amoris eius magnitudine etiam petitionis sue obliuiscitur

28

¶ Ad argumentum dicendum quod illud decretum intelligitur quando debita intentio nec praecedit nec concomitatur qua non audit deus.

8

29

¶ Utrum oratio debito modo facta semper exaudiatur: Arguitur quod non: quia Thren. iii. dicitur ad deum: Opposuisti nubem tibi ne transeat oratio Item omnis oratio quae exauditur est meritoria: sed oratio existentis in peccato mortali non est meritoria: quia bona in peccato mortali facta meritoria non sunt. ergo oratio existentis in peccato mortali non exauditur.

30

¶ In contrarium dicitur Mat. vii. Omnis qui petit accipit. Item Ps. Uoluntatem timen tium se faciet: et depraecationem eorum exaudiet. ergo si fiat debito modo id est cum dei timore exaudietur. Respondet idem Rich. vbi. supra. q. vii. quod omnis oratio facta debito modo ex auditur non semper statim sed pro illo tempore quo diuina misericordia conspicit exauditionem vtiliorem esse omnibus pensatis. vnde Aug. super Ioan. ait: Quedam non negantur. sed vt congruo dentur tempore differuntur. Ad hoc autem quod oratio fiat modo debito quattuor requiritur scilicet vt ille qui petit petat humiliter et feruenter et bona intentione: quod est pie petere et etiam perseueranter. et vtilia ad salutem. et quod orans sit constanter fundatus in fide. vnde Iaco. i. Postulet in fide nihil hesitans. Talis autem oratio semper exauditur inquantum homo orat pro se: quamuis non semper inquantum orat pro aliis. vnde Aug. super Ioan. Exaudtuntur omnes sancti pro seipsis: non autem pro aliis omnibus exaudiuntur: tamenvt dicitur. i. q. i. ipsi. quanto digniores fuerint orantes pro populo tanto facilius in necessitatibus pro quibus clamant exaudiuntur.

31

¶ Ad primum argumentum dicendum: quod illud verbum intelligitur de oratione qua petebant iudei liberari a temporali persecutione. que oratio non fuit exaudita: quia non petebant necessaria ad salutem: sed magis erat inutilis ipsis. ergo etc.

32

¶ Ad secundum dicendum: quod non est idem orationem exaudiri: et eam meritoriam esse: quia debito debetur merces secundum iusticiam. sed petitio orantis exauditur per gratiam. et ideo quamuis orationes facte in mortali peccato non sint meritorie proprie loquendo de merito. e xaudiuntur tamen quantum ad illud quod pro se petunt peccatores si assint condiciones quattuor predicte. Unde Augustinus. supet Ioan. reprehendens illud verbum ceci nati. Scimus quia peccatores deus non exaudit. dicit: Sienim deus peccatores non exaudiret: frustra ille publicanus oculos in terram demittens et pectus suum percutiens diceret: Deus propicius esto mihi peccatori. Ideo illud ceci nati dictum debet intelligi de peccato ribus obstinatis non habentibus praedictas condiciones.

9

33

¶ Sed diceres: An oratio sit in precepto: ita quod quilibet teneatur ad eam: Respondet frater Angelus de Clauasio: quod sic: non tantum ad mentalem sicut viri perfecti: sed etiam ad vocalem vti imperfecti. quia tales mentalem orationem non possunt habere sine vocali. Et quod oratio si t de praecepto probatur ratione sic: Homo tenetur de iure naturali ad omnia illa quae recta ratio dictat non posse sine ipsis salutem consequi. Patet: quia ea necessitate qua quis vult aliquid ea necessitate vult illud sine quo tale quid non potest habere: vt dicitur. ii Physi. Finis imponit necessitatem his que sunt ad finem. Sed homo non potest salutem consequi sine oratione. ergo ad eam tenetur de necessitate. Minor probatur per illud. ii ad Cor. iii. Non sumus sufficientes a nobis etiam bonum cogitare. ergo multo minus operari: nisi ex gratia dei vel donetur posse. quod quidem non donat regulariter adultis nisi petat: per arg. a contrario Ioan. xvi. Petite et accipietis. Ergo cum sine bona operatione nullus possit saluari: quia ille habitabit in tabernaculo dei quooperatur iusticiam secundum Psalmus Et bona operatio non possit esse sine oratione. ergo habetur propositum.

34

¶ Confirmatur Exo. xx. Memento vt diem sabbati sanctifices. quod sine oratione fieri non potest: Luc. xviii. Oportet semper orare. Superquo Chrys. dicit: Oportet necessita tem dicit. patet exemplo in practica qua communiter homines non timent deum: quia non habent orationem. Econtrario sid est aliquis timor dei: inuenies in habente gratiam orationis. Merito ergo dicit Hiero. super Matth. In tentationem intrat qui orare negligit. Et super illud Matth. xvii. Hoc genus demoniorum non eiicitur nisin oratione et ieiunio. Non sanat oculum quod sanat calca neum. Ieiunio sanantur pestes corporis: oratione vero pestes mentis. Sed aduerte quod praeceptum de oratione est affirmatiuum quod obligat pro semper aliquos plus: aliquos minus. Quanto enim quis est debilior: tato magis indiget oratione Et ideo certa meta vel hora non est determinata: sed tantum quilibet de praecepto tenetur quantum iudicium sue rationis dictat sibi fore necessarium orare vt a peccatis desistat et in bono perseueret. Determinatum tamen tempus et modum habent clerici et religiosi in oratione communi. sed seculares secundum Tho. in. iiii. di. xv. tenentur diebus festiuis diuinis officiis interesse: vt ministri pro poplulo orantibus se conforment in diuinis.

10

35

¶ Utrum inter alias orationes oratio dominica sit efficacior: Respondet Rich. vbi. supra. q. viii. quod sic: et hoc ostendit auctoris dignitas. Christus enim ore suo immediate illam fecit et discipulos docuit. vt habetur Matth. vi. Et etiam orationis sententiose brevitas: quae multum commendat orationem vocalem. vnde Aug. in epistola ad Probam. Dicuntur frens in egyptecrebras hre orationes: et eas tamen breuissimas. Hoc etiam ostendit petitorum vtilitas: quia omnia quae desiderare debemus et petere: in hac oratione petuntur. Unde Augustinus. vbi. supra Quelibet alia verba dicamus orando nihil aliud dicimus quam quod in ista dominica oratione positum est: si recte et congruenter oramus. et eo ordine pesita sunt quo sunt desideranda et petenda. In principie enim exhibetur reuerentia illi cui porrigenda est oratio cum dicitur: Pater noster qui es in celis. in quo captat orans beniuolentiam dei. Que quidem oratio dnicasecundum Ly. super Matth. vi. sic exponitur. In ipsa enim exprimitur quicquid decet hominem petere a deo: et quicquio decet deu dare homini. Et similiter ordinatissime hoc describitur: quia illud quod maxime desiderari debet ab homine et peti: a deo ponitur. et quod peti debet secundario: in secundo loco. et sic consequenter vsque in finenIllud autem quod primo cadit in appetitu hominis est seatitudo. Secundo illud per quod homo beatitu¬ dinem consequitur. et illud fecundo petitur ibi: Fiat volluntas tua etc. Beatitudo autem dupliciter dicitur. Uno modo obiectiue scilicet ipsa bonitas diuina in seipsa: per cuius fruitionem efficimur beati: et ideo ipsam bonitatem diuinam pre omnibus amare debemus: et per consequens gloriam eius pre omnibus desiderare. Et hoc est quod petimus primo Pater noster qui es in cels: sanctificetur nome tuum. Dicitur enim pater omnium genera liter ratione creationis. additur: noster. quia est pater specialis iustorum per gratiam: tamen specialissime ex cellentia eius relucet in beatis per gloriam. Sancti ficetur nomen tuum. non petimus quod aliqua sanctitas ei de nouo accrescat: quia hoc est impossibile. sed quod sanctitas que ei eternaliter inest reluceat amplius in creaturis: et primo et principaliter queratur in operbus humanis: secundum quod dicit Apostolus silit Cor. x. Omnia in gloriam dei facite.

36

¶ Alia est beatitudo dicta formaliter que est actus vltimate et perfecte coniungens nos deo: scilicet visio et fruitio. et illud est quod secundo locopetimus a deo: vt scilicet simus participes sue bonitatis: quod fit in visione beata. et hoc petimus cum dicimus Adueniat regnum tuum. Et bene dicitur: adueniat: quia non possumus ad eum venire per gratiam et gloriam nisi ipse primo veniat ad nos. Augustinus. superIoan. Ille enim venit quem gratia dei preuenit. Regnum tuum. Beatitudo enim eterna bene dicitur re gnum: quia ibi habetur plena et perfecta copia omni um bonorum. Fiat voluntas tua. Hic consequenter petitur illud per quod possumus beatitudinem consequi. Et hoc dicitur dupliciter. Uno modo directe et per se. Alio modo indirecte et quasi per accidens. cuiusmodi est remotio impedimenti: quod ponitur ibi: Et dimitte nobis. Prima adhuc in dias. quia ad assecutionem beatitudinis facit aliquid dupliciter. vno modo princlpaliter. alio modo qua si instrumentaliter. Illud aut per quod principaliter consequimur beatitudinem est impletio volum tatis diuine per sanctam operationem. Et quia frequenter eius voluntas est nobis incognita: et quamdo cognoscimus adhuc sumus impotentes et pigriad implendum. ideo tertio petimus Fiat voluntas tua id est inspires nobis virtutem et propositum implendituum beneplacitum. Additur autem: sicut in celo et in terra. Beati enim qui sunt in celo: quia sunt coniuncti immediate regule diuine: ideo non possunt deficere a diuina voluntate. nos vero qui sumus in via non sumus sic coniuncti: ideo petimus vt diuina gratia hoc suppleat in nobis tenendo voluntatem notram in conformitate ad suam in operibtis nostris: sicut conformantur illi qui sunt in celis. Panem nostrum. Hic petitur illud per quod instrumentaliter ducimur ad beatitudinem. Et hoc accipitur dupliciter. Uno modo prout aliquid est instrumentum dei: et sic sacramenta ecclesie sunt quedam instrumenta quibus sanctificamur: et ad beatitudinem ducimur. Omnia autem sacramenta ordinantur ad sacramentum eucharistie: quod petimus quarto: cum dicimus:. Panem nostrum supersubstantalem. Dicitur autem super. substantialis: quia transcendit vitam corporalem et dat et nanet petendo hoc sacramentum petimus omnia alia que ordinantur ad ipsum. Luc. v. vocat eum panem quoti dianum: quia quotidie ipsum sumimus per ministros ecclesie: qui hoc sacramentum acaipiunt pro se et pro tota communitate. Alio modo dicitur instrumentum ad consecutionem beatitudinis ex parte anime: et sic cum corpus sit instrumentum anime: per consequens vita corporalis instrumentaliter facit ad consecutionem supernaturalis beatitudinis: inquantum anima non exercet opera meritoria nisi in corpore quia corpus durat tantum ad tempus huius vite. Ad vitam autem corporalem necessario requiritur sufficientia victus. et hoc pecaitur cum dicitur: Panem nostrum quotidianum. per hoc omnia vite necessaria petuntur. Et dimitte nobis. Hic consequenter petitur amotio impedimenti consecutionis beatitudinem: que sunt tria. Primo prohibet peccatum commissum. Secundo peccatum de proximo committendum. Et tertio illud quod est ad vtrumque inclinatiuum. Primum petitur ibi: Et dimitte nobis debita nostra etc. Secundum: Et ne nos inducas etc. Tertium: ibi: Sed libera nos a malo. Illud ergo quod primo et principaliter impedit nos in consecutione beatitudinis est peccatu iam commissum. Quia ad beatitudinem ingredi non possumus donec peccatum commissum sit totaliter dimissum. ideo hanc dimissionem petimus quinto loco: cum dicimus. Et dimitte nobis. Et additur: sicut et nos dimittimus. quia hec est regula nobis imposita: quod sicut volumus nobis dimitti peccatum nostrum ta debemus dimittere pximo peccatum in nos commissum. Ista tamen dimissio potest intelligi dupliciter. Uno modo quantum ad offensam: et hoc est necessitatis: quia tenemur omnes diligere ex charitate. Alio modo quantum ad iniuriam: et hoc non est necessitatis: licet sit supererogationis. Sicut enim pecuniam ablatam no tenetur quis auferenti dimittere: sed petere: sic in iniuria sibi illata potest recompensationem petere secundum ordinem iusticie. Secundo impedit nos a beatitudine consequenda peccatum: quod formidatur de pximo committendum. Et hoc contingit quando sunus constituti in graui tentatione cui probabiliter timemus succumbere. Et ideo sexto petimus a nobis amoueri: cum dicimus: Et ne nos inducas id est induci permittas in tentationem. Non enim petimus vt non tentemur: quia tentari non est malum: sed magis est ad virtutis exercitium quando viriliter resistitur. sed petimus ne in tentationem inducamur id est ne ab ipsa deuincamur. Sed libera nos a malo.

37

¶ Tertio impedit nos illud quod est impeditiuum Ad duo predicta. quod est fomes peccati: qui est quedam pena ex peccato primi parentis derelicta. Et hoc malum pene et alia mala presentis vite inquantum possunt nos ad peccatum inducere. Septimo petimus amoueri cum dicimus: Sed libera nos a malo. Sequitur in fine: Amen. quod est verhum optatiuum respectu precedentium.

38

¶ Sed queritur: quare oratur deus ex quo nihil sibi per orationem manifestatur: nec animus etus in aliquo mutatur. et ideo videtur quod frustra oretur: Respondet Lyra: quod praedestinatio diuina est proparatio gratie in praesenti et glorie in futuro. et ideo cum sit eterna sicut ab eterno praedestinauit aliquem ad beatitudinem: ita praeordinauit modum per quem daret sibi illam beatitudinem scilicet per merita sua et orationem. et ideo non frustra orat deum: quia oratio est illud per quod ex ordinatione diuina debet consequigratiam et gloriam. Et eadem est ratio de omnibus aliis bonis: quia cadunt sub ordine praedestinationis diuine. Unde Grego. et habetur. xxiii. q. iiii

39

¶ Pbtineri inquit nequaquam possunt que praedestinata non fuerunt: sed ea que sancti viri orado efficiunt: ita predestinata sunt vt praecibus obtineantur. ergo vt praedictum est non oramus vt deo aliquid imnotescat seu vt eum imutemus sed vt obtineamus precibus quod dare disposuit.

40

¶ Sed di. que est orationis efficacia siue vti litas: Respondetur quod multiplex. Prima quia vincere facit tentationes. vnde Hiero. suu Matth. In tentationem intrat qui orare negligit. Secunda: quia augmentat merita. Tertia: quia immpetrat postulata: vt patuit ex supradictis. Quarta: quia vincit hostes: vt patet di. xxxvi. c. vlti. de moyse: qui orans. vincebat hostes. Quinta: quia secreta diuina reuelat. viii. q. i. si ergo. Sexta: quia celestia degustat. In ipsa enim experitur homo quam suauis est deus Unde Augustinus. in enchi. c. xv. de quotidianis et breui bcus leuibusque peccatis sine quibus vita non ducitur quotidic oratio quotidiana satisfacit.

PrevBack to TopNext