Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Testamentum
1
TEstamentum est dos luntatis nostre iusta sententia de eo quod quis vult post mortem fieri cum heredis institutione Et testamentorum due sunt species. Una dicitur testamentum nuncupatiuum et sine scriptis. et est illud in quo testatoris et heredis et legatariorum nomina: et omnia quo in eis continentur coram testibus numncupantur id est manifestantur. et dicitur sine scriptis id est subscriptione testium et aliis solennitatibus quae requiruntur in testamento in scriptis facto. Et sine omni scriptura potest quis testificare nuncupatiue coram testibus. Secundm dicitur testamentum in scriptis. Et istud potest facere quis quando non vult quod aliquis sciat suam dispositionem sic dicendo. coram notario et testibus volo quod heres meus faciet per omnia prout continetur in quadam mea cedula scripta manu mea que est apud talem religiosum et valebit. sed tutius est coram notario et testibus saltem septen.
2
¶ Quis potest facere testamentum: Respondetur quod omnis quicumque non prohibetur. Sed prohibentur viii. genera personarum. Primo furiosus qui non habet lucida interualla. extra de testa. ca. fi. Secundo surdus et mutus a natiuitate: cecus a casu et scit scribere. Tertio non valens articulate loqui: ita vt non possit exprimere nomen heredis nec scribere cilicet iubo mus. C. eo. ti. Quarto impubes etc. Quinto filiusfamilias: nisi de castrensi peculio. Sexto prodigus: cui est interdicta a iudice bonorum administratio. Septimo damnatus ad mortem naturalem vel ci¬ uilem: vt sunt deportati etiam si fugiunt manum iudicis et damnati ad perpetuos carceres: Secus si essent da mnati ad penas inferiores. Octauo manifestus vsurarius: nisi praestet prius cautionem secundum formam. coquamquam. extra de vsu. li. vi. Nono excommunicati secundum quosdam. extra de sen. excon. li. vi. Sed contrarium tenetur communiter. De cimo vuus. xiii. q. ii. Illud
¶ UIndecimo quilibet re ligiosus qui profitetur tria vota essentialia: vt dicitur xii. q. ii no dicatis. Duodecimo hereticos: quia omnia illius bona sunt confiscata ipso iure. extra de here. c. Cum secundum leges. li.o vi. Tertiodecimo dubius de suo statu scilicet an sit in eo statu in quo testari potest: vel non. Exem plum: captus a latronibus dubitat an sit seruus vel liper. Quartodecimo obsides apud infideles dati. Quintodecimo damnatus ad libellum famosum in iniuriam alterius. quia etiam infamis efficitur. Sextodecimo reus criminis lese maiestatis. Decimoseptimo est apud hostes captiuus. Decimooctaueis vtroque carens lumine: hodie tamen testatur. Ultimo additur episcopus qui non habet bona ex hereditate vel artificio aut doctrina antequam esset epircotus: aut non habet nisi redditus ecclesiasticos: et mobilia quae sibi ex illis redditibus prouenerunt. de primis possunt te stari. extra de testa. quia nos. Sed non de secndis nisi ex speciali priuilegio pape habeant quod de mobilibus possint testari: alias non.
3
¶ Utrum aliquod testamentum sit infringendum: Arguitur quod sic: quia voluntas testatoris diebet per omnia adimpleri. extra de testa. Iudicante. sed testamentum continet vltimam voluntatem testatoris. ergo quodlibet testamentum dicibet per omnia adimpleri.
¶ In contrarium dicitur. xvi. q. i. admonere volumus ne pie defunctorum voluntates quod absit tua remissione cassentur vbi dicit gloria quod secus si sunt iniuste. Respondet Rich. vbi supra. ar. iiii. q. i. aut testamentum est rationabiliter factum ita quod non sit contra equitatem nraturalis iuris: nec diuini nec positiui. et tuc nullo modo est infringendum. et sic procedit arguntum. Aut estfcnm contra equitatem iurisnaturalis vel contra ius diuinum vel positiuum. et tunc non est adimplendum: sed quod est ibi superfluum est resecandum. Scien dum tamen quod testator exheredans suos heredes qui exhereditari non meruerit dans totum aliis: vel legitimam portionem quae debetur heredibus facum contra equitatem iuri naturalis etiam si det ecclesie. xvii. q. vl. quicumque vult exheredato filio heredem facere ecclesiam quaerat alterum qui suscipiat non Aug. Et infra. quidam cum filios non haberet: nec peraret: res suas omnes retento sibi vsufructu donauit ecclesie. nati sunt filii illi. reddidit episcopus omnia illa que ille donauerat in potestatem: habebat episcopus non reddere sed iuri. fori non iure poli: vbi testamentum infringitur
¶ Respondetur secundum Rich. vbi supra. q. ii quod legatum factum singulari persone in religione tenet. Sed cum talis persona non possit habere proprium: nec aliquid dare vel recipere sine superioris licentia: vt habetur. xii. q. i. non dicatis. sibi non adquiritur us in illo legato: sed monasterio si est tale quod possit aliquid possidere in communi tunc monasterium habet ius repetendi quia monasterio quaeritur. xix. q. vl. Si qua.
4
¶ Utrum executores infra annum teneantur executionem complere: Respondet Rich. vbi supra arti. v. q. iii. quod aut testator tempus determinat infra qua vult testamentum esse completum aut non. Si sic: non tenentur executores tentione necessitatis vsque ad illum tempus testamentum complere nisi viderent citius ex plendo facere vtilitati anume defuncti. tunc enim etsi in foro iudicii compelli non possent citius explere: tamteo ipsorum conscientia deberet compellere quia supponendum est quod testator voluit vt illo tempore quo vtilius explere poterit testamentum explcatur. Si autem non determinauit tirus tunc est distinguendum. quia aut executores habent libere bona de quibus possunt statim testamentum implere aut non habet. Si habent: tunc implere tenentur quancitius possunt. quia debitores sunt illis quibus legata facta susit. et sicut dicitur. fi. de regu. iurIn omnibus obligationibus in quibus dies non poni tur presenti die hebetur. Preterea quanto citius testamentum impletur tanto citius anima defuncti alleuiatur. Unde illi. executores qui penes se habent in promptum et per longum tempus tardant suam executionem implere necatoribus egentium comparantur. xiii. q. ii. qui oblationes defunctorum aut negant ecclesiis: aut difficile reddunt tanquam egentium necatores excommunicentur. Et secundum glosam ibidem hoc non intelligitur de oblationibus voluntariis: sed de illis bonis quae relicta sunt ecclesiis sicut c. sequenti dicitur. Qui oblationes defunctorum retinent et illi qui ecclesiis tradere demorantur vt infideles sunt ab ecclesia abiiciendi. executores etiam si bona retinent pro seipsis sunt sicut fures et raptores. eodem c. vnde et velut necatores pauperum ab ecclesiis debent excludi quousque reddant. eadem q. clerici. Et sacrilegium committunt. xvii. q. iiii. Sacrilegium. Unde si executores infra annu saltem ad monitione episcopi pias voluntates defunctorum non implent cum possent si vellent per episcotum debent compelli. extra de testa. nos quidem. et c. tua nobis. Si executores non habent bona in promptum de quibus infra annum possint testamentum implere non propter hoc post annum de uoluitur potestas eorum ad epircotum. tenentur tamten facere quod in se est vt bona habeant et habita debent distribue re quancitius possunt.
5
¶ Utrum dilatio executionis in aliquo praeiudicet anime testatoris: Arguitur quod non. quia. xx iiii. q. ii ne quisquam. de eo qui in diuino est iudicio comstitutus nobis fas non est aliud decernere praeter illud in quo eum dies summus inuenit. ergo testator siue sui executores exequantur ordinationem sue vltime voluntatis siuc non: non propter hoc habebit nisi bonum vel malum quod sibi debebatur pro illo statu in quo eum dies mortis in uenit.
¶ In contrarium arguitur: quia operatio exterior vel tra bonitatem actus interioris valet ad aliquod accidetale praemium vt superius visum est. ergo a simili executio vletime voluntatis testatoris vltra bonam voluntatem quam habuit in praecipiendo sibi aliquid prodest ad anime que alleuiationem. et per conscquens qui tardant exequi praeiudicant. Respondetur secundum Rich. vbi supra. q. iiii. quod dila tio executionis in aliquo praeiudicat anime testatoria. cu ius duplex est ratio. Una: quia quanto citius ecclesie et pauperes quibus legatum est recipiunt illud legatum: tato feruentius et citius orant pro anima defuncti et orare tenentur. et quanto tardius recipiunt quod eis legatum est: tanto sunt tepidiores ad orandum. acceleratio autem feruentium orationum alleuiat animam defuncti. Alia ratio est: quia defuncti in charitate merue runt in hac vita vt si elemosyne pro eis dentur prosint eis non ad augmentum gratiae: sed ad abbreuiationem suepene. et ideo quanto citius testamenta exequentur: tanto citius a pena liberantur: et econuerso quanto tardius tanto tardius. Si tamen legata sua nunquam soluerentur per executores: non tamen propter hoc perpetuo remanerent in pena: quamuis propter hoc multo tardius liberarentur a pena. Ex dictis patet quam grauissime peccat retintis res estamenta: vel eorum impedientes executo res: quia illis dicere possunt anime illud Iob. xix. qua re persequimim me sicut deus et carnibus meis saturami. Ad argumentum dicendum quod illud verbum intelligitur de quoda heretico qui in sua heresi decesserat. et talinihil prodest quicquid postea pro eo fiat. Unde vsurarii. vel alii aliena retinentes qui in testamento praecipiunt vt sui executores restituat post mortem suam illis quibus tenentur. et nolunt quod fiat restitutio quamdiu viuunt sed intendunt illa bona retinere si euadant de infirmitate non prodest ad salutem anime sue tale testamentum