Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Simonia
SImonia dicitur qaSimone mago: qui Actuum. viii. voluit em eme e spirituale et etiam vendere. Giezi vero. iiii. Reg. v. solum vendidit Naaman Syro et ideo tale vicium magis nomninatur a Simone quam a Giezi. Si tamen per appropriationem loqui volumus vendentes possumus vocare Giezitas: et ementes simoniacos.
1
¶ Utrum simonia sit studiosa volustas emendi vel vendendi aliquid spirituale vel spirituali annexum: Arguitur quod non: quia voluntas studiosa respectu mali dicitur malicia: sed non semper committit homo simoniam ex malicia: sed quam doque ex infirmitate vel ignorantia. ergo male ponitur in diffinitione studiosa voluntas. Item spiritu ilia non possunt pecunia possideri. Unde Actu. viii. Simoni mago volenti emere donum spiritus sancti dixit Petrus. Pecunia tua tecum sit in perditione: qum donum dei existimasti pecunia possideri. Cum ergo vt dicitur. iii. Ethic. Electio non sit impossibilium: et studiosa voluntas sit cum electione: male dicitur quod simonia sit studiosa voluntas emendi etc. In contrarium dicitur. i. q. i. Qui studet. praedicta diffinitio implicite continetur. Respondet Rich. quod est competens praedicta descriptio simonie. continet enim principalem actum in hoc quod dicitur: voluntas studiosa id est actus voluntatis cum effectu. et actum exteriorem scilicet venditionem et emption enim. et obiectum quod est spirituale vel annexum spirituali.
¶ Ad primum argumentum dicendum quod studiosa voluntas dicitur voluntas ad effectum deducta: quia quamuis simonia mentalis sit peccatum: tamen non obligat ad renunciationem rei adquisite. extra de sionia. mandato nostro. Potest etiam dici quod perfectio peccati est in electione: quam uis quandoque ad hoc inclinetur homo ex ignorantia vel infirmitate: ideo dicitur bene simonia studiosa voluntas vendend i vt intelligatur voluntas non surreptoria sed eligens
¶ Ad secundm dicendum quod aliquid spirituale dicitur dupliciter. Uno modo per essentiam: sicut gratia et virtutes. et respectu talium non potest esse contractus venditionis vel emptionis
¶ Alio modo causaliter vel dispositiue. et sic sacramenta sunt spiritualia inquantum sunt causa instrumentaliter disponens ad gratiam et virtutes. et ista inquantum sunt res corporales ven¬ di possunt de facto quamuis vendi non possent de iure. et sic accipitur spirituale in diffinitione
¶ Respondetur secundum Rich. vbi supra. q. iii quod sic. siue sit propter susceptionem ordinis simoniace siue propter beneficium ecclesiasticum maxime si talis simonia fuit commissa ipso scientte. quia si ipso ignorante a suis charis fuit data pecunia vt ordinaretur vel beneficium ecclesiasticum consequeretur quamuis statim postquam huius rei noticiam habuerit teneatur renunciare beneficio sic assecuto et abstinere ab administratione ordinis sic suscepti quousque cum eo fuerit dispensatam. quia secundum quid est suspensus: ita quod in tali ordine suscepto non potest ministrare: sed bene in antea susceptis. Unde si simonia fuit commissa ex parte ordinati et ordinatoris seu praesentatoris non est consuetum dispensare etiam in religione. extra de simo. ex tue.
2
¶ Utrum simonia comittatur in emptione vel venditione sacramentorum Arguitur quod non. quia quamuis temporale non possit esse precium spiritualium: tamen vnum spirituale post esse praecium alterius. ergo videtur quod est licitum emere vnum sacramentum per aliud. Item missa principaliter consistit in altissimo sacramento eucharistie. sed licitum est dare aliquod temporale pro celebratione misse. extra de praeben. significatum est.
¶ Qui dam canonici sacerdoti cuidam vnam praebenda dederunt vt missam quotidie de beata virgine celebraret. et papa illam pactionem confirmauit.
¶ In contrarium habetur. i. q. i baptizandis. et c. sequenti. Respondet Richar. vbi supra. ar. iii. q. i. quod in emptione vel venditione sacramentorum ecclesie committitur simonia. cuius ratio triplex est. Prima: quia contra rationem gratie est ipsam vendi vel emi. vnde de ratione sua est quod gratis detur. Sacramenta autem sunt instrumenta disponentia ad gratiam: et ideo qui emit ea vel vendit eis iniuriatur. Alia causa est. quia causa dispositiua cuius effectus mensurari non potest aliqua re temporali excedit praecium cuiuscumque rei temporalis et ideo cum pro sacramento pecunia datur res impreciabilis sub temporali praecio ponitur. Tertia est: quia homines non sunt domini sacramentorum sed ministri. Res autem emi non debet nisi a domino. nec eam vendere debet nisi dominus vel minister auctoritate domini. Deus autem hominibus non dedit auctoritatem vendendi sacramenta: sed solum administrandi. et ideo quicumque emit rem ab illo qui non est dominus rei merito illicita est talis emptio.
¶ Ad primum argumentum dicendum quod cum substantia spiritualis et eius actus et habitus non sint accepta deo nisi per gratiam nullum aliud donum a gratia potest esse sufficiens praecium gratie. Unde apostolis Rho. xi. Si gratia dei iam non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia Sed quamuis hec solutio verum contineat tantum argumento non satisfacit. quia vnum sacramentum possit esse eiusdem sacramenti in specie praecium si essent res vendibiles. vnde nisi aliud obstaret possent duo adulti baptizandi hanc pactionem inter se facere. Promitto tibi quod baptizabo te tali pacto quod postea baptizabis me. quod tamen facere licitum non esset: quia in talibus omnis pacto cessare debet. extra de simonia tua nobis. Dicendum ergo ad argumentum quod dare aliquid spirituale pro sacramento ex pacto: quamuis non sit illicitum ex tot causis ex quot illicitum dare ex pacto pecuniam. tamen illicitum est duabus de causis. Tum quia emitur res a non domino. Tum quia est contra rationem gratiae quod vendatur pro quantocum que precio. dicere tantum: orabo pro vobis. et rogo oretis pro me non reprehensibile est: quia hoc non est emere nec vendere.
¶ Ad secundum dicendum quod non est licitum aliquid dare ex pacto tamquam precium misse: si tamen sacerdos non habet sumptus pro quibus missam teneatur ex officio celebrare: nec etiam aliunde potest accipere pecuniam pro labore suo ad sustentationem vite: nec est decretalis allegata contra praedicta: quia ibi non fuit aliqua pactio. sed illi perbende fuit annexum illud officium cantandi missam talem. Scotus autem dicit di. v. huius quarti: quod non licet emere vel vendere actum illum inquantum est sacramentalis. sed laborem sacerdotis in actu illo sicut conducuntur hodie sacerdotes ad celebrandas missas non quod ipsi vendant. et alii emant actum celebrationis inquantum est sacramentalis quod absit: sed quod ipsi vendant laborem et alii emant eum. quia oportet vnuquemque de suo labore taliter qualiter victitare. videtur tamen idem Scotus oppositum tenere in quodli. q. penultima. vbi dicit inter cetera quod non est verisimile quod aliquis tantum vellet dare sacerdoti pro labore corporali. Ray. ideo ponit bonam distinctionem dicens: quod si sacerdos tenetur ad praedicta ex officio exigere propter hoc aliquid simonia est. i. q. iii vendentes. Si autem non tenetur et desunt ei sumptus potest licite recipere. i. q. i. Iudices. Et potest locare operas suas ad diem vel annum sicut faciunt conducticii sacerdotes. extra ne praelati vices suas. c. vlti. Si autem habet sumptus. et ad illa non tenetur: licet forte non esset simonia eo quod non debet suis stipendiis militare. xii. q. ii Charitatem. tamen turpe lucrum est quando fit ex auaricia. Concor. Hostien. et Goff. dum tamen sacerdos principalem intentionem suam inferat non ad pecuniam sed ad obtinendam veniam. concor. directorium.
3
¶ Utrum committatur simonia in emptione vel venditione quorumcumque spiritualium: Arguitur quod non: quia pro ecclesiarum consecratione potest episcopus procurationem exigere. extra de simonia. Cum sit romana. sed ecclesiarum consecratio res spiritualis est.
¶ Item totum officium ecclesiasticum quid spirituale est: sed frequenter accipiuntur certi redditus pro anniuersario celebrando
¶ Item visitatio et correctio res spirituales sunt: sed pro visitatione accipiunt praelati procurationes.
¶ In contrarium dicitur. i. q. i. Quicquid inuisibilis gratiae consolatione vel collatione tribuitur nunquam questibus vel quibuslibet praemiis venundari penitus debet: dicente domino. quod gratis accepistis gratis date. Respondetur secundum Rich. vbi supra. q. ii quod aliquid spirituale dupliciter potest dici scilicet vel per comparationem ad spiritum sanctum. vel ad spiritum humanum. Primo modo aliqua dicuntur spiritualia per essentiam vt gratia et virtutes. Et hec nec de lure nec de facto vendi possunt. Quedam sunt spiritua lia per causam vt doctrina. quedam per essentiam: vt scientie philosophice que per inuestigationem et doctrinam humana adquiruntur: doctria praedictarum scientiarum potest vendi. et de iure et de facto cum doctor non habet aliquod stipendium ab ecclesia quo docere teneantur. Si autem habet salarium ab ecclesia incurrit vicium simo nie si exigat a clericis eiusdem ecclesie: et a pauperibus vndecumque sint. extra de magistris. ne aliquid exigat: quia nonnullus. dicunt tamen aliqui quod non prohibetur exigere a diuitibus eiusdem ecclesie: sed alterius. neque est ab illis deberet exigere nisi ex licita causa esset factus pauper vel debitis obligatus. Unde praedicte etiam scientie nec de iure nec de facto vendi possunt. Prouer. xvi. Quid prodest habere diuitias stulto cum sapientiam gmere non possit.
¶ Ad primum argumentum dicendum quod pro consecratione ecclesie non debet episcopus procurationem exigere. sed tanquam debitam pro suo labore secundum determi nationem ecclesie.