Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Votum
1
Votum secundum Ric. vbi supra. di. xxxviii. ar. iii. q. ii est proposi ti supererogationis promissio deo facta propter bonum finem ex deliberatione firmata. Dicitur supererogationis boni: quia in voto de re ad salutem necessaria non proprie inuenitur ratio voti
¶ Ratio quia votum proprie loquendo est quid voluntarium respectu principii a quo procedit: et respectu eius quod vouetur: licet large dicatur votum quod fit de necessario ad salutem. Unde grauius peccat qui praeuaricatur praeceptum diuinum quod vouit quam qui non vouit. Secundo dicitur promissio deo facta ad differentiam promissionis homini facte que non proprie habet rationem voti. Dicitur tertio propter bonum finem ad excludendum vota que fiunt propter malum finem: vt cum quis vouet se ieiunaturum vt possit occidere inim icum que non valent: sicut no valeret votum factum de re mala: quia dcus non acceptat aliquid contra se. Sed si quis voueret propter finem indifferentem respectu adeptionis vite eterne: sicut cum quis vouet aliquid propter aliquod bonum temporale quod habere non est vtilius ei ad vitam eternam quam eo carere. Si tamen veniret casus quod esset malum tunc non obligaret: vt in voto Iepte. Unde Isido. In malis promissis rescide fidem: et in turpi voto muta decretum. impia enim promissio est quae cum scelere impletur. Et sicut vota inutilia ad salutem potius sunt deridenda quam seruanda: sicut sunt vota stulta mulierum de non pectinando caput in sabbato: vel non comedere de capite aliquo propter decollationem Ioan. baptiste: et huiusmodi. Quarto dicitur ex deliberatione firmata ad differentiam votorum que fiunt ex surreptione et sine deliberatione: sicut faciunt aliqui positi in angustia que non obligant de necessitate: sed tantum de congruitate: ideo contra ipsa venire etiam propria autoritate non est peccatum mortale. Et quando hoc fit potest perpendi ex hoc quod transacto periculo sunt male contenti tale votum se fecisse: quia videtur indeliberate factum. Additur quintum per intentionem obligandi se ad implendum promissum. Notandum quod votum habet diuersos status secundum quos diuersa sortitur vocabula et effectus diuersos. Primus status est in origine scilicet cum quis se disponit aliquid boni facturum. et tuc dicitur deliberatio. de qua dicitur. xvii. q. i. Qui bona agunt. et hoc confringere non est peccatum. Secundus statua est processus cum procedendo proponit firmiter se facturum. et tunc dicitur propositum. xvii. q. ii nos nouimus. et sic non obligat ad mortale: sed ad veniale. extra de voto. c. litteraturam. Tertius status est consummationis scilicet cum quis firmiter quod proposuit promittit animo obligandi se. quia nemo obligat se nisi qui animum obligandi se habet: siue promissio fiat corde siue simul ore. Quartus status voti est solennizationis scilicet quod fit ore alicui homini: vel solennizatur per aliquem actum institutum ab ecclesia: vt est ordo sacer et religionis professio etc.
¶ Notandum quque quod votum est duplex scilicet simplex et solene. Simplex est hodie omne aliud votum a voto solenni quantumcunque cum multis solennitatibus sit factum. Aliud scilicet solenne est solummodo illud quod solennizatur persusceptionem sacrorum ordinum: autem per professionem tacitam vel expressam alicui de religionibus approbatis extra de voto. c. vnico. li. vi. Item aliquod votum dicitur ibsolutum: Aliquod vero conditionale.
2
¶ Utrum de omni bono possit fieri votum: Arguitur quod sic: quia omne bonum potest homo spondere deo: et in tali sponsione obligatur. sed promissio non alia est quam votum. ergo etc. Unde in baptismo promittit quod est necessitatis. scilicet abrenunciare sathane.
¶ Item quod fit de bono minori: videtur quia licitum est illud velle. ergo licite potest homo se ad illud obligare. ergo licite vouere. Et istud videtur per simile in matrimonio in quo quis obligat se ad statum perfectionis.
¶ Item quod fiat de indifferenti: videtur quia cibus et potus quantum est ex se dicuntur indifferentes actus: quia naturales sunt sed circa cibum et potum contingit esse votum: puta votum abstinentie. ergo circa indifferentia.
¶ Item videtur de malis quod possit fieri votum: quia occidere innocentem est malum: Sed Iepte propter votum occidit filiam suam virginem et laudatur de voto. Unde de Hiero. dicit: quod ideo ponitur in catalogo sanctorum quia deo placuit animus vouentis. ergo etc. In contrarium quod non sit votum de bono praeceptidlrtir glosuper ilud Palms. Uouete et redite: quod vo¬ uere est voluntatis: sed reddere necessitatis. ergo soum est votum faciendum ad que homo non obligatur.
¶ Respondetur secundum sanctum Bonauen. in. iiii. di. xxxviii. ar. i. q. ii quod votum generaliter loquendo est de his que ad deum pertinent: et faciunt salutem. simpliciter vero et proprie est de his que promouent ad salutem vltra communem statum. Unde quecumque sunt talia cadunt sub voto. que autem his opposita sunt vt que ad dispendium salutis vergunt sub voto cadere non possunt. Quoniam votum debet habere comites quos habet iuramentum scilicet veritatem udicium: et iusticiam. Primo nanque necesse est vt in eo sit iuslicia scilicet vt illud quod vouetur spectet ad salutem. et sic bonum est et honestum. Secundo necesse est in eo esse iudicium: vt vouens deliberate voueat non praecipitanter. Tertio quod sit in eo veritas vt discrete voueat et hoc persoluat. Si ergo id vouetur quod facit id detrimentum iusticie non est ibi lex voti: nec obligatio ad seruandum sed ipsi voto iniuria. Quod enim quaeritur. Utrum votum sit de omni bono scilicet praecepti et consilii. Dicendum quod votum proprie loquendo est de bono supererogationis. large tanten si dicatur quecumque testificatio potest esse de bono praecepti. Ex hoc patet responsio ad primum argumentum.
¶ Ad secundum dicendum quod mi nus bonu est dupliciter considerare. Uno modo prout dicit statum quendam licitum. Alio modo prout dicit priuationem maioris boni. Primo modo licitum est vouere. Secundo vero modo est illicitum: vt si quis voueat quod deo seruiet caste in statu seculari et nunquam ingredietur religionem
¶ Primum votum est icitum: sed secundum inquantum priuat statum altiorem est illicitum: quia gratiam dei duro corde repellit: quod est in praeiudicium salutis.
¶ Si tu dicas. licitum est sic esse. ergo et vouere. Dicenidum quod sicut laudari non est malum: tamen appetere laudem est malum. Sic in tali statu esse non est malum: sed obligare se vt non possit ad meliorem peruenire deo iniuriam facit
¶ Nec est simile de matrimonio: quia obligatio est facta alii persone que contenta est illo statu. Deus autem semper quaerit quod melius est
¶ Ad tertium dicendum quod indifferens est duplicit¶ Unum quod informabile est circumstantia virtutis sicut comedere et absti nere. et hoc potest voueri. Aliud quod nihil facit quantum est de se: vt leuare festucam: vel ire ad pratu. et de tali proprie non est votum.
¶ Ad quartum dicndum quod aliquid impliciter est malum. et hoc fullo modo potest quis vouere. et si vouet peccat et non obligatur. Aliud est quod vno ca su contingente potest esse bonum: et alio casu malum. Et hoc potest quis vouere sub conditione euentus boni. quod si vouetur in omnem euentum votum fuit indiscretum: et non tenetur ad illud.
¶ Quod autem obiicitur de voto Iepte. dicendum quod quia vouit in omnem euentum votum fuit indiscretum. sed tamen quia deuotio et fides mouit: sed indiscrete emisit. vnde duo fuerit in voti emissione. vnum audabile: aliud vituparabile. Similiter in voti impletione duo fuerunt: scilicet figura et factum. factum fuit odibile: sed figura laudabilis. Ideo ab apotolo et Hie. ro. quantum ad fidem et deuotionem laudatur: sed quantum ad indiscretionem et crudelitatem vituperatur ab Augu. qui dicit quod fuit in vouendo stultus: et in reddendo fuit inpius. Uerumtamen secundum Lyram non fuit filia Iepte immolata morte naturali: sed morte ciuili. quia fuit consecrata deo in perpetuarur Ainitate qualis modus viuendi mors dicitur.
3
¶ Utrum omnes homines possunt vouere adulti: Arguitur quod sic: quia omnis talis habet vsum libro ar. sed votum est a libertate lib. ar. ergo etc. sid Item omnis discretionem habens rationis potest se voluntarie obligare diabolo per peccatum nullo impediente. ergo multo fortius potest se obligare deo per votum.
¶ In contrarium dicitur Num. xxx. quod si fuerit mulier in domo viri et vouit aliquid: et vir statim vt audiuit contradixit non erit promissionis rea. ergo mulier coniugata non potest vouere. Respondet sanctus Bonauen. vbi supra q. iii. quod votum procedit a libera voluntate. omnis ergo qui libere potest facere quod vult nullo impedimento in se existente: nullo homine praepediente: nullo iure prohibente potest simpliciter vouere. Qui autem in omnibus subest non potest vouere. Quaniam ergo vxor subest viro: et puer patri in regimine verite nihil possunt circa hoc vouere sine autoritate eorum. Uir autem subest vxori in de bito carnis: ideo illud non potest vouere. Religiosus subest in omnibus que sunt infra religionem. et ideo nihil potest vouere sine prelati sui voluntate. Sed seruus subest quantum ad seruitium corporaleideo quod contra hoc fit non potest vouere nisi autoritate domini. si autem quod potest facere illud potest vouere: puta orationes breues et huiusmodi.
¶ Ad primum argumentum dicendum quod verum est quod omnes sunt adulti libere voluntatis ad vouendum: sed non omnes ad implendum omne quod volunt.
¶ Ad secundum dicendum quod obligatio diabolo fit sola voluntatis libertate: sed non sic est de obligatione ad deum quantum ad votum. quoniam respicit quod sepe libro ar. non potest facere.
¶ Sed d. Utum praelatus: tutor: maritus: dominus et huiumdi peccent reuocando vota praedictorum Respondetur quod non: nisi consensum eis dederint. quia sine consensu illorum non potuerunt facere votum: et ideo non peccant quia vtuntur iure suo. et talis non facut iniuriam: etiam si fecissent votum antequam essent sub tali impedimento possunt irritari.
¶ Sed numquid pec cauerit mortaliter tali impedimento asfumendo: putaepiscopus qui vouit ingressum religionis et acceptat episcopiatum: vel mulier consentiendo matrimonio: Reipondetur quod sic: si de tali impedimento aduertebant extra de voto. c. per tuas. Si vero tunc non cogitabant de voto: sic credo quod non peccauerunt mortaliter: licet debeant dolere quod votum explere non possunt: et reconpensare in eo quo possunt: potuerunt tamen peccasse mortaliter ex tardatione.
4
¶ Utrum sublato tali impedimento in quo sunt postea teneantur implere voia: Responde tur quod aut votum erat perpetuum: et aut fuit irritatum per eum qui potuit. et sic amplius non tenetur nisi ad idad quod se potuit obligare. et iste casus proprie est in c¬ quidam. extra eo. et c. placet. Nam reuotatus ille qui recit votum religionis sine licentia alterius coniugis non tenetur illo mortuo redire ad religionem: sed soum viuere caste: quia illud potuit promittere scilicet non exigere: ideo tenetur seruare. aut votum perpetuum non fuit irritatum ab eo qui potuit. et sic dicendum quod soluta patria potestate: vel vinculo quo impediebatur tene tur illud implere. extra de conuer. coniuga. c. Consuluit. vbi vir ingressus religionem vxore illum non petem te in vita ea mortua cogitur stare in religione. Si vero votum non erat perpetuum: sed temporale sic non tenetur nisi intentio fuisset ad se obligandum ad tempus illud faciendum in quo poterat se obligare. Si vero de il lo cogitabat tempore voti: tunc si fuerit irritatum iamnon xenetur. Ex his iudica multa.
5
¶ Utrum votum possit commutari: e Respondetur secundum sanctum Bonauen. vbi supra. ar. ii q. ii quod sic: ex causa scilicet quia recipit dispensationem: sed non ex leuitate nec ex propria voluntate quam obligauit Sed ex necessitate siue vtilitate cum praelati autoritate excepto voto religionis: vel etiam status perfectioris in quod potest aliud votum commutari sine praelati licentia. quia propter sui dignitatem licentiam dant iura. Ratio autem quare votum est licitum mutare et commutare est propter necessitatem superuenientem: vel propter perculum quod iminet frequenter in obsuatione: vel propter maiorem vtilitatem: et vouentis et aliorum. In his enim ratio recta et diuina illustratio manifeste clamat quod per mediatorem debeat et possit prouideri vt homo nqon damnificetur. nec iste periclitetur sed deus honoretur.
6
¶ Utrum summus pontifex possit quo dispensare in voto: Arguitur quod non: quia dicitur extra de statu monachorum. cum ad monasterium non existimet abbas quod possit dispensare in voto paupertatis. quia sic annexa est conuersationi religiose sicut votum castitatis in quo nec summus pontis fex potest dispensare.
¶ In contrarium est quod papa potest dispensare in huiusmodi voto tam solemni quad simplici: quia solennitas voti non est nisi ab epoUnde dispensauit cum monacho. et factus fuit rex iragonie. Respondetur secundum sanctum Bonauen. vbi supra. q. vl. ti. quod dispensatio dicitur dupliciter. Uno modo est iuris relaxatio. Alio modo est iuris declaratio. Quidam dicunt quod papa potest in voto dispensare secundum quod est iuris relaxatio. quia papa est omnium immediatus prelatus: et ad ipsum spectat ordinatio omnium quantum ad ea que sunt supererogationis: ideo nullum votum aliter debet emitti nisi sub hac conditione quod tunc credat irritum cum papa aliter disposuerit: et ideo nullus obligatur ad votum cum papa aliter disponit. Si tamen illam conditionem non apponat non potest aliquio excludere quin subintelligatur. Alii dicunt contrarium: quia cum illa deo placent et absque dubio bona sunt sine dispensatione totis visceribus implenda sunt. et ideo dicunt quod papa in malo voto tantum potest dispensare secundum quod dispensare est iuris relaxatio. quia obligatio voti pendet ex iure diuino non humano. ex iure natirali non ex constitutione patrum. Preterea papa non habet posse in votum relaxando ius: quia illud non est ei subiectum: habet tantum potestatem quantum sibi ius dat: ideo dispensare potest secundum quod dispensatio est iuris declaratio. Et hec positio est rationabilior et securor: quia magis per ipsam satisfit conscientie.
¶ Ad intelligentiam eius est notandum quod ius obligationis voti constituitur ex buplici iure naturali. Ex hoc videlicet quod homo debet esse verax in promisso. Et ex alio quod nihil debet homo promittere nisi salua sua salute et diuine maiestatis honore. ergo ex iure naturali est quod quis per votum non impediri de bet quin facere possit sibi vtilius: et ideo acceptabilius Et ideo in omni voto quod recipit recompensationem melioris boni siue simpliciter siue pro loco et tempore dominus papacuius est ius dei dilucidare: potest dispensare. Et in hoc communiter omnes conueniunt: sed diuersificantur penes modum dispensandi. Aliqui enim dicunt quod non est aliquod votum quod pro loco et tempore non recipiat dispensationem: ideo nullum est in quo non possit dispensare. Unde dicunt quod bono continentie praefertur bonum vniuersalis ecclesie vt pax. et ideo in voto continentie de quo minus videtur potest dispensare vt simpliciter vel ad tempus: sicut aliquando factum est. Alii autem dicunt quod votum continentie non recipit recompensationem. qua non est digna ponderatio continentis anime: quoniam obt netur victoria de domestico hoste. In omnibus aliis est recompensatio: ideo in aliis omnibus potest dispensari praeterquam e hoc. Tertii dicunt quod perfectioni religionis quae est in imitatione christi nihil potest equari: nec pro illa recompensari. et quia illa substantialiter consistit in triplici voo scilicet obedientie paupertatis et continentie: ideo in his tribus non potest dispensari. perfectio enim consistit in assimulatione ad optimum: vt dicit Augs libro de vera religione. Et quia in nullo tantum assimulatur homo christo sicut in his: nihil potest hec tria recompensare. quoniam recompensatio non tantum aliorum respicit bonum: veru etiam vouentis. quoniam deus vult quod magis sit vnusquisque solicitus de sua salute quam aliorum. Et sub dit sanctus Bonauen. Que autem istarum trium opinionum sit verior fateor me nescire: et satis potest qualibet sustineri: ideo nullam assero. Sed frater Landul. in. iiii. di. xxxviii. dicit: quod papa potest in voto castitatis. Tum pr mo: quia dispensauit cum monacho. qui vt praedictum est: factus est rex aragonie. et cum alio qui factus est rex polonic Tum secundo: quia non repugnat pape dispensatio: nec in quantum votum nec inquantum solene: quia a papa est solennitas. extra de voto et voti redemp. c. vnico. li. vi. cuius contrarium tenm Ber. glosator super illud capisulum cum ad monasterium: dicens primo quod nullum bonu est equiualens casti: ati: quia virginitas replet paradisum. xxxii. q. i. nuptie. Tum secundo: quia castitas sola est quae cum fiduciapotet deo animas praesentare. In auten. de lenon. §. sancimus. col. iii. Tum tertio quia non est digna ponderatio continentis anime Ecci. xxvi. Ad hec respondet sic Landul. quod prima obiectio est ridiculosa. quia charitas in rensa et oratio eleuata excedunt virtutem castitatis: vel ac minus sunt equales. Et quod virginitas replet caelum: verum est comparando ad nuptias replentes terram. sed charitas longe plus replet celum: et cu maiori fiducia quam virginitas. Et quod non est digna ponderatio anime continentis: hoc verum est prout continentia omnem continet virtutem. Et ideo ex quo papa est mediatoninter deum et populum potest dispensare in cunctis vbi secundum rectum iudicium iudicat popluslum melius ad deum reduci. Nec obstat. extra de stat monachorum. Cum ad monasterium. vbi dicitur quod in v castitatis non potest summus poentifex dispensare. quia secundum Landul. hoc sane intelligitur. quia ibidem dicitur: quod cum monacho non potest papa dispensare in voto paupertatis: et tamen certum est quod cum monachus autoritate pape fiat episcopus quod licet ei habere proprium: ideo sic debet intelligi quod non potest papa dispensare cum monachoremanete monacho vt non sit castus et habeat proprium: quia contradictio est et oppositum in adiecto. Quo enim dispensaret papea vt aliquis non teneretur seruare regulam sancti Francisci: aut in parte aut toto principali: vt obedientia. sicut voluit beatus Franciscus: et esset fratur minor: et haber et proprium in communi cum regula dicat. frens nihil sibi approprient: qui quomodo vult iudicet. quia et dominus iudicabit proprietarios: sicut inobedientes et etiam impudicos.
¶ Sed d. An inferior a papa possit dispensare in voto castitatis: Respondetur quod aut votum castitatis est simplex et perpetuum: et tunc propter duo episcopus potest dispensare. Primum si votum castitatis fuit aliqualiter meticulosum a principio: licet non fuerit iustus metus. vt vult glo. in c. veni ens. qui cle. vel vo. Secundum propter periculum fornicatio nis quando verisimiliter timetur de incotinentia. et hoc tenet Car. in dicto c. veniens. potest etiam dispensare cum eo qui vouit non nubere etc.
7
¶ Utrum peccet mortaliter totiens e quotiens quis frangit votum: Respondctur quod si votum est negatiuum nulli dubium quod sic. Si vero est affirmatiuum: puta de ieiunando non nisi prima vice qua comedit non secunda vel tertia vice comedens si facit sine contemptum: sed quasi reputans si bi impossibile plus illo die ieiunare. Secus si ex contemptum: puta quia si etiam posset ieiunare non faceret: et huiusmodi. Petrus etiam de Palud. tenet in iiii. dist. xv. quod quando quis vouit ad certum diem non bibere vinum: puta die sabbati quod solum prima vice peccat mortaliter: Secus si fecisset votum ad tempus perpetuum: vel ad certos dies. quia sic obligaretur ad omne tempus illud. Si ad certos dies solum dies est in obligatione. Et dat exemplum de indulgentia que est imperpetuum in ecclesia. quia totiens habetur quotiens intrat. Si est ad diem solam habebit qui semel nec plus qui pluries in eodem die visitauerit. Si ad diuersos dies: sic quolibet die visitauerit. et satis est benignaista opinio: sed prima est verior et tutior. quia exemplum de indulgentia est valde dissimile.
8
¶ Utrum possit quis sine auctoritate superioris votum suum commutare in meliuis. Respondetur secundum communiter doctores quod sic: extra de voto. c. scripture. licet sit tutius petere auctortaem. Sed in contrarium dicitur. extra de voto c.i. vbi sine arbitrio pre sidentis non debet fieri etiam in melius commutatio. et sequitur Ric. vbi supra ar. viii. q. i. Et ideo dcentum quod aut commutatur in religionem. et sic potest fieri sine auctoritae superioris. vt patet dicto c. scripture. Nam secundum Rich. vbi. supra. q. ii Cum quis profitetur actualiter vel habitualiter intendens met aplius teneri ad vota quae prius fecerat: sed solum votindi. igionis absoluitur ab illis ipso iure. Secus si quando professionem fecus intendebat actualiter vel habitualiter velle remanere obi ligatus ils votis quae prius fecerat. quia sic indiget dispensa tione. Posset etiam esse tale votum de quo probabiliter posset dubitari an melius esset illud seruare: aut eo dimis so religionem intrare. vt si aliquis magnus rex fecisset vetum de adquirenda terra sanctam et huiusmodi. In quichu tunc papaesset consulendus: et secundum eius auctoritem procedendum non simpliciter ter in religionem commutandum. Similiter non commutatur in religionis votum illud quo quis vouit aliquid dare in subsidium terresctem sine lententia papi secundum Rodo. Secus si solum fecisset votum peregrinationis: quia absolueretur per ingressum religionis. Aut commutatio voti vult fieri in aliud a religione. et sic requiritur auctoritas superioris aliquando solum petita licet non obtenta: vt quando certum est quod in quod mutat ien melius et magis deo acceptum. extra de voto. c. licet. cum est clarum quod comutatur votum in melius si etiam fiat sine licentia superioris non incurritur peccatum. vt patet per ca. peruenit. extra de voto. Si autem no est clarum quod commutetur melius sic opertet quod auctoritas obtineatur. et multo magis quando votum commutatur in eque bonum vel minus bonum est necessaria dispensatio superioris.
¶ Sed quid si votum erat factum intuitu alicuius certe persone vel loci: puta talis monasterii vel pauperis de dando sibi aliquid: Respondetur quod licet acquiratur actio talibus ad agendum et compellatur reddere quod vouit: tamen in religionem commutando absoluit ab illa obligatione cum fuerit personalis. Secus si ex alio aliquo se obligasset homini respectu: quia sic non absolueretur
¶ Utrum expediat homini vouere: Respondet Rich. vbi supra. ar. vi. q. i. Quod aut homo vouet bona quorum obseuatio videtur probabiliter proportionata sue infirmitati. et sic expedit homini vouere: quia per hoc amplius firrat volum tatem suam in bono et pro maga parte excludit a se libtatem malefaciendi et fac actum virtutis latrie: et ideo vouendo meretur. Si vero vouet improportionata sic non expedit nec licet: quia tale votum non haberet discretionem comitem: cum hoc vouens magis videretur se illaquaeare
9
¶ Utrum sit magis meritorium opus bonum faltum ex voto quam sine illo: Respondetursecndum Ric. vbi supra. qu. quod sic. Et probat primo quia opus inferioris virtutis magis est meritorium imperatum a superiori virtute quam inferiori. sed latria est superior quam abstinentia peregrinatio et huiusmodi. Cum ergo vouere sit actus latrie: bonum ex voto factum en magis meritorium: vtputa imperatum a latria. Secundo quia quanto opus procedit a voluntate magis firmata in bono tanto est virtuosius et conseter magis meritorium. quia ad operari virtuose requiritur firmiter et imobiliter operari secundum phlosophum. iii. Ethic. iiii. c. sed ceteris paribus volutas est firmior in voto quam sine illo de quo Ansss. libro de simili.o ponit exemplum scilicet quod qui facum opus cum voto quasi qui dat arborem cum fructibus: sed sine voto quasi qui dat fructus solum