Text List

Caput 6

Caput 6

De varijs errorum gradibus, primumque, de haeresi o haeretica propesitione. Caput octauum.

PRius vero quam istiusmodi propositonum generanotasque definio, illud explicandum est, an omnia illa ad haeresim requirantur, quae sunt ad haereticum constituendum necessaria. Sunt enim auctores nobiles, qui existiment omnem propositionem haeresim esse, quae fidei ve ritati repugnet, quamuis ab ignorante sine vlla pertinacia defendatur. Haereticus autem nisi sit pertinax nullo modo intelligitur. Huius autem opinionis suae multas causas reddere conantur. Primam, quod nisi ita esset, aliqua proposito ab vno affirmata esset haeresis, ab alio non esset. vt si homo doctus sciens contrarium in sacris libris contineri assereret Moysen non Iudaeum fuisse, sed Aegyptium, tunc illam propositonem haereticam esse haesitari non potest. At si eadem inscite ab aliquo homine rustico & idiota affirmaretur, haeretica non osset. Ita fieret, vt propositio ab asserente penderet, quod vt inquiunt quam sit erroneum, vel mediocriter docto est manifestum. Si enim proposito falsa est, a quocunque dicatur, semper erit falsa: ergo si est propositio haeretica, a quocunque illa asseratur, semper erit haeretica. Alteram causam reddunt, quod veritas catholica non pendet ab asserente vt veritas catholica sit. Nam siue Iudaeus siue Paganus siue Christianus Deum esse vnum & trinum affirmet, illa certe assertio catholica est: ergo neque contraria falsitas ex eo, a quo asseritur, haeresis sibi aut nomen aut rationem vendicat: sed abso¬ lute & per se est haeretica, quoniam absolutem & per se cum catholica veritate pugnat. Caeteras causas, vel ego non intelligo, vel certe indignas iudico, vta nobis referantur. llla vehementior apparet, quae ab illis omittitur, quod Theologi rogati, an proposito aliqua haeretica sit, an non, simpliciter respondent aut esse aut non esse, nulla eius, qui asseruit, habita ratione. Noua autem res, esset & inaudita, si Theologi propositones eas, quarum notae quaeruntur, designare nollent, nisi illis ante asserentium ingenium, condi tio, doctrina, & culpa innotescerent. Hinc colligunt, omnempropositonem, quae modo est haeretica, semper haereticam fuisse: nec ecclesiam definitione sua ex non haeretica haereticam facere, sed id quod re ipsa erat, ignoratum tamen & occultum, declarare. Hanc sententiam Ocham tenuit. 1. par. dialogor. lib. 2. c. 11. & Cardinalis Turrecremata. lib. 4. par. 2. ca. 3. & Adria. 4. Senten. 4. 1. de confess& Alphonsus Castro Tamorensis libr. 1 de iusta haereti. puni. cap. 1. At auctores alij hand deteriores, mea quidem lententia, nam meliores multi credunt, ab his longe dissentiunt, in quibus est Caieta. 2. 2. 4. 1. artic. 1. Diuusque etiam Thomas prioris ad Corin. c. 11. lect. 4. Afferunt autem ad huius sententiae confirmationem argumenta pluri ma. Primum est, quod Concilium Constan. distinguit propositones haereticas, erroneas, sapientes haeresim: quas res difficulter omnino secernemus, si omnis error in materia fidei est haeresis, prius etiam quam diffiniatur ab ecclesia. Deinde. 24. 4. 1. capit, quod autem, & capit. Achatius. & 24. quaest. 3. cap. notandum, dicuntur aliquae haereses esse nouae, aliquae veteres, non ergo absolute sineque vllo respectu asserentis haeresis dici potest. Praeterea, ad haeretici rationem, quia haereticus est pertinacia requiritur: ergo de ratione haeresis est pertinacia. Quemadmodum si coenatum non nisi vesperi intelligimus, ne coena quidem nisi vespertina intelligetur. Ac certe sicut a candore candidum, ita ab haeresi nominatur haereticus, quare qui haeresim asserit, haereticus ille est, vt qui habet candorem est candidus. Quid enim absurdius dici potest, quam veram fornicationem esse in eo, qui non est fornicarius? Verum & proprium homicidium in eo, qui non est homicida? Absurdum igitur etiam est, in eo vere & proprie haeresim esse, qui non sit haereticus. Ad haec, Haeresis est vitium non solum intellectus, sed etiam voluntatis, nempe crimen est, quod nisi voluntato consentiente intelligi non potest, vbi ergo nullum est crimen, nullam ve cordis aduersum fidem repugnantia, ibi ne ulla quidem haeresis est. Adde quod actus fidei catholicae non est, nisi assentiamus propositoni catholicae ab ecclesia definitae, quamdiu enim res est ambigua, neque ecclesia alterutram controuersiae partem praefiniuit, neutrius opinionis assensus fidei catholicae, iudicium est. Qua ex re intelligitur, non esse haeresim, nisi quis veritati catholicae, quam ecclesia certo prescripsit, refragetur. Adde etiam, quod veritatem catholicam appellare, quam nec ecclesia credendam proposuit, nec fideles per fidem infusam credunt, sed vnusquisque probabili opinione tenet, videtur a nomine quoque ipso veritatis catholicae alienum. At que opinionem, quae inficias iret, diuinas personas relationibus distingui, antequam esset ab ecclesia diffinitum, nemo haeresim vocare auderet, nec veritatem catholicam, quae aduersam sententiam tueretur.

Mihi vero semper concilium fuit omnium controuersias, aut declinare omnino, aut paucis exponere. Itaque si de haeresi proprie loquimur, non dubito quin receptior erebiorque sententia eadem verior sit: nempe non aliud exigi ad constituendum hereticum, quam id, quo haeresis constituitur, haeresis quippe flagitium in anquo homine est, illumque denominat, in quo esse constiterit. Cuicuuque igitur haeresis nota vere & iure inuri potest, is vere iureque erit haereticus, id quod ex argumentis numc positis quaedam manifeste probant. Sed quemadmodum vrina improptie sana dicitur, quod signum est sanitatis, etiam si fallax aliquando sit, sic propositio in voce vel in scripto vocatur haeretica, quod signum haeresis esse soleat, quamuis interdum ab haeresi is, qui dixerit, excusetur, quia ignorans fuit. In quo sensu illorum opinio vera est, qui arbitrantur aliquam propositonem haereticam esse, tum etiam cum is, qui asserit, haereticus non est. Vel loquuntur etiam de haeresi ex genere & obiecto. vt si quispiam concubitum illum primum Iacob cum Lia fornicarium appellaret, non quod re vera fornicatio fuerit, sed quod ex genere & natura talis sit, quauis ignorantia interueniat. Verum scholae theologi, qui vocum significatus pressius tenent, nec concubitum Iacobi cum Lia furni cationem esse dicunt, nec acceptionem rei alienae, furtum, nec caedem hominis homicidium, nisi quum & res aliena male per iniuriam attrectatur, & homo inique contra ius occiditur. Maneat ergo perpetuumque sit, si veram & propriam nominis rationem sequimur, haeresim non esse, cui pertinacia non est adiuncta, & omnino caetera, sine quibus crimen haereseos vere & proprie non constat. Nec si ad fidem illa ex se pertinent, quae a Deo sunt ecclesiae reuelata, quanquam in eorum forte nos ignoraticne versamur, contrarios statim errores haereses iudicabimus. Ne enim si quispiam color albo contrarius est, protinus est ater: nes si aliquid liberalitati aduersatur, mox auaritiae nomen habet. Sic igitur fieri potest, quod paulo post demonstraturi sumus, vt etiam in Christiano error aliquis sit fidei quodammodo aduersus: nec haeresis tamen sit, vitium inter ea, quae fidei repugnant, vel maximum. Quemadmodum autem, nam hoc exemplum etiam atque etiam premendum est, colori albo giluus, glaucus & pallidus contrarij sunt, imperfecte tame: ita quidam etiam sunt Christianorum errores, qui, cum inchoati sint & informes, haereseos speciem non attingunt, licet ad eam ipsam quam proxime accedant. Quia vero haeresis cum fide non solum pugnat, sed summe maximeque etiam pugnat, sequitur errorem tunc proprie haeresim esse, quum non fidei materialiter sed formaliter aduersatur. Libet enim hoc loco scholae verbis abuti. Sed experiar, & dicam, si potero, melius. Siquis fidelis in his, quae fidei sunt, vitiose per inscitiam erret, & flagitiose etiam catholicam vnam quamuis veritatem ignoret, ad dialecticorum legem quidem fidei contradicit, ad morumque etiam normam culpae mortalis reus est: sed nisi viuus, vt dicitur, vidensque pereat, hoc est, nisi prudens volensque se a catholico dogmate separet, nec facit sectam, neque haeresim admittit. Nondum enim simpliciter & absoIute cum fidei forma pugnat, si de pugna morali sermo sit. Nam de pugna dialectica nulla nobis quaestio nunc est. Sunt tamen eiusmodi errores informationes & inchoationes quaedam haereticae prauatis, ad cuius speciem indirecte, vt imperfecta ad perfecta, rediguntur, quemadmodum hominis embrio homo quidam informis est & inchoatus: at non simpliciter homo, sed secundum quid. No ergo si quispiam error fidei contrarius per ignorantiam, vel negligentiam vituperabile fideli obrepit, illico haeresis nominabitur, quae est summa quaedam infidelitatis species, errorque fidei catholicae aduersus, non vtcunque, sed perfecte, absolute, formaliter. Perfecta vero haec absoluta & formalis repugnantia, quum sit etiam moralis non modo dialectica: ex obiecto & genere seorsum non accipitur, nisi subiecti quoque & voluntatis humanae ratio habeatur. Ecquis enim nesciat morales actus ex dispari hominum statu, conditione, affectu, notitiaeque varietate diuersa, varias item nominationes speciesque sortiri? Error igitur ille, Christus non est verus Deus, tametsi in quocunque cuiusque conditionis homine fidei repugnat, in Iudaeo tamen infidelitas. Iudaica est: in Pagano, paganica: in Christiano, haeretica. Nisi adeo loquendi imperiti simus, vt eiusmodi erroris, culpam in Pagano haeresim appellemus. Apud nos ergo, qui multas & discrepantes infidelitatis species ex vario hominum cultu ac professione distingui mus, nihil obstat, cur non illiusmodi & rerum & vocum genera ab asserentibus pendeant. Quibus rebus, exposits fat ile, vt opinor, intelligitur, mala haeresim ratione finiri, quod sit error catholicae veritati contrarius: quippe cum ista finitio vna in omnes errores valeat, Iudaeorum. Saracenorum, Paganorum, Haereticorum. Sed hoc quidem sane luculenter, vt ab hominibus definienndi peritis, a Theo logis scholae dictum est, Haeresim esse eius, qui fidem proy fessus fuerit, pertinacem errorem illi veritati mauifeste contrarium, quae catholica certo sit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6