Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

1

quoui G contrua haeresis finitionem argumenta quedam. Caput nonum.

2

STenam, vt haec definitio illustrior appareat, quibusdam argumentis exploranda est. Primum Christiana doctrina & institutum est haeresis, vt auctor est Philo i libello de vita theoretica supplicum apud Euseb. lib. E eccles. 2. cap. 17. at non est error, sed ipsa potius cath ca veritas, &c. Deinde, Apostata a fide & religione Ch stiana catholicae veritati aperte repugnat, quam semel pr fessus est, non tamen est haereticus. Praeterea, Ex verb inordinate prolatis, vt Hiero. ait, incurritur haeresis, sine errore ergo & pertinacia hoc crimen inuenitur. Preterea, Dubius in fide, infidelis est, de haereti. cap. 1. si ergo ani ea erat Christianus, ex eiusmodi dubitatione efficietur haereticus. Nihil enim est in genere, quin in aliqua eius gene ris specie constitutum sit. Quod si haesitatio illa est haeresis, qui autem haesitat suspensus & incertus animi pendet, nullique rei omnino assentitur: sit, vt haeresis sine errore aliquando sit. Nam error veritati repugnans assentionem habet. Adhaec. Diuus Thomas. 1. p. quaest. 32. art. 4. docet, quod opinari falsum circa ea, quae sunt nobis principaliter ex fide tradita, hoc ipso inducit haeresim, maxime si pertinacia adiungatur. Sine pertinacia igitur haeresis esse potest. Id, quod ecclesiae vsus confirmat, quae ex vna actione ado randi idola circuncidendiue puerum, hominem quasi haereticum iudicat, non iudicatura, si ad haeresim pertinacia nimiaque illa in errore perduratio exigeretur. Adde, quod incredulitas & duritia cordis sine pertinacia esse non potest, discipuli ergo vndecim, quorum incredulitatem & duritiam cordis Dominus increpauit, habuerunt in errore pertinaciam. At error circa resurrectionis articulum, quem Dominus ipse manifeste praedixerat, fidei catholicae aperte erat contrarius, quare si finitio illa vera & perfecta est, discipuli in haereseos crimen incurrere. Id si perabsurdum est, dicamus potius in ea definitione & superesse quicquam, & etiam abesse, nilisiustunisi Haec vero argumenta paucis quam fieri poterit expediemus. Non enim hoc loco nos de haeresi institutionem suscipimus, quae nisi longissima oraetione, nullo modo absolueretur: sed quasi praetereuntes breuiter & circunscripte explicare volumus, quidnam proprie haeresis sit, vndequis sit haereticus error eluceat, & quae haeretica propositos quam in voce vel scripto erroris haeretici signum esse, nemo, qui vir doctus sit, ignorare potest. Primum igitur, haeresis Graece, ab electione dicitur, vt auctor est Hierony. in 5. cap. epist. ad Gala. & in cap. 3. epist. ad Titum: lsidorus lib. 8. etymolog. cap. 3. D. Thomas 2. 2. quaest. 11. artic. 1. & in 3. cap. epistol. ad Titum. Graecam vero hanc vocem Latinus noui testamenti interpres interdum seruat, quandoque in sectam vertit, vt ad Gal. 5. vbi editio nostra in carnis operibus sectas habet, Graeca habent haereses. & Acto. 28. Iudaei, cum Paulo inquiunt Nam de secta hac notum est nobis, quod vbique ei contradicitur, haeresim Graece Lucas dixit. Secta igitur & haeresis eadem res sunt, sed vt secta a sectando, sic haeresis ab eligendo dicitur. &ro roo &igeoAdi, quod est, eligo. Deinde & illud animaduertendum, nomen haereseos apud Graecos veteres & Latinos auctores generale esse, & vnaniquamlibet sectam designare, vt Platonicam, Stoicam, Peripatetica. At Christiani scriptores contracto vocabulo haeresim nuncupant sectam & diuisionem, qua quis a communi se ecclesiae fide seiungit, priuatamque opinionem elioes a catholica institutione discedit. Praeterea, & illud, sicet sit in promptu & multorum sermone teratur, commemorandum est tamen, doctrinam euangelicam proprie neque haeresim neque sectam appellandam. Ium quia eam non sequimur ex electione nostra, nec enim commentum aut inuentum nostrum est, sed habemus ex traditione diuina: vt non nobis sic an aliter opinandi optio detur, sed Deum quacunque trahit retrahitque sequamur. Tum etiam, quoniam euangelij doctrina semper catholica & vniuersalis fuit, ad omnes aeque pertinuit, omnesque eam omni tempore tenuerunt, qui de Deo & veritate recte sentirent. Cum ergo haeresis & secta priuatam quandam disciplinam sonent, quam sibi vnusquisque, pro suo arbitrio & eligit & sequitur, nimirum catholica disciplina hominibus ad vnum omnibus a Deo tradita, nec fecta nec haeresis vocanda est, qualibet Philosophorum placita haereses vocitentur. Auctores sunt Hieronymus in tertium cap. epist. ad Tit Isidorus 8. lib. etymoleg. cap. 3. Theophilactus in 2. ca. epist. ad Coloss. Tertullianus in lib. de praescriptionibus haereticorum. Quod igitur Philo nostram religionem haeresim dicit, neque in malam partem tamen, more illius aetatis facit. Sic enim fere ab hominibus appellabatur.

3

At vero vtrum apostasia haeresis sit, magna doctissimorum dissensione certatur. Syluester in ver. haeresis. 1. quaest. 2. affirmat, apostatam haereticum proprie non esseSed in ver. apostata. 5. 1. & 2. secum ipse, vt videtur, pugnat. Caieta. 2. 2. quaest. 11. artic. 1. docet, quod apostatae vere haeretici sunt, quia licet non credant in Christum, vt ait, actu elicito, profitentur tamen eum charactere Christiano. In haeresim itaque incidunt, cum desciscant a fide catholica, quam professione tenebant. At in summa in ver apostata. videtur contra sentire inquiens, Apostasia peior est haeresi: vtpote excedens ipsam totaliter tollendo fidem. Cardinalis Turrecremata in lib. 4. part. 2. cap. 13. aperte confirmat, apostatam haereticum non esse. Quae eade sententia est D. Tho. 2. 2. 4. 11. art. 1. & 4. 12. artic. 1. ad tertium. vbi expresse dicit. apostasiam non importare determinatam speciem infidelitatis, sed recipere speciem a termino ad quem est motus recedentis a fide. Ac certe vsu e more loquendi sanctorum, haereticus ille duntaxat est, qui post professionem Christianae fidei sub nomine Christiano doctrinae Christi resistit, vt Augusti. inquit. 18. de Ciuit. Dei. c. 51. & 16. lib. cap. 2. tradit, quod Chan medius Noe filius nec in primitijs Israelitarum nec in plenitudine gemtium tanquam se ab vtroque discernens & inter vtrunque remanens typus haereticorum fuit. Atque Origenes in tertium cap. epist. ad Tit. Haereticus, inquit est ille, qui Christo se, credere profitetur, sed aliud de veritate Chri stianae fidei credit, quam habeat traditio definitionis ecclesiasticae. Et ne singulorum verba referendo prolixi & molesti simus, Ambro. In. 3. cap. epist. ad Tit. Gregori. 5. mora. ca. 11. Beda in Lucae. ca. 17. idem cum Diuo Thoma & August. sentiut, nec quisquam veterum in longissimis aduersum Iulianum disputationibus, eum, haereticum, sed apostatam nominauit. Sed ne ratio quidem Diui Thom. pessima est: is enim, qui totam Christi doctrinam reiicit, nihil videtur eligere, sed penitus a fine discedere. Item, Apostasia motum quendam importat discedentis, a fide: motus autem non habet speciem a termino a quo, sed a termino ad quem. Cum ergo apostata ad Iudaeorum superstitionem, & errore accedit, Iudaicae infidelitatis reus est: cum vero ad paganismum, paganicae infidelitatis culpam contrahit. Quo fieret, vt apostasia, si haeresis est, in duabus speciebus eiusdem proximi generis collocaretur. Rectius ergo Diuus Thomas philosophatur, cum ait Apostasiam, nullam determinatam speciem infidelitatis prae se ferre, sed ad eam redigi & reduci. ad quam epostata accessit. Nam ex eo quod recessit a Christiana fide, apostasia speciem non habet, sed circunstantiam quandam aggrauantem, iuxta illud, Melius erat eis non cognoscere viam iustitiae, quam post. agnitionem retrorsum conuerti. Quo magis eos miror, qui in contrariam sententiam verba D. Thomae rationesque deflectunt. Sed eorum argumenta videamus.

4

Vnum est, quod haereticus homo per multiplicationem haeresum, haereticus esse desineret. Nam si in aliam & aliam haeresim quotidie laberetur, quousque totam prorsus desereret catholicam fidem, iam ex heretico per augmentum haeresum priore nomine amisso apostata fieret. Alterum argumentum est, quod poenae in iure aduersum haereticos decretae apostatas etiam comprehendunt, id, quod non esset, si illi non essent heretici: quum nulla lex canonica sit, quae in huiusmodi apostatas animaduertat, nisi in hereticis contineantur. Postremum argumentum grauius est multo quam caetera, quod Bonifacius octauus apostatas haereticos esse definierit in haec verba, Contra Christianos, quiad ritum transierint Iudaeorum, erit tanquam contra hereticos procedendum, i. Sed primum argumentum non est difficile eludere. Quamlibet enim haereses cumulentur, si Christum homo ille generaliter, profitetur, & sub Christiano vocabuloeius fidem: impugnat, haereticus semper erit, apostata non erit. At vbi primum & Christi nomen & totam omnino religionem deserere instituerit, apostata fit, & nomen haereseos amittit, non per haeresim superioribus adiectam, sed per apostasiam nouam, quae haeresis non est: sed maius aliquid haeresi. Quis autem dubitat, minora per maiora aboleri, & nominibus commutatis priora in posterioria transire? Dispositiones mutantur in habitus, & nomen dispositionis cessat. Scientia viatoris in scientiam comprehensoris vertitur & scientia illa prior fidesque & fidei nomen eluitur. Incontinens incontinentijs saepius iteratis prauus efficitur, & nomen illud vetus euanescit, aut certe in grauius aliud permutatur. Quapropter nihil est admirandum, si asserimus, haereticum per apostasiam, quae nouum crimen est, ab haeresi separatum, multoque grauius crimen quam haeresis, antiquum nomen amittere & nouum comparare, praesertim quum haereticus apud veteres sanctos non ille apertus hostis sit, sed falsus propheta, qui venit in vestimentis ouium: leprosus item, quidum rectis praua permiscet, colorem sanum maculis aspergit: Pharaonis magus, qui veritatis imaginem prae se ferens veritati resistit: fons denique & nubes sine aqua, arbor autumnalis, sydus errans, quae omnia aquae, fructus, lucis speciem obtendunt. Cum ergo haeretici nomen generalem quandam Christi professionem connotet, non est absurdum, si cum connotatio abest, absit quoque haeretici vocabulum. Quemadmodum si quis coenam ad sequentem diem varijs poculis quam maxime possit varioque item sermone produxerit, coena iam illi mutato tempore in ientaculum aut prandium etiam conuertetur, nec proprie nomenclaturam priorem retinebit.

5

Secundum vero argumentum ita refellitur. Non est dubium, quin apostatae in poenas hereticorum incurrant. Id quod ab ineunte ecclesia perpetuo seruatum est, quemadmodum ex Cypriani opusculis, vel maxime liquet. Falluntur autem in ea re plurimi: quod omnes ecclesiae leges a iuris voluminibus petendas esse existimant, in quae vel Raymundus, vel Gratianus, vel quilibet alius decreta sane quamplura congessit. Hinc enim Caietanus noster praeceptum ieiunij quadragesimalis, quoniam in decretis pontificijs, quae passim circunferuntur, non apparet, vix potuit constituere, eodemque labore pene confectus est dum lege quaereret, qua clerici monasticam religionem professi, ad diuinas praescriptas preces exoluendum astringerentur. Multae sunt, mihi crede, ecclesiae leges, quas non scriptura, sed vsus inseruit. Nec conciliorum atque Pontificum scripta omnia iuris contritum volumen complectitur. Apostatarum ergo poenas ante Eonifacium octauum mos ecclesiae praescripserat. Sed quoniam quispiam dubitauit, illius dubitationem Pontifex in eo capite resoluit, definiens non aliter aduersum apostatas, quam contra haereticos procedendum. Verum e Pontificis verbis & diffinitione non habetur, apostatas haereticos esseNam illa particula, tanquam, similitudinem rei aliquando, non semper veritatem affert. Cuius rei exempla non est opus in praesentia referre: quia in sacris & profanis literis obuia sunt plurima. At de hoc argumento, cum nominis etiam controuersiam habeat, nimis multa dicta sunt.

6

llud porro testimonium, quod Hieronymi nomine scholae Theologi iurisque periti etiam terunt, Hieronymi non est, sed a magistro senten. acceptum. Diuus Thomas caeterique deinceps, vt solet, vsurparunt. At, si illa Hieronymiana ad Damasum epistola de trium hypostaseon vocabulo accuratius relegatur, Diuus Hieronymus in ea potius sententia est, vt existimet e sensu non e verbis haeresim aestimandam. Ecquid enim aliud sibi vult, cum ita loquitur? Ab Arianorum praesulae & Campensibus trium hypostaseon, nouellum a me homine Romano nomen exigitur. Interrogamus, quid tres hypostases posse arbitrentur intelligi. Tres personas subsistentes aiutem. Respondemus, nos ita credere. Non sufficit sensus, ipsum nomen efflagitant: quia nescio quid veneni in syllabis latet. Et quia vocabula non edicimus, haeretici iudicamur. Et multa alia posterius eiusmodis e quibus intelgas. Hieronymum nihil sibi intecta & sana intelligentia acrimine haereseos timuisse, sed nouam vocem, vbi vemenum sub melle latere suspicabatur, reformidasse. Alioqui illud Hilarij Hieronymus legerat, de intelligentia haeresis, non de scriptura orta est: & sensus non sermo sit crimen. Itaque ex verbis inordinate prolatis in haeresis suspicionem incurrere fortasse possumus: in haeresim, si error in fide absit, non possumus. Quum enim fides in intellectu sit, necesse est, infidelitatem, cuius species est baeresis, in inĀ¬ tellectu quoqe esse. Item, veritati nihil contrarium est, nisi error: quum ergo haeresis fidei veritati aduersetur, sine dubio est error, Sed quoniam interdum legissatores & iudices iuris fictione & praesumptione in foro exteriori crimina persequuntur, dicta factaque externa, quae haeresim testari solent, & haereses vocant, & pro haeresibus puniunt. Quemadmodum & in eos, qui foris deserunt fidem, opereve externo culrum idolo exhibent, quanuis ex metu id faciant, perinde animaduertunt, ac si interius a fide & religione desciuissent. Sed quod ad voces attinet, nihil moror. Nam sicut externa testatio & professio fidei interdum fides nuncupatur, ita etiam externa testatio haeresis eandem quoque nomenclaturam habet. Rerum quippe signa & imagines rerum saepe nominibus appellatur. Quo modo prouerbium illud vetus atque laudatum, cui ego vix vnquam sum assensus, verum est in sermone vulgari, Ex verbis inordinate prolatis incurritur haeresis. At sermone proprio, vt diximus, haeresis, apud Christianos error est, eius, qui fidem Christi generaliter se habere profitetur: nec tamen veram habet. Sed enim de rebus ipsis eos, qui fidei & religionis iudicium exercent, admonendos putaui, vt non eodem modo dictorum ac factorum iudicia faciant. In factis sane, quae ipsa per se tetra ac flagitiosa sunt, nihil est periculi, si ritu Iudaico circuncidentem aut idolo daemoniye sacra facientem poenis haereticorum mulctent. Tametsi non sum nescius, viris & Theologiae & iuris peritissimis placuisse, id quod mihi ipsi non displicet, vt quoniam illiusmodi homines non sunt aut haeretici aut apostatae, nisi iuris fictione & prae sumptione probabili, iudices fidei in ea ipsa, quidem ex- terna flagitia studiose nimis ac diligenter inquirant, num reuera ex interiori infidelitate proficiscantur & prodeant. Quod si constiterit, non errore intellectus, sed cupiditate, metu, aut alia quauis animi perturbatione id genus scelera patrata perfectaque fuisse: tunc illa non tanquam haereses, sed leuiore animaduersione punienda. Verum quum verba quantumcunque inordinate prolata, saepe a crimine haerescos, nonnunquam etiam a crimine omnino vacent, in eorum sensu, & mente inuestiganda adhibnat iudex licet diligentiam vel maximam, sed si in verbis peruersis & inquinatis recta sententia dicentis appareat, sanaque & munda fides, admonendus est homo, corripiendus, terrendus quoque: clementer tamen moderateque mulctandus. Interdum vero dissimulanter est vel tota poena mortalium inscitiae & imbecillitati condonanda: cum liberior loquendi licentia hominum leuissimorum, quanuis errorem non habeat, vehementer coercenda sit: vt quae afferat audientibus aliquando perniciem. At haec, vt a praesenti instituto aliena, quasi primoribus labris gustata dedimus. Quae sequuntur, ea nostra sunt, atque ad hoc tempus & locum proprie pertinent. Quamobrem, vt breuiter quidem illa, sed enodate explicentur: ingenij quantum potero, laboris plus pene quam potero, adhibebo.

7

Controuersantur ergo iuris periti atque Theologi andubius in fide haereticus sit: itemque similiter, eadem enim quaestio est, dubitare de vna qualibet catholica veritate an sit etiam haeresis. Nam esse, ratio illa posita primum vi detur ostendere. Deinde & Augustini testimonium illud Errare est, verum putare quod falsum est, falsumque quod verum est, vel certum habere pro incerto, incertum vero pro certo, siue falsum siue verum sit. At qui de vna quauis fidei veritate dubitat, is habet certa pro incertis, errat ergo contra fidem: fides enim, vt Bernardus ait, amhiguum non habet, quod si habet, fides non est. Haesitatio igitur illiusmodi error est cum fide pugnans. Quare si pertinaciam habeat adiunctam, procul dubio est haeresis. Praeterea, concilium Viennense doctrinam omnem aut temere asserentem aut vertentem in dubium, quod substantia animae rationalis non sit humani corporis forma, tanquam erroneam ac veritati fidei catholicae inimicam reprobat. Non igitur ille solum errat in fidem eique contrarius est, qui a sserit propositionem haereticam, sed etiam qui veritarem catholicam vertit in dubium. Quorsum insuper illud caput. Dubius in fide infidelis est, in titulo de hereticis caeteris omnino capitibus praeponeretur, nisi vt intelligeremus, id genus homines & haereticos habendos esse, & tanquam haereticos puniendos? Praeterea, is qui dubitat, fidem amittit, alioquin non esset infidelis: at fides in huptismo suscepta nisi per haeresim non amittitur. Adde, quod de ratione fidei est constans & certa firinitudo, vacillatio autem & dubitatio pertinax fidei corrumpit firmitudinem: est ergo fidei saltem indirecte contraria, atque adeo est haeresis. Ea enim re error aduersus theologicae conclusioni haeresis est, quia fidei est indirecte corruptor. His argumentis vtuntur illi, qui dubium in fide, si est in dubitando pertinax, haereticum censent. Nam si ex infirmitate, non ex pertinacia vacillat & claudicat, omnium vna sententia est, hunc haereticum non esse: Modicae, inquit, fidei, quare dubitasti? Dubitatio igitur hominis infirmi non funditus tollit fidem, quam in imbecillo modicam ait dominus esse nonnullam. Alij vero auctores etiam ipsi eruditissimi contra sentiunt, dubitationem in fide fidei quidem opponi priuatiue, non contrarie: haeresim autem fidei esse contrariam positiuem, sic enim schoastici loquuntur, itaque dubitationem non proprie esse haeresim: etiam si homo prudens vidensque dubitauerit. Qua opinionem multis & ipsi argumentis persuadere conantur. Primum est D. Thomae testimonium prioris ad Cori. 11. lecti. 4. vbi docet, de ratione haeresis esse, vt quis priuatae disci plinae pertinaciter inhaereat. Nam electio, vt ait, firmam importat inhaesionem: vnde colligit, haereticum non esse, nisi qui spernit discipiinam fidei diuinitus traditam, & pertinaciter proprium errore sectatur. Quae eadem sententia Hieronymi est in cap. 5. epistolae ad Gala. & in cap. 3. epistolae ad Titum, inquientis, Haeresis ab electione dicitur, quod scilicet, eam haereticus sibi eligat disciplinam, quam putat esse meliorem. Atque Augustinus lib. de vtilita. creden. ad Honora. cap. primo. Haereticus, inquit, est, qui falsas opiniones vel gignit vel sequitur. At qui dubitat, hic neque habet firmam inhesionem, nec alterutram questionis partem eligit, nec opinionem falsam aut gignit aut sequitur: non est igitur haereticus. Rursum, haeresis contrarie opponitur fidei, & non per negationem aut priuationem: at dubitatio, cum non habeat assensum nec dissensum, non aduersatur fidei contrarie, nam fides assensum prae se fert. Dubitatio igitur non est haeresis. Preterea, haeresis, error est catholicae veritati contrarius, error autem assensus est, vel dissensus falsus: cum ergo hesitatio nec assensus nec dissensus sit, ne haeresis quidem est. Ad haec dubitatio medium quoddam est inter duas extremas controuersantium partes, fides vero & haeresis duo sunt extrema summe maximeque pugnantia: dubitatio igitur, quae inter dogma hereticum & veritatem catholicam intermedia est, non est haeresis, sed illius particeps atque vicina. En causae, quibus auctores sane nobiles moueri solent, vt isto modo opinentur.

8

Nec argumenta eos aduersariorum vrgent, quo minus in sua sententia perstent. Etenim cum primum illis obiicitur, dubium in fide infidelem esse, hoc ita repellunt. Infidelitas inquiunt, tripliciter accipi potest, vno modo secundum puram & simplice negationem, vt dicatur quis infidelis ex hoc solo, quod non habet fidem, & hoc modo, vt dicit sanctus Thomas, 2. 2. q. 1O. arti. 1. in his, qui nihil audiuerunt de fide, non habet rationem culpae, sed magis poenae. Secundo capitur infidelitas secundum contrarietatem ad fidem, qua scilicet aliquis repugnat auditae fidei, vel etiam contemnit ipsam, & in hoc proprie, vt eodem loco Diuus Thomas affirmat, ratio infidelitatis perficitur. Tertius modus infidelitatis est medius inter duos modos praedictos, & est fluctuatio quaedam inter duas partes nec ini nec alteri adhaerendo: quo modo Stephanus Papa loquitur in illo capite 1. de haereticis. Tres vero infidelitatis species eius esse intelliguntur, quae proprie fidei comntraria est, hoc est, non primo aut tertio modo, sed secundo. Errare autem eos, qui certa pro incertis habent, ita demum esse interpretantur, si aut affirment incerta esse illa, quae certa sunt, aut negent etiam esse certa. Error enim est proposito falsa verbo siue affirmato siue negato: Qui vero nihil vel affirmat vel negat, hunc proprie non errare, nisi forte is etiam errate dicitur, qui scopum non attingit, quum sagittam quidem non iecerit, collineaturus tamen si iecisset. In quem sensum peccatores in vniuersum errant, non ij modo, qui operantur malum, verumetia illi, qui non faciunt bonum. Sed hoc improprium est. Alioqui, vt ad propositum reuertamur, si propterea quod fidem certam esse oportet, quisquis incertus est, errore habet, qui bpinabitur Christum esse deum, hic quoque proprie & errabit & erit haereticus, nempe cum non habeat firmitudinem eam, quam veritas fidei requirit. Sicut enim dubitatio fidem pellit, ita etiam opinatio. Formido nanque opinationi coniuncta, perinde certo fidei assensui repugnat, vt illa dubitantis ambiguitas. At est ne quisquam tanto ductus errore, vt veram opinionem esse errorem existimet, quia cum certo assensu, quem fides exigit, simul esse non potest? Qui igitur habebit certa pro incertis, nihil aut asserendo aut inficiando, sed quia pendens animi nec veritatem catholicam, nec dogma contrarium eligit, is fictione iuris haereticus forte erit, vocis certe proprietate non erit: cum non sit contrarie & positiue infidelis, quanquam est infidelis negatiuem, aut etiam priuatiue, eo quod fides sine vllo errore, & abiecta omni formidine & cunctatione vera esse intelligitur: si autem formidinem aut cunctationem habet, fides non est. Quod vero ex concilio Viennensi testimonium excitatur, non modo non est contra hos, sed maxime horum causam opinionemque confirmat. Cum enim doctrinam omnem siue asserentem siue vertentem in dubium, quod substantia animae rationalis, humani corporis non sit forma, tanquam erroneam ac fidei catholicae inimicam synodus reprobasset, ne quispiam putaret dubium, atque assertionem eodem gradu & loco habendam esse, subiungit. Definientes quod quisquis deinceps asserere, defendere, seu tenere pertinaciter praesumpserit, quod anima rationalis non sit forma corporis humani, tanquam hereticus sit censendus. In quibus verbis perspicuum est, eos, qui eam rem in dubium verterent, non esse a concilio tanquam hereticos condemnatos, sed eos tantummodo, qui eius rei contrarium pertinaciter assererent. Nec enim sine causa existimandum concilium est eos, qui in dubium verterent, praetermisisse. Doctrina igitur ea, quae in dubium vocat catholicas veritates, inimica est fidei christianae, non consummate & absolute, sed imperfecte & incho ate: nam & suo quodam modo colores medij albo inimici & contrarij sunt, & non solum color ater extremus. Qua ex re satis intelligitur, hesitationem meram sine assensu atque dissensu neque errorem proprie esse, neque fidei omni ex parte inimicam. Iam, quod caput illud. Dubius in fide infidelis est, ante caetera ponitur in eo titulo, qui de haereticis inscriptus est, non probat, dubium in fide haereticum vere esse: sed iuris fictione esse. Id quod secundum eius tituli caput ostendit: qui alios, inquit Leo, cum potest, ab errore non reuocat: seipsum errare demonstrat. At qui haereticis fauent, & in eorum errore conniuent, affectu illiciente non errante intellectu, hi iuris quidem suspicione haeretici sunt, vere autem & proprie non sunt. Error, Innocentius ait, cui non resistitur, approbatur, & veritas quum minime defensatur, opprimitur. Quid ita? nec enim caret scrupulo focietatis occultae, qui manifesto facinori desinit obuiare. Et Gregorius: consentire, inquit, videtur erranti, qui ad resecamda quae corrigi debent, non occurrit. Nec Stephanus Papa, cuius decretum illud esse dicitur, aliter se ipse interpretatur. Nempe, docere volebat, quibusnam testibus fides habenda sit, & inter caeteros eos a testimoniorum fide reijcit, qui aut fidem veritatis ignorant, aut dubij nimirum in fide sunt. Hos enim Pontifex iure & insideles esse sumit, & in testimonijs ferendis mendaces. Quocirca primum illud caput non eo forsan spectat, vt ex illius sententiahomines haeretici iudicentur, sed eo potius, vt fidei iudices intelligant, quosnam siut in causa fidei restes legitimos habituri. Absurdum enim esse, vt infideles de fide aduersum Christianos testificentur, siue infideles veritatis ignoratione aut dubitatiore sint, seu multoque etiam magis errore contrario.

9

At eum, qui non infirmitate, sed pertinacia dubitat, fidei habitum amittere mihi vehementer probabile est. Nam actum fidei omnis vel pertinax vel imbecilla dubitatio tollit, qui quidem ambiguum non habet, & si habet, actus fidei non est. Fidem vero in baptismo susceptam non nisi per haeresim perdi, huius opinionis auctores facile negant. Golorem namque album non modo ater expellit, sed giluus etiam & glaucus, ac caeteri omnino intermedij. Fides item nun solum infidelitate excluditur, sed clara etiam visione. Quum enim venerit quod perfectum est, euacuabitur quod ex parte est. Nihil igitur obstat, quin & per haeresim perfecte contrariam, & per dubitationem & opinationem, quae ex parte fidei aduersae sunt, fides ipsa tollatur.

10

Enimuero, quod postremo loco argumentum additur facillimum est. Erior quippe theologiae contrarius cum & assensum falsum habeat, & in falsitate contumaciam: indirecte licet, vndique tamen fidei aduersus est, tum ex intellectu, tum ex voluntate. Dubitatio autem pertinax ex voluntate quidem fidei perfecte aduersatur, ex intellectu non item, vt qui, quamdiu dubitat, errorem assensionemque, non habeat. Qua ex parte rationem contrarij clau dicare, qui aut admiratur, aut ambigit, is se qui sit vir doctus nescire fateatur. Cum ergo haeresis non ex parte, sed vndique fidei contraria sit, efficitur, dubitationem haeresim proprie non esse, quantumuis dubitatio sit pertinax:

11

Quid ergo satin hoc est, vt de fidei veritate pertinaciter dubitantes non esse haeretici videantur? mihi quidem non videtur, quanquam alteram earum opinionum metaphysicus probo, alteram philosophus moralis non reprobo. Ad normam si quidem Metaphysicae legesque contrariorum a dialecticis physicisque praescriptas dubitatio neque speciem habet neque formam. Nihil enim affert, nihil ponit, quod aut res sit, aut formae rationem habeat. Constat autem, quae proprie contraria sunt, ea duas formas esse maxime repugnates. Quo modo satis euincitur, dubitationem nec esse haeresim nec fidei esse contrariam. At si Philosophiae moralis sequimur leges, quae in id spectat, quod frequentissimum est, tum vero hominem pertinaciter de veritate catholica dubitantem, eundem, nullum omnino errore habere fidei vere contrarium, prorsus incredibile est. Quod enim quispiam vel de conclusione aliqua vel de vno etiam quolibet Theologiae principio ambigat, nihil est admirandum. Quod autem non conclusiones modo in ecclesia certas, verumetiam omnia catho licae doctrinae prima principia in dubium vertat, nulli assentiatur, nulli repugnet, nequaquam verisimile fit, nisi velimus hominem quempiam fingere haerentem ad omnia & nutantem, cui vniuersarum rerum infinita quaestio sit, & nullo loco constans & fixa veritas. Verum pone homine eiusmodi reperiri, qui ancipiti semper gradu pendeat, num si Christum generaliter profitetur, Christi etiam doctrinam in generali probat: fac ergo eum scripturas sacras admittere, aut certe ecclesiae auctoritatem. Cum ergo is dubitauerit de vno quolibet dogmate, quod in scriptutis inuenitur, vel ab ecclesia diffinitum est, si illi ostendas aut ecclesiae definitionem aut scripturae apertum dogma, necesse est illum aut dubium abijcere, aut credere ecclesiae scripturaeque testimonia incerta esse. Nam si certa illi sunt, omnem haesitationem pellent. Merito igitur ecclesiastici iudices & Theologorum & iuris peritorum aucto. ritate confirmati, eos omnes haereseos nomine condemnant, qui de dogmate catholico pertinaciter dubitarint. Sed nunc quid pertinacia sit, ea quae vel maxime haereticum perficit, quam breuissime explanandum est.

12

Quod autem haeresis esse sine pertinacia nequeat, nam id primum quaeritur, non est difficile ostendere, tum conmuni omnium & Theologorum & iuris peritorum consensione, tum grauissimis veterum testimonijs, in quibus illa praeclara sunt, quae ex Augustino referuntur 24. quaest. 5. cap. dixit Apostolus: & cap. qui in ecclesia. Idem colligitur ex cap. damnamus. de summa Trinitate. non enim tanquam haereticus condemnatur, nisi qui doctrinam fi dei contrariam defendere praesumpserit: praesumptio au tem, sic enim vulgus arrogantiam appellat, radix est pertinaciae. Et. c. vni. de sum. trinit: in 6. illi censentur haeretici, qui praesumpserint: aut temerario ausu asseruerint, &c. Et in Clemen. de sum. trinit. apertius. Quisquis asse rere pertinaciter praesumpserit, &c. D. quoque Tho. tantum abest, vt ab hac sentetia alienus sit, vt non modo arbitre tur, haeresim sine pertinacia reperiri non posse, sed etiam contendat, eam in haeresis ratione includi. Quam rem suadet in primis ex nominis origine, nam vt explicatum est haeresis Graece ab electione dicitur. Non est ergo haereticus, nisi qui videns & prudens doctrinam eligit fidei contrariam: id quod sine pertinacia non sit. Vtitur deinde illo Apostoli testimonio. Si quis aliter docet, & non acquiescit sanis sermonibus domini nostri fesu Christi, & ei, quae secundum pietatem est, doctrine. Qui eroo ecclesiae doctrines resistit, atque ideo est pertinax: is duntaxat haereticus habendus est. Praeterea, haeresis, vt supra quoque diximus, fidei catholicae maxime ac summe repugnat: non est autem perfecta fides, nisi intellectus assensio vera voluntatis recta consensione firmetur, igitur nec haeresis absoluta & consummata est, nisi falsum intellectus errorem praua vo luntatis electio confirmet, vt quemadmodum in fide constantia veritatis exigitur, ita in haeresi contraria insit pertinacia falsitatis. Sed bene habet, quod in hac re asserenda nullum aduersarium habemus. Quapropter etiam si rationes nec probabiles essent, nec satis idoneae ad faciendam fidem: communi tamen omnium sensu ea finitionis particula conprobaretur. Non enim arbitratur hominem quempiam haereticum esse, quin idem in errore sit pertinax.

13

At quid pertinacia sit, a multis quidem ad dubitatum est: a paucis vero expeditum. Siue autem dicatur pertinax, quasi nimium tenax, seu plus etiam quam decet animo pertendens, haec enim minutula nimisque, depicta libentius omitto, perspicuum est tamen, eum nunc vocari pertinacem, qui valde nimisque, etiam in errore permanet, falsamque, sententiam mordicus tenet arcteque defendit. Ita a quibusdam definitur hoc modo, Pertinax est, qui id tenere pertendit, quod debet dimittere. Cui finitioni illa, vel finitima, vel certe eadem, Pertinax est, qui in errore persistit, quem deserere tenetur. Facillime dicuntur haec, quis dubitat? Sed si ea pertinacia explicata est, quae errori adiuncta facit haereticum, plures sane in haereticis habebuntur, qui haeretici non sunt. Primum enim, si error contra fidem sit, illum fu gere ac declinare debeo, siue fidei contrarium esse videam, siue etiam ignorem. Errant quippe illi vehementer, qui ignorationem existimant obligandi vim a praeceptis auferre. No id, mihi crede, ignoratio efficit, vt obligatione soluamur, sed ne res alias vetita nobis impingatur ad cul pam. Omnis igitur homo, etiam si in ignoratione versetur, errores fidei contrarios simpliciter & absolute euitare debet, si eos nondum habet, & si habet, destituere. Itaque si in eis perstat vel ignorans, id nimirum tenet, quod dimittere tenebatur. Verum isthaec missa faciamus, quae tenuius disseruntur, quam vt quiuis ea possit agnoscere, & a persequamur, quae facile vel imperiti comprehendent. Enimuero, cum homo imperitus vel ab episcopo suo est idmonitus, vel a fidei iudicibus vel a theologis insignis cuiuspiam academiae, vel ab amicis etiam eruditis & pijs, si adhuc errore non deserit, in eo nimirum perstat, quod debet dimittere. Est ergo vere pertinax, si in verbi eius definitione neque abest quicquam nec redundat. Nihil igitur deerit, quod ad haeresim constituendam est necessarium. Habet enim homo ille errorem fidei contrarium, in quo etiam est pertinax. At minime ambigitur, eiusmodi homi nem, tametsi omnino peccat, haereticum tamen non esse: si non existimat, sententiam suam ecclesiae esse contrariam, sed aut episcopum aut inquisitores, sic vulgo appellatur, aut Theologos academiae falli. Quocirca nondum videtur ex ijs, quae dicta sunt, pertinacia illa innotescere, qua haeresis constituitur. Sed ne hanc rem quidem ea pertinaciae insignia patefaciunt, quae vt ederent, plurimi sine causa sudarunt. Nam rei huius quosdam notas septem, alios duodecim, alios etiam viginti edidisse peruulgatum est. Et cum signa, ex illis quaedam dubia sint, potest accidere, vt aliquod signum dubie datum pro certo a fidei iudicibus sit acceptum: ita fiet, vt pertinax is & haereticus iudicetur, qui haereticus vere non est. Sed quoniam aliter iurisperiti, aliter theologi haec & similia tractant, iurisperiti quatenus tenere manu res possunt, theologi quatenus ratione & intelligentia: exponamus primu ad Theologorum leges, quaenam ea pertinacia sit, quae haeresim perficit: de inde, si fieri potest, iuris quoque prudentibus pertinaciae huius signa notasque tradamus, non illas tam multas, tam varias, tam ambiguas, sed perpaucas, fixas atque constantes. Ratio igitur hoc Theologiae postulat, vt pertinacia, quae haeresim facit, non sit temporis diuturnitate aestimanda. vt scilicet ille sit pertinax, qui diu in errore persistit. Cer te si constaret, quod vna solum hora quispiam, Deum non esse trinum, ex animo defendisset, is haereticus ab ecclesia iudicaretur, quae ex vno actu quantumuis breui, vel adorandi idola vel puerum circuncidendi, solet homines, tanquam si essent haeretici, iudicare: nequaquam iudicatura, h crime haereseos diuturnum Iongumque illud tempus exigeret. Rursum, si quis sciens prudensque totam fidem abnegarit, quauis breuissimam moram interposuerit, apostata vere & iure ab ecclesia censebitur, ergo & ille haereticus iudicabitur, qui manifesto fidei articulo repugnauerit, etiamsi repugnatia illa diutina & longinqua non fuerit. Praeterea, vt fidei actus omnibus suis numeris expletus sit, temporis longinquitas nulla est necessaria, ergo nec haereseos aduersa actio diuturnitatem sibi erroris vendicat & requirit. Illud rursum ratio Theologiae docet, haereticum eum esse, qui volens vnicuilibet dogmati assentitur, tum etiam cum ntelligit ecclesiae fidei esse contrarium. vt si quis postea quam illi constat rem, quam credit, vel sacris literis vel ecclesiae apertae definitioni refragari, sui adhuc iuris sententiaeque sit: haec scilicet, vera haeresis est, atque in sua specie perfecta. Id quod egregio argumento Caietanus demonstrauit. Fides enim assensu intellectus perficitur, ex consensione volumtatis in eo, qui rem, quam credit, cognoscit esse catholicam veritatem, ergo & infidelitas dissensu intellectus perficitur ex consensione volunmtatis, in eo, qui rem, cui assentit, cognoscit esse contra ecclesiae communem fidem. Contrariorum enim contrarias oportet esse notiones Confirmat autem hoc vel maxime praeclarum illud Augustini testinonium inquientis. Constituamus aliquem id sentire de Christo, quod Photinus opinatus est, existimantem ipsam esse catholicam sidem. Istum nondum haereticum dico, nisi manifesta sibi doctrina catholicae fidei resistere maluerit, & illud quod tenebat elegerit. Preterea, qui sic tenet errore fidei contrarium, vt non sit paratus ab ecclesia corrigi, sine dubio est haereticus, vt August. idem inepist. ad Glorium & Eleusium affirmat. Sed qui videt suam opinionem aduersam esse catholicae fidei, & adhuc in ea permanet, hic non est paratus ab ecclesia corrigi, cuius videlicet auctoritatem reijcit & contemnit: verum igitur crime haereseos admittit. Qua ex re intelligitur, pertinaciam eam, quae haereticum facit, semper solumque in eo inueniri, qui dogma aliquod tenere pergit, cui cognoscit catholicam sententiam aduersari. Id vero nominis ipsa quoque notio declarat. Pertinax quippe is dicitur, qui plus nimio in propria sententia haeret. At qui opinionem suam intelligit communi ecclesiae sensui & fidei repugnare, atque in ea perstat nimis, profecto ille in priuata sententia perseuerat, vere igitur est pertinax, imo haec sola consummata pertinacia est, quae absolute cum fidei constantia pugnat, atque adeo sola ea simpliciter heresim conficit. Nam quemadmodum, vt paulo ante dictum est, fides ea electione perficitur, vbi is, qui vult veritati assentiri, intelligit illam esse catholicam veritatem, sic & haeresis contraria omnino electione consummabitur eius, qui aduersante catholica fide propriam sententiam videns volesque conplectitur. Ecquis enim eo pertinacior esse potest, quem de suscepta causa propositaque sententia nulla ecclesiae vis, nulla catholicorum depellit auctoritas? Preclare itaque Hiero. interpretatur, haereticum idcirco subuersum esse & proprio iudicio condemnatum, quia suo arbitrio ab ecclesiae institutione dissessit, quae discessio propriae conscientiae videtur esse damnatio.

14

Quibus rebus positis, illa consectaria sunt. Primum, si dogma aliquod nondum est certum & expeditum ad catholicam fidem attinere, quamuis plerique viri docti existiment, a Deo esse reuelatum, peccat ille quidem grauiter, qui cum eo dogmate pugnat, estque item pertinax, qui psurimorum & doctissimorum auctoritatem contemnit, eamque obstinatione quadam sententiae repudiat, sed non est haereticus, quoniam pertinacia illa tametsi impudens & vitiosa est, non tamen in ecclesiam tendit, sed in viros illos eruditos ac pios, quos ille arroganter despicit ac pro nihilo putat. Ilsud deinde consectarium est, Si certum exploratumque sit, dogma vnum quodlibet fidei veritatem esse, qui igno rauerit eiusmodi dogma ad fidem spectare catholicam, & quamuis admonitus ab episcopo, ab hisque rursum, quibus fidei cognitio concessa est, a viris demum doctis & rijs placitum suum praefracte nimis obstinateque defenderit, hic temerarius, contumax, praeceps, insolens, sapiens haeresim, & quibusque huius generis nominibus notari poterit, nec tamen etiamnum notam haereseos habebit, quia, dicendum est enim saepius, pertinacia eius nondum cum fidei veritate & ecclesiae auctoritate pugnat, sed cum eorum sententia, qui & fallere, & falli possunt. Recte igitur D. Tho. asseruit, eum, qui paratus est corrigi secundum ecclesiae determinationem, haereticum non ese: quia non ex malitia errat, sed ex ignorantia. Quod de crassa etiam ignorantia dictum accipio, nam quae affectata est, haec non tollit, quin peccatum sit eiusmodi, cuiusmodi esset, si a sciente & vidente committeretur. Nempeaffectatus error ex electione est, nec paratus est ille corrigi, qui de industria commonitionem ecclesiae doctrinamque declinat. At, qui ex ignorantia non affectata errat, hic quodammodo inuitus est & repugnans, non libens & voluntarius. Quocirca nec errorem eligit, nec grauate feret, quum ab ecclesia corrigetur, errorem suum ipse corrigere.

15

Verum nostris hisce documentis illud in primis obijcitur, quod error iste ignorantiae vitiosae mortale peccatum est, praesertim post admonitionem episcopi docti prudentum iudicum, Theologorum sapientium. Peccatum autem mortale hoc non nisi sub infidelitatis genere continetur. Tres vero solum esse infidelitatis species Diuus Thomas diffiniuit. Cum ergo crimen eiusmodi nec paganismus, nec iudaismus sit, erit profecto haeresis. Adde, quod si quis ex ignorantia vitiosa & supina hominem occideret, vere & proprie homicida esset, in easque poenas incurreret, quae fuerint homicidis a iure praescriptae. Eadem vero causa subest in eis, qui manus violenter clericis attulerint, atque in caeteris omnino sacrilegis. Qui igitur ex ignorantia crassa post susceptum Christi baptismum errorem habuerit fidei contrarium, is vere erit haereticus. Actus enim, qui ex huiusmodi ignorantia proficiscitur, simpliciter & absolute, & volentis est & consentientis, poterit ergo excusari quidem ne tam grauis culpa sit, non autem vt haereseos culpa non sit, & eius omni no generis, cuius esset, si a non ignaro proficisceretur Adde etiam Diui Thomae testimonium in haec verbi, Ab errore circa articulos fidei non possunt aliqui prepter simplicitatem excusari, quin sint haeretici, praesertm quantum ad ea, quae ecclesia solennixat, & quae communiter versantur in ore fidelium. Sed circa alia, quae indirecte petinent ad fidei disciplinam, vt quod Isaac fuit fiĀ¬ lius Abrahae, non iudicatur aliquis haereticus, nisi ab errore non recedat, etiam viso quid ex eo sequatur. Hactenus ille. Quae verba adeo aperte cum hac nostra doctrina pugnare videntur, vt non sit necesse argumentari. Sed & Chrysostomus videtur quoque nobis aduersari, qui illum Pauli locum, Cum modestia corripientem eos, qui resi stunt veritati, &c. de eis accipit, qui non aduersandi affectu, sed studio discendae veritatis veritati resistunt. At Paulus de haereticis loquebatur, quos alio loco semel atque iterum commonefaciendos esse corripiendosque praecepit, sed post vnam & alteram correptionem deuitandos. Quibus argumentis breuiter ita respondeo. Diximus supra dupliciter aliquod peccatum in genere & specie collocari, vno modo formaliter & directe, altero modo materialiter & reductiuem. Dent mihi Latini veniam precor, si verba minus Latina vsurparim. Sic a dialecticis accepimus, materiam in praedicamento substantiae poni, punctum in genere quantitatis, embrionem in eius specie animatis, cuius gratia a natura paratur. poni, inquam, non per se & proprie quidem, sed per accidens & quasi improprie. In mo ribus itidem quaedam peccata sunt in sua specie perfecta, quae videntes, & scientes de industria committunt, & ea proprie per se & formaliter in sua quoque specie reponuntur. Alia vero imperfecta sunt, quae praeter intentionem ignorantes admittunt, & eiusmodi ad speciem & genus per accidens reducuntur. Error igitur ille catholicae veritati con trarius, quando in vitio ignorantia est, ad speciem haeresis referetur, nec tamen haeresis perfecta erit, nec perfecta infidelitas, quae, vt ante etiam dictum est, in tres species a Diuo Thoma distinguitur. Prima itaque obiectio minimo negocio pellitur. Illa altera difficilior est, vbi quaeritur, cur qui hominem ignorans perimit, vere homicida est, atque adeo poenas homicidij contrahit, si eius ignorantia est in vitio, is autem, qui contra fidem errat post fidem in baptismo susceptam, nec crime haereseos vere patrat, nec in poenas haereticorum incidit. Quae sane quaestio ita soluitur. Non est haereticus nec Theologorum nec iurisperitorum vsu, qui in haeresim illam imperfectam incurrit, nec haeresis illa imperfecta in frequenti vulgatoque sermone simpliciter & absolutem haeresis est, sed ille tantummodo haereticus dicitur, qui formaliter & ex electione quasi dedita opera cum communi fide pugnat. Quare nisi a perfecta & consummata haeresi nullum naereticum nominabimus, si frequentem eundemque proprium huius vsum vocabuli volumus conseruare. Eam iem quoniam tum ex nominis origine & nontione, tum ex veterum testimonijs, tum ex communi omnium sensu paulo ante ostendebamus, nihil est necesse acta agere. Hinc illud est, Excommunic amus oinem haeresim extollentem se aduersus catholicam fidem. Non errorem, ait, extollentem se aduersus episcopum, non aduersum inquisitores, non aduersum Theologos, aut Parisienses, aut Sulmanticenses, aut Conplutenses, aut Bononienses, sed aduersus catholicam fidem. Hinc etiam illud. Non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi, & ei, quae secundum pietatem est doctrinae. Non dixit, sanis sermonibus episcopi sui, non eorum, qui de fide inquirunt, non Theologorum etiam multorum, sed Domini nostri, &c. Quod si vel in diuinis libris, vel in ecclesiae doctrina non acquiescit, haereticus est, quamuis non sit nec ab amicis nec a Theologis nec a fidei iudicibus admonitus. Contram vero, si horum omnium repudiatis & monitis & praeceptis, sermones tamen Dei & ecclesie non industria repudiat, sed ignorantia, haereticus non est. Nec vero eaedem cause subsunt, vt caetera vitia, cum ex ignorantia crassa supinaque prodierint, & nomen & speciem amittant. Non enim homicida is solum dicitur, qui hominem data opera occidit, sed qui iniuste occidit, quamuis animi perturbatione, aut etiam imprudens id fe cerit. Atque item similiter in reliquis.

16

Iam Diuus Thomas vel prudenter fidei iudices admonet, idque illis praecipit, quod non suspicari modo, sed sumere etiam atque existimare debent: vel non putat ea, quae in omnium catholicorum ore versantur, ab vllo omnino fideli ignorati posse, nisi qui errorem affectauerit, vel de haeresi imperfecta intelligit, quae nec pertinaciam requirit, nec absolute & simpliciter haereticum facit, sed quodam modo. Atque hoc responsum idem illa etiam verba recipiunt, quae ex. 1. par. supra scripsimus. At Chrysostomus a nobis stat, non contra nos. Qui enim non studio certandi, sed discendae veritatis doctrinae resistit, cum doceri paratus sit, eum nec Chrysostomus, nec alius quisquam haereticum proprie vocauerit. Et illos tamen, de quibus Paulus Timotheo sermonem faciebat, graue peccatum peccauisse, verti in quaestionem non potest. Inuenitur ergo, Chrysostomo auctore, error fidei contrarius, qui tametsi in vitio est, non tamen est haeresis: quia non est maliciosi error, sed ignorantis. Quod si Chrysostomi interpretationem sequimur, non erat Paulo de haereticis sermo, qui quoniam obstinate pugnaces sunt, non sunt admonendi, sed vitandiQuem sensum iudices fidei videntur sequi, cum in vniuersum iubent, haereticos vel omissa fraterna correctione denunciari. Quod vtique praeceptum vulgo datum prudentia plenissimum est, quanquam non omnium haereticorum aures, vt quidam falso putant, ita clausae sunt veritati, vt ab amico praesertim docto & sapienti verum audire non queant. Hanc spem, fateor, de amicis haereticis non sunt passim indocti habituri: paucorum erit ista fidutia eaque prudentissimorum, sapientissimorum, coniunctissimorum, qui & prudenter intelligant, quorum non sit desperanda salus, & sapienter amiceque possint suos ad fidem ecclesiae reuocare. De quibus non valde obfirmatis, Paulum quoque ad Timoth. Ioqui haud absurde intelligimus: Nolo autem, vt quispiam quanuis doctus & amicus, hac periculosissima aetate, vbi haeretici obfirmatissimi sunt: vel plerique vel omnes, fraterni correptione abutatur, nisi firmiter & certo existimauerit, haereticum esse ex animo conuertendum. Non enim propter coniecturas, aut verosimiles, aut etiam probabiles, re tanti momenti debet periculo exponere: praesertim cum experimento exploratum fuerit, quantum nostratibus ancommodi attulerit in crimine haeresis intentata correptio. Meminisse debet vir doctus & prudes, Paulum mulieri consulere, vt maneat cum viro infideli: quod videlicet inter getes, quibus tunc scribebat, spes erat, vt vxor virum suum ad fidem alliceret. At vbi ecclesia conperit, inter Iudaeos praesertim vxores potius corrumpi a viris: prudentissime sanxit, ne vxor ad fidem conuersa cum Viro infideli maneret. Qua lege non Pauli consilium euertit, sed firmauit. Sic fidei iudices, quando multis magnisque experimentis acceptis legem tulerint, de denuntiando haeretico quanuis occulto, fraternae correptionis legem a Christo praescriptam non violant, sed stabiliunt. Nisi naturae iuribus legissator repugnauit, cum sapientissime edixit, Si tibi voluerit persuadere frater tuus, aut filius tuus, vel filia siue vxor, quae est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis vt animam tuam, clam dicens: Eamus & seruiamus dijs alienis, quos ignoras tu & patres tui, non parcat ei oculus tuus vt miserearis & occultes eum, sed statim interficies, &c. Deut. 13. Haec igitur lex in crimine haeresis populo seruanda est dilioenter, ne dum per falsam misericordiam homini indulget, in rem Christi publicam crudelis sit.

17

Nec operaepretium erit hoc loco disputare, an apostoli haeretici fuerint, quod qui fatetur, qua hunc obiurgatione, aut quo potius conuicio a tanto errore conerauertere? Potest enim, deus immortalis, absurdius dici quicquam, quam ministros primos euangelij ad vnum omnes, non a fide modo alienos, verumetiam haereticos fuisse? Quanto & verius & modestius illi sentiunt, qui arbitrantur apostolos Christi non ex malitia nec de industria, sed ex animi perturbatione & ignorantia peccasse. Aperte illis dominus mortem & resurrectionem suam praedicebat, & tamen ipsi, vt Lucas ait, non intelligebant quae dicebantur: & credemus nos post tot adeoque magnas turbas excitatas, discipulos non perturbatione animi, sed malitia dubitasse? Nam incredulitas & duritia cordis cuiusmodi illa fuerit, Euangelista nobis exposuit inquiens, Quia his, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt. Issi porro, qui viderant, digni omnino erant, quibus fides haberetur: sed falli poterant tamen. His ergo non credentes apostoli quidam & multis & incorruptis testibus duri erant, incredulique etiam erant: at non deo, sed hominibus. Pertinaces itaque erant aduersus homines, non aduersus deum & Christum eius. Quocirca Christi discipulos haereseos insimulare, stultitiae est manifestae, si ea, quae diximus in haeresis finitione constituenda, recte & dicta & confirmata sunt. Confirmatum est autem multa esse, quae concurrant, vt quispiam haereticus constituatur. Primum, errorem habeat oportet. Deinde, vt is error catholicae veritati contrarius sit. Tertio loco certum esse necesse est atque expeditum, errorem illum veritati catholicae repugnare. Quarto, errori pertinaciam adiungi, non quamuis, sed quae cum certa ecclesiae regula pugnet. Quinto, vt is error sit post susceptam fidei professionem in illo, qui Christo se credere profitetur. Hactenus Theologis nostris attenuate presseque finiuimus, quidnam haeresis sit, vnde illis statim perspicuum fiat, quaenam sit haeretica proposito. Nam in mente eadem prorsus res sunt, in voce autem Vel scripto haeretica propositio dicitur, quae haeresim interiorem enunciat, illiusque est omnino signum. Quia vero solus Deus nouit & corda & cogitata filiorum hominum, nemo mortalium profecto potest alterius habere clare cognitam haeresim & satis hrme conceptam animo atque comprehensam. Quamobrem, cum Vox scriptumque ipsum, ac caetera demum omnia externa signa fallacia aliquando sint, non est facile certas & constantes formulas fidei iudicibus ex- primere, vt recte atque ex ordine valeant de haeresibus iudicare. Nam Theologi, quum compertum habuerint, propositonem aliquam fidei catholicae esse manifeste contrariam, subscribent forte illico, haereticam illam esse, quoniam interdum de rebus ipsis nudem positis ex genere naturaque loquuntur, & eas, quas circunstantias appellant, quandoque aut negligunt, aut certe in iudicium fide ac diligentia deponunt. Itaque suo se munere probe functos arbitrantur, si vnum illud explorauerint, an error, cuius ab eis nota quaeritur, fidei aperte aduersetur. Cum autem ad haeresim perficiendam, eam quae legibus proscripta & damnata est, quaedam alia sint, vt diximus, necessaria, non videtur esse bene consultum multorum infirmitati & innocentiae, nisi fidei censores iterum atque iterum admoneantur, vt diligentissime errantium iudicium, ingenium & animum studeant indagare, illudque potissimum, an eam pertinaciam habeant, quae supra studiose nobis & sedulo diffinita est, quod in hac re vel maxime ecclesiastici iudicij cardo versatur. Nec satis est ad sententiam de haeresi rite iusteque ferendam, haeresim ipsam suspiciono attigisse, sed comprehensione quadam opus est, vt sine errore de erroribus iudicetur. Nisi enim illos iudex quasi manu teneat, praeceps fere erit temerariumque iudicium. Quod si in causa sanguinis id ciuiles leges praescripsere, vt probationes essent luce meridiana clariores: ecquid fieri oportet ab ecclesiae iudicibus in eis causis decernendis, in quibus non solum res, honor, fama, vita hominis vnius periclitatur, sed totius etiam generis ac familiae plaeclara & sempiterna existimatio? Age ergo normas praestituamus, quibus ecclesiae iudices tuto in haeresi diiudicanda vti possint.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7