Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

1

Quibus notis questiones fidei diiadicari possint. Caput septimum.

2

QVibus autem rationibus hanc diiudicandi facultaPtemassequi possimus, ne in constitutione causarum fiĀ¬

3

dei erremus, accurate nunc & diligenter expenendum est. Et Cardinalis quidem Turrecremata libro 4. sum. eccle. par. 2. c. 9. septe gradus ordine ponit proposiĀ¬ tionum catholicarum quae eaedem, cum in disputandi controuersiam disceptationemque vocantur, questiones fidei dicuntur.

4

Primus earum est, quae in libris sacris habentur expresse. Secundus earum, quae ex hisce per certam & necessariam consecutionem fiunt. Tertius earum, quae verbo tenus Christus Apostolis, Apostoli ecclesiae tradiderunt. Quartus earum, quae in conciliis vniuersalibus definite sunt. Quintus earum, quae a sede apostolica sunt, fidelibus ad credendum propositae. Sextus illarum, quae de fide & refutatione haeresum sancti doctores, vna mente vnaque voce docuerunt. Septimus illarum est, quae ex tertio, quarto, quinto & sexto generibus, consecutione firma & necessaria deriuantur. Ex quibus capite sequenti, distinguit etiam septem genera haereticarum propositionum, quae septem illis generibus, propositonum fide i repugnant. At vero more iurisperitorum ista sunt tradita, quae fortasse minutius in tenuissimas particulas conci duntur. Nobis tamen, qui docendi conpendiariam viam & rationem profitemur, ad breuiorem numerum & absolutam quandam disciplinae formulam redigenda sunt omnia. Cum igitur veritas fidei, vt paulo ante diximus, bipartita sit: & haec ad fidem mediate, illa immediate pertineat, necesse est, duos gradus propositionum fidei generales statim a principio collocare. Prior earum erit, quae Theologiae legitima principia sunt, cuiusmodicunqe sint illa, siue primaria siue secundaria, hoc est, ea omnia, quae deus in se ipsis ecclesiae reuelauit. Posterior vero gradus harum erit, quae ex prioribus illis necessario colliguntur. Hoc enim genus conclusionum, vt cum rebus fidei colligatum, ad fidem etiam spectat. Ratio enim connexi, quum concesseris superius, cogit inferius concedere: & quum inferius negaris, superius item negare cogit. Rursum in superiore illo gradu duos intelligimus, vnum earum propositonum fidei, quas in libris canonicis sa cri auctores scriptas reliquere. Alterum earum, quas verbo traditas ecclesia, vt crederet, a Christo & Apostolis accepit. In posteriore itidem gradu duo genera intelliguntur. Vnum conclusionum eiusmodi, quae e principijs solum fidei nascuntur. Alterum earum, quas non fides sola conficit sine externarum disciplinarum adiutorio, sed ascitis aut vno principio aut pluribus naturae ratione cognitis. Atque hae quidem tametsi non eodem loco & gradu, omnes tamen simpliciter & sine additamento quaestiones fidei vocari possunt, nempe cum ex vtrisque fidei veritas pendeat, cum Vtrisque, comuiuncta & copulata sit. Nam quaestiones illae quasi fidei appendices, quod nuper, & quid dico nuperrimmo vero piane paulo ante dicebam, fidei quodammodo sunt, non simpliciter. Nec enim sic fidei adhaerescunt, vt separari ab illa non queant. Aegrotat sanem, vt ita dicam, in earum errore fides: non perit.

5

Sed quoniam scriptutae sacrae natiua & germana sensa obscura interdum & implicata sunt, nec semper exploratum est & cognitum, quaenam illa sint, quae sine scripto Apostoli memoriae prodiderunt, saepe etiam impeditum est, & quasi tenebris circunfusum, an conclusio controuersa necessario e rebus fidei ducatur: id nos modo expedire atque explanare cupimus, quibus notis & signis cognosci ac distingui possit veritas fidei, tum illa, quae in sacris scripta libris est: tum, quae est verbo ab Apostolis tradita: tum demum ea, quae ex harum vel altera vel vtraque conficitur. Eo vero studiosits hoc negotium suscipimus, quod non medo scholae Theologis vtilissimum fore intelligimus, sed illis etiam maxime necessarium, quibus Apostolica sedes fidei cognitionem & censuram imposuit. Non enim parum in se habet fructus certa constansque ars in Theologia disserendi: nec sine hac arte eorum errores aequabiliter notari possunt, qui a fide Christi & antiqua ecclesiae institutione desciscunt. Contrariorum enim, quod a Philosophis vere dicitur, eadem est disciplina. Quare si veritates fidei catholicae constituimus, errores aduersos pariter designamus. Age ergo conferamus pedem, vt aiutem, & ad re propius accedamus.

6

De rebus perspicuis, vt dixi, nihil praecipi oportet. Itaque si scripturae diuinae locus, vt inde ordiamur, planum & apertum habet sensum, vel ex contextu, vel ex alio eiusdem scripturae loco, vel ex verborum ipsorum clara lute, nullum nostrum praeceptum est. Ipse enim apertus scripturae sensus certum prae se fert catholicae veritatis indicium. Quo sit, vt Lutheranorum plerasque haereses theologus vel mediocriter scripturae diuinae sensis imbutus perfacile denotet. Nullum quippe negotium est eos errores inurere, qui scripturae manifesto repugnant. Vt illi, Ecclesiam vniuersalem in fide errare posse. Item, Humanas omnes actiones criminosas esse. Item. Tristitiam de peccatis non esse necessariam, sed inutilem. Multi denique alij, quos commemorare longum est. At enim de scriptura facra dicta haec intelligi volumus, quam esse canonicam constanter sit ab ecclesia diffinitum. Nam, quemadmodum in secundo libro docuimus, libellum Baruch non adeo explorate & firmiter in sacrorum numero ecclesia reposuit, vt aut illum esse sacrum fidei catholicae veritas expedita sit, aut non esse sacrum haeresis expedita sit. Libellus ergo iste siue quilibet alius, qui in questionem citra crimen haereseos vocari possit, quantuuis clara & aperta inferat sensa, non statim efficiet certas atque constantes catholicae fidei veritates. Sed transeamus ad alia, & in rerum difficiliorum iudicio e superioribus libris summa quaeque carpamus. Ex eo enim tepore haec res elaborata est, ex quo locorum Theologicorum firmitudinem constituimus.

7

Sit igitur prima praeceptio. Cum scripturae diuines sensus fuerit obscurus tunc ecclesiae intelligentia eadem est germana scripturae intelligentia: ex qua habebitur, crepet licet haereticus, & catholicae veritatis insigne certum, & ad probandas Theologiae conclusiones certi eius, quem exquirimus, argumenti delectus. Si enim ecclesia certissimum ius habet discernendi verba dei a verbis hominum, vt in secundo libro nobis constitutum est, habebit quoque idem ius, vt in verbis ipsis sensum dei ab hominum sensu discernat. Nisi credimus perinde scripturam ecclesiae, vt Prolomaeo Aegyptiisque, concessam: vel certe vt nunc est concessa Iudaeis, quos scriniarios ecclesiae Christi Augustinus non ineleganter appellauit. Scimus autem vtrumque depositum ecclesiae commissum, vt vtrunque etiam perpatua fide conseruet reddatque simul, quas accepit, & scripturam & scripturae intelligentiam. Spiritus meus, inquit, qui est in te, & verba mea, quae posui in ore tuo non recedent de ore tuo & de ore seminis tui amodo & vsque in sempiternum. Ambas igitur res Christi ecclesia custodit, custodietque semper & verbum & spiritum verbi. Item, Christus spiritum veritatis promisit ecclesiae, qui cum illa maneret aeternus, eique omnia suggereret, quae illi a Christo sunt dicta. Item, cum verum Dei Euangelium, quemadniodum Hieronymus elegantissime dixit, non in scripturis sit, sed in sensu, non in superficie, sed in medulla: non in verborum folijs, sed in radice rationis: si ecclesia scripturam haberet, non autem legitimum scripture sensum: non haberet profecto verum Dei Euangelium, atque adeo ne fidem Christi quidem, quae sine vero Dei Euangelio non est. Nec enim ad verba fides, sed ad sensa refertur. Alioqui & haeretici scripturas sine sensu loquuntur, & diabolus scripturas etiam profert: sed in intelligentia falsa falsum Euangelium habent, certe non diuinum, sed humanum, immo, quod peius est, diabolicum. Cum vero inter cathelicos & haereticos non de scriptura, sed de sensu plurima controuersia sit, si ecclesiae interpretatio non est certa intelligendi norma, ecquis erit illiusmodi controuersiae iudex: Sensum enim suum pro sua virili quisque defendet. Quod si in exploranda scripturae intelligentia nullus est ecclesiae certus iudex, audeo dicere Rempub. fuisse nullam stulrius constitutam. Nullum enim dissidiorum futurum finem, consensionem fidelium nullam, nullam fidei vnitatem. Qua sublata, non charitas modo & pax, sed fides etiam ipsa penitus tollitur, atque ipsum omnino ecclesiae nomen. Quod autem Apostolis Christus aperuit sensum, vt intelligerent scripturas, non id propter illos tantum, sed multo etiam magis propter ecclesiam fecit. Ex quo intel ligimus, Christum ecclesiae suae librum fignatum perpetuo aperuisse. Scripturae insuper intelligetiam Apostoliecclesijs tradiderunt. Nam si non sensunt, sed verba duntaxat tradidissent, non vtique praedicassent Euangelium omni creaturae: nec docuissent omnes gentes seruarequaecunque illis fuissent a Christo commendata. Qualis enim Euangelij praedicatio, qualisue doctrina absque intelligentia esset? Nempe, qualis aut puerorum aut psittacorum est, qui sine mente dant accipiuntque sonum. At apostolicae traditionis certior testis nemo est, quam ecclesia. Nam quid acceperit, ecquis clarius euidentiusque testabitur, que ipsa, quae accepit?: Scripturae igitur sensus ab Apostolis ecclesiae traditus penes ecclesiam est.

8

Praeterea ecclesia columna est & firmamentum veritatis, at veritas vere & proprie in intellectu scripturae est, in scriptura autem improprie tanquam in signo. Quemadmodum vrina figurate sana dicitur, cum animal id sit, quod est proprie sanum. Si ergo ecclesia firmamentum est veritatis, firmam certe habet ac certam earum cognitionem veritatum, quae in sacris literis continentur. Sed quid opus est plura? Iam enim quartus superior liber comprobauit veram fidelemque omnem de ecclesiae auctoritate sententiam. Ostensum est autem multis & testimonijs & rationibus, ecclesiam in fide errare non posse. Atqui nihil magis ad fidem attinet, quam diuinorum dictorum vera cognitio & sensus. In ecclesia igitur explorata scripturae intelligentia residet, ex qua nimirum intelligentia & conpertum habere possumus fidei catholicae signum, & eodem quoque signo errores contrarios denotare. Sane primae huius praeceptionis clarissimum exemplum est in paradyso terrestri, in fictione Adae de limo terrae, in Euae formatione de costa Adae, denique in tentatione serpentis. Quae omnia Origenistae allegoricis figuratisque interpretationibus peruerterunt. Sed cum ecclesia semper ea non figurate dicta, sed proprie ad historiam acceperit, iure illos synodus sexta actione vndecima explosit.

9

Secunda praeceptio. In ecclesiae nomine non modo fidelium omnium concio intelligitur, verumetiam ecclesiae pastores & doctores, praesertim in concilio congregati. Haec ostensa nobis est libro 4. cap. 4. conclu. 4. & libro 5. cap. 4. conclusione 3. Praeceptionis vero huius exempla multa sunt, sed nos pauca ponemus. Illa Domini lege, Hoc facite in meam commemorationem, omnes semper ecclesiae sacerdotes intellexere id praescribi, vt hoc idem ipsi facerent, quod & Iesus Christus tum faciebat, hoc est, vt eucharistiae sacrificium offerrent. Nam po st illa verba in persona Christi prolata, Vnde & memores. inquiunt, nos serui tui, &c. offerimus maiestati tuae de tuis donis ac datis hostiam sanctam, &c. Vyicleffistae igitur, qui dixerunt, non esse fundatum in euangelio, quod Christus missam ordinauerit, Lutherani item, ac multo etiam magis, qui negant in ecclesia Eucharistiae sacrificium esse, iure a nobis haeretici habentur. Sed de hac re in hoc eodem libro posterius. Rursum, concilium Lateranense patrem & filium vere & proprie rem vnam eandemque esse intellexit ex illo, Ego & pater vnum sumus. Ita in hoc Abbas Ioachimus damnatus est, qui hunc locum non ad rei eiusdem & naturae vnitatem, sed ad consensionem voluntatis vnius retulisset. Pari enim errore illum alterum locum interpretabatur. Claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis: vt sint vnum sicut & nos vnum sumus Praeterea, Spiritum sanctum a filio procedere, concilium Ephesinum ex illo scripturae loco accepit. De meo accipiet: ex illo etiam, Quem ego mittam vobis a patre, spiritum veritatis, &c. Animam rationalem tandem formam esse subsistentem quidem, sed essentialiter vere ac per se humanum corpus informare, concilium Viennense, vt equidem sentio, ex eo loco habuit, Inspirauit in faciem eius spiraculum vitae, & factus est homo in animam viuentem. In eo enim quod Deus animam homini inspirasse dicitur, illam patres foris venisse interpretati sunt, quemadmodum flatus extrinsecus venit. Non itaque spiritum hominis educi de materia, nec ab ipsa pendere, sed per se omnino subsistere. In eo autem quod per eundem spiritum factus est homo in animam viuentem, cognouere vtique illam corpus vere viuum efficere, atque adeo formam substantialem esse humani corporis. Item, hoc traxerunt ex illo, Nusquam enim angelos, sed semen Abrahae apprehendit. Si nanque animus hominis non esset corporis vera forma, parsque omnino humanae naturae, sed corpori, vt nauta naui, iux- ta Platonis Origenisque sententiam assisteret, sine dubio substantia esset, quod ad naturae conditionem attineret, separata, quam nos angelum nuncupamus. Quare Deus animam rationalem assumens, angelicam naturam assumpsisset. Haec igitur & alia eiusmodi tametsi in scriptura obscurius continentur, ecclesia tamen iure suo explicat, fidelibusque ad credondum exponit. Quod dum facit, ipsius decretum non solum non esse falsum, sed etiam stabile, fixum ratumque esse debet, perinde ac si in sibris sacris patentius haberetur: Pastores ergo ecclesiastici, quos in Ecclesiae voce communiter intelligimus, cum scripturae certam constantemque intelligentiam praescribunt, & absolutam veritatis catholicae ex- hibent formulam, & notas quoque certissimas, quibus haereses contrariae dijudicentur.

10

Tertia praeceptio. Si sedes Apostolica aliquem scripture sensum praefinierit, ille idem catholica veritas censenda est. Quam sane praeceptionem, nisi opinio nos fallit, diligentissime in sexto superiore libro demonstrauimus. Multis quippe ibi ac necessarijs argumentis addiximus, sedem Apostolicam in fidei iudicio labi non posse. Scripturarum vero interpretatio, quum in disceptationem illae veniunt, fidei iudicium est: non ergo in scripturarum intelligentia sedes Apostolica errat, si eas ex praescriptio interpretatur. Nam si non constanti iudicio fixoque decreto, sed ex opinione sua quasi praeteriens exposuerit, id quod alias saepe. dictum est, nihil constituet omnino, quode certum exploratumque sit. Quare si tunc erret, scripturam vel parum apte interpretando, vel in sensum etiam alienum detorquedo, nihil huic praeceptioni obstat. Quae non omnia illa sensa praestituit, quae Pontifices e scriptura sacra ad res, de quibus agebant, suadendas accersierunt: sed illa docet firme esse tenenda, quae fidelibus a sede apostolica praestituuntur. Quibus autem signis sedis Apostolicae conciliorumque firma iudicia internoscantur, in quinto libro explicatum est, Ac certe eiusmodi iudicia, quae in scriprura interpretanda versantur, ad sedem Apostolicam peculiariter attinere, adeo clare hodie est in Clement. vnide summa trinitate & fide cathol. diffinitum, vt minime sit haesitandum, quin Pontificis sententia eadem, & Viennensis concilij sit. Quid? quod claues habet Petrus, vt librum clausum aperiat? Quid? quod quaecunque soluerit in terris, erunt soluta & in coelis? Quid? quod ab initio constitutum est, vt ex ore eius gentes verbum euamgelij & audirent & crederent? Quid? quod aduersum hanc petram ne portae quidem inferi praeualere queant? Quid?m quod pro eo orauit Christus ne deficeret fides ipsius, quo fratrum vacillantem & nutantem fidem confirmaret? At quid ego stultus contra prouerbium vetus acta ago? & argutis minutisque interrogatiunculis quasi aculeis lectorem pungo, atque ea vt modo primumque nascentia edo, quae in sexto libro altissimis defixa radicibus vsque adeo confirmata sunt, vt nulla vnquam vi labefactari possint. Huius autem praeceptionis exemplum habes in Extrauag. Benedicti vndecimi, cuius initium, Benedictus Deus in donis suis. Vbi pronunciat Pontifex, haereticos eos fore, qui negauerint animas iustorum simulatque e corpore excesserint, diuinam essentiam clare videre: si nihil tamen habuerint quod poenis purgatorijs ante ex- piandum sit. Hoc vero sine dubio accepit ex illo, Id, quod in presenti est momentaneum & leue, tribulationis nostrae aeternum gloriae pondus operatur in nobis. Ne quis autem falso errore ductus existimaret, hanc operationem aeternae gloriae aut ad praesens mortalis vitae tempus, aut ad futurum vniuersale iudicium esse referendam, subiungit sta tim Paulus, Scimus enim, quod si terrestris domus nostra huius habitationis dissoluatur, aedificationem ex Deo habe mus domum non manu factam aeternam in coelis. Ac ne quis rursum aliter aeternam illam oloriam interpretaretur homini contingere, quam per claram diuinae essentiae visionem, mox rem eandem apertius exponens subdit, Scientes quoniam dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a dominos per fidem enim ambulabamus, & non per speciem, audemus autem & bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, & praesentes esse ad dominum. Quem Io cum D. Tho. quarto aduersum gentes libro, pressius vrget. Vbi quamuis & alia scripturae testimonia referat, sed ad meum sensum, immo ad syncerum, subtileque iudicium, nullum aliud est hoc testimonio praestantius, vt & illa fidei veritas conprobari & contraria haeresis refutari quaeat. Praeclare itaque mihi sentire videor, si summum Pontificem autumo, ex his ipsis Pauli verbis illud fidei dogma elicuis se. Ea igitur verba in falsum alium sensum peregrinumque deflectere liereticorum erit.

11

Quarta preceptio. Consentiens eadem sanctorum omnium conspiransque scripturarum intelligentia. ipsissima est fidei catholicae veritas. Quae praeceptio in septimo lib. c. 3. conclu. 5. adeo suse lateque & explicata exemplis & rationibus ac testimonijs confirmata est, vt ineptus ego sim, si quicquam in praesenti adijciam.

12

Quinta praeceptio. Si ex Apostolorum traditione communis ecclesiae vsus vnam quamlibet scripturae interpretationem prae se tulerit, ea vt fidei veritas tenenda est. vt ecclesiae mos perpetuus expressit in illis verbis, Quaecumque solueris super terram, erunt soluta & in coelis, Petro Petrique successoribus datam esse facultatem & soluendi vo ta, & relaxandi iuramenta. Qui hanc ecclesiae facultatem inficiatus fuerit, is vere ac iure haereticus iudicabitur. Atque hanc quoque praeceptionem nec probare argume tis, nec exemplis illustrare debeo, propterea quod in. 3. lib. illam vtrisque rebus patefeci.

13

Sexta praeceptio. Quodcunque dogma fidei vel ecclesia habuerit, vel concilium auctoritate Pontificis roboratum, vel etiam summus ipse Pontifex fidelibus prescripse rit, vel certe sancti omnes concordissime constantissimeque tenuerint, ita nobis illud pro catholica veritate habendum est, vt contrariam sententiam haereticam sentiamus: quamuis nec aperte nec obscure in scriptura sacracontineatur. Docui nimirum in tertio libro copiosius, dogmata fidei non e sola scriptura petenda, sed ex apostolica traditione. Quae vero Christi & Apostolorum traditiones sint, non alia via & ratione melius inuestigari posse, quam ecclesia ipsa duce atque magistra, superius non semel explanatum est. Ecclesiae porro auctoritatem non modo omnium fidelium coetu consistere, verum etiam conciliorum decretis, sedis Apostolicae iudicio, sanctorum doctorum consensione, superioribus quoque libris expositum est satis, vt arbitror, diligenter. Christi quippe Apostolorumque doctrinam partim scripto partim verbo in ecclesiam descendisse, cum alias sepe, tum fusius in terĀ¬ tio libro monstraui. Ostendi etiam saepissime, nihil per se ad ecclesiae fidem attinere, nisi quod Christo & aposto lis reuelantibus accepit. Cum autem neque ecclesiae neque concilium, neque sedes Apostolica, neque sancti omnes simul possint in fidei iudicio falli, quemadmodum suis quaeque locis patefacta sunt, certe, quodcunque nobis fidei do gma tradiderint, si in sacris literis non habetur, Christo apostolisque tradentibus in ecclesiam venit. Eodem itaque gradum habendum, ac si patenter illud scriptura traderet. Omitto iam plura exempla, haeresum notissimarum, quibus praeceptionis huius nota inusta est. Nam in tertio libro exempla sunt pene innumorabilia.

14

Septima praeceptio. Si vel ecclesia, vel concilium, vel sedes Apostolica, vel etiam sancti vna mente eademque voce aliquam Theologiae conclusionem & confecerint & fidelibus etiam praescripserint, haec veritas catholica ita censebitur, vt si esset per se a Christo reuelata: & illi qui aduersetur aeque erit haereticus, ac si sacris literis traditio nibus ve Apostolorum refragaretur. Conclusionem sane Theologiae hic appello eam proprie, quae ex principijs hnis facultatis certa & firma consecutione ducitur. Huius rei exempla sunt in promptu vel plurima. Sexta synodus generalis duas esse in Christo volunmtates duasque item operatio nes collegit, tum ex illo, Non sicut ego volo, sed sicut tu vis, tum ex eo quod Christus Deus est & homo perfectus. Concilium Lugdunen. sub Gregorio decimo, ratione quoque Theologiae constanti demonstrauit, Spiritum sanctum ex patre & filio, non tanquam ex duobus principijs sed tanquam ex vno, non duabus spirationibus, sed vna procedere. Pater siquidem & filius iuxta fidem sunt vnus Deus, vna potentia, vna sapientia, breuiter in omnibus vnum, in quibus non obuiat relationis opposito, nec enim aliter diuinae naturae vnitas in duabus personis seruari potest. Cum itaque in spirando nulla sit a patre filij distin ctio, sequitur patrem & filium non esse duo principia Spiritussancti, sed vnum: quemadmodum non sunt duo principia creaturae, sed vnum. Qua ex re intelligitur vtrumque errasse vehementer, Erasmum nermpe & Ambrosium Catha rinum: illum, qui hanc conclusionem nihil ad fidem perĀ¬ tinere credidit: hunc, qui eam, cum sit Theologiae proprie conclusio, inter principia prima, hoc est, fidei articulos numerauit. Item concilium Lateranen, sub Innocentio tertio, ratiocinatione Theologica aduersus Ioachinum effe cit, diuinam essentiam nec genitam esse nec generare. Rem videlicet genitam & generantem realiter distingui oportere: quare si essentia diuina generaret essentiam, ipsam a se non sola cogitatione, sed re etiam esse distinctam. Item patres ad vnum omnes ex eo principio, Hoc est corpus meum, ratiocinati sunt, conuersionem panis in corpus Christi fieri, sine qua nec verborum illorum ueritatem poterant comprehendere, nec caetera, quae fides catholica de vera inclusione corporis Christi sub specie panis confitetur. Ita concilium Lateranen. patrum veterum consensione constituit, panem in corpus vinumque in sanguinem transsubstantiari, sic enim concilium loquitur. Hac re constituta illa fuerunt consectaria, quae concilium Constantiense decreuit, panem post consecrationem non manere, atque adeo manere sine subiecto accidentia. In mutatione quippe & conuersione quacunque, terminus, a quo mutatio & conuersio initium sumit, non manet. Quare si per consecrationis verba panis transit in corpus, non vtique perstat ille, sed perstant acci dentia eius. Item synodus Complutensis Sixto quarto in Extraua, sua, corroborante certo Theologiae argumento, confecit ex illo Ioannis testimonio, Sicut misit me pater, & ego mitto vos, quorum remiseritis peccata, remittentur eis, & quorum retinueritis retenta sunt, non solum sacramenti poenitentiae institutionem haberi, sed confessionis etiam praeceptum. Id, quod nos in relectione de poenitentiaeeuidentissime deduximus. Inde ergo exempli hu ius probatio peretur. Nam & reliqua delibamus, extremisque, vt dicitur, digitis attingimus, quae late longeque diffusius in lectionibus olim quotidianis, persecuti sumus.

15

Octaua praeceptio. Si scholastici Theologi aliquam itidem conclusionem firmam & stabilem vno ore omnes statuerint, atque vt certum Theologiae decretum fidelibus amplectendum, constanter & perpetuo docuerint, illam vt catholicam veritatem fideles sane amplectemur. ConĀ¬ stituimus autem, vt reor, hanc praeceptionem in 8. lib. firmiter & necessario: nec ad opinionem meam solum, sed plane ad veritatem. Ac fieri potest, vt aliorum iudicio errem, sed meo ita prorsus existimo. Christi igitur anima, statim, vt est in corpore inclusa, Deum aperte vidisse, scholastici ad vnum omnes fidentissime docent. Eam rem vnde sibi persuaserint, non omnibus passim expeditum est. Sed ita esse minime ambigitur, nisi quod Erasmus in quaestionem vocat. At quibus rationibus & testimonijs ea conclusio comfecta sit, posterius explicabitur. Illud modo ponims, vniuersos scholae Theologos, in Theologiae certis constantibusque decretis praefiniendis errare non posse, sicut ne in fide quidem, quod eorum error, error esset ecclesiae, vtpote quum ad cernendum huius generis res non alios ecclesia quam Theologorum oculos habeat, qui si fallerentur, totum ecclesiae corpus in suo facerent errore versari. At enim, vt dixi, post ea, quae 8. lib. disputata sunt, non est operaepretium in hac re constituenda elaborare. Sed ne quis sit admiratus, tur cum inter omnes fere Theologos constet a meque, ipso saepe affirmatum sit, eiusmodi conclusiones, quae exfide per explicatam consecutionem deriuantur. Theologiae proprie esse, non fidei, nunc ita confundam, qua si Theologia & fides eadem virtus sint. Si enim error conclusionis Theologicae error fidei est, vt est re vera: si eam negare sit haeresis, sequitur, fidem atque Theologiam ad eandem pertinere virtutem, quandoquidem eriores vtrique, facultati contrarij ad idem pertinent vitium. Sunt enim vtrique hereses. Sed non erit difficile ei, qui superiora releget, hanc obterere contundereque calumniam. Diximus enim fidem, licet non immediate, sed versari tamen circa eas conclusiones, quae per euidentem & necessariam consequentiam ex articulis fidei colliguntur. Quare necesse est, vt infidelitas mediate quoque circa conclusiones Theolegiae contrarias versetur. Cum autem ex huiusmodi aduersis erroribus non eggrotatio modo fidei, sed etiam corruptio sequatur, sit, vt eorum & fidei sit indirecta quidem & consequens, sed vera & naturalis repugnantia. Quamobrem ecclesia, tametsi intelligit, ciusmodi conclusiones non e fide solum, sed e principijs quoque naturae pendere: quia tamen ao putat, hominem rationalem ea, quae rationi perspici & manifesta, negare: eum, qui illas in iudicat. Sumit enim maximaque in naturae ratione, quae erat euidens, sed in fide claudi re. At vero si quis vel consequentiam rerum alias p spicuam ignoraret vel principium etiam naturale, qu cum articulo fidei ad colligendam Theologiae conclusi nem sumitur, certe non esset haereticus. vt si homo in doctus, verbi causa, existimaret hanc enunciation falsam, Omnis homo est risiuus, vnde quamuis credere Christum esse hominem, non ideo arbitraretur eum posse ridere: hic profecto non esset proprie infidelis, s tus, qui non per se supernaturali lumini, sed naturali repugnaret. Verum quoniam eiusmodi stultitia, quamuis per accidens & indirecte, fidei tamen ex consequenti corrumpit deprauatque iudicium, iure apud ecclesiam non in stultitia habetur, sed in crimine. Atque hae mihi videm tur praeceptiones summae atque optimae, in quibus tanquam insignitae notae & catholicarum veritatum & haeresum contrariarum appareant. Si quis vero certiores melioresque protulerit, ei ego magnam habebo, gratiam. Quanquam erunt fortasse qui reprehendent communiter illi quidem omnia, quae praeter opinionem suam in his libris meis animaduertent: separatim autem in singulis si perspicient quaedam, in quibus vel a communi ego opinione, vel a clementiae & lenitatis specie discedo. Na & praeceptionum tertiae & postremae acerba cuipiam forte seueraque iudicia videbuntur. Sed is primum rationes illas expendat velim, quibus in. 6. & 8. lib. vsi sumus ad duas has praeceptiones corroborandas: modestiam quoque ac temperamentum, quo huius nostri iudicij acerbitatem indulgenter etiam, nisi nos sententia fallit, emolluimus. Deinde si tam indulgens in huius seculi temerariam insolentiam esse vult, vt asperior ei disciplinae correctio displiceat, obsecro videat, nedum iudicum ecclesiasticorum animos a seueritate & vehementia. ad remissionem indulgentiamque traducit, non modo forum ecclesiae relaxet, sed vsque ad atrium licentiae impudentis atque adeo intolerandae explicet. Crudele est, fateor, ilĀ¬ lud Vexat censura columbas, sed illud etiam dissolutum, Dat veniam coruis: vtrum vero hoc tempore & aetate perniciosius, non facile dixerim. Sed quoniam eorum errores, qui de ecclesiae doctrina parum recte sentirent, non eodem gradum esse omnes multis in locis perquam breuiter perstrinxi atque attigi: de his quoque errorum gradibus pauca dicantur. Accepimus enim e concilio praesertim Constantien. alias propositiones haereticas esse, alias ertoneas alias sapientes haeresim, alias temerarias, alias scandalosas, alias piarum aurium offensiuas.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5