Text List

Caput 5

Caput 5

Cap. quintum, vbi quatuordecim libri e sacris Bibliis numevantur, quos quidam vel ambigunt esse canoni cos, vel certe a canone reiiciunt.

N dubium itaque & olim & nostra hac tempestate voLcatum est, an septem illi libri veteris testamenti, Baruch, Thobias, Iudith, Sapientia, Ecclesiasticus, duoque Machabaeorum, sint habendi canonici. Ex nouo quoque testamento, quaestio ferme eadem existit de epistola Pauli ad Hebraeos, de epistola Iacobi, de secunda Petri, duabusque posterioribus Ioannis, de epistola Iudae, & libro Apocalypsis. Sunt enim Theologi & fuerunt, atque in his quidem & nobiles veteres longeque principes & quidam iuniores docti & graues, qui multis magnisque, rationibus adducti negarint eos libros oportere in canonicis computari. Alij vero auctores ipsi quoqe praestantissimi comtra asseuerant hos omneis esse canonicos. Atque ad eam rem confirmandam plurimis etiam maximisque argumentis vtuntur. Ita addubitare cogit doctissimorum hominum de maxima re tanta dissensio. Ego autem quo controuersiam hanc manifestius explicem: diuidam omnino totam istam de libris canonicis quaestionem, in quatuor partes. Primum illud ostendam, ad cuiusne auctoritatem spectet definire, quis liber sit canonicus. Deinde eos libros, qui nunc in dubium veniunt, sacros esse demonstrabo. Tum adducam argumenta, quae verisimilitudine homines alioqui & doctos & pios fallere potuerunt. Postremo eadem argumenta diluam. Haec enim omnia ad hanc quaestionem referenda sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5