Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

1

Cap. quartum. Vbi argumenta cap. secundi diluuntur.

2

AD primum igitur argumentum non est Theologorum vna & simplex responsio. Sunt enim qui pie gra uiterque contendant, Abraham non esse mentitum. Non enim, vt aiunt, contra id quod mente gerebat locutus est. Quin filium credidit protinus suscitandum quemadmodum Apostolus videtur in haec verba tradere. Fide obtulit Abraham Isaac cum tentaretur, & vnigenitum osferebat, in quo susceperat repromissiones: arbitrans quia & a mortuis suscitare potens est Deus. Sunt alii contra, quibus ego vehementer assentior, qui admittunt quidem Abraham, ea ratione fuisse mentitum, quod contra mentem dissimulandi causa locutus est: prophetasse autem, quia dixit verum, quod tunc scilicet ignorabat. Id nanque Ambrosij verba prae se ferunt. De primo igitur argumento satis dictum est. Deinceps, vt erat pro positum & de reliquis dicamus. Ad secundum Theologi quidem non ignobiles respondent vtique Iacob mer tifi fuisse, sed matre consulente, non Deo reuelante. At nos, quibus in animo est sanctorum sensa pro nostra quidem virili tueri, multo aliter respondere debemus. Augustinsiquidem in quaestionibus super Genesim, FIacob a mendacio excusat. Adducitque in hoc, quod de illo scriptura dixit, virum simplicem fuisse, hoc est, non fictum & sine dolo: vt 7O. interpretes conuerterunt. Sine dolo igitur erat qui dolum fecisse videtur. Quapropter in eo loco, vt ait, spirituale mysterium cogimur intelligere. Et 16. li. de Ciuitat. Dei, quis est Cinquit dolus simplicis, quae fictio non mentientis, nisi profundum mysterium veritatiae? Chrysostomus etiam hom. 6. in epist. ad Colos, & homil. 53. in Gen. sicut Abraham & Phinees ab homicidio, ita & Iacob Cquoniam Deum illi cooperatum esse credit, a mendacio excusat. Excusant etiam Ambros. libr. 2. de Iacob & vita beata c. 2. & 3. Innocent. de diuort. c. gaudemus. Magist. sent. 3. d. 38. Gratia. 22. 4. 2. c. quaeritur. Alexan. Alen. 2. par. q. 139. memb. 6. D. Tho. 2. 2. 4. 11O. art. 3. ad. 3. Nec vero audiendi sunt, qui putabunt Iacob per re uelationem quidem excusari, non ne mentitus sit, sed ne peccarit mentiendo. Quod mendacium, vt aiunt, recte nonnunqe dici potest ex familiari consilio Spiritus S. Quos ego auctores non modo redarguerem, verumetiam quamplurimis argumentis grauiter errasse monstrarem, nisi D. Augustin: in eadem causa aduersum Priscilianistas accutate elaborasset, atque ita multa disseruisset, vt si labor idem rursum a nobis susciperetur, nihil aliud quam actor ageremus: quod vetamur veteri prouerbio. Hos itaque cum sua ista Theologia relinquamus, cum doctores sancti non modo negent peccasse Iacob, sed astruant etiam & verum dixisse, & verbis illis prophetasse. Qua in re illud equidem animaduerto, maiores nostros, quod perspicuum & explora tum erat, id latere non potuisse: nempe verba illa Iacob in sensu proprio esse mendacium. Nec esse tamen absurdum, si homo quamlibet iustus semel aut iterum mentiatur. Quamobrem cum constanter astruerint Iacob non fuisse mentitum, existimandi sunt peculiares easdemque graues causas habuisse, quibus in hanc sententiam inducerentur. Porro quemadmodum per legitimas allegoriae rationes iustus figura iustorum, iniquus iniquorum est, ita & falsum absurde in typum veritatis assumitur. Scio quae contra hoc dici possunt, legi enim D. Gregorij commentaria, in quibus huic regulae non alligat expositonem suam, legi & Hiero, qui Abacuc. 1. cum spiritum malum per tropolo¬ giam conuertisset in bonum, tropologia, inquit, libera est, & hic tantum legibus circumscripta, vt pietatem sequatur intelligentiae. Sed haec longior pugna est, nec huius temporis patitur angustias. Equidem abuti hac libertate nollem, sed mysticos sensus quibusdam potius terminis lineisque praescribere. Nec enim consentaneum est, nisi a rebus vicinis & similibus, vt metaphoram ita & figuram imaginemque rerum trahi. Quippe cum rem, quae alterius figura est, eius similitudinem gerere ne cesse sit. Nec Salomon in peccatis Christi typus erat, sed in pace: nec Iebpte in impietate aduersus filiam typus erat Dei, sed in zelo. At D. Thom. 2. 2. quaest. 88. art. 2. ad 2. repugnat: videtur profecto. Verum iam dixi hic me non agere de liberis allegorijs, sed de his, quae certa via & ratione premuntur. Quo sensu nec Hieronymus, nec Thomas locuti sunt. Quae enim conuentio lucis ad tenebras? quod Christo cum Belial, vt per mysticum sen sum lucem quidem tenebrarum, Christum vero Belial figuram faciamus? Sed de his plura alio loco opportunius. Nunc, vt ad propositum reuertamur, nobis ad certam regulam diuinae scripturae tractandae sunt, nec iniquum in eo quo iniquus est, nec mendacem in eo quo nendax, aut iusti aut veracis typum faciemus. Quia ergo constat, Iacob tum etiam cum praeripuit fratri benedictionem, gen tium fidem praenotasse, consequens fit, ex peculiari Dei procuratione ea omnia & dicta & facta futurae veritatis imaginem habuisse, ac proinde non fuisse mendacia. Quid ergo? verum ne illud est, ego sum primogenitus tuus Esaus Nempe verum est. Est enim & primogenitus secundum carnem, & primogenitus secundum ius. Nam & Apostolus duo filiorum genera exprimit, inquiens: Non omnes qui ex Israel sunt, ij sunt lsraelitae, nec qui semen sunt Abrahae omnes filij: sed qui filij sunt promissionis aestimantur in semine. Et statim: Non solum autem illa, sed & Rebecca ex vno concubitu, &c. & quia maior seruiet minori, &c. Paulus itaque semen Abrahae vocat populum gentium, eun demque, fratrem appellat miuorem, cui maior erat seruiturus. Vt igitur sine mendacio gentium hic populus in fidem iam & haereditatem Iudaeorum suffectus dicere poterat, Ego sum semen Abrahae, ita & Iacob, quoniam ius habebat ad primogenitura, in quam Deo auctore fuerat substitutus, vere vtique dixit, Ego sum primogenitus tuus Esau. Quid cum Ioannes Baptista Elias a Domino vocatus sit, non natura quidem, sed praecursoris officio: num & non ad eundem quoque modum Iacob, qui haereditario iure fratri successit, se esse Esau sine falsitate potuit asserere? Sed ais. Vnde ius hoc Iacob intellexit ad se pertinere? Certe vel Deo reuelante, vel matre instruente, quam Dei familiare consilium habuisse Gen. 25. c. traditur. Atque in 2. argumenti confutationem satis multa diximus.

3

Tertium autem, quod ex Esaiae testimonio nobis opponitur, D. Tho. 2. 2. 4. 171. artic. 6. ad 2. confutat. Quae quidem confutatio quoniam prolixa est, nos vero breuitati studemus, non est hic adscribenda. Nam & aliter responderi breuius potest, eiusmodi prophetias comminatorias esse, sic enim scholastici vocant. Id quoniam Prophetae intelligebant cnam intelligentia opus est in prophetia, minime fallebantur. Quin potius fide quidem bona suo ministerio functi, existimabant tamen cominationes mutatis posse moribus commutari. Ob eam enim causam Ionas nolebat Ninine subuersionem praenuntiare, quod diuinam putabat misericordiam Niniuitis poenitentibus esse flectendam. Quocirca in simplicibus eiusmodi denuntiationibus natura rerum ususque communis eo nos ducit, vt conditionem tacitam subaudiamus. Cuius rei insigne exemplum legitur Gene. c. 2O. vbi Abimelech rege corripiens Dominus his verbis vtitur, Et morieris propter mulierem quam tulisti. Postquam autem ille excusauit, in hunc modum Dominus locutus est: Nunc redde viro suo vxorem & orabit pro te & viues. Si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris. Vides, vt primo edicto vehementius animum eius concutiat, quo satis factioni reddat intentum: secundo autem voluntatem liquido suam explicet, qua poenam denuntiando nihil aliud significat quam eos se monere, quibus vult parcere: nisi quod syllabatim non exprimit, quod intelligere tamen promptum est. Ad tertium itaque argumentum sic responsum esto. Ad quartum autem facile respondetur. Verbum impexandi non semper aut praeceptum, aut consilium secum, sed aliquando etiam permissionem ferre, vt apud Ioannem. Quod facis fac citius. & alio loco Dominus ad Balaam, si vocare, inquit, te venerint homines isti, surge & vade cum eis, cui tamen postea angelus dixit: Ego veni vt aduersarer tibi, quia peruersa est via tua. D. Thom. de Malo. 4. 3. art. 1. ad 17. Sic igitur dictum est, egredere, & fac: sicque omnino. Deum dedisse spiritum mendacii in ore omnium Prophetarum, concedendo scilicet non iubendo. In quem sensum illud etiam intelligitur, & ne nos inducas in tentationem. & illud forsitan: Tu rex regum es, &Deus coeli regnum & imperium dedit tibi, &c. & illud: Non haberes potestatem in me vllam, nisi tibi datum esset desuper: atque illud demum: Quod pater dicitur filium in manus impiorum tradidisse. Quia vero permissionem ipsam diuinamcredeundum est enim ad propositum, qua homo vel in errorem, vel in culpam in ducitur, non ministri boni, sed mali exequuntur, ideo Augustinus asseruit, per administros malos Deum aliquando decipere. Ac quarto argumento refutando haec dicta sint modo: nam posterius illud apertiore fortasse via & ratione refutabimus. Argumentationi quoque quae quarto loco posita est ita respondeo. Deum non iussisse quidem filiis srael vt circumuenirent Aegyptios, sed vt vasa argentea & aurea peterent commodato. Praecipit vero postea ne accepta vasa redderentur. Id quod facere legitime potuit, tum propter alia, tum his praecipue causis. Vna, quod Aegyptii operarum mercedem Iudeis non reddiderant. Presserant siquidem: eos operibus duris luti & lateris omnique famulatu, vt Exodi 1. cap. legitur. Itaque vel in pace mercedem ab inuitis rapere potuerunt, quando res alioqui debitas nulla alia erat via repetendi. Altera autem erat causa, quoniam in bello iusto res hostium victoriae iure auferre poterant. Quemadmodum & Epiphanius in libro Ancoratus explicuit, & docuit ante Clemens Alexandrinus lib. 1. stroma. Certe vtranque causam e Sapientiae c. 1O. colligere licet. Priore ibi, Et reddidit iustis mer cedem laborum suorum. Posteriore autem ibi, ideo iusti tulerunt spolia impiorum. Magist. vero sent: in 3. dist. 37. Iudaeos affirmat viros optimos nullo modo peccasse: infirmis autem, qui cupiditate quadam Aegyptios fefellere, magis esse illud vt facerent permissum quam iussum. Quod enim Augustinus dixit, Israelitas iussos esse hostem decipere, id ipse eodem prorsus loco ac quaestione correxit inquiens: factum est, vt iuberet Deus, vel potius pro illorum cupiditate permitteret. Pertinet vero ad iustitiam & veritatem, vt is, qui meretur decipi, decipiatur a Deo quidem concedente, ab homine autem Vel angelo malo efficiente. Quos iustitiae suae administros licet Deus seuere sane ad vindicandum proferat, non continuo tamen praui eorum operis causa est. Non enim mox, si quis ab vsurario pecunias petit hominisque peruersi cul pa vtitur, idem ipse vsurarum est auctor. Nec vero dif- ficile videbitur, eadem opera ad Deum, Sathanamque referri: si in vno eo demque, motu actionem & passionem res plane diuersas inspiciamus. Hae namque res duae faciunt, vt in talibus longe alia sit ratio diuinae, diabolicaeque actionis. In calamitate porro sua Iob non solum dae monis, sed Dei etiam opus recognoscit: quem ea dicit abstulisse, quae instigante impellenteque Sathana per Chaldaeos fuerant erepta. Etenim, quia passio bona ac iusta erat, consilium quoque Dei optimum finisque sanctissimus: in promptu viro Dei fuit, ibi inculpatam Dei operationem agnoscere, vbi hominum Sathanaeque nequitia cum praua sua operatione se prodidit. Hoc video, dum breuiter voluerim dicere, dictum a me esse paulo obscurius: sed experiar, & dicam, si potero, planius. In opere illo malo & culpa erat & poena, actioque praua rectae iuncta passioni. Deus igitur illic non erat otiosus: sed eius erat omnino auctor, quod in illo opere erat bonum: ab eo autem alienus, quod in illo erat malum. Ita Deus viro sancto Camelos abstulit quidem, at non iuste, solum, sed benigne. Abstulit & Satnan: at crudeliter nedum impie: Chaldaei quoque abstulerunt, at tum auare, tum etiam inique. Nihil ergo est absurdi, si opus idem, quatenus poena est, ad Deum: quatenus est culpa, ad Sathanam auctorem referamus: vt Sathan & in culpa agat & in poena: Deus in poena agat quidem, at in culpa non agat, sed permittat. Atque hac eadem responsione sex- tum quoque argumentum refellitur. Non enim decipit Deus deceptionem ipsam faciendo, sed permittendo vt fiat. Qua etiam ratione corda & excaecare dicitur & indurare. Vt Gregor. 13. mo. lib. c. 16. & Thom. 3. aduersus Gen. c. 162. docuere. Et Clemens Alexandrin. lib. Strom. 1. explicans illud Matth. decimotertio. Ideo in parabolis loquor eis, &c. Non Dominus praebet ignorationem inquit, hoc enim sentire est nefarium, sed ipsam, quae inerat, prophetice arguit. Sic etiam homines tradit Deus in reprobum sensum & in passiones ignominiae. Dimisit eos, ait, secundum desideria cordis corum: ibunt in adinuentionibus suis. Atque hoc item sensu reliqua testimonia interpretanda sunt. Nam Augustini verba ipse idem August. in li. de praed. & grat. c. 4. dotuit, quomodo accipere debeamus. Non operatur, inquit, Deus in homine ipsam duritiam cordis. Sed indurare eum dicitur, quem mollire noluerit. Sic etiam excaecare, quem illuminare noluerit, & repellere eum quem noluerit vocare. Hactenus ille. Et in libro de articulis sibi falso per Pelagianos impositis art. 1O. eorum opinionem detestatur, qui Deum prauae cuiusquam, aut volunta tis, aut actionis credunt auctoem, siue excitantem, siue suadentem, siue impellentem peccantium cupiditates Deus quippe neminem tentat. Et rursum, Non dicas, ille me implanauit. Et iterum, Perditio tua Israel, tantummodo in me auxilium tuum. Et alio loco, diligis omnia quae sunt: & nihil odisti eorum quae fecisti. At odio habet Deus caecitatem cordis, errorem, obstinationem: cum odio sint Deo impius & impietas eius: Deus igitur nihil eiusmodi in homine proprie facit: sed tantum iudicio permittit. Nam obstinatio, error animi, ac caecitas peccata sunt: quae scilicet in hominibus, si proprieta tem verbi sequi volumus. Deus nullo modo operatur. Nisi Melancthonis stultitia placet, qui aeque proprium Dei opus Iudae proditionem ac vocationem Pauli esse ait. Verum hic error non solum scripturae testimonijs sed naturae quoque rationibus manifeste refellitur. Primum enim illa Augustini ratio expedita est: nullo sapiente auctore aliquem deteriorem fieri. Tanta enim cul pa est, quae in sapientem quamuis hominem cadere nequeat. Multo igitur minus Deo autore fiet homo detetior, cum sit Deus quouis homine sapiente praestantior. Illa item eiusdem Aug. causa non est leuis: Quod quae me auctore fiunt, ea me volente & aut suadente, aut consulente, aut imperante fieri necesse est. Nullum autem Dei iustum rectumque de culpis iudicium futurum esset, si ho mines Dei voluntate, suasu, consilio, praeceptoque pecca rent. Plato insuper in secundo de Rep. lib. modis omnibus pugnandum esse ait, ne Deus qui bonus est, dicatur esse malorum causa. Alioqui secum Deum pugnaturum, qui suis legibus contraria fieri mandauerit. Ita eos ciuitate extrudi iubet, qui verba illa nefaria dixerint: nobis vtique perniciosa, vt inquit, sibique ipsis male consonaSed alterius & loci & temporis est hanc siue amentiam siue insaniam refutare. Nunc reliqua persequamur. Nam & eis refellendis huius sexti argumenti testimonia, apertius ex plicabuntur. Cum itaque septimo loco obiicitur: Deum esse omnium poenarum causam, nos certe id negamus: sed earum vere ac proprie causa est, quae solum poenae sunt, non culpae. Est autem interdum, vt ad Romanos & Thessalonicenses tradit Apostolus, vna culpa alterius poena. Quo casu in poenam incurrit impius Deo deserente, non efficiente. At vero Caietanus illud, Ecce ego suscito super te malum de domo tua, Est sermo, inquit, non de malo culpae, sed de malo poenae. Deus enim non est auctor peccati, vt lic, sed quatenus poena est peccantis, vel alterius. Hactenus ille. Et in illud, Dominus praecepit ei, vt malediceret Dauidi, agnoscit, ait, maledictionem illam quatenus poenalem sibi procedere a Deo. Efficit si quidem Deus per Semei maledictionem illam non quatenus erat peccatum, sed quatenus erat poena ipsius Dauidis. Quemadmodum superius etiam per os Nathan dixerat, suscitabo malum de domo tua, non quatenus erat malum culpae, sed poenae. Hactenus etiam ille. Ac posterior haec sententia quidem faciliore ratione defendi potest, si ea distinctio repeta¬ tur, quae quinto argumento diluendo posita est, in opere vno eo demque & actionem considerari & passionem. Cum autem res temporariae, salus quoque & vita auferuntur, passio non modo ex parte Dei iusta est, verumetiam ex parte patientis est bona. Non vtilem patiendi dico, nam hoc quis dubitet: sed honestam ac meritoriam, si aequo animo patienterque feratur. Quia vero quo passio est, eo poena est: rite, ni fallor, dici potest Deus auctor esse operis mali, non qua est malum culpae, sed qua est malum poenae. Cum enim Aristoteli actio & passio idem motus sint, illud perinde est, ac si Deum auctorem dicamus esse non malae actionis, sed bonae passionis. Caeterum, quando vnum peccatum alterius est poena, res non ita facile expediri potest. Tunc enim nec actio nec passio honesta est: sed is qui plectitur & agendo & patiendo peccat. Vt cum gentes, verbi causa, contumelijs affecerunt corpora sua in semetipsis, & relicto naturali vsu turpitudinem naturae inimicam operati sunt, mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes, nihil omnino illic distin guere possumus, cuius Deum causam afferamus. Siue enim agentes, siue patientes, & quia agebant, & quia patiebantur, vtrinque omnino peccabant. Quamobrem Deus nec actionum eiusmodi auctor erat vllo modo, nec passionum. Illud igitur, quod priore loco Caietanus ait, dilutius videtur esse, quam vt consistere in vera Theologia possit, quae an argutias adeo formales recipiat, ignoro. Si enim Deus auctor peccati est, quatenus est poena peccantis, omnium poenarum absolute causa erit, tum etiam, cum peccantis culpa posterior culpae prioris poena est. Ita erit causa indurationis, caecitatis, erroris, earumque passionum quas ne nominare quidem per verecundiam licet. Et cum causa moralis, de qua in praesenti sermo est, non agat nisi per voluntatem mouens: Deo certe volente, atque adeo vel iubente, vel suadente, vel instigante, ea, peccata prouenient, quae in priorum poenam accidunt. Quae nimirum omnia & per se sunt falsa perspicue, & inter se vehementer repugnantia. Intelligo autem Diuum Augustinum libro contra Iuliamum quinto, longa oratione contendere, non permis¬ sionis tantum aut patientiae diuinae esse peccata, sed etiam potentiae: quum priora videlicet per posteriora puniuntur. Adducit vero in hoc non ea modo testimonia, quae nos in argumentis attulimus: verum illa etiam, Miscuit Domi nus spiritum vertiginis in medio eius, & errare fecerunt Aegyptum sicut errat ebrius. Et Domini sententia fuerat, vt indurarentur corda eorum, & non mererentur vllum clementiam, sicut praeceperat Dominus Moysi. Et, Non acquieuit rex populo, quoniam auersatus fuerat eum do minus, vt suscitaret verbum suum, &c. loco autem eius, quod nostra transsatio habet, quoniam auersatus fuerat eum Dominus 7O. transtulerunt, Sri &deo Eugioo ipsi At VeSgopu. Quae verba Augustinus ita reddidit, quoniam a Domino erat conuersio. Ac recte ille quidem, nam, At 7oggenque, proprie, conuerto, est. Huic vero illud etiam simile est, conuertit cor eorum, vt odirent populum eius, & dolum facerent in seruos eius. Addit denique Augustinus & illud, quo vno causam videtur obtinere, In hoc ipsum excitaui te, vt ostendam in te virtutem meam. Ac protinus, quem vult indurat. Volens ergo indurat. Deus. Et posterius, Quod si Deus volens ostendere iram, & notam facere potentiam suam, &c. Potentiae igitur diuinae sunt eiusmodi peccata, quare Deus in his agit etiam, nedum permittit. Confirmat autem hoc, vel maxime, quod cum Dauid increparet Abisai, qui caput Semei cuperet amputare, dimittite, inquit, eum: Dominus enim praecepit ei, vt malediceret Dauid. Et paulo post. Dimittite eum, ait, vt maledicat iuxta praeceptum Domini. In eam quaestionem, quam velis equisque, vt dicitur, fugere conabar, volens nolens incurri. Ita enim sconiuncta est huic, quae praesenti loco versatur, vt illam rab hac non potuerim separare, quamuis in ea re diu multumque elaborauerim. Cum enim considero, quid ferat instituti operis ratio: occurrentes consequentesque etiam controuersias pro mea certe virili declino: magis a Deo eas, quas dignas esse video, vt & tractentur fusius, & ex- plicentur accuratius. Hinc quippe volumen mihi grande displicet: inde autem moleste fero, res quam grauissi¬ mas minus accurata diligentia expendi, quam earum amplitudo requirat. Id quod in ea, quae est nunc in manibus, accidat necesse est. Nam etsi multa dicentur, multa tamen praetereunda sunt: quae huic argumento plene absoluendo erant valde necessaria. Atque veteres patres, ne fenestram impijs aperirent, duritiem, caecitatem, erroresque suos & peccata in Deum referendi, in id genus locutionibus, quae actionem Dei sonare videntur, solam permissionem agnoscunt. Quam sobrietatem vt ex osculor, ita minime periculosum iudico, si permissioni nonnihil addamus: quod nec actio proprie Dei sit, nec sola permissio. Ita enim, vt reor, scripturae sucrae intelligentiam, germanam, solidam, expressamque tenebimus. Principio autem illud intelligendum est, vim scripturae & energiam in illius modi locis non satis per negationem explicari. Etenim, si eum Deus excaecat, quem non illuminat: eumque indurat, quem non emollit: o mnes profecto, quicunque in peccato sunt mortui, ex caecati a Deo sunt & indurati. Quod nec scriptura nec ratio recipit. Quosdam siquidem peculiariter excaecato a Deo & induratos legimus: in quibus iram, iustitiam ac potentiam suam insigni singularique vindictam Dominus ostenderit. Deinde id quoqe certum nobis expeditumque fit, Deum proprie nec excaecare, nec indurare, nec decipere, nec hominum corda in odium conuertere, nec ea demum facere, quae in literae superficie facere asseritur: Illa enim, quemadmodum ante constituimus, a natura Dei abhorrent omnia. Itaque Deo improprie & figum rate tribuuntur: triplici, vt ego sentio, ratione. Primum enim, cum sublato eius lumine nihil aliud quam caligo & caecitas supersit: cum ablato suauitatis cius spiritu corda nostra in lapides, obdurescant: cum cessante eius directione in obliquitatem contorqueantur, excaecare eos, indurare, errare facere dicitur, quibus facultatem videndi, liquescendi, ad veritatem rectam ingrediendi adimit. Nam & qui lucem hanc oculis nostris auferrent, & qui columnam, qua firmatur & consistit aedificium, tollerent: i1 vere ac iure & obtenebrare oculos, & diruere aedificium dicerentur. Cum autem, dicimus, Deum facultatem videndi auferre caeteraque similia: id non ita accipiendum est, quasi homo arbitrij facultate priuatus nec videre nec mollescere nec recta ingredi ipse possit. Sed ita demum intelligere oportet, vt quia sine lumine videri homo non valet, nec sine spiritus iuaui oleo emolliri, nec sine Dei directione recta ingredi: idcirco qui illa iusto hominibus iudicio adimit, hic facultatem quoque ea exequendi quodammodo dicatur adimere. Altera est ratio, quae proprius ad verborum pro prietatem videtur accedere, quod ad exequenda iudicia sua Satana administro vtitur: ob idque ea dicatur efficere, quae minister illius auctoritate roboratus efficit. Quemadmodum quae iudicis administer, dum iustam eius sententiam exequitur, facit: ea suo modo a iudice quoque fieri sane intelligimus. Tertiam rationem Hieronymus ad Hedibiam reddidit. Sicut enim vnus est solis calor, & secundum essentias subiacentes alia liquefacit, alia indurat: alia soluit, alia astringit: liquatur enim caera, & induratur lutum: & tamen caloris non est diuersa natura. Sic Deus eodem omnino lumine male affectum ex- caecare dicitur, bene institutum illuminare: eodemque prorsus beneficio indurare illum, hunc mollire. Videlicet miraculis eisdem editis emollitus Israel est, obduruit Pharao: eadem doctrinae luce Apostoli viderunt, Pharisaei caeci facti sunt. Quoniam diuina lux tametsi per se quidem ad videndum editur, sed per, occasionem, tamen in eo caecitatem efficit, qui praue affectos habet oculosin eo duritiem, qui prauo affectus est animo. Atque huic illud simile est, quod hi seducere decipereque dicuntur, qui oratione dubia vel obscura tenebras alicui offundunt. Hac enim ratione Dominus in parabolis turbas alloquutus, eas excaecasse dicitur, ac Hieremias, seduxisti rait, me Domine & seductus sum, quia enim in principio illud audierat, Prophetam in gentibus dedi te: & iterum: Eoce constitui te super gentes & regna: arbitratus est nihil se contra populum Iudaeorum, sed contra diuersas in circuitu nationes esse dicturum: vnde & Prophetiam libenter assumpsit. Cum vidisset autem aliter sibi ac existi mauerat accidisse, queritur a Domino se esse deceptum: non falsitatae autem deceptus est, sed ambiguitate. Nihil autem refert ansquod Hieronymus aito inde Hieremias fuerit seductus, an ex illis potius verbis: Ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum vt eruam te, & c.

4

His igitur tribus rationibus non illa solum explicatur, quae retro citata sunt, sed & illud simul intelligitur, quod Deus ministros irae suae nunc sibilo euocaturum se mina tur, nunc eos instar nouaculae sibi fore ad radendum caput & barbam vniuersam, nunc sagenam & rete ad irretiendos improbos, nunc malleum ad feriendos, virgam denique, securim, serram, quam eleuet, in qua secet, quam trahat. Nam, quod 2. Reg. 16. legitur. Domini praecepto Semei Dauidi regi maledisse, id per figurata dictionem vsurpatum esse, vel illud satis abunde magno argumento est, quod Ecclesiast. 15. scribitur, Nemini mandauit impie agere. Et reuera cum recta ratione pugnat, in eo peccare hominem, quod Deo praecipiente agit. At Semei sine du bio maledicendo peccauit. Praeceptum igitur in libris sacris pro lege & ordinatione quandoque accipitur, siue sit lex obligans ex imperio, siue permissio, siue poena praescripta, seu ordo etiam naturae praefixus. Sic enim quod Matth. 19. dicitur: Ad duritiam cordis vestri permisit vo bis, &c. Marc. c. 10. dictum est: Scripsit vobis praeceptum istud. Sic etiam Threnor. 3. Quis est iste qui dixit vt fieret Domino non iubente? Quem locum alij ita vertunt: Quis hoc dixerit: aliquid fieri quod Dominus non praecipiat. Et iterum, statuit ea in aeternum & in seculum seculi, praeceptum posuit, &c. Quod ergo ordine diuinae iustitiae fit, id diuino praecepto fieri dicitur. Iam illud fueram oblitus, quod Paulus ait, quem vult indurat. Sed primum, voluntas etiam permissionis a Theologis ponitur. Vnde August. in Enchir. c. 95. Non fit quicqe ait, nisi omnipotens fieri velit, vel sinendo vt fiat, vel ipse faciendo. Deinde, volente aliquo ea fieri dicuntur, quae illo non inuito fiunt. Sic enim pater volens dicitur filium gignere. Ac de 7. argumento nimisque multa dicta sunt. Octauum autem breuissime refutabitur. Intelligendum est enim causarum duo esse genera: naturale & morale. Vt qui imperat, qui consulit, qui suadet, qui impellit, is eius rei, quae imperio, consilio, suasione, impulsu eius fit, causa moralis dicitur. Est autem Deus causa naturalis quidem omnium motionum. Nam generali naturalique concursu cum omnibus causis agentibus operaltur. At causa moralis non est nec erroris, nec prauae cuiusque actionis. Actus igitur ille, qui peccatum est, si in genere rerum naturalium consideratur, ad causas tantum naturales referendus est. Sin consideratur in rerum moralium ordine, ad causas naturaliter agetes inepte quidem & absurde reuocabitur. Stultus quippe erit is, qui in coelorum motrices intelligentias culpas, vel proprias, vel alienas retorserit. Quocirca, tametsi res atque actiones vniuersae, quatenus effecta naturae sunt. Deum auctorem hahent: sed cum de peccatis agitur, quoniam mox in peccati nomine liber & moralis actus intelligitur, ineptissimi profecto erimus: quicunque in Deum errores peccataque nostra regeremus. Ille enim, quemadmodum diximus, in moralis causae modum nec ad errorem mouet, nec ad pra uam aliam quamlibet actionem, hoc est, nec mentitur omnino, nec suadet aut imperat malum. Quibus modis ac similibus & deciperet proprie, & causa peccatorum habe tetur. Sed haec causae partitio in relectione de Sacramentis in genere vberius explicata est. Nunc ad 8. argumenti explicationem diximus satis. At postremum facile refellitur. Nego enim id quod primo loco antecedit, cui. s. suadendo tota illa argumentatio incumbit. Mendacium namque ita malum natura est, vt nulla ratione quisquam iuste mentiri possit, quod & Arist. 4. Ethic. tradit. & August. in lib. de mendacio demonstrat. Ad primam vero rationem, qua huius contrarium suadetur, sunt qui respondeant, Ioseph fuisse reuera mentitum, sed ioco tamen. Et si obijcias, periurium omne esse mortale peccatum, argu te respondent, Ioseph non iurasse absolute, eos esse exploratores: sed ex conditione. Ait enim, mittite ex vobis vnum & adducat eum, donec probentur ea, quae dixistis, vera an falsa sint: alioqui per salutem Pharaonis exploratores estis vos. At D. August. in quest. super Gene. totam assertionem a mendacio liberat: & verbum illud, estis, ac cipit pro verbo, habebimini. Quae verbi vsurpatio non est insolens. Nam3. Reg. 18. Elias ait, Qui exaudicrit per ignem ipse sit Deus: hoc est habeatur. In quam sententiam D. quoque Bonauentura iuit: adiecitque Ioseph illa verba tentando, & quasi inquirendo cquod iudices solent, sine mendacio dixisse. In iudicijs nimirum, eruntiationes loco interrogationum vsurpantur. Inicrrogantes autem non mentiuntur. Nihil enim censentur ass erere, sed vt veritatem eliciant, pertentare. Qualis illa interrogatio fuit, An ionoratis, quod non est similis mei in scientia augurandi? Gratianus tamen docet ioco id esse dictum, quare non habendum pro mendacio: vt quod non animo fallendi dictum sit.

5

Ad secundam vero rationem respondeo sermone Prophetae esse figuratum, vel ad exprimendam rei maxima certitudinem, vel ad desiderium vehemens explicandum, vt si fieri posset ea mala non acciderent: Quod vulgo apud Hispanos inculpate dicitur, plega a Diosque vo mienta. At tertiae rationi hoc habeatur responsum. Ironiam ab Aristo rele ibi accipi pro cauillatione quadam turpi ac dissimulata astuteque parata ad decipiendum. Verbum enim Graecum, & igoueuo vot, int erdum idem est atque cauillatorie decipere Atqui Socrates in omni oratione simulator, quem, t igorae Graeci nominarunt, non solum absque vitio sed etiam cum laude fuit. Nam & ironia illusio seu irrisio est figura apud Latinos vsurpata, vbi nullum mendacium inest. Argu menta igitur omnia quae a principio huius controuersiae po suimus, hoc quidem pacto fuerint refutata. Occurri autem nobis potest, & quidem a doctis & eruditis quaerentibus, sa tis ne prudenter agere videamur, qui cum in huius operis initio Dei veritatem, cui fides innititur, primum Theologiae principium esse docuerimus, numc tamen longe aliter doctrinam videmur instituere. Quoniam diuinam veritatem in questionem reuocamus, & rationibus etiam philosohiae confirmare nitimur. Absurdum est autem, vt Aristot. docet, de cuiusque disciplinae principijs velle cum quouis homine disserere, & Basilius in Psal. 115. in quodlibet studio, inquit, quod ordine in finem procedit, impossibile est, primorum subiectorum demonstrationes inquirere. Sed necesse est omnium artium, que probatione nituntur, principijs sine vestigatione aut ratione positis, reliqua, quae deinceps sequuntur, cum rae tione ostendere. Sic & Theologiae mysterium ex fide mi nime rationibus probata aedificium quaerit. Hactenus Basilius. Atque Hilarius in lib. ad Constantium Augustum, fides, ait, non in quaestione philosophiae est, sed in Euangelii doctrina. Cum ergo & Theologia & fides eo tanquam summo principio adnitantur, quod omnia in scripturis a Deo reuelata vera sint, stultum videtur esse, id aut in dubium vertere, aut philosophiae argumentis velle finire. Quasi fides in quaestione philosophiae sit, & non ma gis oporteat, cum in aliis doctrinis tum in hac maxime discipulum addiscentem credere. Ac reuera quemadmodum prima philosophiae principia quibusque non omnino rationis expertibus animo antecoepta sunt, nec nisi absurdissime in quaestionem vocarentur, sic omnes Chri stiani istam siue anticipationem siue praenotionem nulloargumento intercedente habent animo quasi insculpta, Deum esse natura veracem, neminemque proinde ab eo posse falli. Quamobrem imprudentiae nomine, vt dictum est, accusari a viris etiam eruditis possumus, qui de re, quae controuersia esse non debet, controuersiam fecimus, & primum fidei ac Theologiae fundamentum non testimonio solum, sed etiam ratione constituimus. Quibus vellem satis cognita esset nostra sententia. Non enim sumus ij, quorum vagetur animus errore, nec habeat vnquam quid sequatur. Quae enim ista esset Theologia, vel quae disciplina potius, principiorum ratione sublata? Quae prorsus tollitur, si perinde atque conclusio, principium quoquo in controuersiam veniat. Quoniam autem mihi interdum uideor disserere non cum perfectis Theo logis pleneque sapientibus, sed cum ijs, quibuscum praeclare agitur, si insunt simulacra Theologiae, nonnullos lapides ego moueo, quos scilicet non mouerem, nisi quorundam imprudentiam veritus, qui dum iuniores passim Theologos sine iudicio legunt, in eas opiniones incurrunt, quas refellere, vt videtur, necesse est, vt Theo logiae fundamenta & doctis & indoctis pariter iaciamus. Itaque concedendum nobis est, si imperitorum causa quaedam praeter disserendi artem disserimus. Nec pru¬ S dentiam nostram ibi desiderare oportet, vbi doctor tanto prudentior est, quanto sese magis indoctorum ingenijs & imperitiae accommodat. Porro autem, vt viris doctis nonnihil etiam respondeamus, disciplinarum principia non eandem rationem vniuersa subeunt. Quaedam enim sunt tam nota atque perspicua, vt qui ea in quaestionem vocent, hi non sint verbis, argumentis & disputatione philosophorum, sed verberibus, vinclis & carcere fatigandi. Vt quodlibet esse vel non esse, omne totum esse maius sua parte. Alia vero sunt eiusmodi, vt & negari ex ignorantia quandoque possint, & rationibus etiam illustrioribus comprobari. Sic enim Aristoteles tradidit dialecticem ac Methaphysicen eos coarguere, qui aliarum disciplinarum principia inficiantur. Atque ipse idem, saepeex effectis manifestis causas rerum minus manifestas persuadet, quibus causis tamen philosophiae principia continentur. Sed & duas esse cuiusque disciplinae partes ex- ploratum est. Vnam, in qua principia ipsa tanquam fundamenta ponimus, statuimus, firmamus. Alteram, in qua principijs positis, ad ea quae sunt inde consequentia pro ficiscimur. Atque in hac quidem posteriore, si quis principia negarit, quae nimirum in scientia supponuntur, non est cum eo contentiosa disputatione certandum. Si enim Theologo suas conclusiones ex principijs colligere volenti neget quisquam Deum esse, stultus erit si aduersum eiusmodi, disputationem Theologicam velit instituereIn illa vero, quam priorem esse diximus, licebit vtique non solum obscura perspicuis illustrare, sed etiam minus nota principia, ex his, quae sunt nobis notiora, ostendere. Fere autem sit, vt causae rerum quae sunt suapte natura manifestae, sint nobis obscurae. Quemadmodum oculo Nictycoracis radij solares tenebrae sunt. Ita si viro sapienti negaretur Deus esse, licet primum sit Theologiae prin pium, daret tamen ille operam, vt via aliqua & ratione Deum esse constitueret. Non igitur mirum esse cuipiam debet, si hoc sane libro, vbi de principiorum Theologicorum firmitudine agimus, ipsa nos principia non modo explicemus, verum etiam constituamus. Aliter autem Vrbium fundamenta inimicus concutit, qui conatur euer¬ tere, Aliter artifex, qui nititur non solum iacere, sed etis confirmare. Sed iam ista omittamus, & ad ea, quae proprius ac validius vrgent, festinemus. Nam prima illa quidem machina, non erat adeo instructa, vt ad eam deturbandam aut longior aut acrior futura esset oratio. In illam vero alteram, vt quam aduersarij inaiori arte & viribus instruxerint, maiori quoque nos studio & acriori disputationis vi debemus incumbere.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4