Text List

Caput 6

Caput 6

Cap. sextum: continet argumenta eorum qui suadere conantur, scripiuram sucram non egere ecclesiae approbatione.

ET quidem, quod ad primam partem attinet, Lutherani aliquando asseruerunt, scriptura non egere ecclesiae aut alterius cuiusque approbatione, sed iudicium de scriptura ex ipsis scripturis esse faciendum: seu potius per ipsas scripturas caetera omnia iudicanda, eas vero per se quidem cuique habenti Spiritus sancti, & fidei lumen, esse manifestas. Quod si ab illis roges, ecquis nobis fidem facit haec a Deo prodiisse? ecquis salua & intacta ad nostram vsque etatem peruenisse certiores reddat? Ecquis per suadeat librum hunc reuerenter excipiendum, illum vero numero expungendum? Aiunt, perinde esse ac si quis roget, vnde discemus lumen discernere a tenebris, album a nigro, suaue ab amaro: non enim obscuriorem Veritatis suae sensum scripturam prae se ferre, quam coloris sui res albas ac nigras, saporis suaues & amaras. Sicut etiam apud philosophos per communes animi conteptiones (sic enim vocant) reliqua omnia probantur, cum ipsae probatione non egeant. Ita existimant Lutherani, diuini verbi cognitione, quod est doctrinae catholicae commune principium, vsque adeo in promptu esse, vt nulla hominum approbatio sit necessaria. Atque hic idem perniciosissimus error olim apud Vuicleffistas inualuit, vt Thomas Vualdensis auctor est. li. 2. doctr, fid. Anti. c. 19. ne quisquam existimet a Luthero hanc primum haeresim prodiisse. Suadent autem id principio, ex eo quod dominus apud Ioannem dicit. "Ego non ab homine testimonium accipio". At siue summus Pontifex, siue concilium seu etiam ecclesia tota homines sunt, non igitur ab his Christi euangelium aut reliquae scripturae partes accipiunt testimonium.

Idem rursum ex illo confirmant, quod Ioannes Apostolus ait. "Non necesse habetis, vt aliquis doceat vos, sed sicut vnctio eius docet vos de omnibus & verum est".

Tertio loco argumentantur ex eo verbo domini, "si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet ex doctrina vtrum ex Deo sit". Cui simile est illud, oues meae vocem meam audiunt, alienum autem non sequuntur. Quo testimonio Lutherus quasi re confecta gloriatur, & nondum collata manu tamquam ferox victor insultat. Aperte enim (vt ait) euangelium testatur, ipsas per se oues habere idoneam discernendi scripturas facultatem.

Quarto illud Ioannis afferunt, "si testimonium hominum accipitis, testimonium Dei maius est: qui credit in filium Dei, habet testimonium Dei in se". In omnibus igitur, quae ad fidem pertinent, non ad externa hominum testimonia recurrere debemus, sed ad id quod Deus intranos testimonium praebet.

Addunt etiam huc illud ex Deutero: "qui verba prophetae, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego vltor existam. Propheta autem, qui voluerit loqui in nomine meo, quae ego non praecepi illi vt diceret, interficietur. Quod si tacita cogitatione responderis quomodo possum intelligere verbum, quod dominus non est locutus: hoc habebis signum, &c. Quod si in nomine Domini propheta ille praedixerit & non euenerit, hoc dominus non est locutus", &c. Ecce quemadmodum discernendis verbis Dei a verbis hominum, non remittitur fidelis populus ad pontificem aut sa cerdotem, non ad hominum concilium, sed ex ipsa rerum euidentia, vt discernat instituitur.

Eodem quoque pertinet illud Ioannis, "Charissimi nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint, quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum. In hoc cognoscitur spiritus Dei", &c.

Confirmant praeterea idem ex illo Apostoli testimonio. "Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei, spiritualis autem iudicat omnia". Rursum ex eo, "Prophetae duo aut tres loquantur, caeteri diiudicent", & paulo post, "si quis videtur esse spiritualis, cognoscat quae scribo vobis, quod domini sunt mandata". Quicunque igitur, in quo est spiritus Dei, cognoscere verba domini, eaque discernere iure suo potest. Proferunt etiam alia testimonia, quae quoniam eodem spectant, eo demque, modo refelluntur, non est necesse ea hoc loco proferre: sed rationes illas addere, quibus etiam vtuntur in sui erroris confirmationem.

Si ecclesia, inquiunt, de diuinis scripturis iudicium ferret, tum inferior in superioris legem auctoritatem vsurparet. Id quod absurdum plane est. Nam vt Augustinus inquit, non licet iudici de legibus iudicare, sed secundum ipsas. distin. 4. cap. in istis.

Praeterea quae securitas (aiunt) nobis erit aeternae vitae, si quaecunque de ea in sacris literis extant promissiones solo hominum iudicio fultae consistant? Rursum fides nostra quantum apud homines in suspicionem vocabitur, si credatur hominum beneficio non secus ac precariam habere auctoritatem? Et cum Apostolus asserat fundamentum ecclesiae esse catholicam & apostolicam doctrinam, suam huic certitudinem ante constare oportet, quam illa extare incipiat. Nam si Christiana ecclesia prophetarum scriptis & apostolorum praedicatione fundata fuit, vbicunqe reperiatur ea doctrina, ecclesiam certe praecessit eius approbatio, sine qua nunquam ecclesia ipsa ex- titisset. Vanissimum ergo commentum est (1. cap. institu. Caluinus ait) scripturae iudicandae potestatem esse penes ecclesiam, quasi ab huius nutu illius certitudo pendeat.

Praeterea si scripture sacrae veritas ab hominum testimonio penderet ex eoque comprobaretur, tunc vltima fidei resolutio in ecclesiae auctoritatem fieret. Credimus enim Christum fuisse filium Dauid: Quoniam Deus prophetis & Apostolis reuelauit. Quod si Deum reuelasse ex ecclesiae auctoritate teneremus, iam fides nostra non in Deum tandem, sed in homines reuocaretur. Quocirca ratio fidei formalis non diuina sed humana veritas esset.

Postremo, vt Aristoteles docuit. 1. li. post cap. 2. propter quod vnumquodque tale & illud magis. Si igitur scri ptura canonica ecclesiae auctoritate comprobaretur, plus hominibus quam Deo crederemus. Constat vero nullam auctoritatem maiorem esse diuina: qua videlicet sacrae literae pollent. Non ergo scriptura sacra per ecclesiam comfirmabitur, & ab illius approbatione pendebit. His atque aliis argumentis errorem suum Haeretici suadere possunt, persuadere non possunt. Errant enim vehementer cum in asserendis scripturis ecclesiae auctoritatem labefactare conantur. Qua de re nunc breuiter & ad hanc solum de libris canonicis causam disputabimus. Propterea quod & a plerisque viris catholicis contra haereticos de eccle¬ siae auctoritate accuratissime disputatum est. Et hanc nos quoque in vniuersum postea asserere & confirmare debemus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6