Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

1

Cap. Nonum ostendit illos libros, de quibus erat cota. trouersia, habendos esse sine dubio pro canonicis.

2

IN secunda huius controuersiae parte polliciti sumus Anos quidem ostensuros, quatuordecim illos libros, qui in dubium suntvocati, canonicos esse. Id vt fiat quam breuissime, sit prima conclusio. eo liiisilihinifinistuasi Baruch a canone sanctarum scripturarum eximere, non solum temerarium, sed etiam erroneum est. Erroneum vero hic appello, quoniam varia & ambigua est huius no minis significatio, id quod haeresi proximum, haeresim non audeo vocare.

3

Haec primum patet ex concilio Florentino sub Eugenio 4. In Decreto super vnione Iacobinorum & Armeniorum. Vbi Baruch inter Prophetas & sacros auctores annumeratur.

4

Deinde synodus Tridentina sub Paulo3. aperte librum Baruch in canonicis censet. Erroneum igitur est, illum a canonicis excludere. Nam & Eusebius libro de demonEuangel. cap. 19. Prophetiam Baruch diuinam esse non dubitat affirmare. Affirmat quoque idem Clemens Alexand. lib. 2. paedag. cap. 3.

5

Denique in vigilia Pentecostes nomine prophetae toti populo Chistiano per omnes ecclesias legitur. Qua in re si Ecclesiae Christi fallerentur, perniciosissime fallerentur. Quid ita? Nempe simul atque populus intelligeret se in re eiusmodi a sacerdotibus Iudificari, nullam deinceps certam fidem haberet, aut prophetias, aut etiam evangelia proponentibus: vt qui in simili causa atque negotio iam & essent falsi & fefellissent. Quod si hic plebis Christianae fides vacillat & claudicat: certe ego non video, quo alio in loco possit firma consistere. Eorum autem, qui vo lunt plebem rudem non a sacerdotum auctoritate pendere, sed per seipsam exquirere, An liber, qui legitur, canonicus sit, iampridem explosa sententia est. Fateamur ergo, ne in ecclesiae doctrina grauiter erremus, librum Baruch, quem illa nomine prophetae a multis annorum centurijs legit, inter canonicos esse censendum. Nec enim viro cuique pio persuaderi potest, Deum passurum fuisse, vtipopulus Christianus tot seculis in re adeo graui deluderetur.

6

Secunda conclusio. Thobiam, Iudith, Sapientiam, Ecdlesiasticum, duosque Machabaeorum libros a canone reijcere, multo magis erroneum est, ne dicam haereticum. Augustinus in primis hos etiam sex inter alios canonicos enumerat, lib. 2. de doctri. Christian. capitulo 5. vbi diuiĀ¬ narum scripturarum catalogum intexuit, ex communi ecclesiae procul dubio sententia. Isidorus quoque 6. etymolog. cap. 1. de his libris loquens ait, quod licet eos Hebrei intra suum canonem non recipiant, sed ecclesia Christiana inter diuinos honorat & praedicat libros.

7

Hanc praeterea conclusionem definit Innocentius primus in epistola ad Exuperium Tolosanum Episcopum capite vltimo, quo loco sanctarum scripturarum libros inseruit.

8

Gelasius etiam Papa cum concilio 7O. Episcoporum id decreuit: asseruitque hos quoque libros sanctam & catholicam Romanam ecclesiam in ordine veteris testamenti suscipere ac venerari.

9

Hanc eandem conclusionem docet concilium tertium Carthaginense. Quod tamen si prouinciale fuit, confirmatum est tamen & a Leone quarto, 20. distin. cap de libellis, & a synodo in Trullo celebrata. Nec mouere nos debet, quod Trullana illa synodus concilium Carthaginense probasse legitur, non concilia. Quoniam apud Graecos Carthaginense vnicum est, quod Graecum vocatur, in cuius 24. c. haec habetur sacrorum librorum annumeratio. Tametsi patres Trullanae synodi non concilium Carthaginense probent numero singulari, vt Gratianus accepit, sed canones editos in noua Carthagine.

10

Postremo, Hanc eandem conclusionem habes apud duo concilia iam citata, & Florentinum sub Eugenio 4& Tridentinum sub Paulo 3.

11

Tertia conclusio, Haereticum est epistolam ad Hebraeos inter canonicas non reponere. Primo, quoniam aduersatur definitioni omnium pontificum & conciliorum sacros libros annumerantium: vt Innocentij primi, atque Gelasij, concilij tertij Carthaginensis, Florentini insuperac Tridentini, denique Laodicensis. Quod vtique concum lium manifeste confirmatum est a synodo Trullana.

12

Deinde probatur haec conclusio, quoniam epistola ad Hebraeos recepta est in concilio Niceno: vt auctor est. D. Thom. in commentarijs super eandem. Rem vero adeo grauem vir 8. non astrueret, nisi compertum habuisset. Praeterea, Manifeste id ostenditur ex concilio Ephesi no, cuius verba sunt. Pontificem & apostolum confessionis nostrae factum esse Christum diuina scriptura commemorat: Si quis ergo Pontificem & apostolum nostrum negat esse factum ipsum Dei verbum, anathema sit. Hactenus concilium. Id autem non alio loco nisi in epistola ad Hebraeos apostolus dixit. Diuina igitur scriptura est: ex cuius etiam solius auctoritate efficax argumentum trahitur ad haeresim reuincendam.

13

Quod si post tam praeclara & summorum Pontificum & conciliorum testimonia sanctos auctores in huius sentemtiae confirmationem citare voluero, vereor mihi illud ob aiciatur, quod afferam in re non dubia testes minime necessarios. Atqui, non est leue argumentum, quod ex conmuni omnium sanctorum consensione ducitur. Atque vt Graecos scriptores praeteream, quorum omniumCvt Hieronymus ad dardanum aitmanet ad vnum firma consensio: vtque Latinos omittam reliquos praeter vnum Hieronymum Cde quo, quid sentiat, postea disseremus ? D. Augustinus constantissime vbique tenet, hanc epistolam esse canonicam. Nam & libro 2. de doctrina Christi. in canonem sanctarum scripturarum refert, & tertio de Trinit. ita solidam credait huius epistolae auctoritatem, vt ab ea ssicut ne ab aliis quidem diuinis scripturis aberrare non liceat. Cumque post Augustini tempora omnes sancti, omnes Theologi, omnes catholici, pro canonica eam epistolam habuerint, quid est, quod Iuniores isti in meridianam lucem tenebras inferre conantur? Nisi volunt vniuersam Ecclesiam ab hinc mille annos in summo errore, inque magna huius quaestionis ignoratione versatam: cuius videlicet vsu cunctis getibus nomine apostoli haec epistola legitur. Quarta conclusio, Haereticum est epistolam Iacobi in canonicas non referre. Primo, quoniam Hieronymus in lib. de viris illustribus asserit hanc Clicet aliquando fuerit dubitatum paulatim tamen procendente: tempore meruisse auctoritatem. Iam ergo vel D. Hieronymi aetate hanc epistolam ecclesia receperat.

14

Item quoniam Innocentius & Gelasius, conciliaque omnia, Carthaginense, Laodicense, Florentinum. Tridem tinum, eam inter sacras reposuerunt. His adde sanctos anti quos, quos nominatim etiam postea commemorabimus, omnesque iuniores, cum Veteribus Theologis scolasticis, breuiter omnes catholicos. Vsu quippe ecclesiae legitur vbique gentium pro sacra & apostolica. Abeat igitur Lutherus, & relictis grauissimis testimontis, sibi soli fidem habeat, testi scilicet integro atque incorrupto. Nos autem solido fundamento innixi teneamus illam esse canonicam.

15

Atque si super hoc ecclesiae fundamentum sane aedificare volumus, secundam epistolam Petri, duas posteriores Ioannis, & illam aliam Iudae in canonicis numeremus, huiusque contrarium dogma haereticum censeamus. Causae enim omnino subsunt eaedem, quas dixi paulo antem.

16

Prima, Quod huius sententiae fuit Hieronymus in epistola ad Paulinum: Augustinus 2. de doct. Christ. c. 8. lsidorus 6. lib. Etymologiarum c. 1. Damascenus 4. lib. ca18. ne omnes commemorem antiquos. E quibus nullus ex his epistolis tanquam diuinis testimonia non refert. Altera, Quod Innocentius, Gelasius, Concilium Laodicenum, Carthaginense, Florentinum. Tridentinum, illas communi consensu in canonicis supputant. Id quoniam constat inter omnes, fateamur opus est, has esse canonicas. mius iniffugisisinesi.

17

Postrema, Quod diuersis anni temporibus has ecclesia vniuersalis nomine apostolorum proponit & legit. Qua in recvt aundem locum frequentius vrgeam si populus a sacerdotibus Iudificaretur, nulla postea ratione posset ad duci, vt suis pastoribus etiam in eandem sententiam concurrentibus fidem indubitatam haberet. Quo malo non aliud grauius in ecclesiam posset inuadere. qQuinta conclusio. Librum Apocalypsis a canonicis excipere haereticum est. Patet in primis, quoniam D. Hio ronymo auctore in lib. de viris illustribus, & in epistola ad Dardanum, & in epistola ad Paulinum, & aliis quoquo locis, D. quoque Augustino referente. 2. de doct. Christiecclesia librum Apocalypsis pro canbnico habeti Item. Epiphanius haeresi 5i. quae fuit Alogorum tanqua Haereticos eos refellit, qui Ioannis siue euangelium siue Apocalypsim scripturam sacram esse negant. Et Clemens Alexandrinus lib. 2. Paedago. c. 12. inter scripturas Apocalypsim censet. Et Dionysius libro Eccle. Hierar. cap. 3. evangelistae Ioannis esse comprobat. & Orig. apud Eusebium 6. lib. Eccle. histo. cap. 18. Ipse quoque idem Euse: in Chronicis. Ac Diony. Alex: per Dei spiritum sine dubio Apocalypsim esse scriptam affirmat, Eusebio auctore 7. lib. Eccle: histo. cap. 23. Et Iustinus martyr apud Euseb. lib. 4. Eccle: histo. c. 18. extat locus in dialog. cum Trypho. Et Irenaeus lib. 4. aduersum haereses. Et Chrysost. Suida referente. Et Damas. 4. lib. c. 18. Nam recentiores praetereo, qui hunc etiam librum suis commentariis illustrarunt, Bedam, Cassiodo. Rabbanum, Rupertum, Richar. a sancto Victore, &c.

18

Quamobrem verissime Tertullianus. lib. 4. aduersus Marcionem astruit, ordinem episcoporum ab apostolis succedentium hunc eundem librum Ioanni Euangelistae tribuere. Scriptura igitur sacra est, si ordini episcoporum ab apostolis succedentium credimus.

19

Praeterea, Innocentius, Gelasius, Concilium Carthaginense, Florentinum. Tridentinum, inter libros canonicos habendam esse Apocypsim definierunt.

20

Praeterea concilium Toletanum quartum, Apocalypsim, inquit, multorum conciliorum auctoritas, & praesulum Romanorum synodica decreta, inter diuinos libros recipiendam esse constituerunt. & quia plurimi sunt, qui eius auctoritatem non recipiunt, si quis deinceps non receperit, excommunicationis sententiam habebit. Hacter nus concilium.

21

Tandem, cum vsu Ecclesiastico nomine Ioannis Euangelistae, hoc est, tanquam sacra populollegenda proponatur: dubitare non licet, quin sit canonica. Quibus rebus & apertissime expositis & firmissime corroboratis, satis docuisse videor id, quod secunda quaestionis huius parte promiseram, Quatuordecim illos libros veteris ac noui testamenti honore diuino cum facris reliquis afficiendos, habendosque post hac citra: controuersiam pro canonicis, i duunuus

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9