Table of Contents
De locis theologicis
Liber 1
Caput 1 : De totius operis partitione
Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur
Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine
Liber 2
Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur
Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest
Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse
Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur
Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare
Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti
Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis
Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt
Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita
Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur
Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate
Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti
Liber 3
Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt
Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas
Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas
Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum
Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum
Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi
Liber 4
Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur
Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur
Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur
Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas
Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam
Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur
Liber 5
Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam
Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet
Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur
Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur
Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent
Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi
Liber 6
Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas
Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat
Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis
Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur
Liber 7
Liber 8
Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium
Liber 9
Liber 10
Liber 11
Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate
Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur
Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est
Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii
Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint
Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur
Liber 12
Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis
Caput 2 : Quae sint theologiae principia
Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit
Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia
Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint
Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione
Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam
Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt
Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa
Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint
Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur
Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur
Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet
Caput 10
cap. Decimum. Continet argumentationes aduersariorum contra ea quae capite superiori definita sunt.
TVne tertia pars argumenta subiiciet, quibus perA moti esse videntur, qui aduersa dogmata, temere & inconsulte tenuerunt. Nam, quod Lutherus argume tatur, nullum librum veteris testamenti a Christiano recipiendum, quia si accipimus Moysen in vno mandato, oportet Moysen totum accipere, circuncidi, & Sabbatum obseruare, nihil est cur solicitari debeamus: cum & Tertullianus libris quinqe aduersus Marcionem, & Augustinus triginta tribus libris contra Faustum Manichaeum, non hoc solum Lutheri argumentum, sed & multa alia copiose docteque refutauerint. Praeter quam quod multas multorum obiectiones, dedita etiam opera in hoc libro dissimulamus, partim quod friuolae sint & nugatoriae, docuit autem prudenter Aristoteles, quolibet stulto proferente contraria non decere solicitum esse sapiuntem. Partim, quod sint aut curiosae aut inutiles, nec in opere, quod ego & grauissimum & vtilissimum fore cupio, expectandum est, dum de remo inflexo & de collo columbae respondeam.
Primum itaque argumentum primam conclusionem praefinitam labefactare conatur. Quod Baruch libellum illum nec Augustinus, nec Damascenus, nec Innocentius, nec Gelasius, nec concilium Laodicenum, nec Carthaginense in numero librorum canonicorum supputarunt. Imo Augustinus, cum totum canonem scripturam diuinarum texere se profiteretur, libellum Baruch in numeratione praetermisit. Et Innocentius caeteris praeter hunc vnum supputatis, reliquos asseruit esse damnandos. llisi
Confirmat autem huius argumenti vim prooemiolum in hunc librum. Vbi quoniam in Hebraeo canone non habetur, propter notitiam solum legentium ascribi dicitur. Est autem desumptum ex prooemio. D. Hieronymi in commentaria Hieremiae. Ob quam etiam causam, eum Hieronymus reliquos omnes prophetas suis commentariis illustrasset, in hunc nihil prorsus commentatus est.
Secundum vero argumentum secundam conclusionem infirmare nititur. Quod D. Hieronymus in prologo Galeato, qui praemittitur libris Regum, & in epistola ad Chro matium & Heliodorum, quae prouerbiorum prooemium est, sex illos libros veteris testamenti excipit a canone. Quos autem libros reiicit Hieronymus, Ecclesia reiicit: vt cap. sancta Romana. 15. dist. Gelasius tradit. Non igitur sunt canonici.
Confirmatur quoque idem alia argumentatione non leui. Nam Cyprianus in expositione symboli eosdem sex libros patrum auctoritate, a quibus se accepisse ait, a numero sacrorum eximit. Quod idem fecit Melito. Qui quidem ad Orientem huius rei sciscitandae causa perrexit, vbi scilicet praedicationis nostrae coepit exordium. Cumque diligenter de omnibus explorauerit, omni inuestigatione comperit, hos libros esse a veteris instrumenti canone reiiciendos, vt auctor est Eusebius. 4. Ecclesiasticae historiae libro. cap. 26. Origenes etiam in Psalmum primum hos sex libros cum Hebraeis a canone reiicit, quod Eusebius refert lib. 6. cap. 18. Sed & idem Eusebius lib. 6. cap. 11. hos libros a sacris videtur eximere. Nec ab hac sententia alienus est Damascenus. 4. lib. ca. 18. nec D. Thomas de Ecclesiastico certus est, sed ne D. quidem Augustinus in libro de cura pro mortuis gerenda. Epiphaquoque in libello de ponderibus & mensuris libros Sapientiae & Ecclesiastici a canone reiicit. Eadem autem est ratio de aliis quinque. Non est igitur tam explorata ista conclusio, quam volumus.
Confirmatur deinde huius argumenti robur. Quoniam in concilio Laodiceno ex veteri testamento ij solum enumerantur, quos Hieronymus numerat. Nec vlla prorsus mentio de sex illis habetur.
Confirmatur praeterea idem, quoniam a Trullana synodo probantur octogintaquinque capita canonum Apostolorum: At capite 84. non numerantur inter canonicos nec Tobias, nec Iudith, nec Ecclesiasticus. No ergo sunt canonici. Nam huiusmodi libros apostoli Ecclesiae tradiderunt: nec alios sacros habemus, quam quos ab ipsis accepimus.
Confirmat autem id postremo, Quod Synagoga in fide errare non poterat. Erat si quidem eadem tunc ecclesia, quae in gentes deinceps propagata est. Quocirca, eodem diuino spiritu continebatur, eundemque Deum assistente & gubernatorem habebat, sed Hebraei omnes sex illos libros a canone reiecerunt. Vt constantissime non Hieronymus modo & Iosephus, verumetiam Origenes in primum psalmum, & auctores reliqui perhibent. Non igitur illi sex libri sunt canonici.
Tertium autem argumentum contra ambas conclusiones insistit, si enim esset erroneum libros illos veteris instrunenti a canone reiicere, profecto viri pii iuxta ac docti post pontificum conciliorumque definitiones in damnatum errore neutiqua incidissent. Nec enim verisimile est, eiusmodi viros latuisse, quid de hac re Summi Pontifices & concilia praescripserint. Constat autem, plurimos eosdemque doctissimos in contrariam sententiam iisse: qui tamen sempern ecclesia catholici sunt habiti. Nam glossa in prooemium Hieronymi super omnes diuinae scripturae libros, Ioanes item Driedonis primo lib. de Ecclesiasticis dogmatibus, negant Baruch esse canonicum. At Nicolaus Lyranus super Esdram. cap. 1. & super Tobiam, Abulesis super Matthaeum. ca. 1. D. Antoninus 3. par. tit. 18. Caietanus cum aliis locis, tum maxime in fine commentariorum super libros historicos veteris testamenti, alios etiam sex sacros esse inficiantur. Quos omnes si daremus a fidei definitione exorbitasse, non in ipsos modo verum in reliquos etiam fideles essemus contumeliosi: vt in quibus zelus Christi ita obdormierit, vt nullus contra praescriptos auctores proclamauerit. Quode certe, vt nullum esset aliud, satis magnum argumentum est, cur eos libros non esse canonicos confiteamur.
Porro quartum argumentum peculiare est, vt Machabaeorum libri e numero canonicorum expungantur. Nam Gelasius Papa reiecit secundum librum vbi supra commemorauimus. D. autem Gregorius lib. moralium 1O. reiicit ambos, reiicit Eusebius in libro de Temporibus. & Ricardus lib. 2. exceptionum. c. 9. & Ocham. 3. parte dialogo rum tractatu primo li. 3. c. 16. Ac D. August. contra secumndam Gaudentii epistolam. c. 23. docet ab ecclesia quidem esse receptos, sed non certa fide. Nec deest hoc loco copia rationum quibus idem suaderi possit.
Prima est, quod priori libro dicitur Antiochus illustris regnasse anno centesimo trigesimoseptimo regniGraecorum. Quem tamen anno centesimo quinquagesimo tertio regnum tenuisse compertum est, tum ex annalibus Graecorum, tum ex Eusebio in sua Chronographia. Item eodem libro & capite abominationem desolationis, quae praedicta est a Daniele, ad idolum Antiochi detorsit auctor libri eius. Qua in re falsus est, vt Caietanus in cap. Matthaei 24. ostendit.
Secunda ratio est, Quod in 2. lib. auctor culpam a lectoribus deprecatur: quod alienum est a diuina auctoritate. Certe qui scripta sua indigere venia fatetur, is spiritus sancti oracula non esse clamat, vt etiam Caluinus, c. 9. institutionis argumentatur.
Tertia ratio est, Quod eodem libro statim a principio in epistola, quae priori loco ponitur, sit mentio de altera, quae euestigio subditur: dicitur autem scripta anno centesimo sexagesimonono: cum tamen scripta fuerit anno centesimo octogesimo octauo, quemadmodum in eiusdem epistolae initio videre licet.
Quarta ratio, Quod in ea, quae secundo loco ponitur, cuius videlicet in superiori commemoratio fit, Iudas refertur esse viuus. Qui tamen non solum anno centesimo octogesimo octauo, verumetiam anno centesimo sexagesimonono iam erat vita functus: vt primo Machabaeorum libro cernere est.
Quinta ratio, Quod eodem libro secundo dicitur Antiochus membratim diuisus: At postea mors eius longe diuersa describitur.
Sexta ratio, Quod eodem libro secundo quaedam apocrypha referuntur de arca domini, probanturque ex ea descriptionibus Hieremiae: quae tamen ne per somnium quidem Hieremias adumbrauit. Quin etiam contraria scripsisse videtur. cap. 3. suae prophetiae, inquiens, Non dicent vltra arcam Domini, &c.
Postrema ratio, Quod vtroque libro referuntur Ma¬ chabaei duces fuisse super Iudam, & Hierusalem. Quos ta men de Tribu Iuda non fuisse, sed de Tribu Leui notius est, quam vt a me sit in praesentia confirmandum. Philosiquidem libro 2. de temporibus, ob eam causam inquit inimicitias & simultates ortas id temporis fuisse, quod Machabaei ducatum a domo Dauid surripuerint, id autem manifeste pugnat cum illa Iacob prophetia. Non auferetur sceptrum de Iuda, nec dux de foemore eius donec veniat, qui mittendus est. Quae singulae rationes si non mouent, at simul omnes mouere possunt, non solum indoctos, sed etiam doctos, vt libros Machabaeorum non esse arbitrentur in canone. Atque hae rationes vniuersae quarti argumenti appendices sunt, vt secunda conclusio labefactetur.
Nam quintum praecipuum argumentum cum conclusionibus quidem non pugnat: rationem tamen eam quae a nobis affertur, non satis firmam esse contendit. Nam concilium Carthaginense & Innocentius numerant quinque ibros Salomonis, Prouerbia, Ecclesiasten, Cantica, Sapientiam, Ecclesiasticum. At hos duos posteriores non esse Salomonis inter doctissimos quosque fere conuenit: vt Augustinus etiam tradit de ciuitate Dei. 17. libro. ca. 20. Errauit igitur Innocentius, errauit quoque concilium. Quocirca nolebant quicquam de fide pronunciare, sed ex opinione loquebantur. Ita nullum aut ex Pontificibus, aut conciliis, certum argumentum sumitur ad id quod volumus confirmandum.
Sextum etiam argumentum inuehitur in eas rationes, quae duabus istis conclusionibus confirmandis constitutae sunt. Nam canonicus liber Latine dicitur regularis. Id vero bifariam esse potest. Vel enim regularis intelligitur ad firmandam fidem, vel ad instruendos mores. Ergo licet illi libri a Pontificibus & conciliis definiantur esse canonici, non cogimur protinus credere, canonicos esse ad fidei dogmata confirmanda: sed sat est, si canonicos posteriori significatione fateamur. Sancti quoque auctores eadem religione testimonia, ex quarto libro Esdrae referunt, qua ex his septem qui a nobis approbantur: vt patet apud Ambrosium, lib. de bono mortis. cap. 1O. & super Lucam, capite primo. At, quartum Esdrae librum certum est non esse canonicum. Non igitur ex eo quod sancti ex huiuscemodi libris testimonia tanquam sacra referant, satis ostenditur eos esse diuinos.
Septimum argumentum contra tertiam conclusionem est, Quod D. Hieronymus ambigit, an epistola illa ad Hebraeos sit canonica: imo asserit Latinos eam non recipere, vt patet ex lib. de viris illust. in Caio: & ex commentariis super Esaiam: Eusebius item, lib. 6. cap. 16. Gaius, inquit, vir disertissimus Pauli apostoli tredecim esse epistolas asserit, eam quae ad Hebraeos scripta est non conmemoras, quae & nunc apud Latinos putatur non esse Pauli apostoli. Non igitur certum est eam esse canonicam. Dubitat etiam idem Hieronymus de auctoritate huius epistolae in lib. de viris illustribus in Paulo: & in epistola ad Paulinum: & in commentariis Hieremiae.
Ac ne omnia ad D. Hieronymi auctoritatem reuocentur, ratio hoc idem ipsa suadet. Prima Lutheri est in prologis dicentis. Ad Haebraeos epistola, nec Pauli est, nec vllius apostoli. Nam durum habet nodum, quod in 6. & in 1O. capite simpliciter denegat poenitentiam peccatoribus post baptismum: & duo decimo capite ait, Esau non inuenisse poenitentiae locum, quanquam cum lachrymis inquisiuerit eam. Quod est contra omnia evangelia & epistolas Pauli. haec Lutherus.
Alteram quoque rationem adiiciunt viri quidam haud mediocriter in ecclesia catholica celebres: Quod si Pauli haec epistola fuisset, procul dubio, ad Hebraeos ab Hebraeo, sermone fuisset Hebraico conscripta: At non esse multis argumentis suadent. Tum quoniam auctor huius epistolae, Melchisedech inquit, interpretatur rex iustitiae. Quod si Hebraica lingua diceret, absurdum esset non aliter ac si dixisset, Meichisedech, interpretatur, Melchisedech. Tum quoniam idem auctor Hebraica testimonia citat, non iuxta veritatem Hebraicam, sed iuxta translationem septuaginta. Non erat igitur Hebraeus Hebraea lingua scribens ad Hebraeos. Tum quoniam epistola Hebraica nusquam gentium reperitur. Non est autem probabile ex omnibus epistolis apostolicis hanc vnam perisse. Nam reliquae in idiomate, quo ab apostolo sunt scriptae, apud nos seruantur. Tertia insuper ratione suadent auctorem huius epistolae non fuisse Paulum. Quoniam ad probandum Hebreis Christum esse filium Dei, illo testimonio vtitur, ipse erit mihi in filium, & ego ero illi in patrem. Quod tamen in germano literae sensu de Salomone intelligitur. Vt patet in 2. lib. Regum. & in 1. lib. Paralipomenon. Dedecet autem tantum apostolum in tanta re, idque in principio epistolae Hebraeis pertinacibus loquentem argumento imbecillo vti.
Quartam adhuc rationem addunt: Quoniam auctor huius epistolae asserit, se in doctrina euangelica ab his, qui dominum audiere, confirmatum. At Paulus ad Galatas clamat, se non didicisse euangelium ab homine, sed sine homine per reuelationem Iesu Christi.
Quintam rursum apponunt, quod huius epistolae auctor loquens proprie de testamento, qua ratione a pacto distinguitur: probat vetus quoqe testamentum morte ac sanguine confirmatum: probatque Exodi testimonio, vbi tamen Moyses non de testamento proprie, sed de pacto loquebatur. Non est igitur ille Paulus, vt qui minus apte referat sacrarum testimonia literarum.
Postrema ratio est, quoniam eiusdem epistolae auctor astruit in arca fuisse vrnam mannae, virgam Aaron, & tabulas: cum tamen tertio lib. Regum expresse dicatur in arca non nisi tabulas fuisse. Nec igitur Pauli est, nec epistola canonica, vtpote quae cum libro canonico euidentissime pugnet. Ecce quibus rationibus Erasmus Roterodamus, & hunc secutus Caietanus tertiam conclusionem moliuntur euertere.
Salutatio epistolae quae Iacobi inscribitur, nihil Dei, nihil Iesu Christi, nihil gratiae pacis ve sonat: sed profano more salutem dicit. Non ergo sapit apostolicum vsum & auctoritatum. Quare non videtur Iacobus auctor eius epistolae: atque adeo ne alius quidem apostolus. Cuius rei alia coniectura est apud Euse. Ii. 2. hist. Eccle. c. 23. de hac epi¬ stola disserentem his verbis. Sciendum tamen est, quod a nonnullis non recipiatur, nec facile quis antiquorum meminerit eius. Nam quod Lutherus pingui minerua argumentatur, hanc epistolam nullius apostoli esse, quia contra Paulum tribuit operibus iustificationem, & a viris doctis prorsus contemnendum est, & a nobis dissimulandum, ne de fide & operibus, rrogeme vog disseramus.
Nonum argumentum, aduersus eandem conclusionem intenditur. Quod stylus epistolae secundae, quae Petro tribuitur, longe alius sit ab stylo primae: ac proinde non sint ab eodem auctore conscriptae. Certum est autem auctorem primae fuisse Petrum Apostolum. Non igitur secunda a Petro Apostolo scripta fuit. Ob hoc enim argumentum de illa secunda epistola in epistola ad Cyprianum Hiero nymus dubitat. Atque Euse. lib. 3 E ip. 3. de secunda Petri multis inquit, incertum est. &c. cap. 25.
Decimum argumentum in eandem conclusionem est, Quod Eusebi. 3. lib. Eccles: histo. eorum sententiae subscribit, qui asserunt duas posteriores Ioannis epistolas non esse Euangelistae, sed cuiusdam Ioannis cognomento presbyteri. Vnde & salutatio harum epistolarum huiusmo di est: Senior Caio, Senior electae. Est autem idem senior qui presbyter. Sod etiam Hieronymum in hanc Eusebii opinionem liquet descendisse in libro de viris illustribus, cum & Ioannis Euangelistae & Papiae vitam operaque texeret.
Vndecimum eandem item conclusionem labefactare contendit. Quod epistola Iudae testimonium refert exlibro Enoch apocrypho. Quamobrem multi eam merito reiecerunt. Nam plerosque reiecisse Hieronymus auctor est. Euseb. item 3. Eccles: hist. lib.
Postremum argumentum contra quintam conclusionem multis coniecturis nititur, quas omnes congessit Erasmus in annotationibus in Apocalypsim. Igitur, quatum complector animo, nouem causas reperit, cur Apocalypsis non esse Ioannis Apostoli & Euangelistae videatur. Vnam quod Eusebius li. 3. hist. Eccles: asserit, Apocalypsim non esse Ioannis Euangelistae. Alteram quod Dionysius Alexandrinus, grauis imprimis auctor, & qui candidissime de hoc libro iudicauit, suspicatur opus ab alio quopiam Ioanne conscriptum. Tertiam, quod Dorotheus Tyri epi scopus ac martyr prodidit Ioannem euangelium suum scripsisse in insula Patmo: de Apocalypsi autem nullan omnino facit mentionem. Quartam, quod Caius, vir sane orthodoxus aperte negat, Apocalypsim esse Ioanis Euamgelistae, apud Eusebium. lib. 7. cap. 21. Quinta, quod Ana stasius in suo catalogo, vbi sine controuersia de huiuscemodi rebus accuratissime disputauit, non audet affirmare, noc opus esse Ioannis Euangelistae. Sextam, quod Ioannes Euangelista nomen suum per modestiam in euangelio tacet, auctor vero Apocalypseos suum contra nomen frequenter inculcat. Septima, quod Graeci hunc librum non receperunt, vt auctor est Hieronymus ad Dardanum. imo multi eruditissimi viri totum librum ceu fictum insectati sunt, quasi ni hil haberet Apostolicae grauitatis, nec in sententiis quicquam esset, quod Apostolica maiestate dignum videretur. Octauam, quod stylus euangelii & huius libri magnopere discrepant. Nona, quod in Graecis codicibus no erat titulus Ioannis Euangelistae, sed Ioannis Theologi, qui alias presbyter cognominatus est. His coniecturis Erasmus vtitur vt hunc librum Ioani Euangelistae adimat. At Lutherus nec apostolicam, nec propheticam existimat, quod beatos dicat eos, qui seruant, quae in ea scripta sunt, cum tamen nemo sciat an foelix sit, an non sit: & praeterea cum humana intelligentia scripturam illam penitus non assequa tur, tantundemCinquit est, ac si eam non haberemus. Quippe diuini libri, quoniam ad populi vtilitatem accommodantur, ab humana intelligentia non sunt prorsus remoti. En argumenta, quibus fidei veritas impugnari quidem ab hominibus potest, vinci certe aut superari non potest. Quod parte huius quaestionis vltima palam fiet. Vbi eorum argumentorum quantum quodque valeat, quantumque idoneum sit vnumquodque videbimus.
On this page