Table of Contents
De locis theologicis
Liber 1
Caput 1 : De totius operis partitione
Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur
Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine
Liber 2
Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur
Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest
Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse
Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur
Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare
Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti
Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis
Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt
Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita
Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur
Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate
Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti
Liber 3
Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt
Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas
Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas
Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum
Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum
Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi
Liber 4
Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur
Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur
Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur
Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas
Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam
Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur
Liber 5
Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam
Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet
Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur
Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur
Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent
Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi
Liber 6
Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas
Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat
Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis
Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur
Liber 7
Liber 8
Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium
Liber 9
Liber 10
Liber 11
Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate
Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur
Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est
Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii
Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint
Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur
Liber 12
Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis
Caput 2 : Quae sint theologiae principia
Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit
Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia
Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint
Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione
Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam
Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt
Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa
Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint
Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur
Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur
Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet
Caput 8
AD primum igitur argumentum sic respondeo, Si Christus ab homine testimonium non accipit, vbinam illud est, "fuit homo missus a Deo, vt testimonium perhiberet de lumine"? Vbi rursus illud, "vos testimonium perhibepitis de me, quia ab initio mecum estis"? Vbi denique illud ne omnia repetamus, "eritis mihi testes in Hierusalem"? &c. Sensus igitur est. Ego hominis testimonio non egeo quidem: sed affero tamen testimonium Ioannis propter vos. Ideoque subiungit, "Sed haec dico vt vos salui sitis". Quod autem ipse humanum testimonium non quaerat, quo videlicet ipse minime egere credendus est, probat subiungens. "Ego habeo testimonium maius Ioannis", &c. Et re vera conuincit, vt qui diuinum testimonium habet, ipse quidem propter se non accipiat ab homine testimonium: sed oblatum tamen propter aliorum vtilitatem non repudiet. In eundem quoque sensum deinde subinfert. Claritatem ab hominibus non accipio, cum tamen Petrus dictus sit sua morte Deum glorificasse, Ac de primo quidem argumento satis.
Ad secundum vero facile respondetur, Apostolum ibi non cum imperitis, sed cum doctis habere sermonem. Ait enim, "non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam". Sapientibus ergo ecclesiae magistris vnctio interior sufficit ad ea, quae fidei aduersantur, refutanda: at ignorantibus opus est etiam externa doctrina eorum maxime, quos Deus constituit in ecclesia pastores & doctores. Intelligendum est etiam doctrinam fidei singulis hominibus necessariam, vnicuique per se forte innotescere, si spiritum manentem in se habet. At vero quae sunt in fide non singulis quidem necessaria, sed ad ecclesiae communem vtilitatem pertinentia, non ea statim a bonis viris cognoscuntur quamlibet spiritum Dei & vnctionem habentibus. Si enim simplici mulierculae proponatur, an accidentia in Sacramento altaris sine sub iecto sint, quamuis sancta sit & iusta, non est opus ea de re ab vnctione doceatur. Sed si illud ab ea inquiras, num Christus pro peccatis nostris sanguinem fuderit, id profecto ab vnctione docebitur, quoniam praestanti quod in se est Deus fidem ad salutem necessariam non negat. Porro autem cum quaestio haec denumero librorum Canonicorum non spectet ad singulos, sed ad doctos in ecclesia viros referenda sit, sit consequens, vt ad cognoscendum an hic liber aut ille sit Canonicus, non sit satis vnctionem habere: Non enim vnctio quemcunque simpliciter docet de omnibus, sed quemque, de his, quae sunt ei propria & necessaria. Atque haec satis abunde erant, vt secundum argumentum eluderetur. Sed vt ijs morem geramus, qui aliud praeterea quicquam in illius testimonij explicatione desiderant, tertia adhuc responsio adijcienda est. Non si quidam in ecclesia primitiua tantos habuere & in virtute & in doctrina progressus, vt nullo doctore externo indigerent, quippe qui spiritu docente nossent omnia, idcirco gratiam illam Spiritus sancti nos & ad omnes & ad hoc etiam tempus referemus. Alioqui si quis aut linguarum donum, aut alia multa, quae spiritus a principio fidelibus impertiebatur, modo non habeat, non se arbitretur spiritum accepisse: nec vnctum sese existimet, nisi cum Antonio Monacho Aegyptio sine vlla scientia literarum diuinas scripturas intellexerit. Quod si etiamnum vnctio docet sine externo doctore de omnibus, non doceant parentes paruulos suos doctrinam Christi, sed ne ad ipsum quidem Euangelium audiendum atque discendum eat populus in ecclesias, quin etiam codices nullos legat nec legentem explicantemque hominem audiat: expectet vero rapi se vsque ad tertium coelum, & ibi omnia Christianae doctrinae mysteria percipere. "Caueamus, Augustinus ait, tales tentationes superbissimas, magisque cogitemus & ipsum apostolum Paulum, licet diuinis & voce & spiritu instructum ad hominem tamen missum esse, vt ab eo disceret, quid se oporteret facere". Acto. 9. Et Cornelium cogitemus quamuis & exauditas orationes, eius eleemosynasque respectas ei angelus nunciarit, Petro tamen traditum imbuendum, a quo quid credendum, quid sperandum, quid diligendum, audiret. Actor. 1O. Ac de secundo argumen to hactenus.
Tertium vero eludi primum poterat eo rerum discrimine repetito, quod in superioris argumenti confutatio ne posuimus. Concedimus enim liberaliter, doctrinam cuique in sua vita & statu necessariam illi fore perspectam & cognitam, "qui fecerit voluntatem Dei". Sicut enim gustus bene affectus differentias saporum facile discernit, sic animi optima affectio facit, vt homo doctrinam Dei ad salutem necessariam discernat ab errore: contrario, qui ex Deo non est. Quae vero ecclesiae sunt communia nec ad iudicium & fidem spectant singulorum, ea non a. quouis discerni & iudicari possunt, quantumcunque is Dei faciat voluntatem. Huiusmodi autem sunt quae versantur in hac controuersia de librorum diuinorum numero. Nec illarum etiam rerum iudicium adeo perspicuum est cuiuis, vt statim ac sine doctore in promptu sit. Erant enim quidam verbum Pauli cum auiditate suscipientes, & quotidie tamen serutabantur scripturas, si haec ita se haberent, Acto. 17. Et cum quidam docuissent sine circumcisione neminem posse saluari, non protinus cuili bet exploratum fuit, num ea vox ac doctrina ex Deo esset an non sed relata est potius ad apostolos & seniores, quaestio, & adhibito concilio, magnaque prius facta disquisitione finita, Actorum 15. Quod, si quae in huius argumenti refutatione dicta sunt, cuipiam adhuc non esse illa satis videantur: habeat & hoc responsum. Christum non dixisse quidem qui fecerit voluntatem Dei, hunc per se & sine magistro veram omnem prophetarum, Euangelistarum, Apostolorumque doctrinam posse a falsa discernere, aut oues sine doctore externo vocem Christi internoscere contrariumque alieni refutare. Sed id docuit, cum adest fidei magister idoneus, qui rem credendam aptis loco & tempore, solido pondere ac certa auctoritate proponat, tunc auditorem, si bonus est, Dei doctrinam accepturum, sin malus, repudiaturum. De se quippe Christus suaque doctrina peculiariter loquebatur, quem quoniam pater signauerat Deus, ducem ac praeceptorem mundo dederat, omnique testimoniorum genere comprobarat: ei tot tantisque argumentis Euangelium annuncianti, ei vitae, doctrinae, miraculorum gloria praestanti, ei humana atque adeo diuina auctoritate pollenti fidem non habere nemo sine peccato poterat. Abeat nunc Lutherus, &, quasi ecclesiae fidem validissimis arietibus concusserit, vanissima exultatione bacchetur. Nos vero intelligamus potius illum, quem diximus, esse verborum Christi sensum cum ex alijs Euangelistae testimoniis, tum vero praecipue ex ipso eodem, quod ex cap. 10. Lutherus aduersus nos citat. "Opera, inquit Dominus, quae ego facio in nomine patris mei, haec testimonium perhibent de me. Sed vos non creditis, quia non estis ex ouibus meis". Et statim, "oues meae vocem meam audiunt". Nam certe si non audirent, eae oues Christi non essent, vt quae ad vocem proprij pastoris tam exploratam & certam, clausis auribus obsurdescerent. Qua ex re patet, quam inepte a Luthero illa Domini testimonia in hac causa, de qua nunc disserimus, referantur. De tertio igitur argumento tantum.
Quarto prius quam respondeo, operae precium mihi facturus videor, si strictim quaedam attigero, quo facilius non hoc solum argumentum diluatur, verum etiam ea, quae deinceps disserenda sunt, explicari queant.
Primum ergo id statuo, iuxta communem legem aliqua exteriora & humana incitamenta necessaria esse, quibus ad Euangelij fidem inducamur. "Quomodo enim credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante?" Item "si non venissem, & locutus eis non fuissem, peccatum non haberent": & "si opera non fecissem, quae nemo alius fecit, excusationem haberent de peccato suo" Non igitur solum necessarium est, vt credituro ea quae sunt fidei simpliciter ab homine proponantur, quasi prima principia discipulo: verumetiam opus est exteriorem aliquam persuasionem & humanum incitamentum adhiberi: quomodo principia Geometriae nonnulla a magistro & explicantur & suadentur. Hinc illud est, quod cum dixisset Moyses Domino, non credent mihi, Dominus ei dedit potestatem signa faciendi. Hinc rursum illud, Praedicauerunt vbique. Domino cooperante, & sermonem confirmante sequentibus signis. Huc illa pertinent, hic venit in testimonium, &c. vt omnes crederent per illum. Et Sergius Paulus vir prudens cum vidisset factum, credidit, admirans super doctrina Domini. Acto. 13. Et Centurio videns quod fuerat, glorificauit Deum dicens: Vere filius Dei erat iste. Lucae 23. Et cognouit pater quod illa hora esset in qua dixit ei Iesus filius tuus viuit, & credidit ipse & domus eius tota, & paulo ante. Ex ciuitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, pro pter verbum mulieris testimonium perhibentis, quia dixit mihi omnia quaecunque feci: & multi venerunt ad Iesum, & dicebant: Quia Ioannes quidem signum fecit nullum: Omnia autem quaecunque dixit Ioannes de hoc vera erant. Et Ioann. 2O. Introiuit ille discipulus qui venerat primus ad monumentum, & vidit & credidit. Nondum enim sciebant scripturam: quia oportuit eum a mortuis resurgere. Philippus denique & Petrus non vtcunque fidem Eunucho, Cornelioque proposuere: sed & causas etiam adhibuerunt, &c.
Deinde id quoque statuendum est, auctoritatem humanam & incitamenta omnia illa praedicta, siue alia quaecunque adhibita ab eo qui proponit fidem, non esse sufficientes causas ad credendum, vt credere tenemur: sed praeterea opus esse interiori causa efficiente: id est. Dei speciali auxilio mouentis ad credendum. Docent id D. Thomas, ad Roma. 1O. lectio. 2. ac D. August. lib. 1. retra c. 21. & alias saepe, "quin sacrae literae id quoque docent. Quam speciosi, inquit, pedes euangelixantium pacem, euangelizantium bona: sed non omnes obediunt Euangelio. Esaias enim dicit, Domine, quis credidit auditui nostro, & brachium Domini cui reuelatum est? Item nolite murmurare inuicem: Nemo potest venire ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit eum: est scriptum in Prophetis, & erunt omnes docibiles Dei. Omnis, qui audiuit a patre & didicit, venit ad me. Et inferius, quibusdam discipulis dicentibus, durus est hic sermo, & quis potest eum audire ? propterea cinquit Dominus, dixi vobis quod nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo, & alio loco, Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum: vt sermo Esaiae impleretur, Domine, quis credidit auditui nostro, & brachium Domini cui reuelatum est", &c. Externae igitur omnes & humanae persuasiones, non sunt satis ad credendum, quantumcunque ab hominibus conpetenter ea quae sunt fidei proponantur. Sed necessaria est insuper causa interior, hoc est, diuinum quoddam lumen incitans ad credendum, & oculi quidam interni Dei beneficio ad videndum dati. Viderunt (inquit Moyses) oculi tui signa illa portentaque ingentia, & non dedit tibi Dominus cor ad intelligendum, & aures ad audiendum, nec oculos ad videndum. Hoc quoque sua voce dilucide confirmauit Christus Petro inquiens, Beatus es Simon Bariona, quia caro & sanguis non reuelauit tibi, sed pater meus qui in coelis est. Certe Petrus audierat Ioannis Baptistae testimonium, quo aperta voce clamauerat, Christum esse filium Dei. Multa insuper Christi miracula viderat, & tamen post haec omnia non aut testimonio, aut auctoritati Ioannis, non miraculis visis, fidei confessionem Christus assignat, sed diuinae reuelationi Et ad Thessalonicenses, Gratias agimus Deo, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus fidei, accepistis illud, non vt verbum hominum, sed sicut est vere, verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis. Sunt & alia pleraque sacrarum literarum testimonia in huius rei confirmationem. vt ad Corint. Nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu sancto, & caetera quae sequuntur. Et rursum inter spiritus charismata Paulus enumerat fidem: & alibi, non sumus sufficientes, &c. Et apud Lucam: Quae dam mulier colens Deum audiuit Paulum, cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo, Et illud erigit mane, mane erigit mihi aurem. Dominus deus aperuit mihi aurem, vt audiam quasi magistrum. Dies me deficiet si omnia velim commemorare, quibus secundum hoc fundamentum stabilitur.
Cui & tertium subiiciendum est, rationem formalem nostrae fidei non esse ecclesiae auctoritatem, hoc est, fidei vltimam resolutionem non fieri in ecclesiae testimonium, ipsae scholasticae res formas dicendi scholasticas rapiunt, & quae vocabula scholarum consuetudo diuturna triuit, ea Latini nobis condonare debent. Nec enim tam sermonis ornatum, quam disputationis lucem sequimur. Sed ad rem. Eorum hic errorem dissimulare non possum, qui asserunt, fidem nostram eo, tanquam in vltimam credendi causam, reducendam esse, vt credamus ecclesiam esse veracem: cui prius (inquiunt) assentimur per fidem acquisitam quam per infusam. Quod si verum esset, prima ratio formalis infusae fidei, non esset veritas increata, sed creata. Quare fides nostra non inniteretur tanquam suo fundamento diuinae veritati, sed humanae. Deinde cum assensus conclusionis non sit certior principiorum sensu, vt Aristoteles 1. post. lib. demonstrat. Si fides infusa fide acquisita niteretur, tunc Deum esse trinum, cui assentimur per infusam fidem, non esset nobis, aut firmius aut certius quam ecclesiam esse veracem: cui iuxta horum sensum assentimur per fidem acquisitam, & per humanarum causarum incitamenta.
Praeterea nunquam hominem quemuis ita per fidem acquisitam existimamus esse veracem, quin formidemus, eum posse, vel falli, vel fallere. Quapropter si assensus catholicae fidei ex acquisita fide penderet, firmus omnino esse non posset.
Ad haec si omnes hi qui me docuerunt, imo adeo angeli coelorum mihi astruerent oppositum eius quod fide teneo, non ex eo fides mea labefactaretur. Iuxta Pausi Apostoli praescriptum illud, Licet nos aut Angelus de coe lo euangelizet nobis, &c. Nostrae igitur fidei assensio humanis causis, & incitamentis non innititur, quae scilicet fides acquisita sectatur. Quare ne mens nostra vacillet, al tius petenda, quam ab hominis vel ratione, vel auctoritate, scripturae diuinae auctoritas est.
Praeterea Apostoli & Prophetae resoluebant vltimo fidem suam in diuinam & auctoritatem & veritatem. Ergo nos in humanam ecclesiae auctoritatem fidem nostram non resoluimus. Eadem enim fides est, idemque proinde habet obiectum, rationemque formalem.
Confirmat autem hoc, vel maxime, quod ea quae per accidens contingunt obiecto alicuius habitus, non variant illius obiecti formalem rationem: sed articulos credendos proponi per hos, aut illos homines, per accidens om nino contingit. Cum ergo Prophetae & Apostoli assentirentur articulis fidei, quia Deus reuelauit: eandem quoque nos credendi rationem habebimus. Nisi forte fides nostra non est virtus Theologica, cuius videlicet prima & formalis ratio, si his credimus, non diuina sed humana veritas est.
Nec desunt sacrarum testimonia literarum in huius rei confirmationem, vt illud, crediderunt Domino, & Moysi seruo eius. Non dixit Moysi & Domino, sed Domino & Moysi. Item, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me, & caetera, quae sequuntur: & ad Thessal. Gratias agimus Deo, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus fidei, accepistis illud, non vt verbum hominum, sedssicut est vere, verbum Dei.
His vero tribus certis stabilibusque sententijs illa etiam coniuncta est, vltimam fidei nostrae resolutionem fieri in causam interiorem efficientem, hoc est, in Deum mouentem ad credendum. V. G. huic articulo. Deus est trinus, & huic ecclesia non potest errare, & caeteris vniuersis doctrinae Christianae principiis assentio per infusam fidem. Non quod Ioannes dixerit, aut quiuis alius homo, sed quod Deus reuelauerit. Huic autem. Deus reuelauit, immediate credo a Deo motus per instinctum speciale. Itaque ex parte obiecti ratio formalis mouens est, diuina veritas reuelans: sed illa tamen non sufficit ad mouendum, nisi adsit causa interior, hoc est, Deus etiam mouens per gratuitum specialemque concursum. D. Thomas. 2. 2. quaest. 2. art. 9. ad 8. August. 11. confess. cap. 3. Et licet fundamento in hoc secundo iam iacto firmiter haereat, subsistit tamen eo etiam testimonio quod in argumento refertur. Hunc enim sensum habet quod Ioannes Apostolus dicit, "si testimonium hominis accipimus, testimonium Dei maius est". Atqui, vnde credemus Apostole id esse Dei testimonium? "Qui credit (inquit) in filium Dei, habet testimonium Dei in se". Quod si rem hanc a capite arcessere, & vnde omnia manant videre volumus: illud tandem intelligamus oportet, habitum fidei in ordine ad Theologiae disciplinam se habere, vt habitus intellectus se habet ad humanas scientias & facultates. Quemadmodum itaque intellectus noster in discursu disciplinarum naturalium, primo cum principijs congreditur, deinde ad reliqua cognoscenda proficiscitur, quae videlicet a principijs positis deriuantur: sic in cognitione supernaturalium rerum quaedam sunt principia supernaturalia, ex quorum fide fidelis animus ad caetera inuestiganda procedit. "Accedentem (inquit) ad Deum oportet credere quia est, & quod inquirentibus se remunerator sit", & iterum, "cum deberet is magistri esse propter tempus, rursum indigetis, vt doceamini quae sint elementa exordij sermonum Dei". Et statim docet, quaenam sint eiusmodi elementa inquiens. "Intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur: Non rursus iacientes fundamentum poenitentiae, fidei ad Deum, baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, resurrectionis mortuorum & iudicij aeterni". Quibus rebus expositis facile (vt opinor) intelligi potest, ve ra esse quae paulo ante sunt dicta: Hoc est oportere, huma na quaedam & exteriora adminicula interuenire ad credendum: nec tamen ea esse idonea per se, nec fidei nostrae resolutionem in eiusmodi fieri, sed in interiorem causam diuinam quae excitet, & moueat vt credamus. In assensum si quidem principiorum geometriae, vel Arithmeticae multa veniunt quasi praeambula & antecedentia, vt cognitio sensitiuas explicatio & suasio praeceptoris, qui eadem principia non vtcunque proponit, sed explicat etiam vel per exempla sensibus manifesta, vel per effe cta notissima. At ratio assentiendi formalis non est quicquam illorum: sed sunt illa quasi determinationes, & veluti conditiones sine quibus eiusmodi principia a discipulo non intelligerentur. Ratio autem formalis, lumen naturale est inexistens: quo videlicet euidens ille assensus efficitur: vt & lumen hoc exterius ratio formalis est, quae colores efficit euidentes. In hunc ergo modum, proponere credenda, suadere, miracula facere, determinant qui dem intellectum vt credat: quasi conditiones, sine quibus vis vnquam intellectus determinatur. At ratio formalis assentiendi lumen fidei est: quod Deus infundit credenti.
Iam si haec quae diximus sacris literis accommodaueris, inuenies profecto, ea esse vsque adeo consentanea, vt obtinere a quouis aduersario debeamus. Huc enim pertinet illud Ioannis 4. Iam non propter tuam loquelam ere dimus: ipsi enim audiuimus, & scimus quia hic est vere Sal uator mundi. Vt illa alia praetereamus, quae retro sunt no bis commemorata. Nam quarto argumento refellendo satis superque dictum est. Vnde tamen tria postrema argumenta facillime diluantur, quamuis enim respectu vnius aut alterius hominis, sacras videlicet literas reijcientis, prior sit Ecclesiae auctoritas, quoniam iure probamus illi hanc esse epistolam Pauli, illam Iacobi, per ecclesiae aucto ritatem: non tamen inde colligitur, quod absolute Ecclesiae auctoritas sit ratio credendi formalis. Quomodo si neganti principia Philosophiae naturalis ex effectis notissimis nitamur ea suadere: non quaerimus causam a qua principia philosophiae pendeant, sed argumentum aliquod vel indicium certum eius rei, quae in controuersiam venit. Ac fere in omnibus disciplinis contingit, vt aduer sus ignorantem causam vtamur effectu: & aduersus negamtem effectum vtamur causa, propter vtriusque mutuam connexionem. Atque id quidem copiose varijs multarum disciplinarum exemplis monstrare possem, sed quae perspicua sunt, longa esse non debent. Adhibebimus ergo exemplum vnicum, generis eius, quod & facile intellectu sit, & positum in vna re transferri per multas possit. Terram interiici inter Solem & Lunam, ex Lunae defectu suadet Astrologus, nec affert tamen genus argumentationis ineptum. Praeclare enim est hoc vsurpatum a doctissimis, quorum auctoritate non vterer, si mihi apud aliquot agrestes habenda esset oratio. Cum vero ad eos scribam, quibus haec inaudita non sunt, cur ego simulem, me si quid in his studiis operae posuerim perdidisse? vsur patum est igitur ab eruditissimis viris, quoddam argumentandi genus, quod a posteriori iuniores vocant, Aristoteles iuxta veterem interprete demonstrationem quia est, nos ab effectis vocamus. Quae quoniam suis saepe cau sis notiora sunt, ad eas commonstrandas identidem inferuntur. Nec illico tamen effecta haec causarum suarum formales rationes erunt. No enim, vt in eodem versemur, si terram interiici ex Lunae defectu suademus, idcirco defectus ipse, ratio est interiectionis formalis. Quin econtrario, si rerum natura spectetur, ipsa terrae interiectio ratio est formalis, cur Luna defectum patiatur. Quod igitur in caeteris artibus, idem quoque in Theologia contingit, vt rerum ordo interdum humani ingenij causa permutetur. Ita fit vt contra negantes nouum testamentum aptissime argumentemur ex veteri, atque ediuerso contra negantes vetus ex nouo. Etenim ab his quae notiora sunt nobis, ad ea quae minus nota sunt, quodam quasi naturae ductu homines ferri non solum Philosophus auctor est, sed nullo etiam philoesopho auctore experimur. Quamobrem Iudaeo, cul vetus testamentum certius est, nouum ex veteri suademus. Habemus, inquit, firmiorem propheticum sermonem, cui be ne facitis attendentes, quasi lucernae lucenti in calinoso loco, donec dies illucescat, & lucifer oriatur in cordibus vestris, & Actor. 17. Ii qui cum auiditate verbum Pauli susceperant, scrutabantur quotidie scripturas an haec ita se haberent. Contra vero oportet vt aduersus eum qui nouum Testamentum recipit, ac reucit vetus, ex nouo veteris auctoritatem colligamus. Ad eundem quoque modum auctoritas ecclesiae cum sacrarum literarum auctoritate connexa est, & per legem connexorum vtranque in alterius probationem sumimus. At si generaliter quae ratur, vnde fideli constet, ea quae fide tenet esse a Deo reualata, non poterit Ecclesiae auctoritatem inducere, quia vnum de reuelatis est, ecclesiam errare non posse. Vt 1. ad Tim. 3. cap. habetur. Nec verus catholicus, quod non nulli fingunt, assentitur huic Ecclesia est verax, solum per coniecturas humanas, quibus acquisita fides innititur. Ad quem modum & Saraceni suis praeceptoribus, & Iu daei suis Rabbinis, & Gentes suis Philosophis, & omnes denique suis maioribus inhaerent. Non sic Cinquam ¬ Christiani: sed per interius lumen infusum a Spiritu sancto: quo firmissime atque certissime mouentur ad cre dendum, ecclesiam Christianam errare non posse: Saracenorum, Iudaeorum, Paganorum, errare posse. Deinde responderi potest, quod etiam si in vniuersum opus esset, ecclesia ea, quae sunt credenda, proponeret: non tamenproinde colligeretur, vltimam fidei resolutionem in ecclesiae auctoritatem fieri. Non est enim ecclesiae auctoritas ratio per se mouens ad credendum, sed causa, sine qua non crederemus. Quippe vt nos eredamus, iuxta praescripta a Paulo legem, oportet vt illa, quae credere debemus, nobis per hominem proponantur. Prouidit autem Deus vt ecclesia esset, quae certo ac firmo iudicio ea, quae vere non bis sunt credenda, proponeret. Proponit enim ecclesia, vt rem exempli causa illustremus, Euangelium Matthaei esse a Deo reuelatum: nec mihi proponere nisi verum po test: Ego igitur non credo Euangelistam dicere verum, quia ecclesia eum dicat verum dicere, sed quia Deus reue lauit. Et tamen ecclesia proponens est causa, sine qua ego non admitterem illud Euangelium esse Matthaei. Spiritu itaque 8. ecclesiam afflatam certo credo, non vt veritatem auctoritatemue libris canonicis tribuat, sed vt doceat illos, non alios esse canonicos. Nec si nobis aditum praebet ad huiusmodi sacros libros cognoscendos, protinus ibi acquiescendum est: sed vltra oportet progredi, & solida Dei veritate niti. Qua ex re intelligitur, quid sibi voluerit Augustinus cum ait, "Euangelio non crederem, nisi me ecclesiae moueret auctoritas". Et rursum. Per catholicos euangelio credideran. Videlicet negotium August. erat cum Manich, qui absque controuersia suo cuidam euangelio credi volebant, & Manich. fidem astruere. Rogat igitur August. ecquid facturi sint, si in hominem incidant, qui ne Euangelio quidem credat: quoue genere persuasior sint eum in suam sententiam adducturi. Certe se affimat, non aliter potuisse adduci vt Euangelium amplecti retur, quam ecclesiae auctoritate victum. Non itaque docet fundatam esse Euangelij fidem in ecclesiae auctoritate, verum simpliciter nullam esse certam viam qua siue it fideles, seu in fide nouitij, ad sacros libros ingrediantur nisi ecclesiae catholicae vnum eundemque consensum. Id quod eiusdem epistolae cap. 4. & in libro de vtilit. cred ad Honorat. satis ipse explicauit. Certum itaque argums tum in controuersia de vnoquolibet libro sacro ex ecclesiae auctoritate sumitur, idque Augustinus tradit, sed non ad hanc, sed ad diuinam auctoritatem fides librorum diuinorum referenda est.
Nec post haec in postremis illis tribus argumentis eluendis lectorem amplius morari volumus, sed ad ea, quae in medio relicta sunt, explicanda properare. Testimonium igitur ex Deuteron. illud, quo deinceps aduersarij vtuntur, pro eis nihil omnino facit. Quemadmodum enim, cum Dominus fideles monuit vt a lupis attenderent. eosque ceu arbores non ex folijs, sed ex fructibus internoscerent: non statim excluditur nec canum fida custodia & ad discernendum lupos naturae mira sagacitas, nec pastorum vigilans cura & diligens omnium prouidentia, nam si isthaec desunt, ipsae per se oues sibi cauere non possunt, quamlibet signum a Christo habeant vnde lupi internoscantur. Sic Moses discernendis prophetis falsis per rerum quidem euenta populum instituit, sed non proinde tamen sacerdotum in his iudicium negligit, ad quos scilicet causas omnes dubias ipse idem pauio ante referri iusserat. Saepe autem vsu venire poterat, vt difficile esset & ambiguum de propheta quopiam iudicium, & variae, vt fit, discrepantesque sententiae. Testimonium vero quod affertur ex Ioanne, quoniam simile est, simili quoque ratione conuellitur. Aliud vero ex prima ad Corinthios epist. non ita facile refelli potest: sed id constat, verba Pau li mirifice a Lutheranis torqueri. Nam si spiritualis homo, id est, in quo est spiritus Dei, sic enim illi interpretantur, iudicat in vniuersum omnia: quomodo Elisaeus anima, inquit eius in amaritudine est, & Dominus celauit a me? 3. Reg. 4. Quomodo Iob, cum multa se ignorare argume tis certis cognouisset, ignorationem suam fatetur inquiens, insipienter locutus sum, & quae vltra modum excedunt scientiam meam? Iob 38. 39. 40. 41. 42. Quomodo Apostoli non intelligebant, quae dicebantur? Lucae iS. Quomodo Petrus & Ioannes nondum sciebant scriptura, Ioann. 20? Quomodo aperuit scripturas discipulis suis Christus, quae illis antea erant clausae? Euc. 24. Quomodo Petus non iudicauit simulationem suam esse Euangelio contrariam? Quomodo rursus idem absit Domine, inqut, quia nunquam manducaui omne commune & immundu: Haesitauit enim intra se quidnam esset visio quam vidisset. Actor. 1O. Expediant mihi, si possunt, Lutherani: curEunuchus, in quo sine dubio spiritus Dei erat, locum Esaiae sine externo doctore expedire non poterat. Acto. 8. Ex- plicent & id quoque, quamobrem fideles, qui erant ex circuncisione, disceptabant aduersus Petrum quod ad Cor nelium accessisset, si omnia viri iusti diiudicare possunt. Exponant item id, quod paulo ante in hac causa retulimus, quidnam Antiochenis impedimento fuit, vt non discernerent doctrinam Pauli veram esse, aliorum vero falsam: sed in senatum Hierosolymitanum retulerunt, vt seniorum apostolorumque concilio illa quaestio diiudicaretur. Adderem e sacris libris huiuscemodi non pauca, nisi in proptu essent. Et ea etiam, quae posuimus, satis sunt ad euincendam causam. Pauliis itaque non vult quemuis hominem iustum posse deiomnibus iudicare. Erant enim inter Corinthios ipsos paruuli quidam & imperfecti, quibus &si spiritus ad iustitiam non deerat, deerat tamen ad ea discernenda mysteria, quae Apostolus perfectis communicabat. Non potui, inquit, vobis loqui quasi spiritualibus. Tanquam paruulis in Christo lac potum vobis dedi, &c. Per viros igitur spirituales perfectos intelligit, inter quos sapientiam ipse loquebatur, qui similes Paulo spiritum apostolicum acceperant, vt scirent quae ipsis donata essent, quae & loque bantur non in doctis humanae sapientiae verbis, qui breEiter sensum Christi peculiari spiritus dono possidebant. Sed ne ij quidem simpliciter omnia diiudicabant, nisi ve simus eos per spiritum & Geometras & Physicos & Astrologos fuisse. Atque, nec spiritualia vniuersa cognoscebant. Nam quaedam sibi spiritus reseruauit: quaedam priuatim vni, alia alij reuelauit. Est ergo distributio accommoda, vt ibi, Ille docebit vos omnem veritatem: & ibi etiam, Vnctio docet vos de omnibus. Spirituales igitur & apostolici viri omnia discernunt, hocest, supranaturalia, & na turalia, spiritualia, & corporalia, non singula, sed ea omnia, quae ad salutem fuerint necussaria. Quibus rebus intellectis, nihil est opus respondere ad alterum, eiusdem episto lae testimonium. At vero prima ratio hoc modo eluditur. Non decet veros grauesque theologos verborum am biguitate ludere. Non itaque hoc loco iudicium vsurpa mus pro eius sententia, qui re ipsa, quam iudicat, superior est. Alioqui si ea semper, esset vocis huius significatio, cum iuxta Paulum prophetae darpaut tres loquuntur, & caeteri diiudicant: oporteret hosoqui iudicium ferunt, & Prophetis, & prophetia esse superiores. Asserimus ergo ecclesiam de scripturis earumque sensu iudicare, id est, discernere humanam a diuina, verum a falso. Atque ecclesia sine vsurpata auctoritate, quemadmodum ante constituimus, hanc habet a Christo facultatem, spiritus, inquit, meus, qui est in te, & verba mea, quae posui in ore tuo, non recedent de ore seminis tui vsque in sempiternum. De qua re quoniam alio loco: sumus fuse disputaturi, nihil est nunc praeterea dicendum. Rationes autem, quae sequuntur, omnes iam sunt in quarti argumenti responsione confutatae. Pergamus itaque ad reliquas controuersias, & institutum ordinem persequamur.
On this page