Caput 1
Caput 1
De totius operit partitione
DE locis ego Theologicis perpetuam orationem habiturus, totam mox in quatuordecim libros partiri consti tui. Quorum primus breuiter enumeret locos, e quibus idonea possit argumenta depromere, siue conclusiones suas Theologus probare cupit, seu refutare contrarias. Decem reliqui erunt, qui fusius, & accuratius doceant, quam vim vnusquisque, locorum contineat, hoc est, vnde argumenta certa, vnde vero probabilia solum eruantur. In duo decimo & tertio decimo disseretur, quem vsum eiusmodi loci habeant, tum in scholastica pugna, tum in sacrarum literarum expositione. Nam in concione populari quis eorum sit vsus, haud sane difficile dictu est: sed praetereundum tamen, ne ab scholae instituto aliena uideatur oratio. Postremus denique liber, quoniam non omnes loci omni disputationi conueniunt, sigillatim ostendet, quibusnam argumentis proprie aduersum hereticos, quibus peculiariter aduersum & Iudaeos & Saracenos, quibus vero tandem aduersum Paganos transigenda Theologo disputatio sit, si quando sit cum his pro fide catholica decertandum. Quae scilicet cum fauente Deo plenius absoluero, vndique apta atque perfecta erit de locis Theologiae disputatio mea, expletaque omnibus suis numeris & partibus.
On this page