Text List

Prooemium

Prooemium

FRATRI MEL CHiORIS CAMI ORDI NIS PRAEOICAVORVI ETSACRaE VHEOLOGIAR PROVESSORIS EpIscopique Canariensis, ac primariae cathedrae in academia Salmanticensi olim praefecti, de locis Theologicis Libri duodecim. In libros de locis Theologicis Prooemium.

SAEpE mecum cogitaui Lector optime boni ne plus is, attulerit hominibus, qui multarum rerum copiam in disciplinas inuexit, anqui rationem parauit & viam, qua disciplinae ipsae facilius & commodius ordine traderentur. Nam & reru inuentoribus nos debere multum negare non possumus: & debemus certe ijs multum, qui ratione atque arte res inuemtas ad communem vsum accomodarunt. Equidem cum veterum eruditionem considero, & variam in eis doctrinessuppellectilem animocolligo, non minimam video per eos inuectam esse partem commodorum. Cum autem iunioris scholaeoperam & curam repetere instituo, plurimas vtilitates intelligo nouae huiusartis subsidio & diligentia comparatas. Ac me sane diu cogitantem ratio ipsa in hanc potissimum sententiam ducit, vt existimem vtrosque de bonis artibus iuxta esse bene meritos. Quoniam & si prisci doctrinarum auctores doctissimis quibusque ac diligentissimis magnam diuitiarum copiam suppeditauem, re:at recentiorum inopia docendi facilitate pensatur: qua in rudium & inertium animos artificiosius influunt, & quaefuse olim disputabantur ac libere, ea nunc articulatim presseque dicentes, lucem non paruam inuentis priscorum obscurioribus afferant. Atque hac vna in re, quantum animi mei coniectura colligere possum, iuniores vel pares antiquis, vel etiam superiores, reperientur caeteris omnibus loge inferiores. Certe post priores illos, in rerum inuentione tribuere sibi posteriores vix quicquam possunt. Ordinem vero, dispositionem, perspicuitatem, sibi si assumunt, videntur ea iure suo quodammodo vendicare. Quapropter vtrisque legendis efficiet Theologus scholasticam disputationem sine dubiopleniore. Nam ex illis quasi materiam, ex his tamquam forma disserendi mutuatus, potens nimirum erit exhortari in doctrina sana, & eos qui contradicunt arguere. Quod est CTvt Paulus ad Titum ait, Christiani doctoris praecipuum institutum. Cuius explicandi desiderium omnino me mouit, vt de locis Theologicis disputationem instituerem, viris do ctis inisi me opinio fallitj non prorsus ineptam, indoctis vero magnopere neces sariam. Id autem eo libetius feci, quemd nemo Theologorum adhuc, quod equi dem sciam, genus hoc argumenti tractandum sumplit. cum praeter commune illam artendisserendi, quam a Dialecticis accepimus, aliam Theoloous habeat necesse sit, aliosqgeitem ad disputandum locos: vn de argumenta non quasi communia & aliena, sed tamquam propria ducat & suis dogmatis confirmandis & aduersariorum sententiis refellendis. Hoc vero opus, arduum quidem illud, statim exordior, si prius animo demisso atque humili ad ope Iesu Christisupplexabiectusque confugio. Non enim ego illud aut ingenio, aut eruditione mea fretus aggredior, sed spiritus sancti auxilio atque fauore. Quem si pater & filius mihi adhuc librum comficiendum impertierint, operaepretium haud mediocre, vt spero, Theologis facturus sum: in quorum gratiam vel maAme opusculum aeditur.

Back to TopNext

On this page

Prooemium