Caput 2
Caput 2
PRius autem quam locos Theologicos numero, quod pars huius disputationis prima pollicetur, illud nobis constituendum est, omne argumentum, vel a ratione, vel ab auctoritate duci. His enim duobus modis cuiusque rei, quae in controuersiam vonit, assensionem facimus. Cum vero in reliquis disciplinis omnibus primum locum ratio teneat, postremum auctoritas, at Theologia tamenvna est, in qua non tam rationis in disputando, quam auctoritatis momenta quaerenda sunt. Etenim locum ab auctoritate adeo sibi proprium vendicauit, vt rationes vel tanquam hospites & peregrinas excipiat, vel in suum etiam obsequium asciscat, quasi longe repetitas. Quippe fidei potissimum innititur: quae nisi ab auctoritate proficiscatur, non modo fides esse, sed ne intelligi quidem potest. Est namque fides Cvt Apostolus tradit argumentum rerum non apparentium, quas si certas certa velis ratione facere, cum ratione profecto insanies. Principem itaque locum, sicut apud fideles, ita apud Theologos auctoritas habet. Ratio deinde veluti pedisequa sequitur. Id quod Apostolus videtur significare, cum ait, Oportere ecclesiae doctorem amplecti eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, vt potens sit exhortari in doctrina sana, & eos qui contradicunt arouere. primum enim stringat fidei sermonem necesse est, quicunque Christianae scholae magister esse volet: sed nisi mox doctrinae rationem adhibeat, fidelis quidem esse poterit, sed fidelium doctor esse non poterit. Nam & homines quamlibet ex- perientes, quod ex Aristotele recte collegit diuus Thomas, disputare cum aduersarijs non queunt, nisi experimento ratio artis accesserit. Vtraque igitur Theologo necessaria est, & auctoritas & ratio. Sed ita tamen, vt auctoritas primas in Theologia partes obtineat, ratio vero habeat postremas. Quod ergo primae partis fundamentum erat, praeclare illud iactum est. Nam traditi sunt quidem, e quibus argumenta ducuntur, duplices loci, vni ex auctoritate, alteri ex ratione, sed omnia ferme argumenta Theologica a priore illo fonte deriuantur. Quam rem sicut & locorum numerum atque ordinem, index qui sequitur, ostendet.
On this page