Caput 3
Caput 3
INfirma autem ea omnia argumenta esse, quae ab scholae Tauctoritate deriuantur, illa primum ratio suadet, quod nec e sacris literis, nec ex apostolorum institutis, neque ex ecclesiae definitione, scholae auctoritas comprobatur. Cumque scholasticis auctoribus spiritum veritatis nusquam dominus fuerit pollicitus, errare vt homines poslunt, atque adeo nullum argumentum ex eorum auctoritate firmum erit.
Item nullum est in schola certum dogma, sed partium factionibus plena sunt omnia. Nihil igitur certi ex scholae auctoritate confici potest. Praeterea theologi scholae omnes asseruere, matrimonium etiam sine ecclesiae ministro contractum, esse vere ac proprie nouae legis sacramentum. At haec omnium communis sententia non solum non facit certam fidem, sed ne probabilis quidem videtur esse. Innulla igitur re aliascholae testimonium certum erit. At nos & quid sentiamus, & cur etiam sentiamus, paucissimis quam fieri poterit exponemus. Pugnabimusque pro scholae auctoritate, non affectu, sed ratione. Quanquam non sumus ignari, multos studiose contra esse dicturos. Quod vitare nullo modo potuimus, nisi nihil omnino scriberemus.
On this page