Caput 4
Caput 4
caput quartum. QVod fuerit Academiae theologicae initium, quis progressus, quos institutores habuerit, quos ve au¬ ctores, tametsi ad scholae commendationem attinet, non est tamen huius loci dicere: vbi hoc solum conamur ex- plicare, quantum habeat virium ad faciendam fidem, argumentum ex scholae auctoritate depromptum. Ea igitur re explicanda, sit prima conclusio. Theologorum scholasticorum etiam multorum testimonium, si alii contra pugnant viri docti, non plus valet ad faciendam fidem, quam vel ratio ipsorum, vel grauior etiam auctoritas comprobarit. Videlicet in scholastica disputatione plurium, auctoritas obruere theologum non debet: sed si paucos viros modo graues secum habeat, poterit sane aduersum plurimos stare. Non enim numero haec iudicantur, sed pondere. Hanc vero conclusionem probare argumentis non debeo. Nam si quid est euidens, de quo inter, omnes conueniat, argumentati non soleo: perspicuitas enim, vt ait Cicero, argumentatione eleuatur. Certe vbi variae sunt doctissimorum hominum discrepantesque, sententiae, academicorum temperamentum imitari, & a rebus incertis certam assensionem cohibere debemus. Quid enim tam remerarium, tamque, indignum sapientis grauitate atque constantia, vt idem Cicero, elegantissime. tradit, quam quod non satis explorate perceptum sit & cognitum, id sine vlla dubitatione defendere? Quo loco sane arguendi sunt scholastici nonnulli, qui ex opinionum, quas in schola acceperunt praeiudicuiis, viros alias catholicos notis grauioribus inurunt, idque tanta facilitate, vt merito rideantur. Nobis autem schola nostra magnam quidem licentiam dat, vt quodeunque maxime probabile occurrat, id nostro iure liceat defendere: sed non licet tamen eos qui nobis sunt aduersi, temere ac leuiter condemnare. Alia sunt scholae placita, de quibus mox dicturi sumus, alia sunt praecepta sectae, de quibus modo loquimur. Quae abilslis dissident, ea notam, habent, quae ab his, non habent. Nec enim siquid aut Scoticis aut Thomisticis pronunciatis contrarium est, error illico, est. Sed haec hactenus. Secunda: conclusio, Ex auctorum omnium scholasticorum communi sententia, in re quidem, graui, vsqueadeo probabilia sumuutur argumenta, vt illis refragari teme¬ rarium sit. Nam in quacunque arte peritis credendum esse ratio monstrat. Nec enim sanus haberetur, qui nautis innauigandi ratione non crederet. Qui igitur in arte hac, de Theologiae dogmatibus disserendi, experientibus & exercitis nullam fidem habet, aut parum sanus, aut certe temerarius est. Deinde in Clemen. Vni. de sum ma Trinitate. Patres concilii Vien. Opinionem illam inquiunt, quae dicit, tam paruulis quam adultis conferri in baptismo informantem gratiam, & virtutes, tanquam probabiliorem, & doctorum modernorum Theologiae magis consonam & concordem, fore a catholicis eligemdam. Si ergo in re, quae olim inter ipsos etiam scholasticos theologos controuersa fuerat, opihro: concors iuniorum tanti apud patres in concilio fuit, quantommugis nos res omni tempore ab schola praescriptas tenere ac reuereri debemus? Et si opmatio ipsa: theologorum recentiorum communis fidem facitconcilio: sisfudque inclinat, vt definiat huiusmodi opifrationemsesse tenendam, quid si non ex opinione, sed ex certo & mninime circumductili animo quicquam: theologi omies praefinierint e An non existimas concilium Viennense pro eiusmodi dogmatis firmiter in scholareceptis grauiorecensura iudicaturum? Scholae igitur communem consensum, non nisi impudenter, & temere reticiemus: Pfaeterea cum inter ipsos theologos scholasticos magna fere vbique dissentsione certetur ita vt in hac parte iure forsitan reprehendantur, certe non idem omnes assererent, nisi eodem diuino spiritu permouerentur. Nec minus mirandum est vatias scholae factiones doctoresque, tam inter se diserepates in vnam eapdemque sententiam concurrisse? quam eptuaginta interpretes diuersis Cvt feruntocellulis inclusos, in, vnum eandemque conuenisse interpretationem. Rupigitur poterit esse verum illud, quod scholasticorum, theologorum choro idem concinenti fuerit confrarium.
Tertia conclusio. Concordem omnium theologorum scholae de fide aut moribus sententiam conntradicere, si haeresis non est, at haeresi proximum est : Scolae porro placita, si ita vocare libet, in duplici sunt differuntia. Altera¬ ad philosophiae magis rationem expediunt quam fidei. Altera ad fidem pertinent moresque christiano populonecessarios. Quae ab illis dissonant, ea scholastico theologo non sunt haeretica. Quae vero huic posteriorum rerum generisunt aduersa, ea nos hic tanquam venena refugimus. Nam iis haereseos crimen, vt quod sit ipsum per se atrocissimum, impingere aperte & simpliciter non audemus. In quo equidem saepe theologorum requiro prudentiam. Absurdum est enim, vt crimen grauissimum nisi rebus quoque grauissimis impingatur. Sed ad rem. Illaconclusio, vt est a me posita, primum ostenditur, quod nullum dogma reperietur, quod eadem mente oreque scholastici omnes certo ac firmiter asseruerint, quin idem in vniuersum ecclesia teneat, eorum auctoritate mota. Nam si aliquod inuenire haeretici possunt, proferant, & tacebimus. Quod si nullum proferri potest, sine dubio, velint nolint, id quod scholae totius auctoritate firmatur, verum est, si ad fidem, vt dixi, moresqe pertineat. Adde quod nullum tam proprium scholae decretum est, quod vel ex sacris literis, vel ex apostolorum traditione, vel ex conciliorum, aut pontificum definitionibus non habeat certam originem. Ita qui scholae decreta refutarunt, hi semper inuenti sunt & fontem, vnde illa manant, repudiasse. Atque, vt vno verbo dicam, nemo qui in catholicis habeatur, omnes sine discrimine theologos explosit. Quod abundem satis magnum argumentum est, sine fidei discrimine huiusmodi scholae placita negari non posse.
Praeterea si qua in quaestione vniuer si Theologi eadem inter se concinunt, profecto si in eo errant, ecclesiam item errandi periculo exponunt. Siue enim qui confessiones audiunt, siue qui ad populum habent conciones, vtrique plebem instituunt, vt a theologis acceperunt. Ita sit, vt Ecclesia eorum in fide communem errorem dissimulado, Christi fideles suo silentio deciperet. Error enim, cui non resistitur, approbatur: & veritas, cum non defenditur, opprimitur, vt Iunocentius ait. 83. dist. error. Atque Deus ipse: si theologorum omnium errorem non aperiret, in necessariis Christiano populo deesset. Quid enim facturus est populus imperitus nisi eos sequi, quos pro illo tempore ecclesiasticae doctrinae magistros accepit: An post haec omnia scholae Theologia contemnenda est? Crede rem, nisi eius auctoritate ecclesia res plurimas definisset, Quippe trecentos ab hinc annos, si quas ecclesia haereses condemnauit, si quae de fide & moribus decreta tulit, in vtrisque, scholasticorum subsidio & diligentia vehementet adiuta est. Id quoniam constat inter omnes, quibus vel conciliorum gesta, vel negotia cognitionis fidei sunt cognita, fateamur necesse est, doctores scholasticos simul omnes in fide & moribus errare non posse.
Praeterea, Cum Dominus dixit, qui vos audit, ine audit, & qui vos spernit me spernit, non modo ad primos Theologos, hoc est, Apostolos verba illa referebat: sed ad doctores etiam in ecclesia futuros, quandiu pascendae essent oues in scientia & doctrina. Quemadmodum igitur qui theologos Christo succedentes contemnebat, Christum is etiam dominum contemnebat, ita qui theologos iuniores antiquis succedentes despicit, hic Christum quoque ipsum despiciat necesse est. Vnde Chrysostomus, siue quis alius fuerit, in commentariis super Matthaeum imperfectis, homi. 42. Cum audieris, inquit, aliquem beatificantem antiquos doctores, proba qualis est circa suos doctores. Si enim illos, cum quibus viuit, sustinet & honorat, sine dubio illos, si cum illis vixisset, honorasset. Si autem suos contemnit, si cum illis vixisset, illos contempsisset. Hactenus ille in ea verba Christi, Ve vobis qui aedificatis sepulchra prophetarum, & ornatis monumenta iustorum, & dicitis, si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum. Itaque testimonio estis vobis metipsis, quod filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. Et vos implete mensuram patrum vestrorum. Nimirum pharisaeorum instar haeretici ratiocinantur. Si essent scholastici doctores, quales erant Hilarius, Hieronymus, Basilius, sequeremur eos: si in diebus Augustini, Ambrosii, Hieronymi fuissemus, non essemus socii Manichaei, Nouati, Vigilatii, Pelagii, Iouiniani. Itaque testimonio sunt, quod filii sunt eorum qui sanctos antiquos contempserunt: cum iuniores scholae Theologos pro nihilo putat. Postremo, vt ad Ephes. 4. Apostolus docet, alios dedit Christus in ecclesia apostolos, quosdam prophetas, alios vero Euangelistas, alios autem pastores & doctores, ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in vnitatem fidei in virum perfectum: vt iam non simus paruuli fluctuantes, & circumferamur omni veto doctrines. Quadiu igitur Christi corpus, hoc est ecclesia, fuerit, ad diuinam procurationem pertinebit, vt ij qui in ecclesia sacrae doctrinae doctores habentur, tanquam a Deo dati veritatem in fide teneant, ne populus paruulorum more circumferatur. Nec vero si hoc Apostoli testimonium aeque pro antiquis & iunioribus facere dicimus, iuniores Theologos priscis illis mox aequamus: sscimus enim quantum antiquitati deferendum est, quantum etiam sanctitati sed firmum esse hunc etiam locum, tum ex multis aliis, tum ex hoc apostoli testimonio, pro nostra quidem virili contendimus. Recte ne an secus, aliorum esto iudicium. Nos enim in argumento nouo, vbi nullum, quem imitaremur, habebamus, quae nobis probabilissima visa sunt, ea lectoribus exposuimus. Si quis vero sic nostra reiiciat, vt adducat meliora, volentes ac libentes amplectemur. Nihil autem necesse est, de me ipso dicere mihi. Quanquam non est verendum, ne vera & aperta de me praedicans, nimis videar aut insolens, aut loquax. Sed vtcunque hunc scholae locum ego tractaui: gratissimum, vt puto, Theologis feci. Quoniam eum explicatissime de ea re disseruerim, discent hodie a me, quibus facillime rationibus scholasticae Theologiae asserere & grauitatem possint, & auctoritatem. Atque haec hactenus. Nunc obiectiones a principio contra positas repellamus.
On this page