Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

1

Caput secundum.

2

THeologiae scholasticae proprium munus, quantum & a maioribus accepimus, & huius facultatis alumni quotidianis fere congressibus experimur, illud primum est, vt quae in sacris literis Apostolorum traditionibus abdita continentur, ea in lucem, quasi e tenebris eruantur. Colligit enim Theologus ex principijs fidei a Deo reue latis conclusiones suas, atque in principijs ipsis implicitas per argumentationem naturae consentaneam explicat. Quemadniodum enim Mufica facultas ex ijs, quae sunt in Arithmetica posita, earatiocinando connectit, quae sunt in numeris sonantibus aut consona aut dissona, ita scholae Theologia ex his quae fides posuit, ea quae sunt consequentia, naturae ratione conficit, de Deo rebusque diuinis. Quod si Astrologia, Musica, perspiciendi facultas, atque aliae id genus disciplinae, tametsi ex alienis facultatibus quasi mendicae, sed habentur in pretio tamen, tanquam vtiles & necessariae: ecquisnam iste malus genius est, scholasticam disciplinam profligare veile, quae non ex Arithmetica, non ex Geometria, non ex Physica, sed ex sacris diuinisque & literis & institutis docet, quid consequens sit, quid contra repugnans? Nec vero audiendi sunt qui scholasticas quaestiones, vt curiosas reprehendunt, & scholae temeritatem insimulant, quod de rebus longe semotis a captu nostro audeat pronunciare, & tam multa definire, quae citra salutis dispendium vel ignorari poterant, vel in ambiguo relinqui. Huius generis exemplaponunt. Quid discernat Patrem a Filio, quid ab vtroque Spi ritum sanctum, quid intersit inter filij natiuitatem & spiritus processionem, vtrum Spiritus sancti a Patre & Filio proficiscentis vnicum sit principium, an duo. Ita censent id prae clari & magni Theologi esse, nihil vltra, q sacris literis pditum est, definire, hoc est, in Theologiae principijs hae rere, mentem a consequentibus & repugnantibus seuocare. Quorum sententia quid sibi velit, non intelligo. Pot est enim quicquam esse absurdius, quam sola disciplinae prin cipia habere definita, conclusiones vero, quae certo atque euidenti syllogismo ex illis conficiuntur, aut ignorari velle aut in ambiguo relinqui? Quod si in Geometria, Physica, Astrologiam ve quisquam alsereret, vere & iure stultissimus haberetur. Sed de his hactenus. Non libet enim mihi rem exploratam suadere, quod multi & hi docti saepe secerunt. Itaque pergamus ad reliqua.

3

Habet rursum haec disserendi in schola facultas alium propositum scopum, fidei nostrae aduersus haereticos defendendae. Est quippe doctoris scholastici, vt magister sentetiarum in prooemio ex Augustino tradit, scire, quemadmodum fides catholica & pijs opituletur, & aduersus impios defendatur. Quod si scholae doctor non possit docere fideles doctrinam sanam, & eos qui sanam non habent redarguere, apud vulgus theologus esse aliquando poterit, re vera nunquam erit. Atque ob eam causam scholasticorum disputationibus adeo sunt haeretici infensi, quod intelligunt, catholicam fidem, quam expugnare mo uuntur, horum studio doctrinaque muniri. Agnoscunt sane lupi canes, eosque odio prosequuntur: & scholae nomen istis inuisum est, quae lupos arceta gregibus, & eolum insidias porro cauet. Atque in hoc genere nihil est quidem idmirandum, illorum autem hominum genus mirari non desino, qui cum catholici & habeantur & sint, his plausus tamen excitare solent, qui nesciunt iuuentutem ad linguarum studium adhortari, nisi prius theologos scholasticos maledictis figant, totisque concidant voluminibus. At suauissime maledicunt. Venenum animi linguae mella fegunt, eoque perniciosius paratum, quo suauius obbipitum. At sunt morosi & prouxi scholastici theologi, si quaerimus anxie, etiam superstitiosi. Sed haec, vt dixi, morum vitia sunt, non scholae. At morositas tamen, & ea vitia quae theologis, obijciuntur, habent aliquid excusationis, vel iustae, vet quae probati posse videatur. Nam de rebus multis & varijs non solum in genere, sed singulatim etiam lisserentes, non potuerunt haec breui oratione conficereHinc autem myriades articulorum, quas isti reprehendunt, quae si essent adagiorum, non reprehenderent, sed suspicerent. Accedit, quod perspicuitas non solet esse communiuncta preuitati. Obscuri nanqe fiunt, qui breues esse laborant. Ita perspicui theologi esse cupientes, longiores aliquanto fuere. Adde quod res difficiles & obscurae, quas plurimas theologi edisserunt, paucis explicari non queunt. Rudibus quoque & imperitis schola sese attemperat, atque adeo plura & quaerit & definit, quae doctis hominibus, ijs etiam qui ingenio multum valent, superuacanea viderentur. Scholastico demum more in vtramque partem theologi disserentes, necesse est, vt quaecunque docent, longiore ea sermone complectantur. Anxia vero fuperstitio quae dicitur, religio est, non superstitio. Nempe non licet apud nos susque deque omnia ferri, sed scliolae norma decretoque vniuersos, qui aut disputare aut scribere de re theologica velint, certis oportet limitibus ac praescriptis lineis contineri. Hinc illae lachrymae. Illis libertas placet, imo vero licentia dicendi scribendique: nos cum de rebus theologicis disputamus, licentiam omnem & teme ritatem perhorrescimus. Sed totum hoc scholasticum disserendi genus spinosum est: & pes spinis confixus, gressum deinde figere non valet. Scilicet tenerrimi istorum pedes sunt: & quos errores non pungunt, pungit disciplina. Quami, vt ante dicere coeperam, ob id odio isti prosequuntur, quod ars est, quae doceat tum propugnare fidem, tum haereses expugnare. Id quoniam postremo libro sumus fuse ac diligenter explicaturi, breuiter & sine disceptatione modo ponendum est. Nec enim decet om nia eodem loco demonstrare.

4

Spectat denique ad scholasticorum functionem Christi ecclesiaeque doctrinam, quantum fieri potest, ex disciplinis humanis aut illustrare aut etiam confirmare. Nam, quod Augustinus docuit, vasa argentea & aurea caeteramque Aegyptiorum supellectilem, etiam si commodatam acceerimus, iure quasi nostra facere possumus, inque fidelium vsus vendicare: & alienigenam mulierem, vt Hieronymus admonet, rasis crinibus reiectisque superfluis, ad Dei populum introducere. Id quod si quo decet temperamento grauitateque fiat, nemo vt opinor, tam stultus futurus est, qui reprobet, nisi horum nihil vnquam reputauerit. Discunt theologi a Dauid extorquere de manibus hostium gladium, & Goliae superbissimi caput proprio mucrone truncare. Discunt a Paulo, vel inscriptionem fortuitam arte tolquere in argumentum fidei, & quae in alium vsum scripta sunt, ea ad emolumentum ecclesiasticae doctrinaes con uertere. Discunt cum Daniele ac Moyse Chaldaeorum Aegyptiorumque sapientiam, si non vt sequantur, at vt indicent atque conuincant. Nec aequum est, vt si aduersum Philosophos disputant, ignorent dogmata philosophorum: nam & si quispiam aduersus Mathematicos velit scribere imperitus Mathemaseos, risui patet. 37. d. c. qui de mensa. Possem persequi multa huius rei argumenta: sed ea ipsa quae dixi, sentio fuisse longiora. Ignoscet autem Lector. Nam & studio rerum nostrarum prouectus sum, & schola est paulo loquacior, ne ab omnibus eam vitijs videar vendicare. De his igitur hactenus. Egi enim secus atque initio dixeram: & in loco presso atque angusto spacia dicendi videor quaesijsse. Sed difficile erat re & ab alienis conscissam, & a quibusdam e nostris male tractatam, neleui quidem ratione sarcire.

5

Tres itaque fines verae theologiae constituendi sunt. Nec enim tantum de scholastica, sed de omni omnino theologia disputo. Lutheranorum autem haeresis, si sibi consentanea esse velit, de scholae instituto nihil queat di cere, in qua nunquam se exercuisse vel ipsa fatetur. Nemo autem audiendus est, qui de ea re, quam nec vsu nec ratione habet cognitam disputabit. Quod si tria illa verae theologiae sunt communia, ea vero schola omnia praestat, certe in ijs perniciosus est error, qui scholam negligendam esse existimant. Haec est enim vera theologia, in qua omnia insunt, quae sunt in theologo requirenda, scientia Dei, coelestium rerum cognitio, humanarum prudentia & vsus. Vt cum haec adsint, perfecta doctoris Christiani disciplina sit, & sine his esse non possit. Quod cum optimum maximumque sit, si id volumus adipisci, theologiae scholasticae opera danda est, sine qua nullam omnino perfectam in Ecclesia doctrinam consequi possumus, Ea vero negle cta qui se Theologos esse arbitrantur, tum se denique errasse sentient, cum eos aut disputatio cum hereticis, aut grauis aliquis & perplexus conscientiae casus experiri cooet. Nec vero quisquam scripturae sanctae studiosus Vereri debet, ne ex scholae studio, sacrarum literarum studium retardetur. Nam & ad hunc fructum ferendum non modo non retardat, verum etiam inuitat atque allectat scholaNosque ipsi quicquid ad sacras literas attulimus, si modo aliquid attulimus, a doctoribus atque doctrina scholastica, instructi ad eas & ornati accessimus. Sed iam tempus est, vt doceamus, quod est nobis hoc loco praecipuum institutum, an scholasticorum auctoritas firma argumenta theologo praestet, an infirma.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2