Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

1

Cap. Sextum, De auctoritate iuris Pontificij prudentium.

2

ATque hic quidem liber concludi iam poterat, nisi Theologiae iuris pontificij prudentia iungeretur, essetque proinde hoc etiam loco explicandum, quantum iuris huiusmodi prudentium auctoritas Theologo ad argumentandum conferat. Sunt enim quidam vsqueadeo in ea facultate doctis infensi, vt illorum auctoritatem ab usu prorsus Theologiae remotam esse arbitrentur. Nos vero huiusmodi doctorum auctoritas quanti sit Theologo facienda, paucis ostendemus, illo principio sumpto, Theo logis, qui pontificum canones ignorent, nimisque, multa deesse ad vsus Theologiae necessarios.

3

Principio enim si a Theologis animarum cura non est aliena, sed potius animas regere, eorum, quasi peculiare munus est, procul dubio canonici iuris scientia est illis necessaria. Nam quemadmodum non est in Abbatem eligendus, nisi qui ante fuerit in regula competenter instructus, vt c. officij. de electio. Inno. tradit, ita ne cura quidem ecclesiam gubernandi est ei committenda, qui ecclesiasticas regulas nescit. Theologus igitur, qui vel episcopus vel parochus futurus est, nisi canones ante didicerit, quibus fideles debent in Christiana religione & ecclesiae caeremonijs institui, non habebit profecto ad rem hanc publicam gerendam Theologiae officinam satis instructam. Atque hinc illa sunt ex Caelestino, Leone, Augustino, septima synodo, concilio Cathaginen. concilio Toleta. 4. concilio Aurelianen. 4. Quae partim a Gratiano, partim a Burchardo referuntur. Quibus omnibus locis idem omnino praescribitur, hoc est, sacerdotes Canonum ecclesiasticorum oportere esse peritos. Episcopis item iuris ca nonici intelligentiam esse necessariam. facile ostenditur ex cap. accedentibus. de excessi. praelat. Vbi definit Pontifex, ad Episcopum pertinere de causis matrimonialibus cognoscere, publicas poenitentias vel iniungere, vel tollere, indulgentias concedere. At haec omnia nisi sciat, quomodo & quatenus per ius liceant, nulla ratione rite apere potest. Qua de re quoniam late disserunt InnocenHostien. Anto. de Butri. Cardin. Abbas, & caeteri iurisperiti in cap. Cum in cunctis. de electio. & in cap. Nisi cum pridem. de renun. & in c. 1. de consanguini. & affini. Gratianus quoqe. 21. dis: Cosmus in pragma. sanctione Gallicana. titu. de collatio. 5. taliter. Ioannes de Anania in ca. quia nonnullis. de magistris. August. de Anco. in libr. de potestate eccles: quaest. 108. arti. 3. Anton. 3. part. titu. 5. cap. 2. nos hic nihil superaddemus. Solum argumentabimur, canonici iuris cognitionem Theologo esse pernecessariam. Cum enim Theologi propria functio sit, ex- hortari fideles in doctrina sana, ijdem quippe Theologi, qui magistri animarum esse dicuntur, doctor vero ecclesiae non diuinas modo leges, verum etiam ecclesiasticas populum docere debeat, absurdum sane est, auferre a Theologi munere canonum disciplinam. Nam licet in scriptura sacra praecepta viuendi maiori ex parte tradantur, sed, vt Cardina. Turrecrema: in proemio decreti docet, doctrina morum in fpecie, secundum gradus singulos & ordines officiorum ecclesiae, sine iuris ecclesiastici cognitione non habetur. At sermones morales absoluti esse nequeunt, si generatim & non speciatim habeantur, vt Aristo. in ethicis suis monet. Ad disciplinae igitur ecclesiasticae cumulum theologus n mirum sacraecclesiae leges debet addiscere Confirmat autem hoc vel maxime Conci. Lateranen: sub Innocen. 3. in capit. Quia nonnullis. de Magistris. Praecipit enim, quod theologus in ecclesia Cathedrali ad docendum constitutus, sacerdotes doceat in sacra pagina, & in his praesertim informet, quae ad animarum curam spectaro noscuntur. Atqui in canonibus plurima sunt instituta, quae ad animarum pertinent curam, canones igitur non habet theologus ignorare.

4

Praeterea, omnis doctrina diuinitus inspirata vtilis est ad docendum, arguendum, & corripiendum, vt perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus. 2. Timoth. 3. At canoues ecclesiastici instinctu Spiritussancti sunt editi, vt Damasus ait. 25. quaestione prima. cap. Violatores.

5

Praeterea Theologi a summo pontifice & episcopis asciscuntur, tanquam adiutores & comministri, non solum in praedicationis officio, verum etiam in audiendis confessionibus & poenitentijs iniungendis, ac caeteris eiusmodi, quae ad salutem animae pertinent: vt ex ca. inter caetera. de ossi. iudi. ordina. tun etiam rerum experimento do cemur. Confessiones autem audire, ac poenitentias, iniun gere sine iuris peritia vix quisque, potest. Nam, quod Caio tanus dicit, poenitentes in excommunicationibus, suspensionibus, irregularitatibus, alijsque eiusmodi poenis, ad iuri speritos remittendos esse, ne confessor ipse alterius facul tatis onere praegrauetur, id ignoro prorsus, quemadmodum sine magnis incommodis fieri queat.

6

Primum enim interdum in poenas iuris incurrunt foeminae, quas pro conscientiae remedio iurisperitorum adire domos absurdum erit, ac certe parum muliebri verecundiae consentaneum. Deinde etiam, cum iurisperiti & scientiam & verba locare soleant, ad confessionis sacramentum non nisi prius data pecunia erit accessus. Adde, quod homines vel sacerdoti verentur sua peccata detegere. Quod si ad iurisperitos etiam relegentur, sacramenti huius onus grauius efficietur, quam vt ferri ab imbecillis possit. Sed quid ego incommoda numerare pergo, in quae confessores incidant necesse est, atque adeo poenitentes, si confessores ipsi canonum sunt ignari? Cum manifestiora sint, quam vt indicare debeamus. Fatendum est igitur iuris peritiam theologis magno vsui futuram. Nec adeo longe repetita argumenta conquirere opus est, cum passim ipsi videamus, quanta canonum multitudine theologorum sint referta volumina, illorum praesertim, qui indices quaestionum scripsere, quas summas nuncupare consueuimus. Vbi quantum ius canonicum theologis conferat, vel ipsi iudi ces esse possunt, qui, quantumuis eximia doctrina polleant, has & legunt, & amant epitomas. Sed & summa ipsa Caietani, si, quae ex iure canonico multa continet, demas, magna ex parte imperfecta reperietur.

7

Praeterea, cum ad theologum nullae causae frequentius referantur, quam matrimonij, si non respondeat, indoctus habebitur, sin circa iuris peritiam respondeat, ne dicam impudens, erit imprudens. Nam, vt Alexand. cap. primo. de con. & aff. tradit, causae matrimonij non sunt tractandae per quoslibet: sed per viros discretos, & qui sta tuta canonum non ignorent. Adhaec, summorum pontificum decreta a iure diuino, hoc est, a libris vtriusque testamenti dimanasse creduntur, id quod habes de tranlla. epist. cap. 1. & de accusa. cap. Qualiter & quando. secundo. Cum ergo Theologia ex eisdem fontibus suos riuulos ducat, inepte nimirum theologus faciet, nisi opera summorum pontificum velit vti: qui cum multorum consilijs exquisitis, tum spiritu sancto suggerente, ex diuinis oraculis dogmata & leges, siue ad fidem siue ad fidelium mores, & ecclesiasticos ritus, & caeremonias collegerunt. Item theologica facultas non est eiusmodi, vt tantummo do animo rem cernat, sed etiam aliquid molitur & facit. Est enim, vt scholae verbis vtar, partim speculatiua, partim practica, quemadmodum Diuus Thomas, prima part. quaestione prima. articulo quarto demonstrat. At iuris canonici disciplina Theologia quaedam practica est, vt Aluarus Pelagius docet libro de planctu ecclesi, secundo articul. 2O. tum, quia eius facultatis finis est, dirigere animas per canonicas leges in salutem aeternam: tum etiam, quia in solo volumine decretalium multi casus & articuli continentur, vtiles & necessarij tam in consilijs animarum & poenitentiae foro, quam in regendis & disponem dis ecclesijs & rebus ecclesiasticis. Agit enim liber ille de baptismo, de sacra vnctione, de celebratione missarum, de Matrimonio, de ordinibus, & caeteris sacramentis: de statu Monacho. de clericorum honestate, de voto, de iureiurando, atque alijs eiusmodi. De Symonia, de periurio, de vsuris, de furtis, & reliquis id genus criminibus. de irregularitate, suspensione, excommunicatione, interdicto, poenisque similibus. Quae omnia si theologus igno ret, non solum idiota erit, vt cap. ex multa. de voto. Inno centius Vocat, sed in multis, praesertim quae ad actionem pertinent, & ad mores Christianos, hallucinabitur. Atque vtinam theologi, qui iuris canonici sunt penitus ignari, vel a decernendis conscientiae casibus abstinerent, ne imperiti risui haberentur, cum de his nonnunquam respondent vt magistri, quae nunquam vt discipuli didicerunt, vel certe ea essent modestia praediti, vt iurisperitos consulerent, ne diuinando de sensu proprio responde rent. Quod si docere vellemus in quot errores theologi nonnulli ob iuris pontificij ignorationem incurrerint, facillimum quidem esset, nisi esset longum, & alio nostra ora tio properaret. Sentiamus igitur, id quod positum est, iuris canonici doctrinam theologo esse valde necessariam, eo vel maxime, quod summi pontificis, & conciliorum auctoritas, quae huius doctrinae voluminibus continetur, theologis argumenta subministrat propria theologicae facultatis: vt abunde duobus ante libris demonstratum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6