Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

1

Caput Quintum.

2

C primo quidem argumento refellendo non est Lopus quicquam, praeter ea quae sunt dicta, adiicere. Ostendimus enim vt opinor, scholasticae theologiae asserendae non deesse ecclesiae scripturaeque sanctae testimo nium. Quae testimonia nos habuimus, ea iam protulimus: ab aliis forte post & plura & grauiora proferentur. Secundum etiam argumentum nihil minus confutatum est. Diximus enim, id quod etsi saepe dictum est, dicendum est tamen saepius, factiones in schola, quasi iuratas, studium contradicendi, & si quae sunt similia mala: non scholae, sed hominum vitio contigisse. Alioqui decreta multa sunt inter scholasticos certa & firma, eoque magis, quo nulla vnquam factio ea in quaestionem reuocauit. At tertium argumentum difficillimum est, egetque disquisitione non parua.

3

Quare si longiorem orationem huius argumenti difficultas exigit, non debet Lectori molestum esse: nam & orationis longitudo magnitudine vtilitatis pensabitur. Principio autem theologos omnes admonitos esse velim, vt sepositis non affectibus modo, sed opinionum etiam praeiudiciis, de causis fidei prudenter grauiterque decernant. Non enim si quidquam in schola bonis etiam temporibus inueterauit, mox fidei dogma existimandum est. Sunt autem nonnulli qui per eas persuasiones, quibus a principio sunt imbuti, de rebus grauissimis sententiam ferunt, temeritate quadam sine iudicio, repentino quasi vento incitati, quae longe alia esset, si iudicio considerate constanterque lata fuisset. Hi autem in eo primum errant, quod scholae opiniones a certis constantibusque decretis non separant. Deinde errant in eo, quod duo rerum genera confundunt, vnum earum, quae ad religionem attinent, earum alterum, quae hanc ne attingunt quidem, Ac si sanctorum veterum consensio, vt libro superiore definitum est, non in omnibus legis questionibus sequenda nobis & tenenda est, sed solum in fidei regula: nec quaeuis illorum etiam in re graui communis opinio fideles astringit, sed firmum constansque iudicium: ecquid de recentioribus scholae theologis dicere oportet, quos veteres illi longe & vitae merito, & scripturarum vsu & auctoritatis pondere superarunt? Verum his de rebus non necesse habeo dicere ea, quae me viri multi pii cupiunt commemorare, tametsi causa postulat, tamen quia postulat non flagitat, praeteribo. Quoniam vero vtriusque erroris exempla cum alias saepe posui, tum in duo decimo libro varia etiam adiuncturus sum. Vno nunc exemplo contentus ero, quod satis erit tamen, vt ij, qui in censuris Theologicis praecipites esse solent, suae temeritatis admoneantur. Magister ergo sententiarum dixit baptismi sacramentum fuisse ante Christi mortem, & a Christo ipso institutum, & ab apostolis ministratum. Huic D. Thomas, caeterique scholae Theologi assensi sunt. Nimirum Diuum Augustinum Magister secutus est, cuius opiniones schola libenter amplectitur. At enim si quispiam forte contra fuerit opinatus, baptisma nouae legis verum & proprium, idemque primum sacramentum, non prius a Christo. editum, quam in cruce passus sit: non statim vexare eum graui Theologiae censura debemus. Sed primum illud expendere, num Theologi hoc loco, quasi re certa & confecta, quicquam plane suo iudicio definiant, an potius re nondum satis ad liquidum explorata probabiliter opinentur. Deinde id etiam vestigare, pertineat ne ad catholicam fidem, Christum sacramentum hoc ante passionem suam edidisse, an non. Ac magister sententiatum quidem nihil certo statuit, sed probabiliorem opinionem elegit. Commodius, inquit, dicitur, &c. Augustinus quoque, baptizabat Christus, inquit, non per seipsum, sed per discipulos suos. Quos intelligimus iam fuisse baptixatos, siue baptismo Ioannis, sicut nonnulli arbitrantur, siue quod magis credibile est, baptismo Christi. En Augustinus non certo pronunciat, Apostolos prius esse baptismo Christi baptixatos, quam illud baptisma administrarent, cuius Ioannis tertio & quarto capite mentio fit. Quin vbique docet, nos ig. norare quando Apostoli fuerint baptixati. Nullo autem pacto sit verisimile, si Apostoli veri sacramenti baptismatis iam inde administri erant, eos non prius idem sacramentum accepisse. Quo sit, vt vtrunque iuxta in opinione, non in firmo constantique decreto situm sit. Praeterua & in forma baptismatis illius scholastici dissident. Na Magister & Adrianus existimant, Apostolos tum etiam in nomine trinitatis baptizasse, id quod ego mihi persuadere non possum. Alii vero tradunt, eos baptixasse in nomine sesu Christi, id quod verosimilius est. Sed haec in baptismi forma tanta dissensio a certitudine dogmatis alie¬ na est. Non itaque certum quippiam Theologi de hac re statuere voluerunt. Nec D. Thomae verba, si quis attente legat, aliud prae se ferunt. Videtur, inquit, quod baptismus ante Christi passionem fuit institutus, &c. Quo scilicet, verbo Diuus Thomas vti fere solet, cum res non est plana & definita. Itaque existimo D. Thomam, cum dixerit videri, hoc ipsum sensisse quod dixerit, videri modo, non etiam oportere. Quid autem definisset vir alioqui prudens & grauis in ea re, quam rem ad fidem nihil attinere intelligeret? Non enim aut e literis sacris, aut ex apostolorum institutis colligi certo potest baptisma, quod apostolis statim a conuersione sua in vsu erat, peccata remittere, gratiam conferre. Nam quod Augustinus refert, qui lotus est, non indiget nisi vt pedes lauet, sed est mundus totus, id non oportet de baptismi mundicie intelligi, sed de ea, de qua postea, iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. Quod vero a quibusdam refertur, Ego nesciebam eum, Sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit, super quem videris spiritum descendentem & manentem super eum, hic est qui baptixat Spiritu sancto, id nihil etiam cogere, vltro quoque ipsi fatentur, qui eo testimonio abutuntur. At constat apostolos baptizasse, Ioannis tertio & quarto, & non baptismo Ioannis, vt notum est, ergo baptismo Christi. Sic enim Magister argumentatur. Sed hoc argumentum infirmius & incertius est, quam vt quid firmum certumque conficiat. Baptismus enim Ioannis dupliciter vocari potest, aut Ioannis instituto & auctoritate ex- hibitus, aut baptismus aquae, quale baptisma Ioannis erat, qui videlicet nihil aliud esset, quam meditatio quaedam & praeparatio ad nouae legis sacramentum. Baptismus item Christi, aut sic vocari potest, quia Christo iubente & auctore ministratus est, aut quia institutus a Christo ad abluenda peccata. Dicetur ergo, nec absurdem id quidem, illud apostolorum baptisma, cuius Ioani3. & 4. capite mentio sit, non fuisse Ioannis Baptistae in priore sensu, sed in posteriore tantum. Euisse autem baptismum Christi, quoniam illius praecepto & auctoritate apostoli baptixabant. Vnde si quis colligat, iam tum illum fuisse verum nouae legis sacramentum, pari ratione argumentabitur, vnctionem, qua apostoli ante passionem vsi sunt, iam inde a principio fuisse verum & proprium extremae vnctionis sacramentum. Quod tametsi nonnulli Theologi asseruerint, non tamen expeditum est. Apud veros sane grauesque Theologos, Vnctionem extremam sacramentum esse, fidei dogma est: an ante Christi passionem, an post fuerit institutum, nihil ad rem existimant pertinere. Quod idem & de sacramentis confirmationis & poenitentiae sentiunt. Nec video cur de baptismo nos aliter sentiamus, putemus Ve fidei quaestionem esse, num ante passionem Christi hoc sacramentum fuerit institutum. Institutum enim esse dictu quidem est procliue. Itaqe fere Theologi loquuntur: sed quis est tandem, qui hoc esse verum idoneis argumentis ostenderit? Quid? quod Theophilactus in caput Ioannis tertium, & Chrysostomus homilia in Ioannem 28. deserte negant, illud baptisma, de quo agimus, sacramentum esse, quod peccata remitteret, gratiamque conferret? Quid? quod Hieronymus in dialogo aduersus Luciferianos, cum duplex baptisma distinxisset, perfectum & imperfectum, non obscure docet, nisi in eruce & resurrectione nullum baptisma perfectum esse? Quamobrem Ioannis baptisma fuisse imperfectum. Quid ? quod Leo in epistola ad episcopos Siciliae inscripta, eorum omnino videtur sententiae subscribere, qui contenderent baptismi sacramentum, non quando Christus a Ioanne baptixatus est, sed post resurrectionem editum & constitutum? Quae non eo dixi candide. Lector, quo scholae communes opinationes improbarem. Nos enim ea Theologia plus vtimur, in qua dicuntur ea, quae non multum discrepat ab opinione communi. Quid ergo est? Primum opinionem a dogmate secerni & internosci volumus. Deindem Theologos admoneri, ne affectu animi, qui plerunque breuis est, & ad tempus, sed maturo iudicio de rebus hisce pronuncient, in quibus praesertim non ita facile expediri potest, ad fidem pertineant nec ne. Nam si in exemplo, quod modo posuimus, eas rationes scriptu raeque testimonia liberet adiungere, quibus a contraria parte aduersus. commune scholae opinationem pugnari potest: quaestio forte in vtranque partem adeo ambigua i edderetur, vt difficile esset iudicare, vtra cum fide magis & religione consentiat. Sed, vt dixi, non disputo nunc, scholae communis opinio vera ne an falsa sit: quanqe ab instituto nostro, non adeo fortassis alienum, sed id ago, scholasticas opiniones oportere a decretis seiungere, fideique quaestiones ab his, quae modo huc, modo iliuc transferumtur, & sine pietatis iactura possunt in vtranqe partem disputari. Decreta, arcte tenere debemus, accurateque defendere: opiniones non item, sed si non cum Academicae, at cum Christianae modesticae temperamento. Pro fide, etiam cum vitae discrimine pugna sit: pro his, quae fidei non sunt, sit pugna, si ita placet, sed incruenta sit tamen. Haec praescripta seruantem licet magnifice, grauiter, animostque disserere, licet iudicare constanter, vere, doctisque & indoctis vtiliter. Quorsum haec, inquies, non solum lenge, sed longis etiam ambagibus repetita? Nepe vt explicaremus, id quod casuperiore in conclusionibus breuiter significatum est, nos no in scholae opiniones, sed in certa constantiaque de fide moribusque, iudicia iurasse. Haec huius loci est defendere, illas alterius & loci & temporis. His igitur expositis, facile, vt opinor, tertium illud argumentum refelli potest. Nego enim scholae certo constantique, decreto finitum, Matrimo nium sine ecclesiae ministro contractum, esse vere & proprie sacramentum. Nego eam rem ad fidem & religionem attinere. Nego omnes scholae Theologos id asseruisse. Haec tria cum docuero, argumentum positum omni ex parte refutatum erit.

4

Ostendam ergo primum opinionem communem illam &e2 esse, non scholae dogma firmumque iudicium. Qui hoc intelligi potest? Quia de hac re Theologi videlicet ita disserunt, vt nihil fuisse velle videantur. Lege Magistrum, D. Tho. Scotum, Bona. Ricar. Palu Duran. caeterosque scholae Theologos, & nisi statim eorum pendentes ac vacillantes animos deprehenderis: tum vero me aut stultum, aut temerarium iudicato. Nam & cum quaerunt, an matrimonium conferat gratiam, id quod eo loco maxime finiendum erat, non definiunt tame: sed in his referunt, quae in hominum opinione, sunt posita. In materia item & forma huius sacramenti statuenda, adeo sunt inconstantes & varii, adeo incerti & ambigui, vt ineptus futurus sit, qui in tanta illorum varietate ac discrepantia rem aliquam certam, constantem, exploratam, conetur efficere. Quod si in forma & materia sacramenti, quae res in sacramentorum tractatione, vel grauissima est, ambigue Theologi inconstanterque loquuntur, nec definiunt omnino quicquam: cur in ea quaestione, quae & leuior est & minus ad sacramenti huius constitutionem necessaria, aliquid eos certi praescripsisse fateamur? Concilium certe Florentinum de materia, forma, ministro sacramenti matrimonii, praestituit nihil, id quod sine dubio faceret, cum hoc in caeteris omnibus ecclesiae sacramentis fecisset, si de iis rebus videret quidpiam esse a Theologis in schola definitum. Praeterea, num Matrimonium sine ecclesiastico administro nouae legis sacramentum esset, nec proprie & expresse in quaestionem Theologi vocarunt, nec via & ratione, vt solent, vestigarunt, nec argumentis vllis concluserunt. Qui igitur vult, eos sine disquisitione attenta, sine diligenti tractatu, sine idoneis argumentationibus, certo de rebus Theologicis pronunciasse: hic videat, ne eadem opera illis & iniurius sit, & in rebus quoque grauissimis deroger fidem. Adde quod in conciliorum scriptis, ac summorum Pontificum epistolis decretalibus id obseruandum est, vt non quaeuis simplex aut affirmatio aut negario certum sit exploratumque iudicium. Sed sunt notae quedam peculiares, quibus certas conciliorum Pontificumque definitiones internoscimus: quemadmodum libro quinto latius explicatum est. His ergo notis ac multo etiam magis schola quoque decretis secernendis vti debemus. Alioqui si quaecunque scholasticorum simplex assertio dogma fidei certum est: maior est profecto horum, quam Pontificum & conciliorum auctoritas. Quod si probari nemini potest, illud certe probari omnibus necesse est, Theologos hoc loco & quaestione nihil omnino definisse. Etenim nec sententiam aduersam haereticam erroneamve dixerunt, nec quod dixerunt, id firmiter catholicis amplectendum, breuiter nullam notam interposuere earum, quae certa constantiaque iudicia indicare solet. Quae cum ita sint, id quod primum conficiendum erat, confectum est?, Theologos ea de re, quam modo versamus, nihil certo & constanter decreuisse, sed incerta inconstantique opinione probabilem vnius sensum caeteros esse insecutos. Ita casu quodam communis forte consensio facta est. Cum contra vsu quoque venire potuerit, vt si primus asseruisset, non omne fidelium coniugium sacramentum esse, sed quod religiose sacrateque fuisset constitutum, secundus, tertius, ac deinceps reliqui, quoniam probabile etiam id esset, eandem sententiam sequerentur. Sequitur, vt ostendam, quicquid Theologos opinari contigerit, nihil tamen ad fidem spectare, an eiusmodi matrimonium ecclesiae sacramentum sit, an non sit. Quod, vt mihi videor, vno hoc argumento facile & euidenter ex- pedio. Tres sunt res, quibus efficitur, aliquid ad fidem pertinere: aut enim in sacris libris habetur scriptum, aut apostolicis institutis est traditum, aut ex vtrislibet plane certa complexione & consecutione colligitur. Nulla autem harum rerum efficere potest, matrimonium sine ministro prophane contractum, esse nouae legis sacramentum. Vbi ego, si Thomistae omnes cum Scotistis existant, si cum antiquis iuniores volent contra me pugnare, tamen saperior sim necesse est. Non enim, quemadmodum nonnulli putant, omnia sunt in Theologorum auctoritato. Est quaedam tamen ita perspicua veritas, vt eam infirmare nulla res possit. Experiantur hic quantum possunt vires suas, fiqui forte contra voluerint dicere, & cum in hac eos causa sacrae literae, apostolorum traditiones, Scholae syllogismi destituerint: tum vero nisi rudes & tardi sunt, mecum omnino intelligant, eam quaestionem minime ad fidem attinere. At argumentabitur quispiam, fidelium matrimonium esse nouae legis sacramentum, non autem esse maiorem rationem de vno quam de alio, omne igitur fidelium matrimonium esse sacramentum. Appelletur vero hic Theologus, aut hoc etiam nomine dignus putetur? Dum quidem ita argumentabitur, non modo Theologus, sed Philosophus, aut etiam Dialecticus omnino habendus non erit. Anne ad hunc modum granes Theologi ratiocinantur? Anne hisce argumentis adducti de rebus fidei pronunciant? Equidem baptisma sacramentum esse scio, sed si formam sacram ministrum Ve non habeat: baptismus erit, sacramentum non erit. Vnctionis quoque sacramentum agnosco: sed sine sacra forma, sine ecclesiae ministro, vnctio quidem esse poterit, sacramentum vero esse non poterit.

5

Poenitentiae demum sacramentum amplector: at sino forma sacra & ministro poenitentiam reperio, sacramentum reperire nec debeo nec vero possum. Sic igitur, tametsi matrimonium sacramentum est, non ideo tamenconiugium quodcunque venerari cogimur, sed id quod formam sacram habeat, & a vero ecclesiae ministro consecratum sit. Alioqui, si quodlibet fidelium coniugium Theologis necessario sacramentum est, quis Scotum tue bitur, qui coniugia, quae solis nutibus contrahuntur, negat esse sacramenta? Ac nisi me fallit animus, recte negat. Etenim non Magister & Diuus Tho. modo, verum etiam concilium Florentinum docet, omnia sacramenta verbis constare, quae si desint, nullum omnino confici sacramentum. Quod si semel admittimus, formam sacramenti esse posse aliquando, nutus verborum loco substitutos, nullo pacto effugere poterimus, quin & mutus sacerdos a peccatis absoluere, & mutus episcopus sacris initiare possit. Atque matrimonium non alijs quandoque nutibus contrahitur quam carnali copula. Cum enim post sponsalia sponsus & sponsa affectu maritali cocunt, fatentur omnes & iurisperiti & Theologi verum matrimonium confici. At carnis commixtionem nouae legis proprie sacramentum dicere absurdum est. Spiritus quippe sanctus & sacramenti gratia per coitum non datur. 32. quaest. 2. c. connubia. Non igitur ecclesia docet, quodlibet fidelium matrimonium sacramentum esse. Nisi quis adeo desipit, vt Caietanum damnet, qui & probabilissime, & me quidem iu dice verissime matrimonium, quod inter absentes per literas procuratoresque contrahitur, sacramentum esse inficiatus est. Nam qui in hoc Caietanum errasse clamant, hi non intelligunt nec quae loquuntur, nec de quibus affirmant. Quod si nullo idoneo & necessario argumento, sed stultis turbulentisque, clamoribus enas refellere sfi¬ tentias pergunt, atque adeo damnare quae probabiliter & vere dicta sunt, tum nos in quiete & silentio taciti illorum stultitiam amentiamque ridebimus. Concedant illi, vnum pro altero sacramentum sumere, cum pro altero contrahit. Concedant, sacramenta Christi abseritibus administrari, eisdemque & gratiam conferre & peccata re mittere. Nos enim, quoniam haec absurda sunt, concedere potius volumus, eiusmodi contractus, qui inter absentes transiguntur, matrimonia quidem verissima esse, vera sacramenta nullo modo. Quibus ex rebus breuiter disputatis intelligi potest, non solum non esse dogma fidei, omne fidelium matrimonium sacramentum esse: sed etiam contrariam omnino sententiam probabiliorem esse. Quod si licuit Scoto ac Caietano, vt vere licuit, matrimonia, quae vel non verborum sed rerum notis, vel per procurato res conficerentur, ab ecclesiae sacramentis eximere: ecqua re ligio nos astringit, vt matrimonium, quod ciuiliter & prophane Iudaeorum, Saracenorum, Ethnicorum more, sine sacris caeremonijs, sineque ecclesiae ministro contrahitur, sacramentum esse proprie fateamur? Praesertim cum contraria sententia non modo probabilior, sed & ad catholicam fidem tuendam facilior, & ad Lutheranorum teladepellenda solidior sit. Age vero, quando me in hunc lo cum deduxit oratio, quibus ego argumentis persua sus sum, eisdem Lectori persuadere conemur, matrimonium eiusmodi sacramentum proprie non esse, quod scilicet & signum sanctificationis sit, & eiusdem sanctificationis in sumentibus digne causa sit. Quem laborem spero me non frustra suscepturum, cum videam mecum & rationes & testimonia, & sacramentorum demum naturam totam mirifice consentire. Illud vero mihi persuasi primum, quoniam sacramenta preprie dicta sacrae sunt religionis caeremoniae. Sacrorum enim vsus ad religionem, qua Deum colimus pertinet. Quocirca sacramentum opus est religionis. In sacramentis quoque profitemur, nos salutem a Deo salutari quaerere, haec vero professio, quae fidei interioris externa restatio est, ad eam virtutem attinet, qua Deo cultum exhibemus. Atque peccata, quae in sacramentorum abusu sunt, virtuti religionis aduersantur. Et Augustinus non quodlibet signum rei sacrae definit esse sacramentum, sed quod sit sacrum signum. Quibus rebus efficitur, vt sacramenta diuini cultus ac religio nis, sacra quaedam opera sint. Cum igitur matrimonium solis verbis viri & foeminae, ciuiliter prophaneque contractum, licet rei sacrae signaculum sit, non sit tamen opus religionis sacrum: certe non est proprie sacramentum. Alioqui si rebus satis est significationem affigere, vt sacramenta dicantur, serpens aeneus atque manna proprie sint sacramenta, atque adeo in vniuersum omnia, quae gratia significandi res sacras instituta sunt. Id quoniam absurdum est, consentiamus, verum illud esse quod posuimus, connubia sine sacro ministro, sineque aliqua religionis, sacra caeremonia inita, non esse Christianae religionis sacramenta.

6

Deinde, concilium Florentinum enumeratis septem nouae legis sacramentis, haec omnia sacramenta, inquit, tribus perficiuntur, videlicet rebus tanquam materia, ver bis tanquam forma, & persona ministri conferentis sacramentum. Quorum si aliquod desit, non perficitur sacramentum. At in matrimonio, quod modo versamus, nullus est sacramenti minister, nullum ergo conficitur sacramentum. Nec vero audiendi sunt illi, qui putabunt, virum ac foeminam esse sibi vicissim sacramenti ministros. Quos ego manifestis argumentis euincerem, nisi ad alia grauiora festinaret oratio.

7

Praeterea, fideles non se existimant esse sacrilegos, si non sunt in gratia quo tempore sic prophanc contrahunt, in animis ergo fidelium inscriptum est, eiusmodi contractum non esse ecclesiae sacramentum. Nam si sacramentum esset, sacrilegium haud dubie committeret is, qui in peccato mor tali coniugem duceret. Atque si excommunicatus matrimonium huiusmodi contraheret, sacrilegus quoque bis esset, vtpote qui sacramentis ecclesiae se indigne ingereret, quibus priuatus per ecclesiam est. Quae omnia quam abhorreant a fidelium communi sensu, facile, etiam si ego non admoneam, intelligitur. Adhaec, Augustinus in epistola ad Bonifacium tradit, oportere res ipsas corporeas, quibus sacramenta constant, imaginem & similitudinem gerere eius sanctificationis, cuius signa & causae esse c cuntur. Vt baptismus lotione exterius administrata spiritualis ablutionis, quam efficit, imaginem & figuram habet. Eucharistia refectione potus cibique, visibilis, inuisibilem refectionem adumbrat. Eodemque, omnino modo in caeteris sacramentis, externa quadam actione & representatione sanctificatio interior deliniatur, & quasi ob oculos ponitur. Matrimonium autem huiusmodi ciuile & prophanum, nec sanctificationis imaginem gerit, nec ad sanctificandum sub quadam exteriore sanctitatis specie exhibetur: Non est itaque proprie sacramentum.

8

Praeterea concilium Florentinum docet, idque Theologorum omnium decretum est, omnia sacramenta verbis, constare tanquam forma, qua perficitur sacramentum. Incredibile est autem nisi a forma sacra sacramentum perfici. Quemadmodum enim humana forma hominem efficit, & albedo facit album, ita prorsus necesse est a forma sacra quodcunque sacramentum existere. Atqui in ma trimonio, quod ciuili more prophaneque contrahitur, nulla verba sacra sunt: nulla igitur est ibi sacramenti ne facies quidem. Nec vero dici potest, verba, quibus vtuntur contrahentes, nempe, ego te accipio in meam, &c. esse huius sacramenti formam. Primo, quia verba eius, qui suscipit sacramentum, materia sacrameti esse possunt, forma esse non possunt. Forina siquidem ab agente existit in passum, mediantibus causis administris. Sacramentorum ergo formae a Deo per sacrorum ministros in eos prodeunt, qui sacramenta recipiunt. Id quod inductione manifestissima liquet in omnibus sacramentis, quae sine controuersia sacramenta sunt. Tum quia in omnibus sacramentis, licet materia sit res aliqua naturalis, & quae ante in humanos vsus conferri soleat, forma tamen supernaturalis sit oportet, cuius scilicet & vis & significatus non a natura, sed a causa quadam superiore oriatur. Cum enim sacramentum quiddam supernaturale sit, forma, qua constituitur, per fidem accipienda est, non item per natura. At illa verba, ego te accipio in meam, vndique naturalia sunt atque omnibus vsurpata getibus, quae etiam sine fide contrahunt. Adde, quo forma sacramenti significat eum spiritalem effectum. cuius causa sacramentum esse dicitur. Nam sacramenta vt in scholae prouerbio est, efficiunt quod figurant. Signi ficatio autem sacramenti in forma vel maxime elucet. Illa vero verba, ego te accipio in meam, nullius effecti spiritalis signa sunt. Verba insuper, quae sunt sacramentorum formae, diuina institutione praescripta & determinata sunt, neque possunt hominum arbitrio immutari, quemadmodum D. Thom: in tertia parte demonstrat. At verba, quibus matrimonium contrahendum sit, nulla sunt omnino definita: sed innumeris verborum formis, non synonymis, sed varijs & dissimilibus, eiusmodi contractus fieri potest. Non ergo verba illa, quibus vtuntur sponsus & sponsa ad contrahendum, forma sacramenti Christiani sunt. Praeterea, quando verba aliqua sunt forma sacramenti, si nutus Vel scriptura, vel aliud vnumquodlibet signum, eorum loco verborum substituitur, inanis ni mirum actio est. At si contrahentes loco verborum nutus vel scripturam supponant, aeque conficiunt matrimo nium, ac si verborum millibus vterentur. Quod profecto, si quis recte consideret, non leue argumentum est, cur verba contrahentium huius sacramenti materia sint. Nam praeterquam quo materiam sacramenti is, qui suscipit, administrare potest, formam non potest: cum in idem forte sacramentum verba loco materiae formaeque recurrunt, pro verbis, quae materiae vicem habent, nutus aliaque signa poni possunt, pro verbis autem, quae formae vice sunt poni non possunt. Quae res in poenitentiae sacramento facile cernitur. Verba igitur contrahentium, pro quibus omnino verbis signa quaeuis alia substituere licet, materia sacramenti esse forsitan queant, forma non queant. Id quod hoc etiam argumento confirmari potest. Nomen enim sacramenti pro materia accipi solet, pro forma non item: quemadmodum D. Thomas egregie diserteque docet 4. sent. d. 1. 4. 1. art. 1. 4. 5. ad 1. & dist. 3. 4. 1. art. 1. 4. 1. ad 2. Baptismus enim, id est ablutio, sacramentum est, non illa verba: Ego te baptixo, &c. Vnctio, confirmatio, poenitentiaque similiter. Verba autem contrahentium sunt sacramentum, vt idem auctor testis est additionum q. 44. artic. 1. ad I. Dicimus nanque matrimonium esse sacramentum. Matrimonium autem contractus ille est, qui ex amborun verbis constituitur. Verba igitur contrahentium mate ria sacramenti sunt, forma non sunt. Iam illa falsa & commentitia esse quis non videt, quae iuniores Theologi confinxere, vt ciuilem hunc humanumque contractum Christi & ecclesiae sacramentum esse tuerentur? Quae quidem plaeraque infidelibus valde nugatoria sunt, fidelibus autem parum solida. Hic tibi dicit contrahentes ipsoesse materiam sacramenti, hic, non ipsos, sed consensum, alius, gestus & nutus, qui a viro foeminaque exceptis ver bis adhibentur, alius, prioris loquentis verba materianesse affirmat, posterioris formam. Quae vtinam grauiter vere, probabiliter dicerentur: ne iure ab haereticis ride remur. Quorsum autem attinet, in re grauissima tenui. ter, ne dicam ridicule, philosophari? Quorsum in re ac fidem & religionem necessaria tanta varietas & incstantia? Non enim, vt Hieronymus ait, potest vnquan verum asseri, quod diuersum est. Et rursum, verum, inquit, non esse quod variat, etiam maledicorum testimonio comprobatur. Quid ? quod materiam nos & formam sa cramenti quaerimus, hoc est res quasdam religione sacras hi vero de forma materiaque contractus prophani naturalisque respondent. Nam, si apud Ethnicos de pacti illius cenuentionisque, materia & forma controuersia esset, non aliter profecto illi ac nostri Theologi loquerentur. Ita Lutherus more suo Theologos satis iocose lusit, quod religionis nostrae sacramentum ex his, vel integrum & perfectum constituissent, quae penitus omnia in matrimo nijs paganorum reperirentur. Ac certe materiam & formam ciuilis naturalisque contractus, quibus in omni semper lege omnes vsi sunt, quaeque perpetuo & fidelibus & infidelibus fuere communes, easdem omnino esse materiam & formam, quibus integra & perfecta nostrae religionis constituantur sacramenta, non Luthero dicam, sed vix cuiquam persuaderi poterit, nisi ei, apud quem tantum opinio praeiudicata potest, vt etiam sine ratione valeat. Equidem cum ad respondendum argumentis Luthe ri me comparo, quibus ille multipliciter sacramentum hoc conatur euertere, non id defendendum sumo, matrimonium eiusmodi sacramentum esse, in quo nulla sacri facies appareat, quodque vniuoce cum caeteris sacramentum esse, ne cogitatione quidem informari posse videatur. Sed siue nostra opinio vera siue falsa sit, nihil enim moror, si Lutherani de hoc matrimoniorum genere disceptare vo luerint, intelligant se in scholae disceptationes incurrisse, Nec oportere catholicum ad eorum argumenta respondere. Sin vero argumententur, mati imonium cum sacris caeremonijs, cum sacra materia, cum sacra forma, a sacro ministro administratum, quemadmodum in ecclesia Romana semper vsque ab Apostolis administratum est, si hoc, inquam, argumententur: sacramentum ecclesiae non esse, tunc cathosicus respondeat fidenter, animose defendat, secure contra pugnet. Poterit enim consentaneas causas omni poscenti reddere de ea, quae est in ecclesia, firma, perpetua, constansque doctrina. Poterit fidem quoque non stram & suauiter insinuare fidelibus, & grauiter ab infidelium calumnijs vindicare. Quam ego cum Lutheranis disputationem libentissimo nunc animo aggrederer, si id huius libri institutum pateretur. Video autem me, plus quam ratio argumenti positi postulabat, digressum esse. Si digressio tamen dicenda est, vbi quod in vtranqe partem adeo probabiliter disputari potest, hoc nos contendimus non ad catholicam fidem, sed ad scholae opiniones referendum. At ea res verbis paucioribus addici poterat. Poterat sane. Verum difficile est, vt in omni loco ver pa rebus quasi paria & demensa respondeant. Et libuit tandem quamplurimis argumentis addicere, sine ecclesiae ministro coniugij sacramentum nullum esse, vt inde pate ret eam questionem nullo modo ad fidem attinere, quod secundo loco pollicitus sum. Attende nunc Lector, dum illud, quod postremum erat absoluimus. Non omnes, inquam, scholae Theologi, in eam sententiam conuenerunt, quemadmodum in argumento sumitur. Quin etiam non nulli graues auctores nobiscum sentiunt. Atque in primis Quillermus Parisien: in libro de sacrament. tracta. de Matrimonio, c. 9. 4. 1. negat, matrimonium veri nominis sacramentum esse, & sacramentalem virtutem habere, nisi sacerdotali ministerio consecratum fuerit. Nam Magistrum & Durandum non refero, qui in vniuersum opinantur, matrimonium gratiam non conferre. Qui profecto hoc loco non errassent, nisi communis opinio in extremo posita eis vehementer improbaretur. Patres item concilij Coloniensis aperte inficiantur, clandestinum matrimonium esse proprie sacramentum, atque iidem quoque non obscure asserunt, aliud esse verbum, quo contrahitur matrimonium, aliud, quod efficit matrimonij sacramentum. Nec satis esse ad sacramentum ea verba, quibus mutuus consensus exprimitur. Sed aliud verbum requirendum, quod, vt in caeteris sacramentis, accedens ad elementum faciat sacramentum. Quod vtiqe verbum fidei sit, non naturae. Quorum in hoc sententiam difficile est factu non probare. In eo non probo, quod verbum illud, quo sacramenti forma continetur, non inde petunt, vnde semper catholicis petitum est. Enimuero quibus ritibus quibusque, omninoverbis sacramenta ecclesiae conficienda sint, non aliunde verius, tutius, constantius peti potest, que ab ecclesiae Romanae perpetua consuetudine. Sed de his non est hic locus disserendi. Alio forte opportunius propriam huius sacramenti materiam & formam explicabimus. Nunc ad id, quod instituimus. No ij solum, quos diximus, nostrae sententiae assentiuntur, sed Petrus Palud. 4. sent. dist. 5. 4. 2. imprudens in eam quoque descendit. Nam quum vir & foemina ciuiliter contrahunt, etiam si peccatores sint, nec poenitentiam agant, non credit eos esse reos sacrilegij. Id quod nullo modo probabile esset, si eiusmodi matrimonium esset verum ecclesie sacramentum. Omnes quippe sine controuersia sacrilegi sunt, qui post peccatum mortale sine poenitentia Christi sacramenta percipiunt. Diuus Vero Thomas licet in scriptis communes fere opiniones sequeretur, sed a veritate tandem rationeque coactus nostrae opinioni subscripsit. Cum enim in 4. distin. 1. 4. 1. art. 3. docuisset, verba in omni sacramento necessaria esse, quinto id argumento impugnauit in hunc modum. Poenitentia & matrimonium sunt sacramenta: sed de integritate eorum non sunt verba aliqua, &c. Cui argumento ille quidem respondit, o matrimonium secundum quo est in officium, & poenitentia secundum quod est virtus, non habent aliquam formam verborum. Sed secundum quod vtrunque est sacramentum, in dispensatione ministrorum ecclesiae consistens, vtrunque habet aliqua veroa. Hactenus D. Thomas. Et 4. lib. aduersus gent. c. 78. non aliter docet, nuptias sacramentum esse, nisi ad modum quem diximus, per ecclesiae ministros populo dispensentur. Ea, inquit, quae per ministros ecclesiae populo dispensantur, sacramenta dicuntur. Mati imonium igitur, secun dum quod consistit in coniunctione maris & foeminae, intendentem prolem ad cultum Dei generare & educare, est ecclesiae sacramentum. Vnde & quaedam benedictio nubentibus per ministros ecclesiae adhibetur. Haec ille. Ac patrum quidem memoria matrimonium proprie esse sacramentum, ita demum proditum est, si sacerdotis ministerium interueniat. Sic Calixtus in epistola ad omnes Galliarum episcopos prodit. Sic Cyricius ad Cume rium Tarraconen. episcopum c. 4. Sic Nicolaus 31. 4. 2. c. Lotharius. Sic Hormisda, Euaristus, lsidorus, quos refert Gratianus 30. 4. 5. prodidere. Sic concilium Carthaginen. 4. c. 13. referturque 30. 4. 5. c. sponsus. Sic concilium Lugdunense, & refertur 35. 4. 3. c. nulli. Sic concilium Lateranense de symo. c. cum in ecclesiae corpore. Sic concilium Constantiense sub Martino 5. in fine concilij. Sic Clemens de priuileg. Religiosi. Sic Ambro. lib. 1. epistolarum, epist. 1. quae scribitur ad Vigilium. Quorum ego testimonia, nec adscribo, nec expendo, quoniam, vt dixi, alterius & loci & temporis est disputatio. Certe Eua ristus matrimonium clandestinum sine sacerdote contra ctum, tantum abest, vt sacramentum ecclesiae fateatur, vt adulterinum etiam contubernium appellet. His adde, qo nostrae etiam opinioni subscribunt iurisperiti propemodum vniuersi, Qui, quum negant matrimonium gratiam conferre, sine dubio id intelligunt de contractu ciuili, quem sacramentum latius vsurpato vocabulo appellant. At cum administratio sacerdotalis accedit, non obscure iurisperiti tradunt, per actum sacerdotis consecrantis coniugium, gratiam conferri. Ideoque non licere pro eo pecuniam accipere: quia sacramentum ecclesiasticum est. Vbi iureconsulti probabilius, vt equidem sentio, quam Theologi loquuntur. Tamet si Theologi etiam quidam docti sane & graues inuenti sunt, quibus communis illa reliquorum sententia displiceret. Pro qua si qui adhuc contra nos steterint, non habent statim nostra placita damnare, sed idonea aliqua argumentatione refellere. Ego enim etsi non is sum, qui nihil vnquam falsi approbem, sed ea quae dissero tamen, non arroganter preiudico, nec reuoco ad arbitrium meum, sed vel sanctorum testimonijs, yel ratione probabili consentaneaque confirmo. Sic iure ac merito possum a viris doctis postulare, vt de me non nisi causa cognita iudicent. Quod si rationibus, quibus ego ducor, falsam me habere sententiam doceant, gratissime accepturus sum. vt vero sine argumentis quisquam sola me asseueratione vincat, fieri certe vix potest. Sed de scholae auctoritate dictum est satis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5