Caput 7
Caput 7
SEd enim hoc posito non adhuc apparet, cuinam vsui iuris interpretes & professores theologis disserentibus esse possint: quaeve argumenta & qualia, eorum auctoritas theologicis disputationibus administret. Id quoniam nemo, vel leuiter attigit, dicam ego, vt potero, incondite fortasse, sed tamen vt res possit intelligi. Iuris pontificij volumina circa varia rerum genera versantur. Primum enim catholicam fidem & profitentur & explicant, vt in in tituide sum. trini. Deinde de moribus definiunt & religione Christiana, quantum aut ex euangelica lege aut naturae ratione definire licet: vt videre est in titu. de vsura, de iureiurando, de diuortijs, de symonia. Praeterea disserunt quoque de moribus ecclesiasticis, deque religionis ceremonijs, & officijs ministrorum ecclesiae, quatenus haec omnia disponuntur legibus positiuis. Nam scholastico verbo libenter vtimur: nec grammaticorum censuras pertimescimus. Alioqui, vt Aristoteles ait, res grauissimae interdum nitore verborum atque ornamentis immodicae diligentiae deformatur. Atque, haec mihi causa est, cur sermone eo quandoque vtor, qui scholae notus est, ne, vt quidam latinissime loquentes, ab scholae theologis iure optimo irridear. Quoniam vero scio, graues sententias inconditis verbis elatas, delicatiorum praesertim aures offendere, adhibere soleo sermonis munditiam, non odiosam nec exquisitam nimis, tantum quae sugiat agrestem quorundam negligentiam. Sed ad rem. Humanas ego leges de ritibus & moribus ecclesiasticis, quoniam sic vo cant, positiuas appellaui. Quales sunt multae intitu. de celebra. Missa, de cleri. peregri. coniugatis, & caetera. de aetate & qualit. ordi. de obser. ieiu. & breuiter in lib. 1. decre. de officijs iudicum. & in. 2. de ordine iudiciario. Postremo autem huiusmodi pontificia iura praescribunt poe nas his, qui leges, vel eu ingelicas, vel naturales, yel etiam ecclesiasticas, perruperint, vt in titu. de exco. de rapto. de aposta. de haereti. licet cernere.
Hoc igitur fundamento posito, sit prima conclusio. In his, quae ad fidem pertinent, iurisconsultorum auctoritate theologus non eget. Quin potius eorum titulorum expositonem, qui de fide decernunt, legisperitus a theolo go mutuari debet. Ratio vero in promptu est. Siue enim pontifices seu concilia, quae in volumina iuris coguntur, quic quam definiant, quod ad fidem spectare videatur, id certe, vt alio iam loco explicuimus, non ex sensu suo, vel ex sacris literis atque Christi & Apostolorum traditionibus colligant necesse est. Cum ergo principia, vnde pontifices & concilia ad questionem fidei decernendam proficiscuntur, propria sint Theologicae facultatis, cuius est cognoscere, quae a Deo sunt reuelata, quaeque his sunt, vel consequentia, vel repugnantia: plane conficitur, in eiusmodi rebus canonum sacrorum intelligentiam non a iurisperitis, sed a theologis esse petendam. Id quod patres, quibus est fidei cognitio mandata, libenter agnoscunt. Non enim prius quequam haereseos crimine damnat, quam theologi definierint, quod in iudicium venit, id haeresim esse.
Quae cum ita sint, non video equidem quonam consilio nunc apud nostros in negotio cognitionis fidei partes postremae, ne dicam nullae, theologis permittantur, iureconsultis vero vel primae vel etiam omnes. Cumque praecipuus sit in hoc negotio labor decernere, quid haeresis sit, quid haereticum faciat, quid fides teneat, quid contra cum fide pugnet, quantum & quatenus doctrinae sanae ac catholicae aduersetur, id quod reus asseruerit: ad reorum quidem poenas decernendas, quod posterius est, decreti sunt in republica iudices, ad illud autem, quod & grauius est, & in fidei negotio prius, nullos habet respublica theologos patres conscriptos, quorum de culpis iudicium, cum de poenis iudicant, iurisperiti sequantur. Faxit Christus, cuius haec causa est, vt principes Christiani, qui huic operi, quo fides & religio contiuetur, libentissime fauere solent, rem quam semel coeperunt, absoluant, & grauissimo tribunali theologos probatissimos, probatissimos inquam, adiungant, ad huius diuini negotij absolutissimam moderationem. Id enim si fuerit ecclesiae praestitum, nihil erit, quod in sanctissimo & maxime necessario inquisitionis officio desideretur. Sed de prima conclusione satis. Iam pergamus ad reliquas.
Secunda conclusio. In his etiam, quae ad mores pertinent, quatenus vel lex euangelica, vel ratio Philosophiae de huiusmodi praescribit, iureconsultorum auctoritas parum aut certe nihil theologo conferre potest. Quin rectam & sanam earum rerum cognitionem iurisperiti a theologis mutuam accepturi sunt Nam quemadmodum Musicus ab Arithmetico conclusionum suarum rationem sumit, quod hae conclusiones a principijs Arithmeticae deriuantur, ita & si quae dogmata de moribus ius pontificum, vel ex euangelio Vel ex Philosophia colligit, ea sane tanquam a proprijs principijs accepta theologus agnoscet, rectiusque & intelliget, & interpretabitur. Qua ex re facilis coniectura est, iurisperitos quosdam in summo errore, & magna veritatis ignoratione versari, cum asserunt in materia vsurarum, simoniae, & alijs eiusmodi, in quibus de peccato mortali agitur, ad iurisperitos potius quam ad theologos recurrendum. Quo in errore fuerunt Ancharranus in disputatione, cuius initium est, Antiquis & modernis temporibus. & Ioannes de Anania in cap. in ciuitate, de vsuris. & Alexander in consilio primo. & Aluarus Pelagius lib. 2. arti. 2O. & Hostiensis in cap. penul. de aeta. & quali. ordi. Quos tamen non est dif- ficile refellere: Nam cum theologo sacrarum literarum cognitio propria sit, quaecunque de moribus, vel in sacris literis continentur, vel ex eisdem per certam connexionem conficiuntur, vbiuis theologus inuenerit, ea tanquam sua vendicabit: iurisperitus autem vt aliena mutuabitur. Cumque rursum Philosophiae principia a theologis etiam habeantur, vt qui de virtutibus & vitiis, de fine humanae vitae, deque actionibus, quibus ad hunc finem peruenitur, longe lateque disserant, & super harum rerum iactis fundamentis morum fabricam extruant : certe quae in iure de moribus ex principiis naturae ratione constitutis praescribuntur, ea theologus quasi suo sibi iure assumet, iureconsultisque exposita & enucleata tradet.
Tertia conclusio. In tertio illo genere rerum, vbi scilicet de moribus ecclesiae & religionis institutis, per leges tantum pontificias decernitur, in illo etiam postremo, vbi poenae iuris praefiniuntur, iurisperitorum omnium communis consensus concorsque sententia, theologo magnam fidem facere debet, si quando incidat quaestio circa res huiusmodi: vt si exempli causa, veniat in dubium, an hic aut ille homo sit, vel irregularis, vel excommunicatus, vel inter dicto, vel suspensioni obnoxius. Item an delegatus possit subdelegare, an episcopus in his illis ve possit dispensare, scholae verbis liceat vti, an ecclesiae pastor rite sit electus, num iudex ecclesiasticus causam in iudicio legitime definierit. In his aliisque sexcentis huius generis, theologus infolentissimus erit, si quod ignorat, iudicarit: insolentior, si posteaquam iurisperitos consuluerit, omnium auctoritati refragabitur. Etenim, vt alias saepe diximus, cuiusqe rei peritia non aliis certius meliusque contingit, quam eiusdem rei peritis hominibus. Ita, doctissimis quibusque in arte sua fidem habere opus est. Iuris ergo pontificij prudentibus in his quae propria sint illius facuitatis non credere, erit profecto temerarium.
Deinde in eiusmodi canonum interpretatione ecclesiae iudices & administri, concordem omnium iureconsultorum sententiam amplectuntur. Qui enim in actionibus vel iudiciis ecclesiasticis, suo sensu & non communi iurisperitorum omnium duceretur, sine dubio suo illum iudicio ecclesia coerceret. Ita ecclesia vsum iudicum appropando, eorum quoque videtur intelligentiam approbare, quos hi in ecclesiae administratione sequuntur. Nec alienum est a vera coniectura Christum dominum iuris huius peritis quodammodo etiam adesse in legum ecclesiasticarum vera interpretatione. Cum enim sacri canones, instigante spiritu sancto, ad ecclesiae sint vtilitatem editi, vt Damasus Papa definit, consentaneum est, vt ecclesia, cui canones illi sunt necessarii, quo in religione & moribus ecclesiasticis contineatur, interpretes a Deo sanos acceperit, earum legum & institutorum, quibus est administrada. Parum enim profuisset leges mortuas in membranis scriptas habere, nisi haberet quoque resp. Christiana viuos anterpretes, qui rectum earum legum sensum assequerentur. Deus itaque quoniam non deficit in necessariis, non in theologos solum, sed in iuris pontificii peritos spiritum veritatis effudit. Quapropter ex concordi omnium sententia probabilissimum argumentum sumere theologus potest, ad eas quaestiones decernendas, quae circa illa duo rerum genera posteriore loco posita exorientur. Exorientur autem in vtroque genere plurimae, quarum definitionem theologis ignorare fas non est: his vel maxime, qui aut laicorum & clericorum confessiones audiunt, aut etiam Theologiam in academus profitentur. Hi enim, quoniam de multis, quae ex iure pendent, magnum munus respondendi sustinent: si respousa atque decreta iurisconsultorum negligant, periculose nonnunquam ac turpiter errabunt. Quae autem cum Viris in sua quibusque arte peritis consuluntur, ca aut minimo, aut nullo certe periculo respondentur. Ac de septimo quidem loco satis dixisse mihi videor.
On this page